Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DE SEMINARIO RUSSICO*

 

Quam curam de Orientalibus ad catholicam unitatem reducendis, ut sacram Nos hereditatem a Decessoribus Nostris accepisse, haud semel, sed praesertim Litteris Encyclicis Rerum Orientalium anno superiore datis, sollemniter testati sumus, ea Nos ad nova pro illarum gentium salute excogitanda remedia semper impellit, quo citius et plenius optatus dissitorum filiorum reditus comparetur. Verum maxima prae ceteris Nos tenet pastoralis sollicitudo de nobilissimis Russicae ditionis gentibus, quas in profundum paene maiorum detrusit lugenda omnium cum divinarum tum humanarum rerum ibi iam diu furens perturbatio. Nam cum teneris adolescentibus potissimum diabolicam struantur insidiae, ut, iniquissimis doctrinis infecti, homines atque etiam ipsum. Deum (horribile dictu!) acerrimo odio prosequi consuescant, nulla humanitus affulget spes fore ut brevi res in melius cedant.

Sed quoniam etiam contra spem in spem credere (Rom., IV, 18) fides Nostra Nos edocet, quia non erit impossibile apud Deum omne verbum (Luc, I, 37) et quoniam supremi regiminis officium Nos urget ut, quantum in Nobis est, omnia praesto habere curemus, quae ad novam illius gentis spiritualem resurrectionem divinae Providentiae consiliis, cum primum misericordiae tempus advenerit, efficacius inservire possint, nihil aliud tam necessarium tamque opportunum ducimus, quam impensum studium de catholico clero instituendo, cui huiusmodi cura incumbit et qui hodiernis sacerdotibus pondus diei et aestus strenue portantibus, sed laboribus et aerumnis iam iam confectis atque etiam non sine quadam quasi martyrii palma in dies succumbentibus, in auxilium veniat, et novos, quos ex miserentis Dei bonitate firmiter speramus copiosissimos, animarum manipulos colere et colligere et in horrea Domini reponere possit.

Iamvero ad haec Nostra vota opere adimplenda, post diuturnas ad Deum preces et collatis consiliis cum dilecto filio Nostro Aloisio Sancti Georgii in Velabro S. E. E. tunc Diacono nunc Presbytero Cardinali Sincero, Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali Secretario eodemque Nostrae Commissionis pro Russia Praeside, Seminarium seu Collegium Eussicum in Urbe condere statuimus; in hoc, dicimus, totius catholici orbis centro et capite, unde romano spiritu omnino imbuti ad suos cives novi apostoli redeant. Proposito autem huic Nostro tempestive propitia adfuit e caelis, quam nuper simul cum S. Francisco Xaverio Missionum omnium catholicarum Patronam ediximus, S. Teresia a Iesu Infante; dum enim haec animo volvebamus, sponte Nobis, ipsius Lexoviensis Virginis nomine, oblata est sat copiosa pecuniae vis, quae ad aedes Collegio Eussico exstruendas instruendasque fere esset par. Quavis igitur abrupta mora, tam aperto divino freti auxilio, aptum ad S. Mariae Maioris in Exquiliis locum selegimus, ubi superiore anno millesimo nongentesimo vigesimo octavo, die undecima Februarii, in festo Immaculatae Virginis apud Lapurdium visae, auspicalem novi Collegii lapidem idem dilectus filius Noster Aloisius S. E. E. Cardinalis Sincero nomine Nostro sollemniter posuit. Cuius quidem rei feliciter tunc inchoatae gratam in aevum memoriam, annuo Pontificatus Nostri nomismate id referente, servari voluimus.

Nunc vero, cum novum illud aedificium in eo sit ut compleatur, perficiendae huic magni momenti rei manus admovere cupientes, vehementerque exoptantes ut hoc ipso Nostri sacerdotii anno quinquagesimo selectus clericorum numerus illuc recipi possit, ad eiusdem Seminarii seu Collegii iuridicam erectionem devenire statuimus. Quod itaque ad maiorem divini Nominis laudem ac religiosae rei incrementum cedat et verae Christi Ecclesiae inter slavicas gentes praesertim promovendae benevertat, Seminarium seu Collegium Russicum, cui Sanctae Teresiae ab Infante Iesu nomen indimus, in Urbe conditum, Apostolica Nostra auctoritate constituimus eique legitimi Pontificii Collegii iura tribuimus. Volumus autem ut in illud adolescentes in primis e Russica ditione ac ritu slavico-byzantino recipiantur, qui suis civibus fide catholica excolendis, Deo inspirante, operam navare cupiant; aliique praeterea iuvenes, qui, ex qualibet gente oriundi, ritu slavico-byzantino plerumque suscepto, se totos populis reipublicae Russicae ad unicum Christi ovile reducendis dedicare firmiter statuerint. Hi omnes in Collegio Russico, pro cuiusque praeteritorum studiorum genere, apto annorum numero alentur, iis philosophicis ac theologicis atque etiam peculiaribus aliis disciplinis applicati, quas legitimi Superiores, iis necessarias esse autumaverint, secundum particularia, mox condenda et a Nobis probanda, huius Collegii statuta. Potissimum vero in his futuris Evangelii praeconibus instituendis curandum erit ut, solida admodum pietate ac scientia in primis informati, apostolico zelo de catholica unitate procuranda vehementer inflammentur et aptis ad id instruantur adiumentis; qua in re peculiaris habenda erit ratio de propriis Russorum aliarumque Russicae ditionis gentium historia et moribus cognoscendis, de sacris slavici-byzantini ritus caeremoniis digne addiscendis exercendisque atque de illarum regionum erroribus scite refutandis.

Ad Collegii regimen quod attinet, cum Eussicum apud Nostrum Institutum Orientale exsurgat eique non modo contiguum sed etiam affine dici possit, et frequens inter haec duo Instituta commercium habeatur necesse sit, eidem religiosae familiae utrumque commissum volumus. Quapropter decernimus ut Collegium Eussicum Societatis Iesu Sodalibus regendum et moderandum tradatur ad eas leges, quae ex praescriptis Pontificiae Commissionis pro Eussia et ex peculiaribus statutis pro hoc Seminario a Nobis adprobandi s, servandae erunt.

Dum igitur humillimas Deo referimus gratias quod haec perficere Nobis concessit, certam fovemus spem fore ut hoc carissimum Nostrum Eussicum Collegium complurium sacerdotum secundum Cor Iesu revera effectorum seminarium evadat, nec minus efficaciter ad Eussicarum gentium salutem conferat, quam alia lectissima huiusmodi Collegia in Urbe olim condita, ut venerabile Anglorum Collegium et Pontificium Collegium Germanicum-Hungaricum, quorum opera quantum res catholica in illis regionibus magnas inter temporum difficultates adiuta et promota sit, publicae testantur historiae.

Cum autem Eussicum S. Teresiae ab Infante Iesu Collegium, ut diximus, ad S. Mariae Maioris in Exquiliis, ad Marianam scilicet Aedem principem et velut sub materna Deiparae Virginis umbra exstrui contigerit, faustissimum inde omen repetimus, quippe qui pro certo habeamus Immaculatam Christi Matrem, cuius cultus apud Orientales, etiam post miseram eorum ab Ecclesiae unitate defectionem, tanti semper fit, hoc Nostrum Institutum in suam proximam clientelam feliciter esse accepturam. Eidem praeterea adsit a caelo potens Missionum Patrona, cuius nomine Collegium hoc insignitur, eiusque valido patrocinio, quemadmodum coeptum est, magis in dies evolvatur et floreat.

Volumus autem ut harum Litterarum transumptis etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris tribueretur, si originaliter exhibitae vel ostensae forent.

Quae denique hisce Litteris statuimus, decrevimus, indiximus, ea rata omnia firmaque permanere auctoritate Nostra volumus, iubemus: quibuscumque etiam speciali mentione dignis non obstantibus.

Datum Romae apud Sanctum Petram, anno Domini millesimo nongentesimo vigesimo nono, die decima quinta mensis Augusti, in Festo Assumptionis Beatae Mariae Virginis, Pontificatus Nostri anno octavo.

 

FR. ANDREAS Card. FRÜHWIRTH,
Cancellarius S.R.E.
 

 

ALOISIUS Card . SINCERO,
 S.C. pro Ecclesia Orientali Secretarius

 

Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Protonotariorum Apost.
Ioannes Zani Caprelli, Protonotarius Apostolicus


*AAS, vol. 21 (1929), n. 13, pp. 577-581.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana