Index   Back Top Print


PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

SINGULARE ILLUD*

AD R. P. WLODIMIRUM LEDÓCHOWSKI, PRAEPOSITUM GENERALEM SOCIETATIS IESU, ALTERO EXEUNTE SAECULO A DECRETIS ALOYSIO GONZAGAE SANCTORUM CAELITUM HONORIBUS.

 

Dilecte fili, salutem et apostolicam benedictionem. — Singulare illud est in divini Magistri vita, quod iuvenes ab eo praecipua quadam caritate diriguntur. Innocentes enim pueros ad se allicit atque attrahit [1] pestiferosque eorum corruptores cum corripit severitate verborum, tum gravissimis se poenis multaturum minatur [2]; intemerato autem adulescentulo, ad invitamenti praemiique modum, expletam perfectamque sanctitatis formam proponit [3].

Hunc ipsum cum a suo Conditore spiritum Ecclesia, divinae heres legationis atque operae, hausisset, inde a christiani aevi primordiis se eodem iuvenum amore studioque incensam ostendit ac praestitit. Itaque, causa infantiae suscepta, corporum coepit animorumque tueri incolumitatem; filios suos ut litterarum initiis altioribusque disciplinis imbueret, et ludos iis et athenaea aperire; Ordines ac religiosa sodalicia non tam probare quam provehere, eo nimirum consilio, ut, academiis, conlegiis, publicis scholis, consociationibus conditis, iuventuti rite instituendae consulerent. Cuius quidem curandae institutionis nativum inviolatumque sibi Ecclesia ius nullo non tempore vindicavit, utpote quae facere non posset, quin coram commissa sibi humani generis universitate doceret, unam se esse germanae de moribus doctrinae custodem, unam se certamque difficillimae illius artis magistram, quae in ingeniis hominum christiane conformandis versaretur. Incredibile quidem est quam Nos in praesentia delectet, innumerabiles ubique iuvenes, eosdemque ex utroque sexu atque ex omni civitatis ordine, intentiore animorum motu, sacerdotibus suisque instare Pastoribus, cupidos cum se doctrina omnique christianae vitae cultu expoliendi, tum Ecclesiam iuvandi laboris sui auxilio in ea, quam persequitur, emendatione hominum ac salute. Reputantibus autem Nobis, quam crebra iuvenum agmina, superiore piaculari anno, undique coram convenerint, ii sane redintegrantur voluptatis laetitiaeque fructus, quos tum cepimus cogitando, ex talibus per omnes nationes ordinatis iuventutis legionibus quam frequens pacatusque coaliturus aliquando foret exercitus, quo ad senescentem mundum Apostolica Sedes recreandum uteretur. Ac Nostro crescit in animo altiusque defigitur iuvenum caritas, cum multiplices exsecrandasque cernimus insidias, quae eorum fidei atque innocentiae struuntur: qua quidem in aspera universae spiritualis vitae dimicatione nimium saepe contingit, ut aetatis virtutisque nervi debilitentur et elidantur bene multorum, qui mirum quanto Ecclesiae civitatique usui esse potuerant.

Alterum igitur, quod postremo huius anni die complebitur saeculum ab delatis Aloysio Gonzagae sanctorum caelitum honoribus, ad spiritualem iuventutis profectum tam praeclaras videtur habere utilitates, ut ad filiolos Nostros, qui, qua late orbis terrarum protenditur, in spem regni Iesu Christi succrescunt, cogitationes et alloquium Nostrum perlibenter, cum te, dilecte fili, alloquimur, convertamus. Etenim, quo debent iuvenes patrono caelesti, in suae discriminibus periculisque vitae, valido uti ac potenti, eum praeterea sequantur oportet, singulare prorsus virtutum omnium exemplum: cuius vitam si quidem penitus introspiciant, iam plane noverint, qui sit ad perfectionem christianam aditus, quae accommodatiores ad eius adeptionem adhibendae artes, quamque suaves pretiososque, vestigiis Aloysii insistendo, virtutum fructus percepturi sint. Iamvero, Aloysium in se atque in suo collocatum lumine si contemplentur, omnino sane alium, quam quem Ecclesiae adversam fallaciter fabricati sunt vel scriptores minus prudentes finxere: nonne eum, vel in tanta recentius Ecclesiae parta sanctitatis laude, singulare iuvenilium virtutum exemplum habeant? Etenim si quis annales percurrat nostros, facile comprobant, adulescentes hominesque, quos Dei Spiritus post Gonzagae obitum ad hunc diem excitavit vitae innocentia mirabiliores, magnam partem, ad eius disciplinam animos suos conformasse. In quibus, ne multi simus, commemorare tantummodo placet Ioannem Berehmans, qui, cum in Conlegio Romano degeret, nihil sibi aliud proposuerat, quam ut Aloysium in se referret; Nuntium Sulpritium, iuvenem illum operarium, qui Castellionensem imitari et a puero coepit et ad exitum usque perrexit; Contardum Ferrinium, qui, cum ab aequalibus alter Aloysius merito nuncuparetur, tum hunc ipsum, quo exemplo ac tutore castimoniae utebatur, piissime coluit: Bartholomaeam Capitanio, quae Gonzagam, cuius se in clientelam religiose contulisset, perfecte, vivens moriensque, reddidit, quaeque ab Aloysio, saeculari hoc anno, quasi ipsius gloriae particeps effecta ad beatorumque caelitum honores deducta videatur. Nec temere quispiam affirmet, Aloysium ad interiorem immutationem perfectionemque Gabrielis a Virgine Perdolente haud parum valuisse: qui, quamquam adulescens animum aliquanto leviorem remissioremque ostendit, Gonzagae tamen, quem iuventutis Patronum venerari didicerat, opem auxiliumque implorare non destitit. Atque ut e recentioribus puerilis iuvenilisque disciplinae auctoribus ac magistris unum afferamus, Ioannes Bosco non modo Aloysium amanter colebat, sed eiusmodi cultum, quem suboli suae veluti hereditate reliquit, commendare vehementer pusionibus iis consueverat, quotquot sancte educendos excepisset: qua in Aloysii imitatione ex iis maxime omnium profecit candidissima illa anima, Dominicus Savio, quem Deus terris tam brevi permisit deditque conspiciendum. Utique videri potest, non sine arcano divinae Providentiae consilio contigisse, ut immatura morte, vixdum efflorescens, tum eriperetur Aloysius cum egregiae eius ingenii animique laudes, constans atque impigra voluntas, singularis ac paene divina rerum prudentia, cum religionis animarumque studio coniunctae, feracissimi apostolatus beneficia spondebant ac sperare iubebant. Nam placuit Deo, ut ab caelesti iuvene, quem communis aetatis nos amabilem imitabilemque ultro reddidisset, iuvenes perdiscerent, quodnam peculiare eius aetatis esset praecipuumque munus, scilicet ut se ad vitae agitationem, animo per christianas virtutes solide excolendo expoliendoque, pararent. Quo qui interiorum earum patrimonio virtutum, quae in Aloysio mirifice eluxerunt, destituti sint ac careant, non eos profecto ad vitae pericula ac certamina, non eos ad apostolatus coepta satis aptos armatosque fore existimabimus, sed, factos veluti aes sonans et cymbalum tinniens [4], aut nihil profuturos aut forte nocituros illi ipsi causae, quam agendam defendendamque susceperint, quemadmodum superioribus aetatibus haud semel evenisse in comperto est. Itaque nonne tempestive opportuneque in haec tempora incidunt saecularia eiusmodi Gonzagae sollemnia, quippe qui suae exemplo vitae iuvenibus, ad externa ingenio prclivibus atque ad prosiliendum in vitae actionem promptissimis, suadeat, ut proximos et rem catholicam ne ante curent, quam se ipsi interiorum virtutum studio atque exercitatione perfecerint?

Atque illud in primis iuvenes Gonzaga docet, christianae institutionis summam in vivae fidei sensu tamquam fundamento consistere, qua homines fide, veluti lucerna lucente in caliginoso loco [5], illustrati, mortalis vitae naturam ac momentum penitus agnoscant. Itaque cum Aloysius decrevisset, vitam sibi non «ad temporales» sed «ad rationes aeternas» componendam esse — unde si quis discedat, iam vir spiritualis aut esse aut dici nequeat — eiusmodi rationes, e divina revelatione haustas, in sanctorum Exercitiorum palaestra, in quam, vix e pueritia egressus et deinde in Societatem Iesu adscitus, identidem secessit, maxima cum animi utilitate ac voluptate, diu multumque volutare ac commentari assuevit. Iamvero omnino oportere censemus, ut in animis adulescentium nostrorum, Gonzaga duce, id altius insideat, hominum vitam non esse adeo deprimendam ut caducarum rerum cura ac fruitione dumtaxat contineatur, qua haud raro iuvenum ingenia sensusque abripiuntur, sed, contra, habendam nobis esse quasi quoddam curriculum, ubi, uni Christo servientes, ad sempiternam beatitatem nitamur. Atque rectam hanc vitae aestimationem habituri facile sunt adulescentes nostri, si quidem, caelestem imitati Patronum, interdum a rerum humanarum turbine procul secesserint ac per statos aliquot dies spiritualibus Exercitiis vacaverint, quae, ut ex diuturna experientia liquet, nata apta sunt ad molles docilesque iuvenum animos salutariter flrmiterque praeoccupandos.

Hac supernarum rerum luce collustratus, ut diximus, Aloysius, cum nihil intentatum relinquere statuisset ut vitam innocentissimam duceret, tam in incepto perseveravit constanter, ut, inde a primo rationis usu ad extremum usque spiritum, ab omni gravis peccati macula se immunem praestiterit: praecipueque ab pudicitiae flore tam diligenter omnem vel tenuissimam labeculam prohibuit, ut, cum ab aequalibus angeli nomine honestaretur — quo ipso deinceps nomine eum christianus populus consalutare assuevit — tum Beato Roberto Bellarmino, quo sanctus adulescens peritissimo usus est pietatis magistro, confirmatus in gratia videretur. Quam quidem perfectionem absolutionemque virtutis haud sane Aloysius idcirco attigit, quia, inaudito quodam Dei beneficio, iis exemptus esset interioribus externisque pugnis, quae in naturam ab originali iustitia collapsam sunt nobis, dolentibus quidem, saepius pugnandae. Quodsi, ob privilegium prorsus singulare, voluptatis libidinisque stimulis agitatus est nunquam, tamen, ut erat ad grandia comparatus, ab irae igniculis gloriolaeque titillationibus vacuus omnino non fuit: quas quidem naturae appetitiones invicta voluntate non tam coercuit, quam rationis imperio penitus atque omnino subegit. Cum autem nativam humanarum virium imbecillitatem non ignoraret, idemque virtuti in primis diffideret suae, divinae gratiae praesidium sibi comparare studuit, fusis interdiu noctuque et in multas horas productis ad Deum precibus, patrocinioque Deiparae Virginis, in cuius clientela primas facile tulit, apud divinam clementiam adhibito; maxime vero, quod in Eucharistia sanctissima totius vitae spiritualis fontem ac robur posita esse intellegeret, divinam mensam, quotiescumque per id temporis licebat, celebrare consueverat, ut recentiores perpetuo vires inde exprimeret atque hauriret. Vitae autem innocentiam morumque castimoniam ut custodiret noster - neque enim a divinae gratiae dono seiungi industria hominis queat - ad piissimum Augusti Sacramenti et Deiparae cultum humanarum rerum fugam adiecit eamque sensuum castigationem, quam reliqui mortales, maximam partem, suspicere quidem possint, aequare non possint. Illud enim mirabile ac vix credibile dixeris, in tanta morum corruptela, Gonzagam animi candore cum caelestibus spiritibus certasse; in tanta voluptatum consectatione, adulescentem singulari abstinentia et vitae austeritate atque asperitate floruisse; in tali honorum cupiditate, adeo Aloysium illos contempsisse ac fastidivisse, ut et principatu, qui sibi hereditario iure obventurus erat, se perlibenter abdicarit et in eam religiosam familiam cooptari maluerit, in qua, iurisiurandi rehgione interposita, ad sacras dignitates intercluderetur aditus; in eo. denique immodico veteris romanorum graecorumque sapientiae cultu, tam assiduum Aloysii fuisse caelestium rerum studium atque usum, ut, praecipuo Dei munere, mirifica ipsius industria coniuncta, adeo tota mente cum Deo cohaereret, nullis ut alienis cogitationibus a rerum divinarum contemplatione avocaretur.

Haec quidem singularia, ipsisque consummatae virtutis hominibus inaccessa fere, sanctitatis culmina; res tamen documento adulescentibus nostris esto, quibus artibus quod est praestantissimum iuventutis decus atque ornamentum, morum scilicet innocentia et castimonia, servetur incolume. Qua in re non ignoramus, nonnullos iuvenilis disciplinae magistros, praesenti morum depravatione perterritos, qua tot adulescentes in exitium, incredibili cum animarum detrimento, praecipites aguntur, tam gravem ut perniciem iacturamque a civitate prohibeant, in nova aliqua institutionis educationisque via excogitanda totos esse. At vero hos probe intellegere velimus, nihil se commodi rei publicae allaturos, si artes illas eamque disciplinam neglexerint, quas, e christianae sapientiae fonte haustas diuturnoque saeculorum usu probatas, idem ille Aloysius in se expertus est efficacissimas: fidem, inquimus, vivam, ülecebrarum fugam, animi temperationem et continentiam, actuosam in Deum Beatamque Virginem pietatem, vitam denique caelesti epulo quam creberrime refectam ac recreatam.

Quodsi intentis adulescentes animis Gonzagam tamquam absolutum castimoniae sanctitatisque exemplum suspexerint, ii profecto non modo libidinem cohibere condiscent, sed etiam funestum illum christianae institutionis scopulum vitabunt, in quem incidant oportet quotquot, commentis imbuti scientiae cuiusdam doctrinam Christi Ecclesiaeque detrectantis, immodico libertatis aestu, mentis arrogantia animique licentia conturban se sinunt. At contra Aloysius, licet se aviti principatus heredem fore sentiret, quibus litterarum pietatisque usus est praeceptoribus, iis se ducendum ultro permittit; postmodum vero, Societatis Iesu alumnus, ea animi demissione moderatorum iussis consiliisque obtemperat, ut vel in minimis religiosae vitae officiis ne transversum quidem unguem ab instituto discederet: quae quidem agendi ratio quantum ab eorum iuvenum ratione abhorreat, qui, specie quadam boni decepti nulliusque patientes freni, seniorum monita detrectant, nemo est qui non videat. Quicumque igitur sub Christi signis militare cupiunt, pro certo habeant, se, disciplinae iugo a suis cervicibus deiecto, ignobiles, palmarum loco, clades accepturos, cum iuvenes sint ita comparati divinitus, ut in sua mentis animique cultura in suaque demum vita ad christianos spiritus componenda nihil proficiant, nisi alieno magisterio regantur. Quodsi magnam ad ceteras disciplinas, at maiorem profecto ad actionis atque apostolatus officia animi docilitatem afferant oportet: quae quidem officia, cum munus Ecclesiae a Christo mandatum attingant, sancte utiliterque expleri nequeant, nisi demissis erga eos animis, quos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei [6]. Quemadmodum autem in paradiso terrestri, grandia atque incredibilia Satanás pollicitus, primos humani generis parentes, ab officio obedientiae abductos, ad rebellandum Deo impulit, sic, sub libertatis obtentu, hisce temporibus, iuvenes corrumpit ad interitumque inani inflatos superbia trahit, quorum, contra, germana dignitas in una legitimae auctoritati obtemperatione consistat. Iamvero Aloysius, quamvis, ob insignem prudentiae laudem apud populum suum commendatus, magnam futuri principatus exspectationem commovisset et religiosis postea sodalibus ad summum Ordinis magistrat um aptissimus aliquando fore videretur, unus tamen se ipse despiciens, humillimo obsequio cum dignitate coniuncto iis omnibus parebat, quicumque sibi, Domini sui ac Regis aeterni vices gerendo, praeficiebantur.

Ex sanctissima interim eiusmodi vitae ratione, ad fidei lucem ac normam absolutissime exacta, praeclaros iucundissimosque fructus percepit Aloysius; naturae autem gratiaeque dona inter se mirum in modum congruentia talem effecere, ut perfectam adulescentis formam exprimeret. Etenim, ob ingenii praestantiam ac maturitatem iudicii, ob animi nobilitatem ac fortitudinem, ob comitatem et suavitatem morum, nonne perfectius quiddam praetulit atque exhibuit? Iuvenis sane innocentissimus, qui, a quavis animi perturbatione vacuus, in una veri ac recti contemplatione perspicientiaque perpetuo defixus erat, quam singulari esset intellegentia acieque mentis, apparet prorsus, cum ex confectis studiorum bonarumque artium summa cum laude curriculis, tum ex disputationibus de re philosophica publicis unanimi cum assensione plausuque habitis, tum etiam ex scriptis — potissimumque ex epistulis — quae quidem scripta, etsi haud frequentia, pro adulescentis aetate, sapienti rerum cognitione ac consideratione commendantur. Quae autem in eo iudicii integritas subtilitasque eluceret, manifesto colligitur ex difficillimis negotiis, quae, a patre sibi commissa, prudenter gessit expediitque feliciter, ex eoque haud minus arduo, quod, patre vita functo, cum Mantuae Duce dynastam fratrem suum, simultatibus odiisque restinctis, reconciliavit. Nobilitatem praeterea animi comitatemque morum prolixe cumulateque dilaudabant omnes, quotquot vel in consuetudine communis vitae vel in luce ipsa regiae domus cum eo versati sunt: dicimus cives ac famulos, principes dicimus aulicosque viros, ac potissimum Societatis moderatores ac sodales, quibus omnibus sui admirationem iniecerat. Verumtamen novimus, praecipua quadam ratione firmitatem animi constantiamque voluntatis in Aloysio enituisse; siquidem, inde a teneris unguiculis, parvulus ille Castellionensis principatus heres statuerat ac deliberaverat sanctitatem adipisci, quo in consilio animose fortiterque inito sic usque ad obitum perstitit, nihil ut unquam spirituales ascensiones, quae cum prima rationis luce congruissent, aut retardaret aut interciperet. Ecquod igitur aliud liceat opportunius aptiusque iuvenibus — iis potissimum qui studiis dant operam — proponere exemplum, quod pro aetate intueantur ac sedulo imitentur? Hi enim, praeterquam quod ad saniores solidioresque doctrinas excolere mentes animosque debent, praeterea et sapienti et tranquillo et aequabili iudicio valeant oportet, ut recte de hominibus deque eventis existiment ac sentiant, neque aut falsis rerum imaginibus aut impetu mollitieve animi aut vulgari opinione se transversos agi patiantur; ea denique opus est ut benignitate ac suavitate emineant, qua pacem in domestico convictu in hominumque societate tueantur ac provehant, et voluntatis firmitate et constantia, qua et se ipsi et proximos ad bonum regere queant.

Nec vero defuit in Aloysio mira quaedam industria atque alacritas in ceterorum hominum utilitatem impensa, qua apostolatus ille continetur, in quem saepius aetatem ingeniumque adulescentium ferri videmus. Quamquam enim praecipuum Gonzagae assiduumque studium in ea positum erat caelestium rerum commentatione familiarique cum Deo consuetudine, quare ipsius vita dici recte poterat « abscondita cum Christo in Deo » [7] attamen crebro ex eius animo iam tum erumpebant apostolici ardoris igniculi, qui futuri quodammodo incendii flammas portenderent. Quo in genere, vix e puero egressus, rectis exemplis piisque colloquiis commonere omnes quibuscum ageret, atque, occasione oblata, ad virtutem infiammare; cumque aetate aliquantum processisset, ad maiora exardescens, altissima quaeque ac diffìcillima pro aeterna animarum salute prospicere et apostolicas etiam ad haereticos vel ethnicos expeditiones cogitare. Civibus autem Romanis spectaculo fuit Aloysius, cum, Conlegii Romani alumnus, plateas, compita, vicos circumiret Urbis, ut christianae doctrinae elementis puerulos ac pauperes erudiret; testes iidem fuere theroicae filius caritatis, qua is incensus, cum Urbs pestilentia conflictaretur, cxitiali laborantibus morbo ministrabat: cuius quidem morbi cum semina concepisset, paucis post mensibus, annos vix quatuor ac viginti natus, tabe absumptus est. Atque hic etiam iuvenibus nostris patet sane latissimus campus, in quo actuose, Aloysio duce, versentur: scilicet ad imitandum sequendumque proponitur recti exempli via, honestorum eloquentia sermonum, sacrarum Missionum amor ac studium, christianae doctrinae institutio, multiplex denique caritatis exercitatio. Quibus quidem rebus si catholicorum iuvenum cohortes animos adiecerint, iam Aloysiani apostolatus formam rettulerint apteque ad tempora accommodaverunt: Aloysiani, inquimus, apostolatus, qui de caelo salutaris perseverat, nedum sit Gonzagae morte praecisus atque interceptus. E beata enim caelestium sede, in qua eum Carmelitis illa virgo Magdalena e Pazzis, per visum, gloriose regnantem mirabunda conspexit; in qua ipsum item assidere, inter sanctos caelites per sollemne decretum numerando, fel. rec. decessor Noster Benedictus XIII , abhinc ducentis annis, declaravit; nunquam destitit Aloysius adulescentium potissimum ordines omnes in suam clientelam receptos beneficiis cumulare. Idcirco sodalicia eorundem quamplurima Aloysii vel nomine censeri vel patrocinio gloriari; idcirco iuvenes utriusque sexus paene innumerabiles, vestigia eius persecuti, paenitentiae spinas cum innocentiae filiis mirifice consociare; idcirco nobile quoddam veluti certamen Aloysium inter et christianam iuventutem exortum, uter superior exsisteret, isne caelestibus donis adulescentes augendo, an haec Patronum caelestem venerando. Itaque nihil mirum si Romani Pontifices Aloysium iuventuti exemplum simul ac Patronum attribuerunt.

Quae Nos quidem omnia recolentes, cum simus in primis de adulescentium optima institutione ac salute solliciti, hoc praesertim tempore cum ea plus sofito periclitatur, ut praeteritarum non modo recordatio rerum renovetur, sed etiam uberiora ab Aloysio bona proficiscantur, de more institutoque decessorum Nostrorum, praesertim Benedicti XIII ac Leonis XIII, iterum sollemniter confirmamus ac, quatenus opus sit, auctoritate Nostra apostolica declaramus Sanctum Aloysium Gonzagam Patronum caelestem christianae iuventutis universae. Hanc igitur lectissimam catholicae familiae subolem, in Aloysii tutelam fidemque convocantes, quo florentior in dies crescat ac vigeat, et, christianam fidem palam aperteque professa, morum innocentiam latius praeferat, impense hortamur paternoque obsecramus animo, ut Aloysium intueatur atque imitetur, eundemque perpetuo colat atque invocet, per eas quoque pietatis exercitationes, unde — ut e precationibus per sex continuos dominicos dies habitis — tam multos, eosdemque haud mediocres, exstitisse fructus diuturna experientia docet.

Summopere interea laetamur, ab Consilio principe saecularibus sollemnibus habendis ac promovendis, cui quidem Cardinalis Noster in Urbe Vicarius studiosissime praesidet, id iuvenibus propositum, ut parent, dato aliquo sacris commentationibus spatio, pactum quoddam de christiana vita a se integre casteque ducenda, in scidis relatum, manu sua subscribere ac veluti iureiurando obfirmare: quae quidem scidae in volumina collectae atque ab legatis universae e catholico orbe iuventutis huc delatae, postquam Romanus Pontifex eas quasi ratas habuerit, pietatis memoriaeque causa, in Ludovisiano templo deponantur, ubi veneranda Aloysii ossa requiescunt. Qua quidem re nihil ad generosam iuvenum naturam excitandam opportunius, quorum spiritualem ubique gentium renovationem saecularis commemoratio cum auspicato intendat, tum paritura haud dubie videtur. Quotquot autem ingentis catholicorum iuvenum familiae legati, ut diximus, stato ad celebrationem tempore, in hanc Almam Urbem convenient, eos, magnarum profecto rerum utilitatumque sponsores, perlibenter admissuri atque allocuturi sumus: quos quidem ipsos ad Aloysii sepulcrum cogitatione animoque comitabuntur, rogantes, ut filioli Nostri universi tutelam caelestis Patroni cotidie validiorem experiantur.

Quandoquidem vero, uno eodemque die cum Aloysio coniunctim, in caelitibus sanctis Stanislaus Kostka numeratus est, qui paulo ante et in Societate Iesu vixerat et ad beatas sedes evolaverat, nostros decet adulescentes, per hanc ipsam rei faustitatem, in seraphicum iuvenem Polonum intueri, quem Deus « inter cetera sapientiae » suae « miracula » talem effecit, ut « etiam in tenera aetate, maturae sanctitatis gratiam » adeptus sit. Principe is quoque loco ortus, magno praeditus excelsoque animo, caelesti castimonia florere et ad perfectissima quaeque contendere; fratri suo germano, urbaniori lautiorique homini, obsistere ac repugnare; ex callidis haereticae hospitalis familiae et vagorum intemperantiumque aequalium insidiis victor continuo exstare; eucharistico epulo, haud semel per angelorum ministerium, recreatus ac roboratus, diuturna pedes itinera conficere, ut Deo ad altiora vocanti, ut Deiparae ad Societatem Iesu aperte cienti, obsequeretur; in Alma vero hac Urbe quasi ad tempus consistere, ut haud ita multo post, interiore caritatis flamma consumptus, cum duodeviginti haud amplius annos haberet, adhuc tirunculus, in aeternam illam urbem Hierusalem, inter sanctos confessores minimus natu, ingrederetur. Stanislai profecto animi fortitudinem et constantiam visus est Deus peculiari ratione rependere voluisse, innocentissimum collustrando adulescentem eo gloriae splendore, ut is suam gentem, immo totum christianum nomen, in maximo eorum temporum discrimine, quod Turcarum incursiones facesserent, tutela sua, quasi inexsuperabili quodam vallo, munierit. Ipsum autem patriae suae laboranti, vel mirabiliter, adfuisse, tam erat vulgo exploratum, ut Ioannes Sobieski, christianus ille Caesar qui gravissima Vindobonam obsidione liberavit, affirmare non dubitaret, victorias suas non t am se armis quam Stanislai patrocinio debuisse.

Utinam caelites hi ambo, coniuncta inter se deprecatione, impetrent atque efficiant, ut iuventus nostra, utrumque aemulando, ad unam veramque christifidelium gloriam, idest ad pulcherrimam castimoniae et sanctitatis laudem, et ardentius adspiret et citatiore gradu procedat.

Caelestium interea munerum auspicem paternaeque caritatis Nostrae testem, tibi, dilecte fifi, universis e Societate Iesu religiosis viris eorundemque alumnis, apostolicam benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum die XIII mensis iunii anno MDCCCCXXVI, Pontificatus Nostri quinto.

PIUS PP. XI


A.A.S., vol. XVIII (1926), n. 7, pp. 258-267

[1] Marc., X, 13-16.

[2] Matth., XVIII, 6.

[3] Marc., X, 21.

[4] I Cor., XIII, 1.

[5] II Petr., I,19.

[6] Act., XX, 28.

[7] Ad Coloss., III, 3.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana