Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PONTIFEX GRATULATUR DE NUPTIIS REGIIS GUSTAVI ADOLPHI
ET MARGARITAE DE CONNAUGHT*

AUGUSTISSIMO SERENISSIMOQUE PRINCIPI
OSCAR II
SUECIAE ET NORVEGIAE REGI - STOCKHOLMIAM

 

Augustissime ac serenissima Rex, salutem.

Quae bona, fausta ac felix procul dubio futura est res, affertur illud Nobis Regalem Celsitudinem Suam Gustavum Adolphum, ducem de Scania, Maiestatis Tuae e Celsissimo Filio Principe haerede Regni nepotem, initurum proxime nuptias cum Regali Celsitudine Sua Margarita de Connaught. Communem duabus Augustissimis Domibus eventum, quemadmodum est Tibi ac Familiae Regali Tuae vehementissime earum, ita Nobis iucunde contingit. Quocirca Maiestati Tuae pleno ex animo gratulamur, id simul adprecantes, ut latos Tibi pro felicitate regni labores laetabili fortunae cursu remuneret Deus. Vota vero atque optata nuncupare pro Celsissimis Sponsis pergratum est; qui, si, Deo bene propitio, utantur et vita et sobole felici, id non sine catholici utilitate populi esse posse intelligimus. Omnipotens interea Numen exoramus, velit ut Tibi peroptabilia omnia largiri, Tuamque Maiestatem atque Augustam Familiam omnem et novos maxime Sponsos perfectiore semper Nobiscum caritate coniungere.

Datum Romae apud S. Petrum, die XIX Iunii a. MDCCCCV Pontificatus Nostri secundo.

 

PIUS PP. X


*AAS, vol. XLI (1908), pp. 16-17.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana