Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

IMPERTIENDI TIBI*

AD R. D. AEMILIUM SIEBELINK, MODERATOREM GENERALEM FRATRUM N. D. A MISERICORDIA,
SEPTUAGESIMO QUINTO AB EADEM INSTITUTA SODALITATE ANNO APPROPINQUANTE

 

Dilecte Fili, salutem et apostolicam benedictionem. — Impertiendi tibi uisque voluntatis Nostrae significationem iam pridem, dilecte Fili, insederat Nobis in animo consilium. Commendant enim Nobis Congregationem vestram cum proposita eidem christianae caritatis opera multiplicia, in primisque institutio iuvenilis, quae, aetate hac nostra, sollicitos, fere ubique, bonos omnes habet: tum etiam studium in iisdem persequendis a vobis laudabiliter positum. Acceptum a te nuper nuntium properantis septuagesimi quinti anniversarii ab eadem instituta Congregatione, Nos admonuit de consilii exsequendi opportunitate; eaque utimur libentissime ut vobis gratulemur ex animo perfunctos pro Ecclesia, pro civitate labores, caelestiaque precemur subsidia ad coepta optima urgenda contentione in dies maiore. Horum interea auspex apostolica sit benedictio, quam religiosae Familiae universae tibique in primis, dilecte Fili, peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XV ianuarii MCMXIV, Pontificatus Nostri anno undecimo.

 

PIUS PP. X


*AAS, vol. XXXVI (1903-1904), pp. 283-284.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana