Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

ALLOCUTIO QUAM PIUS PP. X HABUIT OCCASIONE
DECRETORUM BEATIFICATIONIS MARCI CRISIM,
STEPHANI PONGRACZ ET MELCHIORIS GRODECZ,
NECNON IOANNAE D' ARC*

 

Qualem Nos opinionem, quantamque admirationem de virtutibus Venerabilium Marci Crisini, Stephani Pongracz et Melchioris Grodecz, itemque Ioannae d'Arc profiteamur, ex ipsis nuper evulgatis Decretis perspiscuum est.

De Martyrum quidem meritis, ea cunctis laudibus praevalet Divi Ambrosii sententia; Appellari Martyres, praedicavi satis: Martyrium quippe omnimodam in se sanctitatem complectitur, puritatem et integritatem animae summam. Horum igitur trium martyrum causa ad exitum feliciter procedente, magnopere iuvat in commune bonum laetari.

Laetentur porro fidelissimi Hungariae filii, qui in concivibus patronos et sospitatores amantissimos peroptantes, gloriari possunt in illo Sancti Hieronymi verbo: fortitudo gentium, triumphus martyrum; et dum supremum Ecclesiae iudicium in votis habent, ad eorumdem virtutes, constanti fidei professione, imitandas, studium conferant.

Laetentur, venerabilis Societatis Iesu filii, de novis sodalibus, qui matri amantissimae, non modo apud Deum, sed etiam apud homines gloriam pariunt meritissimam: gloriam nullo unquam tempore interituram.

Assiduis demum precibus Omnipotentem adeant dilecti Collegii Germanici alumni, ut quantocius beatis eorumdem patronis et Marcum Crisinum adiungere, et eius patrocinio optatam metam contingere valeant.

Gaudeamus autem in causa Venerabilis Ioannae d'Arc Virginis, quae, humilis ac simplex puella, obscuro loco nata, perstudiosa verae religionis cultrix, praeclarissimarum exercitatione virtutum supra aetatem, supra conditionem, usque ad vitae sacrificium adeo excelluit, ut nedum ad Galliam, sed ad Ecclesiam universam illustrandam, novum tanquam sidus effulserit.

Gaudeamus quia in vita Venerabilis Ioannae, et bona spes affulget et veritas iam explorata confirmatur, nunquam defuturum auxilium divinae Providentiae, quae imo eo magis benigna adest, quum omnia videantur quovis plane destituta praesidio.

Gaudeamus, quia gens Gallica, quae tot magnanima perfecit, insignia tam late contulit beneficia, tam multis apostolicis laboribus barbaras quoque gentes ad fidei lumen humanitatemque perduxit, ex hac Venerabilis Ioannae virtutum et benefactorum memoria, probe queat cognoscere, praecipuam gloriam suam, maximumque bonum, ac potissimum necessarium id esse: catholicae religioni adhaerere, eiusque tum sanctitatem revereri, tum iura libertatemque defendere. Et quamquam hac in re nunc nimis plura desiderantur, laetentur tamen Galliae nobis dilectissimi filii, qui variis rerum calamitatibus laborantes, novum in Venerabili Ioanna praesidium accipient cuius gratia uberiora profecto in ipsos divinae dementiae profluent beneficia; idque praesertim ediscent, coelestem gloriam nonnisi per magnos labores, per aerumnas, vitaeque ipsius contemptum comparari posse.

Quae quidem considerantibus Nobis, spes ea alitur et fovetur, fore nimirum ut virtutes eximiae, quae Venerabilibus commemoratis ad insigne in Ecclesia triumphanti praemium recluseré aditum, eaedem viam ipsis muniant ad supremos aliquando honores in militanti Ecclesia referendos.

Et huius desideratissimi eventus sit auspex Apostolica benedictio, quam omnibus hic praesentibus intimo cordis affectu impertimur.

Die 6 Ianuarii 1904.

 

PIUS PP. X


*AAS, vol. XXXVI (1903-04), pp. 464-465.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana