Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

MOTU PROPRIO

DE CLERICIS APULIAE IN SEMINARIUM VATICANUM COOPTANDOS*

 

Seminarium Vaticanum, cuius incremento sa. me. Decessor Noster Leo XIII contulit operam felicissime, haud minori Nos benevolentia prosequentes, sarta tectaque iura eius ac privilegia esse oportere ducimus, ita ut, si quid in his desideretur firmitatis ac roboris, id, e periculo quovis ereptum, auctoritatis Nostrae praesidio, legitimum, stabile certumque reddatur.

Haud ita multis ante annis, Marcellus Aloisius Pellegrini, Troadensis Episcopus, Aquavivae et Altamurae Praepositus, memorato Decessori Nostro argenteos dedit italicos nummos, seu libellas, ad centum octoginta novem millia, cuius pecuniae reditibus Apuli aliquot adolescentes, Romae, in spem Ecclesiae alerentur. Huius autem consilii in rem deducendi cum Pontificis arbitrio reliquisset modum, Leo XIII optimum factum censuit tot in Seminario Vaticano locos Apulis clericis constituere, quot pecuniae quam diximus reditus paterentur.

Haec ab illustri Antecessore Nostro sic provisa, Apostolicis hisce Litteris Motu Proprio confirmantes, locos, uti diximus, in Seminario Vaticano constituimus, gratis alendis, instituendis totidem ex Apulia clericis. Idcirco Cardinali Archipresbytero Vaticanae Basilicae argenteos  nummos, seu libellas, ad centum octoginta novem millia collocandas tradimus, eidemque mandamus ut huius pecuniae reditum ad Consilium administrationis Seminarii deferat, a quo deinde in trimestres partes aeque distributum ad Seminarii rectorem pro tempore transmittetur.

Volumus autem in cooptandis instituendisque his Apulis clericis servari leges quae infra scriptae sunt:

I. Quaterni ex Aquaviva et Altamura alumni adsciscantur; ex Bario, Brundusio, Manfredonia, Hydrunto, Tarento, Tranio-Baroio singuli; qui ex reliqua pecunia poterunt constitui loci, Pontificis arbitrio assignentur.

II. Apuliae Episcopi quos ipsi legerint iuvenes mittant. Iisdem potestas esto, si opportunum duxerint, et communicato cum Apostolica Sede consilio, locos dimidiata impensa conferre, alumnis pro dimidio solventibus.

III. Electi iuvenes ad Cardinalem Seminario praepositum, aut ad alium ab eo designatum virum, deducantur, de ipsisque plane referatur, opportuna documenta exhibendo. Seminarii vero moderatores cum Ordinario communicent circa ea quae alumni institutionem spectant.

IV. In Seminarium ne admittantur qui aetatis suae annum decimum quartum fuerint praetergressi; nisi cui forte Ordinario visum fuerit provectiorem aliquem ad maiora studia plenius persequenda proponere.

V. Item aditus ne cui patefiat, nisi, emenso quinquenni primordiorum cursu, habeatur idoneus ad aliquam gymnasii aliorumve studiorum scholam frequentandam.

VI. In Seminario cooptati, statim peculiari doctorum decurialium coetui probandi se sistant, quo iudicio constet, cuinam scholae adeundae sint pares.

VII. Candidati ex honesta familia sunto bonaeque indolis indicia praebente. Etsi vero de iis, qui immaturam adhuc aetatem agunt, difficilis coniectura sit, quodnam vitae genus sint suscepturi, nihilominus curent Ordinarii iuvenes nominare, « quorum indoles et voluntas spem afferat eos ecclesiasticis ministeriis perpetuo inservituros ».

VIII. Ubi alumnus aperiat se nolle sacro ministerio mancipan, aut ubi necessariis ad id conditionibus carere, studiisve rite absolvendis impar esse videatur, re ad Ordinarium delata, dimittatur.

IX. Commorationis in Seminario diuturnitas ne intermittatur; nec quisquam ante discedat, quam legitimum tempus suae institutionis expleverit.

X. Extremo quoque anno alumni periculum facient, sive ad honestam emenso gymnasio aut lyceo missionem, sive ad gradus academicos in Sacra Theologia consequendos.

Cetera serventur iuxta normas iam constitutas super admittendis in Seminarium Vaticanum adolescentibus.

Omnia igitur quae hisce Litteris Motu Proprio statuimus, decrevimus, confirmavimus, rata et firma uti sunt, ita in posterum esse volumus ac iubemus, irritum et inane futurum decernentes; si quid super his a quoquam contigerit attentari. Contrariis non obstantibus quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum die XII Maii anno millesimo nongentesimo quarto, Pontificatus Nostri anno primo.

 

PIUS PP. X


*AAS, vol. XXXVII (1904-05), pp. 628-630.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana