Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

SACRA SOLEMNIA*

AD FRANCISCUM XAVERIUM EPISCOPUM TARBIENSEM

 

Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam benedictionem. — Sacra solemnia, quae ad oppidum Lourdes peracta sunt in honorem Mariae Immaculatae, quod ibi quinquaginta ante annis puellam Soubirous praesentia sua et alloquio beavit, prospere f eli citerque accepimus evenisse, quum frequentes piorum manus undique continuatione quadam eo confluxerint, et caeremonias sanctissimas summa cum religione celebrarint. Ita existimare licet, praeclaros inde extitisse fructus pietatis publicae; nec solum crevisse in animis multorum amorem cultumque Deiparae, sed etiam observantiam fidemque erga Vicarium Christi; siquidem placuit, festa illa Marialia et Iubilaeum sacerdotii Nostri coniunctis significationibus atque studiis colere. Non autem ignoramus, quantam tu operam et curam in tota hac re posueris, eaque si tam bene successit, diligentiae instantiaeque, non exigua ex parte, tribuendum tuae. Quum igitur gratulamur tibi, tum libenter merita te laude ornamus: Deum vero, quem tu certe pro tuis in Mariam religionis officiis demeruisti, ut gratiae suae te muneribus cumulet, precamur. Quorum auspicem, et benevolentiae Nostrae testem, tibi, Venerabilis Frater, et clero populoque tuo Apostolicam benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum die XXIII Decembris MCMVIII, Pontificatus Nostri anno sexto.

 

PIUS PP. X


*AAS, vol. I (1909), p. 141-142.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana