Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

PIUS PP. X

ALLOCUTIO

QUAM PIUS X HABUIT IN CONSISTORIO SECRETO DIEI 16 DEC. 1907,
DE MENDACI AC INSOLENTI MODERNISTARUM SUPERBIA*

 

Venerabiles Fratres,

Relicturus Ecclesiam, quam sanguine suo acquisiverat, ac transiturus de hoc mundo ad Patrem, Christus dominus id nobis, nec semel nec obscure, praenuntiant, fore nos insectationibus inimicorum perpetuo premendos, neque unquam in hisce terris carituros adversis. Scilicet hoc sponsae debebatur quod Sponso obtigerat; ut quomodo Huic dictum fuerat : « Dominare in medio inimicorum tuorum » (Ps CIX,2), sic illa per medios hostes mediasque pugnas a mari dominaretur usque ad mare, donec, promissionis terram ingressa, perenni tranquillitate feliciter potiretur. — Quod utique divini Reparatoris oraculum, ut nullo non tempore, sic modo impleri ad unguem videmus. Alibi quidem acie apertaque dimicatione, astu alibi abstrusisque insidiis, attamen ubique Ecclesiam oppugnari conspicimus. Quidquid illius est iurium impetitur ac proculcatur: leges vel ab iis despiciuntur, quorum esset earundem tueri auctoritatem: impia interea impudentique ephemeridum colluvie fidei sanctitas morumque nitor maculatur, detrimento animorum maximo, nec minori civilis consociationis damno ac perturbatione; quod ipsi, ut alias saepe, sic non ita pridem vel inter nostrates vestris fere oculis usurpastis.

Sed his aliud modo additur malum plane gravissimum: sollicitum quoddam studium late increbrescens novarum rerum, disciplinae omnis ac potestatis impatiens; quod Ecclesiae doctrinas ipsamque adeo revelatam a Deo veritatem impetens, nititur religionem sanctissimam a fundamentis convellere. Eo nimirum ducuntur (utinam pauciore numero!) qui eius, quam vulgo scientiam et criticen et progressionem et humanitatem dictitant, audacissimas opiniones coeco fere impetu amplectuntur. Hi quidem, spreta tum Romani Pontificis tum Episcoporum auctoritate, methodicam invehunt dubitationem impiissimam circa ipsa fidei fundamenta; ac, praesertim si e clero sunt, catholicae theologiae studia aspernati, philosophiam, sociologiam, litteraturam e venenatis fontibus hauriunt; tum vero conscientiam quandam laicam catholicae oppositam pleno ore concrepant; sibique ius simul officiumque adrogant catholicorum conscientias corrigendi ac reformandi.

Lugendum plane foret si homines eiusmodi, Ecclesiae gremio relicto, ad apertos hostes convolarent: verum longe magis dolendum est quod eo devenerint caecitatis, ut se adhuc Ecclesiae filios reputent et iactent, eierato quamvis, factis etsi forte non verbis, fidei sacramento, quod in baptismate edixerunt. Sic porro, fallaci quadam animi tranquillitate ducti, christiana etiam sacra frequentant, sanctissimo Christi Corpore reficiuntur, quin et ad altare Dei, quod plane horrendum, sacrificaturi accedunt: inter haec tamen, quae praedicant, quae agitant, quae pertinacia summa profitentur illos a fide excidisse demonstrant, dumque se navi duci autumant, foede naufragium fecisse.

Decessorum Nostrorum exemplo, qui vigilantia maxima constantissimoque pectore sanam doctrinam tutari sunt, solliciti ne quid ei labis aspergeretur, Nos quoque, apostolici praecepti memores « bonum depositum custodi » (Tim 13) decretum Lamentabili nuper edidimus, mox vero Litteras Encyclicas Pascendi dominici gregis; atque Episcopos gravissime commonefecimus ut, praeter cetera a Nobis praescripta, sacra praesertim seminaria diligentissime custodiant, caventes ne quid capiat detrimenti institutio adolescentium, qui in spem sacri cleri educantur: quod, gratulantes dicimus, a plerisque omnibus et volenti animo exceptum est, et strenue perficitur.

Paterno tamen huic studio ad correptionem animarum errantium quo pacto ab ipsis errantibus responsum sit non ignoratis, Venerabiles Fratres. Alii quidem, in hypocrisi loquentes mendacium, ad se quae dicebamus non pertinere professi sunt, callidis argumentis animadversioni se subducere conantes. Alii vero insolenti superbia, bonorum omnium luctu, apertissime restiterunt. Quare, quae suggerebat caritas incassum adhibitis, canonicas demum irrogare poenas, moerore animi maximo, coacti fuimus. Deum tamen, luminum ac misericordiarum Patrem, rogare impensissime non desistimus ut velit errantes in viam revocare iustitiae. Idipsum et fieri a vobis, Venerabiles Fratres, vehementer optamus, illud minime dubitantes omnem operam Nobiscum vos impensuros ad hanc luem errorum quam latissime prohibendam.

Nunc autem ut hodierni conventus vestri rationem attingamus, hoc primum monere vos volumus, postquam iteratis postulationibus dilecti Filii Nostri Iosephi Sebastiani Neto de resignando Olysipponensi patriarchatu diu amantissimeque restitimus, resignationem ipsam demum Nos excepisse. Patriarcham novum, qui, in eius locum succedat, mox in decreto et schedulis consistorialibus designabimus.

Post haec, S. R. E. Cardinales creare ac renuntiare egregios viros quatuor decrevimus, quos sua quemque virtus et variorum administratio munerum dignos probavere, qui in amplissimum Collegium vestrum cooptarentur. Hi autem sunt:

PETRUS GASPARRI, Archiepiscopus tit. Caesariensis, Adiutor sacri Consilii Nostri negotiis extraordinariis praepositi;
LUDOVICUS HENRICUS LUÇON, Archiepiscopus Rhemensis;
PAULINUS PETRUS ANDRIEU, Episcopus Massiliensis;
CAIETANUS DE LAI, Sacrae Congregationis Concilii Secretarius.

Quid vobis videtur?

Itaque auctoritate omnipotentis Dei, sanctorum apostolorum Petri et Pauli et Nostra, creamus et publicamus S. R. E. Cardinales:

EX ORDINE PRESBYTERORUM

Petrum Gasparri
Ludovicum Henricum Luçon
Paulinum Petrum Andrieu

EX ORDINE DIACONORUM

Caietanum De Lai

Cum dispensationibus, derogationibus et clausulis necessariis et opportunis. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

 


 

*AAS, vol. XLI (1908), pp. 21-24.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana