Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

MOTU PROPRIO

DE ELECTIONE EPISCOPORUM AD SUPREMAM
S. CONGREGATIONEM S. OFFICII AVOCANDA*

 

Romanis Pontificibus maximae semper curae fuit, ut singulis in orbe terrarum Ecclesiis tales praeficerentur Pastores qui probe scirent strenueque valerent tantum sustinere onus vel ipsis angelicis humeris formidandum. Ex quo factum est ut ab antiquis temporibus plura iidem ediderint, quibus vel novae pro Episcoporum felici delectu traderentur normae vel iam traditarum observantia urgeretur.

Haec inter speciali quidem recordatione digna censemus quae, ante Sacrosanctum Tridentinum Concilium, Supremus Pontifex Leo X [1], post illud vero, Xistus V [2], Gregorius XIV [3] atque Urbanus VIII [4] de qualitatibus promovendorum deque forma in eorum promotione servanda sapientissime constituerunt; Nobis tamen in primis memorare libet quae a piae memoriae Decessoribus Nostris Benedicto XIV [5] et Leone XIII [6] decreta sunt. Quorum alter methodum hac in re gravissima a priore invectam ab usu paulatim recessisse dolens, eam instaurare cogitans, inde a primo sui Pontificatus anno, Constitutione « Immortalis memoriae » peculiarem S. R. E. Cardinalium Congregationem instituit, cuius esset, salva manente in omnibus forma et ratione in electione et confirmatione Episcoporum exterarum regionum eousque a Sancta hac Sede servata, operam suam ad promotionem praeficiendorum Italiae dioecesibus sedulo praestare.

Providentissimi huius instituti salutaribus effectibus experientia comprobatis, vix dum, licet inviti, universalis Ecclesiae gubernacula, Deo disponente, tractanda suscepimus, ad illud perficiendum provehendumque animum intendimus. Quem in finem praefatam de eligendis Italiae Episcopis a Leone XIII fundatam Congregationem, Supremae Sacrae Congregationi S. Officii, cui Ipsimet immediate praesidemus, coagmentantes, decernimus ac statuimus ut, servatis ex integro rationibus et formis quae in electione Episcoporum pro locis Sacris Congregationibus de Propaganda Fide et Negotiorum Ecclesiasticorum Extraordinariorum subiectis vel ubi peculiaribus Constitutionibus aut Concordatis res moderatur, in praesens adhibentur, ceterorum omnium Episcoporum delectus ac promotio eidem Supremae S. Officii Congregationi, veluti materia ipsius propria, deferatur.

Et quoniam huius Congregationis id proprium est, quod eius membra et officiales ad suum munus fideliter obeundum inviolatumque in omnibus et cum omnibus secretum servandum sub poena teneantur excommunicationis maioris latae sententiae, ipso facto et absque alia declaratione incurrendae, a qua nonnisi a Nobis atque a Nostris pro tempore Successoribus Romanis Pontificibus, privative etiam quoad S. Poenitentiariam ipsumque D. Cardinalem Poenitentiarium, praeterquam in articulo mortis, absolvi queant; eadem prorsus obligatione sub iisdem omnino poenis et sanctionibus teneri in posterum volumus atque expresse declaramus omnes et singulos, cuiuscumque dignitatis ac praeeminentiae sint, quos in negocio de eligendis per supradictam Supremam S. Officii Congregationem Episcopis, quovis modo, ratione vel titulo partem habere contingat.

Ut autem eidem Supremae Congregationi in gravissimo hoc expediendo negocio certa et constans norma presto foret; methodum ea in re sequendam, opportuna Instructione, singillatim describi curavimus; qua, praeter ea quae de accuratissima circa promovendorum fidem, vitam, mores prudentiamque inquisitione peragenda statuimus, in plenum vigorem revocavimus periculum de doctrina quod ab ipsis promovendis, habita ratione praescriptionum S. Caroli Borromaei in Conc. Prov. Mediolan. I, p. 2, omnino faciendum praecipimus. Quae quidem omnia ut per ipsammet Supremam Congregationem S. Officii plane adimpleri valeant, mandamus denique, ad quos spectat, ut Sedium Episcopalium, ut supra non exceptarum, vacatio eidem in posterum, litteris ad ipsius Cardinalem Secretarium datis, quamprimum ac recto tramite notificetur.

Haec edicimus, declaramus, sancimus, contrariis quibuscumque non obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum die XVII Decembris MCMIII, Pontificatus Nostri anno primo.

 

PIUS PP. X


*AAS, vol. XXXVI (1903-04), pp. 385-387.

 

[1] Bulla « Supernae dispositionis » edita 3 Nonas Maii 1514.

[2] Bulla « Immensa » edita 11 Kal. Febr. 1587.

[3] Bulla « Onus » edita Idibus Maii 1591.

[4] Instructio circa modum servandi praescriptiones Conc. Trid., et Constit. « Onus » Greg. XIV in processibus de eligendis Episcopis, edita an. 1627. — In Conc. Trid. hac de re agitur ses. VII, cap.. I; sess. XXIV, cap. 2; sess. XXV, cap. I.

[5] Bulla « Ad Apostolicae» edita 16 Kal. Nov. 1740, et « Gravissimum» edita die 18 Ian. 1757.

[6] Bulla « Immortalis memoriae » edita 11 Kal. Oct. 1878.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana