Index   Back Top Print


PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

LITTERIS APOSTOLICIS*

DISTRACTO TERRITORIO EX VICARIATU APOSTOLICO VICTORIAE NYANZENSIS IN AFRICA CENTRALI ERIGITUR VICARIATUS APOSTOLICUS DE MWANZA

 

Ad futuram rei memoriam. ̶  Litteris Apostolicis Nostris, sub anulo Piscatoris die VIII m. Aprilis huius anni datis, ex territorii vicariatus apostolici Victoriae Nyanzensis in Africa centrali parte novum constituimus, limitibus eiusdem praefinitis, apostolicum vicariatum, cui a civili de Bukoba provincia nomen de Bukoba fecimus. Nunc autem reliquae partis memorati vicariatus Victoriae Nyanzensis sollicitudo Nobis suadet ut pariter eidem territorio convenientem statuamus rerum ordinem, qui christiani gregis ibique degentis utilitatibus provehendis facilius conducat. Quapropter, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui Sacrae Congregationi de Propaganda Fide negotiis sunt praepositi, ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae auctoritatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, ex memorati Victoriae Nyanzensis vicariatus civili provincia, quam de Mwanza nuncupant, novum ac separatum vicariatum apostolicum constituimus, quem ex ipsius provinciae civilis nomine ex nunc et in posterum de Mwanza vocabimus. Sequentibus vero limitibus huiusmodi novus vicariatus concludatur: ad septentrionem a Kenia Golony et primo gradu latitudinis meridionalis; ad occidentem a lacu Nyanza, inclusis insulis quas May some et Luwondo vocant, deinde provincia Bukoba seu Bihlamulo; ac| meridiem provincia civili de Tabora quae regiones contingit dictas Mbogwe, Busangi, Salawe, Lukombo, Selce, Mondo, Uehungu, Uduke, deinde flumine Mayonga et lacu Eyassi, per quem transit provinciarum limes; ad orientem linea quae a puncto maxime septentrionali lacus Eyassi usque ad E 5, 45 um longitudinis orientalis gradum protrahatur. Horum autem limitum causa, quos novo de Mwanza vicariatui assignavimus, hodiernos quoque fines vicariatus de Tabora immutavimus. Territorium enim triangulum, quod inter praedictam lineam ab extremitate lacus Eyassi septentrionali ad E 5, 45 um longitudinis orientalis gradum protractam iacet et antiquum vicariatuum Taborensis et Nyanzensis limitem (qui a lacu Eyassi per Montes  Ngai et Geley limitem Kenya-Colony attingebat), nunc a vicariatu Nyanzae distractum in posterum ad vicariatum Taborensem adiungimus, ita ut Saltem in parte vicariatus cum provinciis civilibus concurrat: nam memoratum triangulum territorium pariter ac pars proxima vicariatus Taborensis ad eundem districtum de Arusha pertinet. Itemque limitis septentrionalis Taborae et meridionalis Nyanzae partem, quae est Orientem versus, non tam clare hucusque definitam, ad provinciarum de Mwanza et de Tabora limites reducimus. Ipsius quidem novi vicariatus apostolici de Mwanza nuncupati, praefatis limitibus constituti curam ad Nostrum et Sanctae huius Sedis beneplacitum Patribus e Societate Missionariorum Africae committimus.

Haec mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atqueefficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque et inane fieri si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X m. Aprilis an. MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XXI (1929), n. 14, pp. 623-62


© Copyright - Libreria Editrice Vaticana