Index   Back Top Print


PIUS PP. XI

LITTERAE ENCYCLICAE

UBI ARCANO DEI CONSILIO

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS,
PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS,
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
DE PACE CHRISTI IN REGNO CHRISTI QUAERENDA.

VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

 

Ubi arcano Dei consilio ac nutu Nos, qui nullis sane meritis commendaremur, ad hanc et veritatis cathedram et caritatis evecti sumus, habuimus in animo, venerabiles fratres, vos unaque Nostros dilectos filios, quotquot sunt vestris proxime demandati curis, quamprimum per amantissimas litteras universos alloqui. Huius voluntatis indicium, vixdum electi, dedisse videmur, cum ex edito Basilicae Vaticanae loco, in maxima hominum celebritate, Urbem atque orbem bene dicendo lustravimus: eamque benedictionem undique vos, sacro Cardinalium Collegio praeeunte, tanta cum gratulatione laetitiaque accepistis, quae Nobis, in subeundo, praeter exspectationem, huius officii onere suspensis, peropportuno atque, secundum divini auxilii fiduciam, maximo solacio fuerit. Nunc demum, Domini Nostri Iesu Christi adventante natali, sub initium alterius anni os nostrum patet ad vos (1); sitque vobis oratio Nostra solemnium strenarum instar quibus fausta parentis omina ad filios deferantur.

Id vero quominus maturius, ut erat in votis, efficeremus, aliae ex aliis causae usque adhuc prohibuere. Ac primo satisfaciendum catholicorum humanitati fuit, a quibus innumerabiles quotidie litterae afferebantur, beati Petri novum successorem salutantibus omni cum significatione flagrantissimae pietatis. Subinde ipsi experiri coepimus eam quae ab Apostolo memorata est, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum (2); atque ad cumulandas Nostri muneris ordinarias curas haec accesserunt: ut negotia illa maximi momenti, quae Nos reperissemus finita, de Terra Sancta, deque christianorum ibidem statu et Ecclesiarum in primis illustrium, persequeremur; ut apud victricium Civitatum conventus, in quibus nationum ageretur fortuna, memores Nostrarum partium, caritatis simul et iustitiae causam tueremur, hortantes praesertim ad habendam pro merito rationem rerum spiritualium, quae non minus valerent, imo potiores ceteris essent ; ut dissitarum gentium immensitati, fame aerumnisque omnis generis tabescentium, subvenire omni ope conaremur, id quod fecimus, tum quamplurimum subsidii Nostrae patiebantur angustiae mittendo, tum orbis terrarum beneficentiam implorando; ut in ipso populo, unde orti essemus, et quo in medio Petri Sedem Deus collocasset, eas quae per vim et violentiam dudum fiebant saepe contentiones, studeremus componere, quibus cara penitus Nobis civitas in extremum discrimen adduci videbatur.

Non defuerunt autem eodem tempore, quae Nos gaudio admodum compleverint. Equidem per eos dies in quibus vel XXVI coetus Eucharisticus omnium nationum, vel solemnia tertium saecularia post Sacrum Consilium Fidei Propagandae conditum acta sunt, tanta animus Noster perfusus est caelestium consolationum copia, quanta in exordio Pontificatus Nos frui posse vix sperabamus. Itaque licuit cum omnibus fere et singulis dilectis filiis Nostris Cardinalibus seorsum conferre sermones, itemque cum venerabilibus fratribus Episcopis tam multis, ut non facile plurium annorum spatio maiorem numerum essemus visuri. Magnas quoque Christifidelium catervas, quasi totidem delectas partes eius infinitae prope familiae quam Dominus Nobis crediderat, ex omnii tribu et lingua et populo et natione, ut est in Apocalypsi, coram admittere et paterno alloquio recreare Nobis percupientibus licuit. – Tum vero divina quaedam rerum spectacula Nobis oblata sunt: cum Redemptor Noster Iesus Christus sub Eucharistiae velis delitescens, per urbem Romam confertissimo piorum, qui undique confluxissent, comitatu, triumphantis ritu, circumferretur, ut in possessionem sibi debiti honoris, tamquam hominum et civitatum Regi, restitutus videretur; cum sacerdotes bonique laici, tamquam si delapsus iterum in eos Paraclitus esset, precum spiritu et apostolatus studio inflammatos animos vulgo ostenderent; cum vivax populi Romani fides, praeclaro Dei gloriae animarumque salutis emolumento, denuo, ut olim, annuntiaretur in universo mundo. Interim Maria Virgo Deipara eademque nostrum omnium benignissima Parens, quae quidem in suis aedibus vel Czenstochowae, vel Ostrabramae vel in illo prodigiali specu Lapurdensi, maxime autem Mediolani ex aëreo templi fastigio itemque ex propinquo sanctuario Rhaudensí Nobis olim arrisisset, gratum acceptumque habere visa est illud Nostrae pietatis officium, cum sacerrimae aedi Lauretanae, reparatis iis, quae vis incendii corruperat, venerabile ipsius simulacrum, apud Nos affabre refectum, Nostrisque manibus et consecratum et corona redimitum, restituendum curavimus. Omnino magnifice splendideque triumphasse et ipsam dixeris augustam Virginem: namque a Vaticano Lauretum usque, quacumque sancta imago transvecta est, perpetua quadam gratulationum serie religio populorum eam celebravit, omnibus ordinibus ex vicinia obviam effusis, qui sua in Mariam et in Vicarium Iesu Christi pientissima studia demonstrabant.

Horum vel laetabilium vel tristium eventorum admonitu, quorum hic memoriam commendatam volumus posteritati, sensim factum est ut magis magisque menti Nostrae pateret, quid Nobis in Pontificatu maximo deberet esse antiquius, quidque primum scribendo ad vos ediceremus.

Hoc enimvero nemini est obscurum: nec hominibus singulis, nec hominum societati, nec populis, post illam belli calamitatem, adhuc pacem veri nominis esse quaesitam ; actuosamque et fructuosam tranquillitatem, quam omnes expetunt, adhuc desiderari. Sed huius mali accurate primum attendenda est magnitudo et gravitas, tum causae et semina perscrutanda, si quis velit, ut Nos volumus, opportunam ei medicinam admovere; idque aggredi, pro Apostolici officii conscientia, habemus Nobis propositum in his litteris, quod ipsum deinceps persequi numquam cessabimus. Nimirum eadem perseverant tempora, quae Benedicti XV, desideratissimi decessoris Nostri, animum toto Pontificatus cursu sollicitarunt; consequens est, ut easdem, quas ille in hoc genere cogitationes habuit et consilia, Nosmet ipsi suscipiamus. Optandum est vero ut omnes boni idem sentiant idemque velint, ac Nos, operamque et studium Nobis navent ad veram diuturnamque hominibus reconciliationem a Deo impetrandam.

Mirum quam apte ad hanc aetatem quadrant illae voces prophetarum: Expectavimus pacem, et non erat bonum tempus medelae, et ecce formido (3). Tempus curationis, et ecce turbatio (4). Expectavimus lucem, et ecce tenebrae: — iudicium, et non est; salutem et elongata est a nobis (5). Etenim, positis dudum per Europam armis, tamen scitis ex Oriente proximo novorum. pericula bellorum ingruere; ibidemque per immensos terrarum tractus, ut diximus, omnia, plena horrorum esse et miseriarum, cum ingens calamitosorum quotidie multitudo, senum praesertim mulierumque et puerorum, fame, pestilentia, vastationibus intereat: quacumque autem nuper belligeratum est, veteres nondum quievisse simultates easque exerceri vel dissimiilanter in politicis, vel tecte in rei nummariae varietatibus, vel patenter in quotidianis periodicisque scriptionibus; vel in ipsos invadere fines earum rerum, quae suapte natura nihil habent acerbae contentionis, ut sunt artium studia et litterarum. Hinc inimicitiae offensionesque rerum publicarum mutuae populos respirare non sinunt; nec solum victi cum victoribus populis, sed etiam qui vicerunt, ipsi inimice inter se agunt, cum alteri se a maioribus oppressos et exhaustos, alteri se minorum odiis insidiisque appetitos conquerantur. Incommoda autem confecti belli omnes omnino sentiunt civitates; maxima quidem eae quae subactae sunt, sed non exigua vel illae quap bello abstinuerunt. Eademque, ob medicinae moram, in dies intolerabiliora fiunt; praesertim cui ea quae ab hominibus politicis pluries usque adhuc instituta sunt consilia et conata, rebus medendi causa, nullum atque etiam opinione deteriorem exitum habuerint. Quare, ingravescente formidine ne calamitosiora posthac oriantur bella, necessitas quaedam omnibus civitatibus nascitur in bellico apparatu vivendi: ex quo cum exhauriuntur aeraria, tum generis robur consumitur, tum etiam et doctrinae studia et religionis consuetudo et morum disciplina perturbantur.

Ad externas autem populorum inimicitias adiunguntur, quod peius est, intestina discidia, quibus et status civitatum et ipsa societas civilis periclitatur.

Primo loco ponenda est illa ordinum inter ipsos dimicatio, quae quasi ulcus mortiferum iam inveteravit in sinu nationum, operas, artificia, commercia, omnia denique privatae publicaeque prosperitatis elemento, vulnerans. Atque huiusmodi labem usque reddit perniciosiorem accrescens bonorum externorum hinc aviditas, illinc tenacitas, et commune utrique parti habendi studium et imperandi. Inde operum vel voluntariae vel coactae cessationes saepe gignuntur: inde etiam populares motus coercitionesque publicae magna cum molestia omnium et detrimento.

Deinde in re publica fere solent partes, non, pro opinionum varietate, commune bonum sincere spectantes, inter se contendere; verum propriis servientes utilitatibus in perniciem ceterorum. Ergo cernere licet ut coniurationes increbrescant, ut insidiae, ut latrocinia in cives in ipsosque magistratus, ut terrores ac minae, ut apertae seditiones, ut alia id genus eveniant, quae quidem eo sunt graviora, quo amplius rem publicam populus, ut in his reipublicae formis, participat. Quas formas etsi Ecclesiae doctrina – ut cetera quae iure et ratione sunt instituta – non reiicit, tamen inter omnes liquet eas factionum improbitati facile patere.

Iamvero valde dolendum est huiusmodi luem alte ad ipsas humanae societatis radices penetrasse, id est ad convictum domesticum, cuius quidem eversionem iam pridem inchoatam, multum promovit immensa belli clades, patres filiosque familias procul dissipando, morumque corruptelas multis modis augendo. Ita neque in honore solet esse patria potestas, neque in pretio consanguinitas, heri famulique hostium loco inter se habent, ipsa coniugii fides nimio saepius violatur, et sancta coniugum officia erga Deum civilemque societatem negliguntur.

Atque uti, cum quodpiam corpus aut nobilem eius partem male habere contigerit, vel minima etiam ipsius membra non bene valeant necesse est, sic eas res, ex quibus consortionem humanam societatemque domesticam aegrotare vidimus, in homines singulos consentaneum est redundare. Etenim nemo ignorat, hominum ex omni aetate omnique ordine, quam inquieti consueverint esse animi, quam morosi difficilesque; quantum obediendi fastidium quantaque laboris impatientia vulgo incesserit; quemadmodum fines verecundiae transierit, in vestimentis choreisque praesertim, feminarum puellarumque levitas, quarum luxuriosiore cultu inopum odia concitantur; denique ut crescat aerumnosorum numerus, ex quo agmini seditiosorum perpetuae ingentesque accessiones fiunt.

Ergo pro fiducia et securitate ancipites curae sollicitique metus, pro sollertia et labore inertia et desidia pro tranquillitate ordinis, quae res pacem continet, rerum omnium perturbatio et confusio dominatur. Quapropter iacent, ut vidimus, industriae civilis incepta; languent populorum inter se commercia; hebescunt litterarum artiumque studia ; desideratur, quod longe est gravius, multis partibus, quae sit christianis digna, consuetudo vivendi, usque eo ut humana societas non modo non progredi ad omnem excellentiam, quemadmodum gloriari homines solent, sed ad barbarorum feritatem regredi videatur.

His vero omnibus malis, quae memoravimus, addenda sunt quasi in cumulum ea quae quidem animalis homo non percipit (6), sed tamen. in maximis horum temporum numerari debent. Damna dicimus proprie facta in genere rerum spiritualium et supernaturalium, quibuscum animarum vita coniungitur, eaque, ut facile intelligitur, tanto sunt magis deploranda, quam bonorum externorum detrimenta, quanto concretionem mortalem spiritus exsuperat. Nam, praeter eam, quae modo dieta est, late fusam christianorum officiorum oblivionem, quantus Nobis, isque communis vobiscum, venerabiles fratres, est dolor, quod e compluribus templis in profanos usus bello conversis, non pauca sunt nondum sacris reddita; quod clausa illo ipso tempore clericorum plura seminaria, educandis in religione ducibus populorum et magistris, adhuc non adest facultas aperiendi; quod sacerdotum – quorum alios vis belli, in divinis ministeriis occupatos, interemit, alios offensionum magnitudo, sanctae immemores disciplinae, perdidit – fere ubique extenuata copia est; quod propterea nimis multis locis ea quae in aedifcationem corporis Christi (7) omnino est necessaria, divini verbi praedicatio silet.

Quid, quod ex ultimis terris atque ex intimis barbariae regionibus nostri Missionales ad belli labores adiuvandos, domum frequentes evocati, cum uberrimos campos, ubi utilissime, religionis humanitatisque causa, desudabant, reliquissent, haud ita multi ad stationes suas salvi reverterunt ? Quamquam huiusmodi iacturas cum optimis etiam fructibus, aliqua ex parte, compensari vidimus: nam et evidentius apparuit – contra quam calumniari vulgus adversariorum consuevit – in animis sacricolarum patriae caritatem omniumque officiorum conscientiam vigere maxime ; et militum plurimi, ipsis in faucibus mortis constituti, cum in sacrorum administris, ex quotidiana consuetudine, magnanimitatis et diligentiae eximia documenta suspicerent, cum sacro ordine Ecclesiaque in gratiam redierunt. Sed enim in hoc bonitas et sapientia Dei est admiranda, qui unus ex ipso malo bonum eliciat. Hactenus de malis horum temporum. Nunc in causas, unde exstitere – tametsi de iis aliquid necessitate quadam iam attigimus – data opera inquiramus.

Principio videmur, venerabiles fratres, divinum humanarum infirmitatum consolatorem et medicum audire, sic iterum affirmantem: Omnia haec mala ab intus procedunt (8). – Utique solemni pacto inter belligerantes convenit pax; sed illa consignata est publicis tabulis, non in animis inscripta hominum: vivunt ibi etiam nunc bellici spiritus atque inde civilem in convictum perniciose quotidie magis redundant. Diutius enim usque quaque violentiae ius exsultavit, atque in hominibus eos natura insitos, quos christianae caritatis lex perfecerat, benignitatis misericordiaeque sensus paullatim obstupefecit; eosdemque haec pacis reconciliatio specie facta, non re, minime redintegravit. Ita apud longe plurimos diuturna invidendi consuetudo vim naturae iam obtinet; et coeca illa lex dominatur, quam Paulus Apostolus in membris suis legi mentis repugnantem ingemiscebat. Frequentius igitur evenire solet, ut homo homini non, ex Christi praecepto, frater, sed extraneus videatur et hostis, dignitatis ipsiusque personae humanae ratio pagine habeatur nulla, vis dumtaxat valeat et numerus ; alteri alteros opprimere contendant ob eam causam, ut bonorum huius vitae, quantum possint, potiantur. Scilicet nihil pervulgatius est inter homines quam bona sempiterna, quae Christus Dominus per Ecclesiam suam continenter proponit omnibus adipiscenda, negligere, et fluxarum rerum et caducarum adeptionem insatiabiliter appetere.

Atqui hoc habent bona externa ut, si immoderate appetantur, omne genus malorum pariant, depravationem morum imprimis et discordias. Etenim, ut per se vilia sunt et abiecta, animum sane non possunt explere hominis, quem a Deo factum destinatumque ad Dei fruendam gloriam, necesse est sollicitum semper et inquietnm vivere, donec in Deo conquiescat.

Praeterea, cum eadem sint angustis plane finibus circumscripta, quo plures fuerint qui ea participent, eo minus singuli accipient; contra, ea quae sunt spiritus, etsi inter plures dispertita, tamen, omnes locupletando non ideo deminuuntur. Ex quo efficitur, ut terrenae res, quia nec omnibus acque satisfacere nec plene exsaturare ullum possunt, idcirco et discidiorum evadant causae et aegritudinum, vereque vanitas vanitatum ... et afflictio spiritus (9), quemadmodum eas sapientissimus omnium Salomon expertus appellavit. Id quod societati hominum accidit non secus ac singuilis. Unde bella et lites in vobis?, inquit Iacobus Apostolus, nonne hinc, ex concupiscentiis vestris? (10)

Nam concupiscentia carnis, idest voluptatum cupiditatibus, nullam capitaliorem pestem dixeris cogitari posse, non solum ad domus sed ad ipsas civitates perturbandas; ex concupiscentia oculorum, idest habendi cupiditate, acerbae illae nascuntur contentiones civilium ordinum, suis cuiusque commodis plus nimio inservientium; superbia vitae autem, idest studio ceteris omnibus dominandi, adductae partes politicae sic inter se digladiari consueverunt, ut nec crimine maiestatis, nec perduellione, nec ipso patriae parricidio abstineant.

Atque huic quidem intemperantiae cupiditatum, specie scilicet se boni publici et caritatis patriae obtegenti, tribuendae profecto sunt quae inter nationes solent inimicitiae simultatesque existere. Etenim haec quoque patriae gentisque suae caritas, quamquam non parum habet ad plures virtutes atque ad fortia facinora incitamenti, si quidem lege christiana regatur, fit tamen multarum iniuriarum et iniquitatum semen, cum, aequi rectique fines praetergressa, in immoderatum creverit nationis amorem. Quo qui abrepti sint, ii profecto obliviscuntur, non modo populos omnes, ut partes familiae humanae universae, fraterna inter se consuetudine copulari, et aliis quoque gentibus ius esse vivendi et ad prosperas aspirandi fortunas, sed etiam nec licere nec expedire utile ab honesto seiungi. Nam iustitia elevat gentes, miseros autem facit populos peccatum (11). Quod vero familiae vel civitati vel reipublicae comparatae sint, cum ceterorum detrimento, utilitates, id hominibus egregie magnificeque factum videatur, at nec stabile fore nec sine ruinarum metu, sapienter admonet Augustinus: « vitrea laetitia fragiliter splendida, cui timeatur horribilius ne repente frangatur » (12).

Verum, quod pax abfuerit hodieque, cum tot sanatione malorum, desideretur, id altius etiam, quam adhuc fecimus, repetendum est. Iam enim multo ante quam Europa bello flagraret, vitio hominum civitatumque, praecipua tantarum calamitatum effectrix causa invalescebat, quam ipsa conflictus immanitas submovere de medio ac tollere certe debebat, si quidem omnes intellexissent quid maximis eiusmodi eventis significaretur. Illud Scripturarum quis ignorat? qui dereliquerunt Dominum, consumentur (13); nec nota minus Iesu, Redemptoris hominum et magistri, ea gravissime dieta: sine me nihil potestis facere (14), itemque: qui non colligit mecum, dispergit (15).

Quae Dei iudicia cum omni tempore ad effectum adducta sint, nunc maxime sub omnium oculis efficiuntur. Quod enim homines a Deo et Iesu Christo misere desciverunt, idcirco de pristina rerum felicitate in hanc malorum colluviem demersi sunt, et hac ipsa de causa cadit plerumque irritum quidquid ii moliuntur ut damna reparent, et quantum ex tot ruinis reliqui est, tueantur. Itaque Deo et Iesu Christo a legibus et re publica submoto, iam non a Deo derivata sed ab hominibus auctoritate, factum est, ut – praeterquam quod legibus verae solidaeque sanctiones interceptae sunt summaque iusti principia, quae vel ethnici philosophi, ut Cicero, tantummodo lege Dei aeterna contineri perspiciebant – ipsa praeterea auctoritatis fundamenta convellerentur, principe sublata causa, cur aliis ius esset imperandi, aliis autem officium parendi. Ex quo totam oportuit concuti societatem humanam, nullo iam solido fultam columine et praesidio, factionibus de imperio certantibus, ut suis, non patriae, commodis prospicerent.

Decretum pariter est, iam non Deum, non Christum Dominum constituendae primum familiae praesidere, reiecto inter civiles pactiones matrimonio, quod Christus sacramentum magnum (16) fecerat figuramque voluerat esse sanctam ac sanctificantem vincoli illius perpetuo mansuri, quo ipse cum Ecclesia coniungitur sua. Quamobrem vidimus religionis obscurari passim in populo intelligentiam sensumque obtundi, quem Ecclesia primo societatis germini, quod familia est, offuderat; domesticum ordinem, domesticamque pacem, everti; familiae communionem stabilitatemque cotidie magis labefieri, eiusque sanctitudinem tam frequenter sordidarum cupiditatum aestu ac mortifero viliorum utilitatum amore violari, ut fontes ipsi vitae cum familiarum, tum etiam populorum inquinarentur.

Denique ab institutione iuventutis Deum et Christum eius segregari visum est: at necessario est consecutum, ut religio non tam a scholis abesset quam in scholis tacite vel etiam aperte oppugnaretur, et pueri sibi persuaderent, nihil aut certe parum ista omnia ad bene vivendum valere, de quibus aut nullus haberetur sermo aut verba utique plena contemptionis fierent. Ita vero, Deo eiusque lege e disciplina studiorum exsulantibus, iam non intelligitur quo pacto adolescentulorum animi ad malum devitandum atque ad aetatem honeste sancteque agendam institui possint; et simul, quemadmodum domestico et civili convictui copia suppetat hominum, qui sint bene morati, ordinis pacisque amatores et ad communem idonei utilesque prosperitatem.

Posthabitis igitur christianae sapientiae praeceptis, non est cur miremur, discordiarum semina ubique, tamquam opportuno in solo, sata, tandem in teterrimum illud erupisse bellum, quod vi et sanguine odia inter populos atque ipsos civium ordines vehementius aluit, nedum lassitudine restingueret.

Quoniam autem, venerabiles fratres, causas malorum, quibus societas hominum premitur, breviter perstrinximus, iam videamus, quae ex ipsorum natura coniicere liceat apta societati sanandae remedia.

Primum igitur omnium necesse est animos pacari hominum. Neque enim valle profutura sit ea exterior pacis species, qua, quasi comitate quadam, eorum inter se consuetudo regitur atque informatur; sed tali opus est pace, quae pervadat tranquilletque animos, eosque ad fraternam erga ceteros benevolentiam inclinet et componat. Eiusmodi autem non est nisi pax Christi: et pax Christi exsultet in cordibus vestris (17); nec alia et dissimilis esse queat pax, quam dat ipse suis (18), – cum, Deus ut est, vel in medullas intueatur (19) inque animis regnet. Bene suam, ceterum, Dominus Iesus appellare hanc potuit pacem, qui primus hominibus edixerit: omnes vos fratres estis (20); et legem promulgaverit mutuae inter universos omnes caritatis et patientiae, suo ipsius sanguine veluti obsignatam: hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut ego dilexi vos (21) – alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi (22).

Inde profecto consequitur, germanam Christi pacem non posse ab iustitiae norma deflectere, tum quia est Deus ipse qui iudicat iustitiam (23), tum quia opus iustitiae pax (24); verum nequit eadem tantummodo dura et quasi ferrea constare iustitia, sed temperari utique debet haud minore caritate, quae quidem virtus nata apta est ad homines cum hominibus placandos. Itaque huiusmodi pacem Christus humano generi comparavit, immo etiam, ut tam nervose Paulus, Ipse est pax nostra, quia, cum divinae satisfaceret iustitiae in carne sua per crucem, interfecit inimicitias in semetipso, ... faciens pacem (25), et omnes atque omnia Deo in se reconciliavit; atque in ipsa redemptione Paulus non tam iustitiae, ut demum est, quam divinum reconciliationis et caritatis opus considerat atque agnoscit: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (26); – sic Deus dilexit mundum ut filium suum unigenitum daret (27). Ad rem aptissime, ut solet, scribit Angelicus Doctor, veram germanamque pacem ad caritatem potius quam ad iustitiam pertinere, cum haec quaecumque pacem impediant removeat, ut iniurias, ut damna; pax vero sit proprie ac peculiariter caritatis actus (28).

Ad pacem igitur Christi, quae, a caritate profecta, penitus in animo insidet, ea iure accommodantur quae de regno Dei, qui sane per caritatem animos possidet, habet idem Apostolus: non est regnum Dei esca et potus (29); id est pax Christi non caducis bonis, sed spiritualibus sempiternisque alitur, quorum excellentiam ac praestantiam Christus ipse, cum patefecit mundo, tum hominibus suadere non cessavit. Propterea enim dixit: quid prodest homini si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur, aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? (30) Et docuit deinceps qua Christianus debeat esse constantia ac firmitate animi: nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius timete eum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam (31).

Non quo pace eiusmodi qui frui velit, is bona huius vitae repudiare debeat; quin etiam his, ex ipsa Christi promissione, affluet: Quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis (32). At vero: Pax Dei exsuperat omnem sensum (33), et hac prorsus de causa caecis imperat cupiditatibus, et dissensiones discordiasque devitat, quas libido habendi necessario gignit.

Refrenatis igitur virtute cupiditatibus, redditoque honore suo iis quae sunt spiritus, illud sponte sequetur commodi, ut christiana pax, cum integritatem morum afferat, tum humanae personae dignitatem illustret; quam quidem, postquam suo Christus redemit sanguine, Patris caelestis adoptio fraternaque cum ipso Christo necessitudo consecrat, orationes et sacramenta divinae turri gratiae participem tum naturae consortem efficiunt usque eo, ut, mortalis vitae bene actae praemio potita, in sempiternum divinae gloriae possessione perfruatur.

Quoniam autem supra demonstravimus praecipuam quandam causam turbidarum rerum, in quibus vivimus, eam esse quod, valde imminuta sit vel iuris auctoritas vel verecundia potestatis – nimirum ex quo negari placuit ius potestatemque a Deo, mundi conditore et gubernatore, profectam – huic etiam incommodo pax Christiana medebitur, cum eadem divina sit pax, eoque ipso ordinem, legem imperiumque salva esse iubeat. Haec enim habent Scripturae: Disciplinam in pace conservate (34). Pax multa diligentibus legem tuam Domine (35). Qui timet praeceptum in pace versabitur (36). Dominus vero Iesus non modo illud edixit: reddite quae sunt Caesaris, Caesari (37); sed etiam in ipso Pilato revereri se professus est potestatem ei datam desuper (38); quemadmodum discipulis praeceperat revererentur eos qui super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei (39). Mirabile est autem quantum in domestico convictu patriae potestati tribuerit, Mariae et Ioseph subditus in exemplum: cuius etiam est illa per Apostolos promulgata lex: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo (40).

Quod si quis animadvertat, quae Christi consilia atque instituta essent de humanae dignitate personae, de morum innocentia, de obediendi officio, de societatis hominum ordinatione divina, de sacramento matrimonii deque familiae christianae sanctitudine, haec, inquimus, et talia dogmata quae de caelo in terras detulisset, ipsum Ecclesiae dumtaxat suae tradidisse et quidem cum pollicitatione solemni opis praesentiaeque numquam defuturae, eidem mandasse ut universis gentibus usque ad finem saeculorum, magistra fallendi nescia, nuntiare non desisteret, is profecto intelliget, quid et quantum afferre remedii ad res mundi pacificandas Ecclesia catholica et possit et debeat.

Nam quia una divinitus constituta est harum veritatum praeceptorumque interpres et custos, in ipsa unice vera et inexhausta quaedam facultas inest, ut cum a communi vita domesticaque societate et civili materialismi maculam, quae tanta ibi iam fecerat damna, prohibeat, christianamque disciplinam de spiritu, seu de animis hominum immortalibus, philosophia multo potiorem, eodem insinuet: tum ut omnes inter ipsos ordines civium ac plebem universam altioris quodam benevolentiae sensu et quadam quasi fraternitate (41) coniungat, ac singulorum quoque dignitatem hominum, iure vindicatam, ad Deum ipsum extollat; tum denique curet, ut, publicis privatisque moribus emendatis, sanctiusque institutis, omnia Deo qui intuetur cor (42), plene subiecta, eiusdem et doctrinis et legibus penitus informentur atque ita omnibus sacri conscientia officii imbutis animis hominum, sive privatorum sive principum, ipsisque ordinibus publicis civilis societatis, sit omnia et in omnibus Christus (43).

Quamobrem cum unius Ecclesiae sit, ex veritate qua pollet et virtute Christi, hominum recte conformare animos, ea sola potest veram Christi panem non modo in praesens conciliare sed etiam confirmare in posterum tempus, nova, quae ingruere diximus, bellorum pericula propulsando. Una enim, divino mandato iussuque, docet Ecclesia ad aeternam Dei legem omnia debere homines exigere, quaecumque ipsi agant, publice aeque ac privatim, singuli pariter ac societate coniuncti. Quae autem ad salutem multorum pertinent, apparet longe maioris esse momenti.

Cum igitur et civitates et respublicae sanctum et solemne habuerint, vel in domesticis vel in externis rationibus, doctrinis praescriptisque Iesu Christi obsequi, tum demum et apud se pace fruentur bona et mutua utentur fiducia, controversiasque, si quae forte suboriantur, pacifice diriment.

Quod si in hoc genere aliquid ad hunc diem tentatum est, id aut nullum aut exiguum sane successum habuit, maxime in iis rebus quibus inter se acerbius populi conflictantur.

Etenim nullum est institutum hominum quod universis imponere gentibus queat communium quemdam Codicem legum, his consonum temporibus; cuius generis habuit, agitate media, vera illa nationum societas, quae christianorum populorum communitas fuit. In qua, etsi re saepius omnino violabatur ius, ipsius tamen iuris sanctitas manebat in causa vigens, tuta veluti norma ad quam nationes ipsae iudicarentur.

At divinum est institutum, quod iuris gentium sanctitatem custodire potest; institutum scilicet et ad nationes omnes pertinens et nationibus supereminens omnibus, maxima quidem praeditum auctoritate ac plenitudine magisterii venerandum, Ecclesia Christi: quae una ad tantum idonea munus apparet tum ex divino mandato, tum ex natura ipsa et constitutione sua, tum denique e tanta saeculorum maiestate, ne belli quidem tempestatibus oppressa, sed potius mirabiliter aucta.

Sequitur igitur ut pax veri nominis, nimirum optatissima pax Christi exsistere nulla possit, nisi Christi doctrinae, praecepta, exempla fideliter teneantur ab omnibus, in publicis privatisque vivendi rationibus; atque ita, hominum recte instituta communitate, Ecclesia tandem, divino suo munere fungens, Dei ipsius, quotquot sunt iura, tum in singulos homines, tum in hominum societatem tueatur.

His enim continetur, quod brevi dicimus, Regnum Christi. Regnat siquidem Iesus Christus in mentibus singulorum hominum doctrinis suis, regnat in animis caritate, regnat in omni hominum vita legis observantia suae suorumque exemplorum imitatione. Regnat idem in societate domestica, cum haec christiani matrimonii sacramento constituta, tamquam res quaedam sacra, inviolate consistit, in qua parentum potestas paternitatem divinam exprimat unde oritur ac nominatur (44); ubi filii obedientiam Iesu pueri aemulentur, atque omnis vitae ratio sanctimoniam redoleat Nazarethanae Familiae. Regnat denique Iesus Dominus in societate civili, cum, summis in ea Deo tributis honoribus, ab eodem auctoritatis origo et iura repetuntur, ne vel imperandi norma desit, vel parendi officium et dignitas; ac praeterea in eo dignitatis gradu statuitur Ecclesia in quo a suo ipsius Auctore collocata fuit, perfectae societatis, ceterarumque societatum magistrae ac ducis; eiusmodi videlicet quae non potestatem ipsarum imminuat – sunt enim in suo quaeque ordine legitimae – sed quae opportune perficiat, uti gratia naturam ; unde nimirum societates eaedem hominibus valido praesidio sint ad supremum finem attingendum, quae beatitas est sempiterna, ac securius hanc ipsam civium mortalem vitam fortunent.

Ex his liquet nullam esse Christi pacem nisi in regno Christi; nec vero posse nos contendere efficacius ad pacem constabiliendam, quam Christi regnum instaurando.

Cum igitur Pius X instaurare omnia in Christo niteretur, is, divino tamquam afflatu permotus, opus illud parabat reconciliandae pacis, quod deinde fuit Benedicti XV propositum. Nos, ea simul persequentes quae ambo decessores Nostri assequenda sibi proposuerunt, id maxima contentione studebimus, pacem Christi in regno Christi, quaerere, Dei scilicet gratia omnino confisi, qui Nobis, in hac summa potestate tradenda, perpetuo se affuturum polliceretur.

In hanc rem, bonorum omnium auxilium expectantes, vos imprimis, venerabiles fratres, appellamus, quos ipse Dux noster et Caput Christus, qui Nobis universi gregis sui curam commisit, in partem sollicitudinis Nostrae vocavit sane praestantissimam, vos nempe positos a Spiritu Sancto regere Ecclesiam Dei (45), vos ministerio reconciliationis praecipue insignitos, pro Christo legatione fungentes (46) eiusdemque et magisterii divini participes et dispensatores mysteriorum (47), ac propterea sal terrae nuncupatos et mundi lucem (48), christianorum doctores populorum ac patres, formam gregis factos ex animo (49) et magnos etiam vocandos in regno caelorum (50); vos denique omnes, quibus, veluti artubus praecipuis et aureis quibusdam nexibus compactum et connexum totum corpus Christi(51), quod est Ecclesia, constitutum in Petrae soliditate, consurgit.

Eximiae autem sollertiae vestrae novum illud ac recens argumentum accessit, cum, per occasionem, quam sub initium harum litterarum commemoravimus, Romani Conventus Eucharistici et saecularium sollemnium S. Congregationis a Propaganda Fide, quam plurimi ex omnibus terrarum orbis regionibus in almam Urbem ad Apostolorum sepulcra convenistis. Tum vero coetus ille Pastorum celebritate et auctoritate amplissimus hanc Nobis mentem iniecit suo tempore cogendi in hanc eandem Urbem, orbis catholici caput, solemnem eiusdem generis consessum, qui collapsis rebus, post tantam societatis humanae turbationem, medicinam adhibeat peropportunam; huiusque rei spem bonam auget Anni sancti, qui appropinquat, auspicata faustitas.

Necdum tamen audemus in praesenti aggrediendam Nobis proponere illius Concilii oecumenici instaurationem, quod, nostrae memori iuventutis, sanctissimus Pontifex Pius Nonus inchoavit, sed eius partem dumtaxat, quamvis permagni momenti, perfecit. Cuius rei id profecto est causae, quod Nos quidem, ut dux ille Israelitarum clarissimus, precibus veluti suspensi expectamus dum bonus ac misericors Deus suae Nobis certius voluntatis consilium aperiat (52).

Inter haec vero, quamquam optime novimus sollertiae vestrae ac navitati nullos esse stimulos admovendos, at meritissima potius laudum praeconia tribuenda, conscientia tamen apostolici muneris Nostrique in omnes paterni officii Nos admonet ac paene compellit, ut vestrum omnium quantumvis incensa studia novis quodammodo igniculis inflammemus: ex quo certo fiat ut, quas singuli singulas sortiti estis pascendas dominici gregis partes, eas impensioribus in dies curis prosequamini.

Equidem quam multa, quam praeclara quamque opportuna, decessoribus Nostris vobisque auctoribus, apud clerum omnemque populum fidelem et sapienter excogitata sint, et feliciter inchoata atque etiam salubriter perfecta et pro hominum adiunctis singulari cum laude absoluta, tum ex publica fama, editis etiam scriptis disseminata aliisque monumentis confirmata, tum e privatis uniuscuiusque vestrum et aliorum complurium nuntiis ad Nos delatis cognovimus, et gratias immortali Deo agimus quantas maximas possumus. In his incepta praesertim suspicimus multa eademque providentissime ad animos vel sanis doctrinis instruendos, vel virtutibus ac sanctitate imbuendos: item coetus clericorum laicorumque, seu pias uniones quas vocant, sacris inter infideles expeditionibus sustentandis provehendis, ad regnum Christi Dei amplificandum salutemque et temporariam et sempiternam barbaris gentibus importandam; tum sodalitates iuvenum, et numero auctas et pietate in beatam Virginem atque in sacram praesertim Eucharistiam singulari, cum eximia fidei, castimoniae, interque ipsos veluti fraternae benevolentiae laude coniuncta. Consociationes addimus alias virorum, mulierum alias, atque eucharisticas in primis, quae augustum Sacramentum cum frequentioribus tum solemnioribus prosequendum honoribus curant, pompis etiam magnificentissimis vicatim per urbes deducendis; conventibus item cogendis celeberrimis vel e confluente vicinia vel e popularium multitudine vel denique ex externorum quoque legatis populorum prope omnium, omnibus tamen una fide, adoratione, prece, fruitione caelestium bonorum mirifice copulatis.

Huic iam pietati acceptum referimus sacri spiritum apostolatus latius multo diffusum quam antea, id est studium illud ferventissimum precibus primum assiduis exemplisque vitae, deinde verbis bonis scriptionibusque frugiferis ac ceteris etiam caritatis operibus adiumentisque enitendi, ut cum in singulis animis hominum, tum in domestica ipsa et in civili communitate divino Cordi Christi Regis debitus in primis amor, cultus et imperium restituatur. Huc item spectat bonum certamen, veluti pro aris et focis, ineundum praehumque multiplici e fronte committendum pro iuribus societatis religiosae ac domesticae, Ecclesiae ac familiae, a Deo naturaque profectis, de ipsa liberorum institutione. Huc denique pertinet omnium eorum summa, seu complexio, institutorum, consiliorum, et operum quae nomine actionis catholicae, Nobis carissimae, perhibentur.

Iam haec omnia, aliaque id genus permulta, quae commemorare longum est, non modo firmiter retinenda sunt, verum etiam studiosius provehenda in dies, novisque incrementis augenda, prout rerum hominumque condicio postulat. Quod si ardua haec videantur et Past.oribus ac fidelium gregibus laboriosa, at eadem procul dubio necessaria sunt, et in praecipuis sacri pastoris officiis ac vitae christianae rationibus posita. Iisdem de causis apparet, – et multo clarius nimirum, quam ut illustrari oporteat, – quantopere sint ea nexa inter se omnia et coniuncta cum illa regni Christi instauratione quae in votis est, pacisque reconciliatione christiana, quae huius est unius regni propria: pax Christi in regno Christi.

Atque illud velimus Sacerdotibus vestris renuncietis, venerabiles fratres, Nos, tot laborum impigre pro Christi grege susceptorum cum testes tum socios dudum atque participes, semper maximi fecisse et facere eorum sive in laboribus perferendis magnanimitatem sive industriam in novis usque rationibus inveniendis, quibus novis necessitatibus occurratur quas temporum vices induxerint; eosdemque Nobis eo arctiore unitatis vinculo, Nosque vicissim ipsis paterna benignitate coniunctos fore, quo libentius arctiusque Pastoribus, tamquam Christo ipsi, ducibus et magistris, et vitae sanctitate et obedientiae integritate adhaeserint.

Quantam vero, venerabiles fratres, pro nostris propositis cogitatisque ad rem deducendis in Clero regulari spem reponamus non est cur longo exsequamur sermone, cum compertum vobis sit quantum is quidem conferat ad Christi regnum et domi confirmandum et foris dilatandum. Etenim cum hoc suum habeant religiosarum familiarum alumni, ut Christi non modo praecepta sed etiam consilia servent exerceantque, iidem vel in sacrorum septorum umbratili palaestra rebus caelestibus operam dantes vel in apertum campum progredientes, dum perfectae christianae vitae speciem acl vivum sua vita exprimunt et sese totos bono communi devoventes, qua uberius spiritualibus bonis potiantur, a rebus omnibus terrenis suisque commodis abdicant, Christifideles, veluti exemplo continenter ob eorum oculos proposito, ad affiora appetenda provocant; idque feliciter assequuntur, adiectis etiam praeclaris christianae beneficentiae officiis qua omnibus corporum animorumque languoribus medentur. Qua in re, ut ecclesiasticae historiae monumenta testantur, eo usque, divina urgente caritate, saepe sunt progressi, ut in Evangelii praedicatione pro animarum salute vitam profunderent, et sua ipsorum morte Christi regni fines, fidei unitate christianaeque fraternitatis propagata, amplificarent.

Illud porro in Christifidelium mentes revocate, quod cum li, vobis cleroque vestro auctoribus, in provehenda Christi cognitione et amore publice privatim inculcando navant operam, tum demum maxime digni sunt qui salutentur genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis (53); tum demum, et ipsi Nobiscum et cum Christo arctissime coniuncti, Christi regno sua industria et navitate propagando et instaurando, de communi hominum inter se pace optime merentur. Haec enim vera quaedam iurium aequalitas in regno Christi viget floretque, ut omnes eadem nobilitate insignes, eodem Christi sanguine pretioso condecorentur; qui autem praeesse ceteris videantur, Christo Domino ipso suo exemplo praeeunte, communium bonorum administri ac proinde famuli omnium famulorum Dei, infirmorum praesertim atque omni ope destitutorum, et iure vocentur et sint.

Attamen, quae rei socialis commutationes id genus adiutorum in opere divino persequendo necessitatem vel induxerunt vel auxerunt, eaedem nova pericula nec panca nec levia imperitis peperere. Etenim, teterrimo bello vix dissipato, civitatibus deinde partium agitatione perturbatis, ea hominum mentes animosque studia effrenata pervaserunt, eaeque opinionum perversitates, ut iam sit extimescendum ne optimus quisque Christifidelium atque etiam sacerdotum, falsa veri bonique specie allectus, lugenda errorum contagione inficiatur.

Quot enim sunt qui catholicas doctrinas profiteantur in iis quae spectent vel ad civilis societatis auctoritatem debitumque obsequium eidem habendum, vel ad ius proprietatis, vel ad agricolarum et opificum iura et officia, vel ad necessitudines civitatum inter ipsas aut inter opifices et dominos vel ad rationes mutuas inter ecclesiasticam potestatem civilemque vel ad Sanctae Sedis iura Romanique Pontificis atque ad Episcoporum privilegia vel ad ipsa denique iura Christi Conditoris, Redemptoris ac Domini in homines singulos populosque universos? Iidem vero sermonibus, scriptis, omnique vivendi ratione haud aliter se gerunt ac si doctrinae praeceptaque toties a Summis Pontificibus, a Leone XIII praesertim, Pio X ac Benedicto XV, promulgata, aut nativum robur amisissent aut penitus obsolevissent.

In quo genus quoddam modernismi moralis, iuridici ac socialis est agnoscendum; quod quidem, una cum modernismo illo dogmatico, impense reprobamus.

Illae igitur doctrinae revocandae sunt ac praecepta quae digimus; excitandusque in omnibus idem fidei divinaeque ardor caritatis, qui unus possit et illarum piane sensum aperire et horum observantiam urgere. Quod potissimum in christiana iuventute instituenda praestari volumus, in illa maxime quae feliciter in spem sacri ordinis adolescit; ne ea videlicet in hac tanta rerum conversione atque opinionum omnium perturbatione, fluctuans, ut ait Apostolus, circumferatur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris (54).

Ex hac vero Apostolicae Sedis veluti specula et quasi arce circumspectantibus Nobis, venerabiles fratres, nimis adhuc multi occurrunt qui vel Christum penitus ignorantes vel non eius integram germanamque doctrinam, praescriptamve unitatem retinentes, necdum sunt de hoc ovili, ad quod tamen divinitus destinantur. Quamobrem qui Pastoris aeterni gerit vices, facere non potest quin et iisdem studiis inflammatus, easdem voces usurpet, brevissimas illas quidem sed amoris atque indulgentissimae pietatis plenas: Et illas (oves) oportet me adducere (55); itemque memoria repetens, laetitiis omnibus excipiat eiusdem illud Christi vaticinium: Et vocem meam audient et fiet unum ovile et unus Pastor (56). Atque ita faxit Deus ut, quod Nos vobiscum, venerabiles fratres, vestroque cum coetu Christifidelium concordibus votis precibusque imploramus, hanc suavissimam divini Cordis certamque vaticinationem quamprimum videamus optatissimo eventu comprobatam.

Huius autem religiosae unitatis veluti auspicium quoddam affulsisse visum est cum illud accidit, quod minime vos latet, praeclare factum, hoc quidem postremo tempore, omnibus inexpectatum, nonnullis etiam fortasse iniucundum, Nobis certe vobisque iucundissimum: principes plerosque viros ac nationum rectores paene omnium, uno veluti istinctu pacis permotos, cum hac Apostolica Sede seu veterem revocare amicitiam, seu primum pacisci concordiam quasi certatim voluisse. Quod equidem Nos iure gaudemus, neque id propter amplificatam solum Ecclesiae auctoritatem, sed ob auctum etiam eiusdem beneficentiae splendorem, subiectamque omnibus experientiam virtutis sane mirificae qua haec una Dei Ecclesia valet ad prosperitatem omnem, civilem etiam ac terrenam, hominum societati comparandam.

Quamquam enim ea, divino iussu, recta spiritualibus nec perituris bonis intendit, tamen, ut omnia sunt apta inter se ac nexa cohaerent, prosperitati etiam terrenae tum singulorum hominum, tum ipsius humanae societatis sic favet ut plus favere minime posset, si iisdem omnino provehendis instituta esse videretur.

Quod si terrenis hisce negotiis mereque politicis moderandis, sine ratione, se immiscere nefas putat Ecclesia, eadem tamen iure suo contendit ne quid inde causae prae tendat civilis potestas, sive altioribus illis bonis, quibus salus hominum sempiterna continetur, quoquo modo obsistendi, sive damnum perniciemve iniquis legibus iussisqua intentandi, sive divinam Ecclesiae ipsius constitutionem labefactandi, sive denique sacra Dei iura in civili hominum communitate conculcandi.

Eodem igitur prorsus proposito, iisdem etiam verbis usi, quibus desideratissimus, quem saepius appellavimus, decessor Noster, Benedictus XV, in extrema illa sua Allocutione die XXI Novembris superioris anni habita, quae de rationibus mutuis Ecclesiam inter et civilem societatem ordinandis fuit, sancte professus est, et ipsi Nos profitemur ac denuo confirmamus: « in pactiones huiusmodi Nos minime passuros ut quidquam irrepat quod sit ab Ecclesiae alienum dignitate aut libertate; quam, quidem salvam esse atque incolumem vehementer interest, hoc maxime tempore, ad ipsam civilis convictus prosperitatem ».

Quae cum ita sint, quo animi dolore in tot nationum numero, quae cum hac Apostolica Sede amicitiae vinculis continentur, Italiam deesse videamus, vix opus est dicere; Italiani inquimus, patriam Nobis carissimam, a Deo ipso, qui rerum omnium temporumque cursum atque ordinem sua providentia gubernat, delectam, in qua Vicarii sui in terris sedem collocaret, ut haec alma urbs, domicilium quondam imperii, amplissimi sed tamen certis quibusdam circumscripti terminis, iam totius orbis terrarum caput evaderet; quippe quae divini Principatus sedes, omnium gentium nationumque fines sua natura transcendentis, populos omnes nationesque complectatur. At vero tum huius Principatus et origo et divina natura, tum universitatis Christifidelium in toto orbe degentium ius sacrosanctum postulat, nulli ut idem sacer Principatus humanae potestati, nullis legibus (licet hae Romani Pontificis libertatem quibusdam praesidiis seu cautionibus communire polliceantur) obnoxius esse videatur, at sui penitus iuris ac potestatis et sit et manifesto appareat.

Verum illa libertatis praesidia, quibus divina ipsa Providentia, humanarum rerum gubernatrix atque arbitra, non solum sine detrimento, sed magno cum Italiae emolumento, Romani Pontificis auctoritatem communiverat; praesidia illa quae tot saeculis divino eiusdem libertatis tutandae consilio apte responderant, quorum nec divina hodiedum Providentia indicavit neque hominum consilia quidquam simile invenerunt quod eadem praesidia congruenter compensaret; praesidia illa hostili vi protrita atque etiamnum violata absonam eam Romano Pontifici vitae condicionem effecerunt quae omnium Christifidelium per orbem universum animos gravi perpetuaque tristitia perfundat. Nos igitur, decessorum Nostrorum heredes ut consiliorum ita et officiorum, eademque praediti auctoritate, cuius solius est de re tanti momenti decernere, non equidem inani quadam terreni regni cupiditate adducti, qua vel leviter moveri prorsus Nos puderet, verum de humano exitu Nostro cogitantes, memores severissimae rationis, quam divino Iudici reddituri sumus, pro Nostri sanctitate officii, quas iidem decessores Nostri ad iura Apostolicae Sedis dignitatemque defendendam expostulationes fecerunt, easdem Nos hoc loco renovamus.

Ceterum nihil erit umquam Italiae ab hac Apostolica Sede metuendum detrimenti; siquidem Pontifex Romanus, quicumque demum ille fuerit, is profecto semper erit qui illud Prophetae ex animo usurpet: Ego cogito cogitationes pacis et non afflictionis (57), pacis, inquimus, verae ac propterea minime a iustitia seiunctae, ut iure possit subdi: Iustitia et pax osculatae sunt (58). Dei autem omnipotentis miserentisque erit efficere ut haec laetissima dies tandem illucescat, bonorum omnium fecundissima tum regno Christi instaurando tum Italiae rebus universique orbis componendis: ne vero id frustra fiat, omnes qui recte sentiunt, dent operam diligenter.

Quae pacis munera suavissima quo citius hominibus tribuantur, omnes Christifideles enixe adhortamur ut una Nobiscum sanctis precibus insistant, per hos praesertim dies Natalis Christi Domini, Regis Pacifici, quo mundum ingrediente, angelicae militiae primum concinuere: Gloria in altissimis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis (59).

Huius denique pacis quasi pignus volumus esse, venerabiles fratres, Apostolicam benedictionem Nostram, quae et singulis e clero populoque fideli et civitatibus ipsis domibusque christianis fausta omnia portendens, tum vivis prosperitatem afferat tum vita functis requietem et beatitatem sempiternam: eamque benedictionem vobis et clero populoque vestro, testem benevolentiae Nostrae, amantissime impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXIII Decembris MDCCCCXXII, Pontificatus Nostri anno primo.

 

PIUS PP. XI .


(1) II Cor. VI, 11.

(2) II Cor. XI, 28.

(3) Ier. VIII. 15.

(4) Ier. XIV, 19.

(5) Isa. LIX. 9, 11.

(6) Cor. II, 14.

(7) Ephes. IV, 12.

(8) Marc. VII, 23.

(9) Eccle. I, 2, 14.

(10) Iac. IV, 1.

(11) Prov. XIV, 31,

(12) S. August. De Civ. Dei, lib. IV, c. 3.

(13) Is. 28.

(14) Io. XV, 5.

(15) Luc. XI, 23.

(16) Eph. V, 32.

(17) Col. III, 15

(18) Io. XIV, 27.

(19) I Reg. XVI, 7.

(20) Matth., XXIII, 8.

(21) Io. XV, 12.

(22) Gal. VI, 2.

(23) Ps. IX, 5.

(24) Is. XXXII, 17.

(25) Eph. II, 14 et ss.

(26) II Cor. V, 19.

(27) Io. III, 16.

(28) 2 a, 2ae, q. 29, III, ad 3um.

(29) Rom. XIV, 17.

(30) Matth. XVI, 26.

(31) Matth. X, 28; Luc. XII, 14.

(32) Matth. VI, 33; Luc. XII, 31.

(33) Phil. IV, 7.

(34) Eccli. XLI, 17.

(35) Ps. CXVIII, 165.

(36) Prov. XIII, 13.

(37) Matth. XXII, 21.

(38) Io. XIX, 11.

(39) Matth. XXIII. 2.

(40) Rom. XIII, 1.

(41) S. August., De moribus Ecclesiae Catholicae, I, 31.

(42) Reg. XVI, 7.

(43) Coloss. III, 11.

(44) Ephes. III, 15.

(45) Act. XX, 26.

(46) II Cor. v, 18, 20.

(47) I Cor. IV, 1.

(48) Matth. v, 13, 14.

(49) I Petr. v, 3.

(50) Matth. v, 19.

(51) Ephes. IV, 15, 16.

(52) Iudic. VI, 17.

(53) I Petr. II, 9.

(54) Eph. IV, 14.

(55) Io. X, 16.

(56) Ibid.

(57) Ier. XXIX, 11.

(58) Ps. LXXXIV, 11.

(59) Luc. II, 14

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana