Index   Back Top Print


PIUS PP. XI

LITTERAE ENCYCLICAE

RERUM ECCLESIAE

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS,
PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS,
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
DE SACRIS MISSIO
NIBUS PROVEHENDIS.

VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

 

Rerum Ecclesiae gestarum memoriam animo intento qui repetant, fugere eos nequaquam potest, inde a prioribus reparatae salutis aetatibus, eo praecipuas curas cogitationesque Romanorum Pontificum fuisse conversas , ut evangelicae lucem doctrinae christianaeque humanitatis beneficia populis « in tenebris et in umbra mortis » sedentibus , nullis unquam difficultatibus impedimentisque deterriti, impertirent. Neque enim ad aliud nata Ecclesia est, nisi ut, regno Christi ubique terrarum dilatando, universos homines salutaris redemptionis participes efficiat: quisquis autem est, qui Iesu Pastorum Principis vices in terris divinitus gerat, is tantum abest ut dumtaxat in tuendo ac servando, quem regundum accepit, grege dominico possit acquiescere, ut, contra, praecipuo muneri suo desit, nisi alieno.s externosque Christo lucrari atque adiungere omni contentione nitatur. Divinum profecto mandatum, quo obstringerentur, docendi baptizandique omnes gentes, nullo non tempore, decessores Nostros sic confecisse constat, ut missi ab iis sacri ordinis homines, e quibus non paucos aut ob vitam sanctissime ductam aut ob factum animose martyrium, publice veneratur Ecclesia, Europam et vix inventas exploratasque deinceps ignotas terras fide nostra, vario quidem exitu, collustrare studuerint: vario exitu, inquimus; interdum enim contigit, ut, missionalibus paene incassum laborantibus vel caesis eiectisve, quem colere coeperant agrum, idem aut suam vix exueret asperitatem aut, in hortum floribus consitum ante conversus, deinde, sibi ipse relictus, denuo in vepres dumosque, gradatim, abiret. — Laetari interea licet, postremis hisce annis , sodalitates illas, quae sacras Missiones apud infideles populos obeunt, novo quodam studio, curas et fructus duplicasse auctisque missionalium laboribus auctam respondisse ab christifidelibus opis subsidiique largitatem. Ad rem non est dubitandum quin magnopere valuerit Epistola illa Apostolica, quam proximus fel. rec. decessor Noster die XXX mensis Novembris an. MDCCCCXIX « de fide catholica per orbem terrarum propaganda » ad Episcopos universos dedit; etenim cum ipsorum a Pontifice acueretur ad opitulandum industria ac sollertia, tum sapientissimis monitis Vicarii Praefectique Apostolici docebantur, quae propulsari incommoda, quae a suis officia, ad fructuosiorem sacrae legationis exercitationem, praestari oporteret.

Ad Nos quod attinet, cognitum ac perspectum habetis, Venerabiles Fratres, ab ipsis Pontificatus primordiis, deliberatum Nobis esse nihil non experiri, ut ethnicis gentibus, praelato cotidie latius per apostolicos praecones evangelicae veritatis lumine, unam salutis viam sterneremus. Qua in re duo imprimis desiderari videbantur, utrumque non tam opportunum quam necessarium, alterumque arctissime cum altero coniunctum; scilicet ut multo maior, isque ab variis cognitionibus instructior, in immensas interminatasque regiones, christiani adhuc cultus exsortes, dimitteretur operariorum numerus, itemque ut fideles intellegerent, ad opus tam sanctum ac frugiferum quo animi ardore, qua precum apud Deum instantia, qua denique liberalitate esset sibi conspirandum. Hue nonne etiam intendebamus, cum in ipsis Aedibus Nostris sacrarum res Missionum publice ad spectandum proponi iussimus? Atque benignissimo Deo illud referimus acceptum, quod, quemadmodum audivimus, iuveniles nonnullorum animi, in eo conspectu et quasi spectaculo cum divinae gratiae tum magnanimitatis ac nobilitatis humanae, primos catholici apostolatus concepere igniculos; et, quae tanta invisentium multitudines incessit apostolicorum operariorum admiratio, non eam inanem, non ab omni vacuam fructu futuram iam nunc spe bona praecipimus. At vero, ne documenta ac monita maximi ponderis, quae ex ipsis Missionum rebus quasi tacite significantibus exstiterunt, unquam concidant ac pereant, Museum – quod fortasse non ignoratis – ex delectissimis rebus, aptiore quidem modo dispositis, in Aedibus Nostris ad Lateranum constitui decrevimus, eo nempe loco, unde, post datam Ecclesiae pacem, in regiones, quae albae iam ad messem viderentur, tot a decessoribus Nostris apostolici viri, sanctitate vitae et religionis studio mirabiles, sunt deinceps dimissi. Quod quidem Museum quotquot invisuri sunt Missionum duces imprimis et gregarii, ut ita dicamus, milites, cum inter se singularum rationes comparaverint, iam ad meliora atque ad maiora spectabunt; qui autem e populo illud adierint, eos putamus non minus commotum iri quam qui Expositionem Vaticanam celebrarunt. Interea, ut excitata haec acriter christifidelium erga sacras Missiones voluntas acrius ad agendum incendatur, vos, Venerabiles Fratres, veluti inclamando, operam advocamus adhibitamque volumus vestram; quam, si in alia unquam re collocari decuit oportuitque, at in hoc potissimum genere ne assiduam studiosissimamque recusetis, prohibet vestrae officium dignitatis, et vel pietas in Nos vestra suadet. Quantacumque sane Nobis divino consilio reliqua erit huius lucis usura, Nos habebunt continenter anxios sollicitosque hae apostolici muneris partes; saepe enim reputantes, ethnicos homines ad decies milies centena milia nnmerari, non habemus requiem spiritui Nostro (1), et Nobis videmur Nosmet quoque voce illa percelli: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam (2).

Qui de ovili Christi sunt, eos nihil quicquam curare de reliquis qui extra saepta infeliciter vagantur, quam longe a caritate abhorreat, qua Deum atque homines universos complecti debemus, non est cur multis dicamus. Postulat sane nostrum in Deum caritatis officium non modo ut pro viribus eorum numerum augeamus, qui ipsum cognoscunt et adorant « in spiritu et veritate » (3), sed etiam ut sub amantissimi Redemptoris imperium quamplurimos subiungamus, quo uberior in dies « utilitas in sanguine » (4) eius exsistat, magisque eidem gratificemur, cui quidem nihil esse gratius potest, quam ut homines salvi fiant et ad agnitionem veritatis veniant (5). Quandoquidem vero Christus hanc discipulorum suorum notam fore edixit peculiarem ac propriam ut diligerent inter se (6), numne maiorem insignioremque exhibeamus proximis nostris caritatem, quam si eos e superstitionis tenebris educendos germanaque Christi fide imbuendos curaverimusa? Hoc immo ceteris caritatis operibus testimoniisque sic praestat, quemadmodum animus corpori, caelum terris, aeternitas tempori antecellit; quod quidem caritatis opus quicumque, quantum in se est, exercet, donum fidei tanti se facere ostendit, quanti aequum est, et gratum praeterea erga numinis benignitatem animum suum patefacit, id ipsum donum, omnium pretiosissimum, et alia quibuscum coniungitur, cum miserrimis ethnicis communicando. Quodsi eiusmodi officium detrectare nullus e fidelium communitate queat, num clerus possit, qui sacerdotium et apostolatum Christi Domini, miro ipsius delectu ac concessu, participat: num vos, Venerabiles Fratres, possitis, qui, pro vestra cuiusque parte, christiano clero et populo, sacerdotii plenitudine insignes, divinitus praeestis? Legimus equidem, non uni Petro, cuius Cathedram obtinemus, sed omnibus Apostolis, quorum vos in locum successistis, Iesum Christum praecepisse: Euntes in mundum universum, praedicate evangelium omni creaturae (7): unde liquet, propagandae fidei curam ita ad Nos pertinere, ut in laborum societatem Nobiscum venire Nobisque hac in re adesse, quantum singularis ac propria vestri perfunctio muneris sinit, sine ulla dubitatione debeatis. Itaque ne gravemini, Venerabiles Fratres, Nobis paterno animo hortantibus pie obsequi, a quibus rationem tantae rei haud exiguam Deus aliquando repetet.

Atque primum, alloquendo id scribendoque efficite, ut apud vestros sanctam inducatis et sensim increbrescere iubeatis consuetudinem cum rogandi Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam (8), tum caelestis luminis et gratiae precandi infidelibus adiumenta; consuetudinem, inquimus, ac stabilem perpetuumque usum, quem nemo non videt multo plus, quam preces aut semel aut identidem indictae, apud divinam misericordiam posse ac valere. Elaborent quidem in traducendis ad catholicam religionem ethnicis et desudent et vel vitam profundant evangelii praecones; industriam, sollertiam artesque omne genus humanas adhibeant; at vero nihil iidem profecturi sunt, omnia in irritum cadent, nisi Deus sua infidelium tetigerit animos mollitosque ad se traxerit. Facile autem intellegitur, quemadmodum orandi copia nulli non datur, ita hoc Missionum praesidium ac quasi alimentum in potestate esse omnium; atque idcirco rem feceritis ab optatis Nostris et a popularium ingenio sensuque haud alienam, si iusseritis, exempli gratia, Mariali Rosario aliisque eiusmodi precibus, in curialibus ceterisque templis, aliquam unam pro Missionibus et pro ethnicis ad fidem deducendis precationem accedere atque adiungi. In id ipsum, Venerabiles Fratres, pueri praecipue et sacrae virgines advocentur, incendantur; cupimus scilicet, ut in Asylis, in orphanothropheis, quae vocant, in puerilibus ludis et conlegiis, itemque in omnibus religiosarum feminarum domibus vel coenobiis cotidie sursum adscendat oratio, et descendat in tot infelices homines, in tam crebras ethnicorum gentes Dei miseratio; innocentibus enim casteque viventibus quidnam abnuat Pater caelestis ac deneget? Nec alio qui diffidendum, in teneriores puerorum animos, quotquot, cum primum flos caritatis emergit, pro aeterna infidelium salute orare assuescant, posse appetentiam apostolatus, Dei numine, insinuari: quae, si accurate foveatur, datura fortasse est, successu temporis, operarios apostolico muneri non impares.

Rem vis attingimus sane dignissimam, in quam, Venerabiles Fratres, perdiligentem ipsimet considerationem intendatis. Nullum putamus esse, qui ignoret, detrimenta profecto haud parva fidei propagationem e recenti bello cepisse, cum e missionalibus alii, domum revocati, per immanis conflictionis vices occubuerint, alii, e suo laborum campo deturbati, territorium quisque suum diu incultum reliquerint: quae quidem detrimenta ac damna non tam reparari oportuit hodieque oportet, quam res in pristinum restitui, immo etiam provehi atque amplificari. Praeterea, sive infinitas locorum magnitudines spectemus, quae christianae humanitati nondum patuere, sive ingentem eorum numerum, qui redemptionis beneficiis ad hunc diem carent, sive necessitates et difficultates, quibus missionales, pro eorum paucitate, implicantur ac praepediuntur, eo concordes Episcoporum catholicorumque omnium conatus ferri oportet, ut sacrorum legatorum numerus augeatur et multiplicetur. Si qui igitur in dioecesi cuiusque vestra aut adulescentes aut clerici aut sacerdotes ad apostolatum eiusmodi praecellentissimum vocati divinitus videantur, propensis eorum consiliis studiisque gratia et auctoritas vestra obsecundet, nedum aliquo pacto obsistatis. Liceat quidem vobis, animo integro, probare spiritus si ex Deo sint (9); at si saluberrimum propositum Deo auctore haberi coepisse et maturescere iudicaveritis, iam nulla vos aut cleri penuria aut dioecesis necessitas exanimet atque ab consentiendo detineat, cum populares vestri, salutis adiumenta ad manum, ut ita dicamus, habentes, longe absint minus a salute, quam ethnici, ii praesertim qui in sua feritate ac barbaria consistunt. Data vero eius rei occasione, aequo animo, ob Christi animarumque caritatem, alicuius e clero iacturam faciatis, si quidem iactura dicenda est; quem enim amiseritis adiutorem laborumque vestrorum socium, eundem, vel copiosiore gratiarum in dioeeesim effusione vel aliis excitatis sacri ministerii tironibus, divinus Ecclesiae Conditor profecto supplebit.

At tamen ut cum ceteris pastoralis officiì curis huiusmodi negotium apte componatur, Consociationem cleri Missionalem apud vos aut iubeatis constitui aut iam constitutam ad acriorem in dies actionem consilio, hortatu, auctoritate vestra incitetis. Quam quidem Consociationem, octavo ante anno providentissime conditam, cum proximus decessor Noster multis indulgentiae muneribus auxerit et in dicione Sacri Consilii christiano nomini propagando esse voluerit, tum Nosmet, in plurimas orbis catholici dioeeeses, postremis hisce annis, diffusam, non uno pontificalis benevolentiae testimonio honestavimus. Quotquot enim de ea sunt sacerdotes – atque ad suam condicionem accommodate, sacrarum disciplinarum alumni – ii, pro instituto suo, fidei donum innumerabili ethnicorum multitudini et ipsimet, inter sacra potissimum, implorare et ad implorandum aliis auctores esse; quoties et ubicumque licuerit, de apostolatu ad infideles provehendo aut contionari apud populum aut curare identidem ut, statis diebus ac coetibus, communiter fruetuoseque agatur; opuscula in rem edita vulgo propagare; in quibus eiusdem apostolatus semina auspicato inesse animadverterint, iis ad congruentem institutionem eruditionemque expedire aditum; in suae dioecesis finibus Opus a Fidei Propagatione et duo illa, quae huic tamquam subsidiaria inserviunt, quoquo paeto fovere. Quantum vero stipis adhuc Consociatio cleri Missionalis ad opitulandum iis ipsis operibus conrogaverit, quanto plus posthac – crescente in annos singulos largitate fidelium – sperare iubeat, vos, Venerabiles Fratres, non praeterit, quorum plerisque, pro uniuscuiusque territorio, patronis atque impulsoribus utitur; optandum tamen, ut nullus iam sit clericus qui huiusmodi caritatis flammà sit expers. Etenim Operi a Fidei Propagatione, aliorum quidem omnium, quae ad sacras Missiones pertinent, sane principi, quod, incolumi piissimae feminae, quae eam condidit, et Lugdunensis urbis gloria, huc, novata ordinatione, transtulimus et romana veluti civitate donavimus, ea christianus populus liberalitate súbveniat oportet, quae multiplicibus Missionum, quae nulle sunt, quaeque iis deinceps accedent, necessitatibus omnino respondeat. Quae profecto necessitates quot quantaeque numerentur, qualis sit plerumque evangelii praeconum inopia, ex ipsa Vaticana Expositione satis apparebat, at fortasse ne perspexere quidem bene multi, oculis copia, novitate ac pulcritudine rerum propositarum praestrictis. Ne vos igitur, Venerabiles Fratres, pudeat pigeatve, quasi mendicos pro Christo animarumque salute fieri, et, scripto profectaque ex medullis eloquentia popularibus instare vestris, ut quam Opus a Fidei Propagatione quotannis colligit messem, eandem munifificentia et benignitate sua multiplicent multoque faciant auctiorem. Cum, ceteroqui, nulli tam inopes aut nudi habendi sint, nulli tam infirmi aut ieiuni aut sitientes, quam qui Dei cognitione gratiaque carent, nemo non videt, qui misericordiam egentissimis omnium hominibus exhibuerint, eos divina misericordia et remuneratione non posse destitui.

Operi autem a Fidei Propagatione principi duo alia adiuncta sunt, ut diximus, quae, cum Apostolica Sedes fecerit sua, christifideles prae ceteris operibus, quae peculiare aliquid sibi propositum habent, conrogata collatave stipe adiuvent ac sospitent, alterum scilicet a S. Infantia, alterum a Petro Apostolo nuncupatum. Illius est, ut habent omnes exploratissimum, pueros nostros asciscere, qui peculium suum reponere assuescant praesertim infidelium infantibus, ubicumque eos proiici vel necari contingit, redimendis catholiceque educandis; huius vero et precibus et collecta pecunia efficere, ut delectos indigenas in Seminariis rite excoli et ad sacros Ordines evehi liceat, quo ipsorum tribules facilius, successu temporis, ad Christum traducantur vel in fide confirmentur.

Petriano huic sodalicio, ut nostis, Teresiam ab Infante Iesu haud multo ante caelestem patronam attribuimus, utpote quae, cum in terris claustralem vitam ageret, unum vel alterum missionalem, sibi, quasi quodam adoptionis iure, adiuvandum sumpsisset, pro quo et preces et voluntarias vel praeceptas corporis castigationes et praecipue vehementes morbi, quo laborabat, cruciatus Divino Sponso offerre consueverat. Atque, auspice Lexoviensi virgine, uberiores rei fructus Nobis pollicemur: quo in genere magnopere laetamur, quod Episcopis bene multis placuit inter socios Operis perpetuos se numerari et quod Seminaria aliique catholicorum iuvenum coetus aliquem unum clericum indigenam communi suo ipsorum sumptu alendum instituendumque suscepere.

Utrumque sane Opus, quod recte subsidiarium Operis principis appellari solet, ut Episcoporum sollertiae fel. rec. decessor Noster Benedictus XV per Epistolam Apostolicam, quam memoravimus, commendavit, ita Nos vobis commendare nen desinimus; quibus suasoribus, confidimus, christifideles neutiquam passuros, se ab acatholicis, qui errorum suorum propagatoribus tam large adsunt, liberalitate vinci ac superari.

Iam ad vos, Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, sermonem convertimus, qui, ob gestam diu, laboriose prudenterque sacram inter ethnicos legationem, digni facti estis, qui vicariatibus ac praefecturis apostolica auctoritate praeficeremini. Atque ut affari vos aggrediamur, quae in universum incrementa, annis proxime superioribus, cepere Missiones, vestrae debita caritati ac sollertiae, ea vobis et evangelii nuntiis, quos regitis ac moderamini, summopere gratulamur. Praecipua sane, quae incumberent vobis officia, quaeque vitanda essent in perfunctione eorum incommoda proximus decessor Noster tam sapienter magnificeque docuit, ut nihil supra potuisset; placet tamen, quid de quibusdam rebus sentiamus, vobiscum, Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, communicare.

Ac primum omnium, cogitationes eo vestras revocamus, quanti intersit, indigenas in clerum cooptari: quod nisi pro viribus effeceritis, non tam mancum fore censemus apostolatum vestrum, quam Ecclesiae in regionibus istis constitutioni atque ordinationi diutius moram allatum iri ac tarditatem. Cui quidem necessitati libenter fatemur atque agnoscimus alicubi consuli ac provideri coeptum Seminariis excitandis, ubi optimae spei adulescentes indigenae ad adipiscendam sacerdotii dignitatem atque ad suae stirpis homines fide ehristiana imbuendos recte instituuntur ac conformantur; verumtamen ab iis rei progressionibus, quas haberi necesse est, nimio longius absuwnus. Meministis quaenam fel. ree. decessor Noster Benedictus XV hac in re conquestus sit: « Dolendum est, regiones esse, in quas abhinc pluribus saeculis catholica Fides illata sit, atque ubi tamen clerum indigenam, nisi deterioris notae, non reperias: item populos esse nou.nullos, mature Evangelii luce illustratos, qui ex barbaria ad eum iam humanitatis gradum emerserint, ut in omni civilium artium varietate praestantes viros habeant, quique, cum multa iam saecula salutari Evangelii Ecclesiaeque virtute sint affecti, tamen adhuc nec Episcopos a quibus regerentur, nec sacerdotes, quorum disciplina civibus imperitaret, efferre potuerint » (10).

Nunquam fortasse perpensum satis est, qua via et ratione cum Evangelium propagari tum Ecclesia Dei ubique gentium eonstitui coeperit; quod cum leviter, in claudenda publice Expopositione Missionaria, ut aiunt, attingeremus, monebamus, ex primis christianae antiquitatis litterarum monumentis manifesto apparere, clerum novae cuivis fidelium communitati ab Apostolis praepositum, non aliunde importatum, sed ex natis in ipsa regione electum atque adscitum. Quod autem vobis adiutoribusque vestris apostolicum munus Romanus Pontifex concredidit christianae veritatis ethnicis gentibus praedicandae, non idcirco putetis sacerdotes indigenas in id unice esse oportere, ut missionalibus in minoris momenti ministeriis adsint eorumque actionem aliquo pacto compleant. Quorsum, quaesumus, sacrae Missiones pertinent, nisi ut in tanta immensitate locorum Ecclesia Christi instituatur ac stabiliatur? Et unde haec apud ethnicos hodie constabit, nisi ex omnibus iis elementis, ex quibus apud nos olim coaluit, id est ex suo cuiusque regionis et populo et clero, suisque religiosis viris ac feminis? Curnam clerus indigena ab eo, qui proprius et nativus ipsius est, agro colendo, scilicet a populi sui gubernatione arceatur? Iam ut vobis liceat ad alios aliosque infideles Christo lucrandos cotidie expeditioribus progredi, nonne proderit vehementer , sacerdotibus indigenis stationes custodiendas uberiusque excolendas relinquere? Immo etiam, in regno Christi latius proferendo, quam maxime iidem praeterque omnem exspectationem profecturi sunt. « Nam sacerdos indigena – ut verbis Nostri ipsius decessoris utamur –, utpote qui ortu, ingenio, sensibus studiisque cohaereat cum suis popularibus, mirum quantum valet ad Fidem eorum mentibus insinuandam; multo enim melius , quam quisquam alius , novit quibus modis quidpiam eis persuaderi queat. Ita saepe fit ut illuc faciles aditus habeat, quo advenae sacerdoti pedem inferre non licet » (11). Quid quod missionales externi, ob inchoatam sermonis cognitionem, sensa quidem sua exprimere interdum prohibentur adeo, ut valde praedicationis suae vis acque efficacitas infirmetur? Huc profecto aliae accedunt incommodorum causae, quorum aequam rationem habeamus oportet, licet aut ea rarius incidere aut non magno negotio amoveri posse videantur. Fac, ex bello aliisve politicis eventis in alicuius Missionis territorio alterum regimen alteri suffici, et aut posci aut decerni missionalium exterorum e certa quadam natione discessum: fac item – quod sane difpicilius eveniet – indigenas, qui ad altiorem humanitatis gradum pervenerint et civilem quandam maturitatem attigerint, velle, ut sui iuris fiant, externae civitatis sibi imperantis et procuratores et copias et missionales ab suo territorio exigere, idque aliter, quam vi adhibita, impetrare non posse. Quae tum, rogamus, impenderet per eas regiones Ecclesiae pernicies, nisi, quasi quodam rete sacerdotum indigenarum per totum territorium disposito, necessitatibus plebis Christo adiunctae esset plene consultum? At praeterea – neque enim praesenti rerum condicioni minus illud Christi congruit: lllessis quidem multa, operarii autem pauci (12) – vel ipsa Europa, unde plerique missionalium proficiscuntur, clero hodie eget, eoque magis eget, quo pluris interest, adiuvante Deo, dissidentes fratres ad Ecclesiae unitatem restitui et acatholicis errores suos eripi; nec quisquam ignorat, ad sacerdotalem vel religiosam vitali' si quidem haud minor in praesenti adulescentium numerus, quam antea, vocatur, tamen divini afflatus permotioni numerum parere longe minorem.

Ex hisce, quae memoravimus, Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, efficitur, eam sacerdotum indigenarum copiam territoriis vestris suppetere oportere, quae, nulla cleri adventicii habita ratione, cum ad propagandos christianae societatis fines, tum ad communitatem fidelium e sua natione regundam ipsa per se satis valeat. Alicubi quidem, ut paulo ante significavimus, Seminaria erigi coepta sunt alumnis indigenis excipiendis, et ea pleraque medio sita loco inter finitimas Missiones, uni eidemque Ordini vel Congregationi commissas; atque illuc adulescentes Vicarii ac Praefecti Apostolici mittunt singuli lectissimos, sumptu cuiusque suo alendos, quos sacerdotio initiatos et ad sacra idoneos ministeria aliquando recipiant. Itaque quod alicubi a nonnullis inchoatum, id ab omnibus, qui Missionibus praesunt, haud dissimili ratione perfici non tam cupimus quam volumus et iubemus: ut ex indigenis nullus bonae spei sit , quem ab sacerdotio et apostolatu, utique a Deo instinctum vocatumque, arceatis. Certe, alumnos rite instituendos quo plures delegeritis – et plurimos delegi omnino opus est – eo vos maiorem facere sumptum cogemini: verum, ne animo concidite, amantissimo hominum Redemptori confisi, cuius providentià f.uturum , ut, aucta catholici orbis liberalitate, Apostolicae Sedi ne desit unde vobis, ad saluberrimi effectum consilii, largius opituletur.

At si curandum, ut alumnorum indigenarum frequentia sit unicuique vestrum quam maxima, eos praeterea rite effingere atque excolere studete ad sanctitatem sacerdotali vitae congruentem ad eumque apostolatus spiritum cum studio fraternae salutis coniunctum, ut parati sint vel vitae iacturam pro tribulibus civibusve suis facere . Summopere tamen interest, eos uno tempore de disciplinis profanis ac sacris non confusam atque incompositam, non breviorem et quasi compendiariam institutionem suscipere, sed per usitatum studiorum curriculum bona doctrinarum copia instrui. Quos enim et integritate vitae ac pietate conspicuos et ad sacra ministeria apprime aptos et peritissimos divinarum legum magistros intra Seminarii saepta effeceritis, ii non modo apud suos, vel optimates litteratosve homines , in honore erunt, sed etiam paroeciis ac dioecesibus tandem aliquando, vixdum Deo placueri, constituendis nihil quicquam obstabit quominus auspicato praeponantur. Perperam sane iudicat quisquis eiusmodi indigenas quasi inferioris generis ac retusi ingenii homines habet. Etenim diu experiundo cognitum est, populos, qui dissitas orientales australesque incolunt regiones, interdum nostris non cedere, atque etiam certare mentis acie et contendere cum his posse; quodsi in hominibus ex intima barbaria summam fere tarditatem reperias, id quasi quadam necessitate fit, cum ad cotidianas vitae necessitates, sane exiguas, eorum intellegentiae usus contrahatur. Cuius quidem rei si vobis licet, Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, esse testibus, at Nos quoque fidem afferre possumus, quorum paene ante oculos indigenae, quotquot in urbanis conlegiis ad omne genus disciplinas instituuntur, non tam ceteris alumnis celeritate ingenii sunt pares doctrinaeque fructibus, quam saepe antecedunt ac praestant. Est praeterea cur sacerdotes indigenas ne patiamini inferiore veluti loco haberi et humilioribus ministeriis addici, quasi non eodem ipsi, ac missionales vestri, sacerdotio potiantur, aut non sint eiusdem omnino apostolatus participes; quin etiam eos in oculis ferie, ut qui conditis vestro sudore ac labore Ecclesiis futurisque catholicorum communitatibus praeesse aliquando debeant. Quamobrem europaeos inter et indigenas missionales nihil esco discriminis nullusque disiunctionis terminus intercedito, sed alteri cum alteris reverentia et cantate copulentur.

Quod autem, ut supra monuimus, ad ordinandam in populis vestris Ecclesiam Christi, omnia, ex quibus ipsa divino consilio conflatur, elementa adhiberi necesse est, ex hoc consequitur, in potioribus officii vestri partibus eam numeraci, ut religiosas ex atque incompositam, non breviorem et quasi compendiariam institutionem suscipere, sed per usitatum studiorum curriculum bona doctrinarum copia instrui. Quos enim et integritate vitae ac pietate conspicuos et ad sacra ministeria apprime aptos et peritissimos divinarum legum magistros intra Seminarii saepta effeceritis, ii non modo apud suos, vel optimates litteratosve homines, in honore erunt, sed etiam paroeciis ac dioecesibus tandem aliquando, vixdum Deo placuerit, constituendis nihil quicquam obstabit quominus auspicato praeponantur. Perperam sane iudicat quisquis eiusmodi indigenas quasi inferioris generis ac retusi ingenii homines habet. Etenim diu experiundo cognitum est, populos, qui dissitas orientales australesque incolunt regiones , interdum nostris non cedere, atque etiam certare mentis acie et contendere cum his posse; quodsi in hominibus ex intima barbaria summam fere tarditatem reperias, id quasi quadam necessitate fit, cum ad cotidianas vitae necessitates, sane exiguas, eorum intellegentiae usus contrahatur. Cuius quidem rei si vobis licet, Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, esse testibus, at Nos quoque fidem afferre possumus, quorum paene ante oculos indigenae, quotquot in urbanis conlegiis ad omne genus disciplinas instituuntur, non tam ceteris alumnis celeritate ingenii sunt pares doctrinaeque fructibus, quam saepe antecedunt ac praestant. Est praeterea cur sacerdotes indigenas ne patiamini inferiore veluti loco haberi et humilioribus ministeriis addici, quasi non eodem ipsi, ac missionales vestri, sacerdotio potiantur, aut non sint eiusdem omnino apostolatus participes; quin etiam eos in oculis ferie, ut qui conditis vestro sudore ac labore Ecclesiis futurisque catholicorum communitatibus praeesse aliquando debeant. Quamobrem europaeos inter et indigenas missionales nihil esto discriminis nuliusque disiunctionis terminus intercedito, sed alteri cum alteris reverentia et caritate copulentur.

Quod autem, ut supra monuimus, ad ordinandam in populis vestris Ecclesiam Christi, omnia, ex quibus ipsa divino consilio conflatur, elementa adhiberi necesse est, ex hoc consequitur, in potioribus officii vestri partibus eam numerari, ut religiosas ex utroque sexu sodalitates indigenas instituatis: quos enim novos Christi asseclas superno Deus affiatu tetigerit atque ad altiora impulerit, quidni iidem consilia evangelica profiteantur? In quo ne missionales, ne religiosas feminas, in ipso agro vestro laborantes, Instituti cuiusque sui caritas, honesta sane ac recta, plus aequo abripiat atque a latiore rerum eomprehensione detineat. Si qui enim indigenae sunt, qui in veteres Sodalitates cooptari cupiant, modo ad imbibendos earum spiritus et non degenerem dissimilemve in regionibus suis subolem gignendam apti videantur, eos a consilio dehortari atque ab re prohibere nefas esto; verumtamen integre religioseque consideretis, utrumnam expediat, novas potius condi Sodalitates, quae cum ingenio studiisque indigenarum et cum locorum rerumque condicione aptius cohaereant.

Nec alia de re silendum, quae ad evangelii propagationem permagni referat: quantum scilicet proderit, catechistarum multiplicari numerum — sive ex europaeis, sive, potius, ex indigenis deligantur — qui missionalibus operam navent suam, catechumenos potissimum erudiendo et ad baptismum comparando: quos quidem catechistas quales esse oporteat, ut non tam verbo quam vitae exemplo infideles ad Christum alliciant, dicere vix attinet. At vobis, Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, certum decretumque sit, eos accurate instituere, ut doctrinam catholicam calleant, et, cum eam proponent atque explanabunt, ad mentem intellegentiamque auditorum accommodare se sciant: quod facturi eo commodius sunt, quo indigenarum naturam interius perspexerint.

De adlectis adlegendisve laborum vestrorum consortibus cum usque adhuc locuti simus, unum hoc in genere restat ut studiosae voluntati vestrae insinuetur: quod si quidem ad effectum deducatur, censemus fidei ocius dilatandae esse haud mediocriter profuturum. Quanti equidem contemplativam Nos vitam, quam vocant, faciamus, testis satis superque est Constitutio illa Apostolica, qua legem Cartusiensis Ordinis propriam, pontificali inde ab initio auctoritate probatam, altero ante anno, post exactam ad Codicis canones emendationem, Apostolicae confirmationis robore perlibenter munivimus. Austerior sane ista vitae contemplativae consuetudo ut in Missionum territoria, conditis coenobiis, inducatur latiusve provehatur, summos horum Ordinum moderatores, quemadmodum Nosmet impense adhortamur, sic vos, Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, opportune importune rogando, curatote; solitarii enim ii viri mirum quantum caelestium grafiarum vobis laboribusque vestris conciliabunt. Atque dubitare non licet quin eiusmodi monachi locum opportunum apud vos nanciscantur, cum incolae, alicubi potissimum, etsi maximam partem ethnici, natura sint ad solitudinem et ad orandum contemplandumque proclives. Qua in re animo obversatur Nostro magnum illud coenobium, quod Cistercienses Reformati de Trappa in vicariatu apostolico Pekinensi condidere; ubi centum fere monachi, quorum plerique Sinenses, perfectissimarum exercitatione virtutum, assiduitate precum, vitae asperitate laborisque tolerantia, ut Dei numen sibi et infidelibus placando propitiandoque demerentur, ita hos ipsos, per exempli efficacitatem, Christo lucrifaciunt. Unde luce clarius apparet, anachoretas nostros, lege ae spiritu Conditoris sui prorsus incolumi nullamque vitae actionem experiundo, posse haud parum momenti ad prosperiorem sacrarum legationum exitum cotidie afferre. Quodsi Ordinum id genus gubernatores vestris postulationibus morem gesserint et sedes suorum, ubicumque de communi consilio placuerit, collocaverint, rem fecerint et tantae ethnicorum multitudini imprimis salutarem et Nobis, ultra quam credibile est, acceptam et gratam.

Iam ad nonnulla, Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, gradum faciamus, quae ad meliorem Missionum temperationem pertinent: quo in genere si qua proximus decessor Noster haud dissimilia dudum docuit ac monuit, idcirco ea iterare placet, quia magno fore ad fructuosam apostolatus exercitationem praesidio iure meritoque censemus.

Itaque cum catholici inter ethnicos apostolatus magnam partem in vos recidat exitus, res aptius volumus a vobis ordinari, ut facilior posthac ad christianae sapientiae propagationem pateat aditus et numerus eorum augeatur quibus ea feliciter collucet. Sacros igitur praecones ita vobis cordi sit dispertire, ut nulla territorii pars ab evangelii praedicatione vacet et in aliud tempus excolenda reservetur. Quare longius, per mansiones, procedite, missionalibus in aliquo loco, quasi quodam centro, constituendis, quem locum minores undique stationes circumstent, uni saltem catechistae commissae et sacra aediculà auctae, quas missionales e sede media identidem, stato scilicet tempore, ministerii causa, adeant atque invisant.

Meminerint interea evangelii praecones, haud secus sibi ad indigenas accedendum, ac Divinus Magister cum populo in terris se gessit. Qui, ante quam turbas doceret, aegros sanare consueverat: Omnes male habentes curavit (13);  Et secuti sunt eum multi et curavit, eos omnes (14);  Misertus est eis, et curavit languidos eorum (15). Atque id ipsum, facta potestate, Apostolis imperavit: Et in quamcumque civitatem intraveritis... curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: appropinquavit in vos regnum Dei (16); Egressi autem circuibant per castella evangelizantes et curantes ubique (17).  Ne obliviscantur quidem missionales, quam se Iesus benignum amabilemque infantibus puerisque praeberet: quos cum discipuli increpuissent, praecepit ne ad ipsum venire prohiberent (18). Ad rem id commemorare libet, quod alias diximus: missionales nimirum, qui Deum infidelibus praedicant, probe nosse, in iis quoque regionibus — ut facile caritatis officiis capiuntur humana corda — quisquis publicam valetudinem curat aegrotantibusque medetur, quisquis infantibus ac pueris blanditur, hunc profecto hominum sibi benevolentiam studiumque conciliare.

Atque ut ad ea quae modo attigimus redeamus, si iis in locis, ubi sedem domiciliumque ipsorum vestrum, Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, constitueritis, itemque in amplioribus ob incolarum numerum stationibus, domum Dei et cetera Missionis aedificia latius patere opus est, vitandum tamen, ne sumptuosa magnique pretii aut tempia aut aedificia excitentur, quasi cathedrales aedes et episcopales domus futuris dioecesibus comparatae; haec suo quidem tempore commodius. Numne ignoratis, in certis quibusdam dioecesibus iam pridem canonice erectis, tempia eiusmodi ac domicilia aut paulo ante fuisse exstructa aut in praesenti exstrui? Nec recte ac provide aut in principem aliquam stationem aut in eum, quem incolitis ipsimet, locum instituta atque opera coguntur ac veluti conglobantur, quaecumque bonum animorum ac corporum tuentur; nam si magni sint momenti ac ponderis, iam vestram vel missionalium vindicare adeo sibi praesentiam ac sollicitudinem possunt, ut saluberrima totius territorii, evangelii causa, lustratio gradatim remittat ac desinat. Quoniam vero horum operum mentio huc incidit, praeter hospitia vel conclavia aegris curandis remediisve diribendis, et litterarios elementorum ludos — quae quidem instituta nusquam desiderari patiemini — praestat, iis qui ex pueris excesserint, nisi agrorum cultionem suscipiant, ad altiores disciplinas vel ad operosas praesertim artes, in scholis per vos conditis, aditum fieri. Atque hoc loco hortamur, ne optimates regionis, eorumque subolem, neglegatis. Esto quidem, ab humilioribus e plebe verbum Dei eiusque praecones facilius admitti; esto, Iesum Christum de se testificatum esse: Spiritus Domini.... evangelizare pauperibus misit me (19). Sed, praeterquam quod debemus illud Pauli ante oculos habere propositum: Sapientibus et insipientibus debitor sum (20), usu atque experientia praeterea docemur, primoribus civitatis ad Christi religionem semel traductis, tenuiores e populo eorum vestigiis facile ingredi.

Quod autem postremo occurrit, id, Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, ut est gravissimum, pro cognito ac perspecto, quo flagratis, religionis animarumque salutis studio, piis accipite animis atque ad prompte obtemperandum compositis. Territoria ea quidem, quorum curam navitati Apostolica Sedes vestrae demandava ut ea Christo Domino adiungeretis, cum sint plerumque amplissima, fieri interdum potest, ut missionalium ex Institutis cuiusque vestris longe inferior sit numerus quam necessitas postulet. Ne igitur dubitetis , quemadmodum in dioecesi rite constituta solent Episcopo alii ex alia Sodalitate aut clericali aut laicali religiosi viri, aliae ex alia Congregatione Sorores, adesse atque auxiliari, ita in propagationem christianae Fidei, ad institutionem iuventutis indigenae, ad ceteras huiusmodi utilitates promovendas, laborum socios advocare atque adsciscere religiosos sodales ac missionales qui e vestro sodalicio non sint, sive ii sacerdotio potiantur, sive ad laicalia, quae vocant, Instituta pertineant. Sancte quidem glorientur Ordines ac Congregationes religiosae cum de sibi data ad ethnicos populos missione, tum de partis ad hunc diem Christi regno accessionibus; at meminerint, se territoria Missionum non iure quodam proprio ac perpetuo accepisse, sed ad Apostolicae Sedis nutum habere, cui propterea et ius et officium incumbit rectae et plenae eorum cultioni prospiciendi. Nec igitur Romanus Pontifex apostolico muneri hoc unice satisfaciat si territoria maioris minorisve magnitudinis alia inter alia Instituta distribuat; sed — quod pluris interest — nullo non tempore omnique sua cura providere debet, ut ea ipsa Instituta tot missionales ac, potissimum, tales in regiones sibi creditas dimittant, qui his, qua late patent, christianae veritatis luce complendis abunde sufficiant atque efficacem dent operam. Quoniam vero Divinus Pastor gregem suum requiret de manu Nostra, quotiescumque necessarium vel opportunius utiliusque ad proferendos Ecclesiae sanctae fines videbitur, territoria Missionum cum de altera in alteram Sodalitatem transferre , tum iterum iterumque partiri, et clero indigenae aliisve Sodalitatibus novos vicariatus ac praefecturas committere neutiquam cunctabimur.

Iam reliquum non est, nisi ut vos omnes, Venerabiles Fratres, quotquot per catholicum orbem pastoralis muneris et sollicitudines et solacia Nobiscum participatis, denuo hortemur, velitis iis, quas diximus, artibus praesidiisque sacras Missiones adiuvare, ut eaedem , quasi quadam renovatione virium, messem in posterum afferant multo uberiorem. Communibus autem benigne adrideat faveatque coeptis sanctissima Regina Apostolorum Maria, quae, cum homines universos in Calvaria habuerit materno animo suo commendatos, non minus eos fovet ac diligit, qui se fuisse ab Christo Iesu redemptos ignorant, quam qui ipsius redemptionis beneficiis fruuntur feliciter.

Caelestium interea donorum auspicem paternaeque benevolentiae Nostrae testem, vobis Venerabiles Fratres, et clero populoque vestro, apostolicam benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum die XXVIII mensis Februarii anno MDCCCCXXVI, Pontificatus Nostri quinto.

 

PIUS PP. XI


(1) II Cor., VII, 5,

(2) ISAI., LVIII, I.

(3) IOAN., IV, 24.

(4) Ps. 29, 10.

(5) I Tim. II, 4.

(6) IOAN., XIII, 35; XV, 12.

(7) MARC., XVI, 15.

(8) MATTH., IX, 38,

(9) I IOAN., IV, 1.

(10) Ep. Ap. Maximum illud.

(11) Ep. Ap. Maximum illud.

(12) MATTH., IX, 37; Luc., X, 2.

(13) MATTH., VIII, 16.

(14) MATTH., XII, 15.

(15) MATTH., XIV, 14.

(16) Luc., X, 8-9.

(17) Luc., IX, 6.

(18) MATTH., XIX, 13-14.

(19) Luc., IV, 18.

(20) Rom., I, 14.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana