Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

MOTU PROPRIO

IN HAC BEATISSIMI PETRI*

CONSTITUITUR VICARIUS CASTRENSIS IN REIPUBLICAE CILENAE EXERCITU

 

Ad perpetuam rei memoriam. — In hac Beatissimi Petri Cathedra ad procurandum Catholicae Ecclesiae bonum divina clementia collocati, ea libenti animo concedimus quae in exploratam cedant fidelium utilitatem. Iamvero cum dilectissimus in Christo filius Noster Cilenae Reipublicae Praeses curaverit exponendum Nobis, sibi gratum fore si pro catholicis qui in terrestribus maritimisque ipsius Reipublicae copiis stipendia faciunt, Vicariatum Castrensem sive Cappellaniam maiorem, ut dicunt, instituere de benignitate Nostra dignaremur: Nos animo reputantes quam salutaris iisdem catholicis futura sit huiusmodi institutio, eam executioni mandare quamprimum decrevimus.

Quae cum ita sint, Motu Proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, per praesentes Vicarium Castrensem, sive Cappellanum Maiorem, in Cilena Republica, Auctoritate Nostra Apostolica, instituimus, sub conditionibus quae infrascriptae sunt. Vicarius Castrensis, sive Cappellanus Maior, separata a ceteris Ordinariis, iisque minimo subiecta iurisdictione pollebit in eos omnes qui sub Cilenae Reipublicae vexillis militant terra marique ubicumque gentium fuerint, atque in omnes et singulos fideles qui ad Cilenum exercitum secundum leges pertineant. Is per Apostolicas Litteras in forma Brevis ab hac S. Sede facultates omnes accipiet quae Cappellanis Maioribus aliorum exercituum impertiri solent, iisque vel per se, vel per alios ecclesiasticos viros ab ipso subdelegandos, scilicet per Cappellanos Minores, uti poterit. Designatio personae pro Cappellani Maioris munere fiet collatis inter Nos successoresque Nostros et Cilenae Reipublicae Praesidem consiliis. Cappellanus Maior deget in Urbe S. Iacobi de Cile et a Cileno gubernio stipendium accipiet suae dignitati consentaneum, necnon domum muneri respondentem itemque congruum pro sacerdote actuario stipendium. Cappellanorum Minorum erit Cappellanum Maiorem ministerii partibus obeundis omni ope atque opera iuvare.

Qui quidem Cappellani e clero eligentur dioecesium Cilenae Reipublicae, atque ut eorum electio catholicae rei bene vertat, singulis Antistitibus ad quos idcirco Cappellanus Maior se vertet, etiam atque etiam commendamus, ut de cetero fidelium salute solliciti, illius curis studiisque, quantum in se fuerit, faveant, obsecundent et praesto sint, id maxime prae oculis habentes militibus in periculis summis deversantibus opus esse adiutoribus qui virtutibus omnibus in exemplum eniteant. Porro Cappellani uti Minores durante munere subiecti erunt omnino spirituali Cappellani Maioris iurisdictioni qui ipsis pro se ac tempore facultates quibus munitus fuerit aut universas aut in partem subdelegabit. Praeterea Cappellano Maiori facultas esto Cappellanos Minores nominandi, castigandi, deque uno in alium locum transferendi, simulque ab officio removendi, dummodo legitimae causae id postulent. At enim antequam ad nominationem veniat alicuius Cappellani Minoris, designandae ad id muneris personae nomen significet Reipublicae gubernio, eam rem exploraturus num quid ex parte regiminis obsit; simulque cum opportunum duxerit eorum aliquem aut alio transferre, aut ab officio removere, ea de re Reipublicae etiam gubernium admoneat.

A Cappellano autem Maiori unus ex Cappellani Minoribus deligetur ut Vicarii generalis titulum et officium exerceat. Si Cappellanorum Minorum numerus, qui ad praesentes exequendas Litteras a Cappellano Maiori eligentur, haud par necessitati forte videatur, idem collatis cum Reipublicae gubernio consiliis talem numerum augeat. Cappellani Minores stipendium accipient dignitati muneris consentaneum signumque similiter aequatum ipsorum muneri habebunt, ex quo internosci possint: item convenientem militiae gradum, et honesta missione accepta, iustam pensionem.

Cappellani Minores cum reapse parochi censendi sint illius partis exercitus, quam spirituali ipsorum curae Cappellanus Maior demandaverit, libere idcirco utentur singulis quibusque facultatibus quas sibi idem Cappellanus Maior subdelegaverit. Verumtamen cum aliquo pervenerint, intra tres dies illius loci parocho ostendant, Litteras testimoniales tam super eorum sacerdotio quam super sua deputatione ac facultatibus sibi concessis pro huiusmodi munere exercendo. Quo facto loci parochus non impediet, quominus ipsi in parochiali sua Ecclesia sacris operentur, Sacramenta fidelibus sibi subiectis administrent, omnibusque illis utantur facultatibus quibus muniti fuerunt. Primi Cappellani Maioris partes erunt Nosque idcirco plenam illi tribuimus facultatem) leges conscribere, quae et Cappellanorum Minorum ecclesiasticam disciplinam rite tueantur, et fidelibus qui sub signis sunt planiorem expeditioremque viam muniant ad fidei Catholicae actus exercendos. Hac de re vero cum Reipublicae gubernio aget, ut pro dictis fidelibus, qui stipendia merent, religionis officia cum militiae muneribus quam rectissime concilientur.

Porro leges huiusmodi priusquam vim habere incipiant, Sanctae huius Sedis examini subiiciantur. Vacante Cappellani Maioris munere, usque ad successoris nominationem, iurisdictio et facultates huius muneris propriae provisorie exercebuntur a Vicario Generali. Haec volumus, statuimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas atque efficaces semper existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat et in posterum spectabit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari, sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinari et delegatos iudicari et definiri debere, atque irritum et inane, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attentari. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus apostolicis, ceterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die III Maii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.

R. CARD. MERRY DEL VAL, a Secretis Status

 


*AAS, vol. II (1910), n. 7, pp. 501-503.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana