Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS  PP. XI

EPISTULA

QUAM, ANTE*

AD EMUM P. D. DESIDERATUM TIT. S. PETRI AD VINCULA S. R. E. PRESB.
CARD. MERCIER, ARCHIEPISCOPUM MECHLINIENSEM, CETEROSQUE BELGARUM EPISCOPOS: COMMUNIBUS RESPONDENS OPPICIOSIS LITTERIS.

 

Dilecte fili Noster, venerabiles fratres, salutem et apostolicam benedictionem. — Quam, ante mensem, communiter ad Nos dedistis epistulam, periucunda ea Nobis accidit cum ob singularem, quam redolebat, pietatem erga Nos vestram, tum ob multa ac praeclara quae de variis argumentis significabatis. Placet propterea testimonium illud observantiae vestrae publico rependere grati animi Nostri testimonio, nullamque earum rerum praeterire, quas tanto pastoralis animi ardore ad Nos attulistis. Vocari divinitus istic ad sacerdotium adulescentes bene multos non sine magna delectatione comperimus; quod autem plerique eorum huc spectent, ut vel iuventuti rite instituendae suo tempore se devoveant vel sacra Christi legatione in dissitis infidelium regionibus fungantur, non est profecto cur mutuatis ne procuratio apud vos animarum ob curionum penuriam aliquando depereat. Dei enim providentiae est, ut vosmet ipsi facitis, perpetuo confidendum, quae minime iis de causis patiatur sacros suae quemque dioecesi deesse operarios. Quibus in excolendis, scribitis, velle vos, quoad fieri poterit, ea exsequi quae de Seminariis deque ratione sacras tradendi disciplinas monuimus, neque minus curaturos assidue, ut ad duas priores, quas dedimus, Encyclicas Litteras populus unicuique vestrum creditus conformetur. Et recte quidem: quid enim Ecclesiae, adeoque ipsius civitatis, magis ad prosperitatem intersit, quam ut, remotis praesentium maiorum causis restitutaque inter gentes pace et tranquillitate ordinis, homines per evangelicum ministerium actionemque catholicam ad Deum revocentur, et, Salesio facilioris disciplinae magistro, ad assequendam vitae sanctimoniam contendant? Itaque confidimus verba per vos Nostra sic in Belgarum insidere animis, ut exploratissimam eorum voluntatem ad procurandam societatis humanae emendationem acrius ineendant. Sed alia, quae pressius propiusque ad vos pertinent, grato quidem animo commemoratis: ea dicimus, quae, proximi decessoris vestigiis insistentes, Litteris Nostris Quae tu, die XVI mensis novembris superiore anno datis, adhibuimus benigne monita, cum Acta et Decreta Concilii Provincialis Mechliniensis quarti ad vos, legitime recognita, mitteremus. Ex ipsa sane communi epistula vestra luce clarius apparet, vos, ut Episcopos unius eiusdemque provinciae ecclesiasticae in primis decet « fraterno amore inter vos cohaerere » atque idem sentire « nullo discrimine nec generis nec linguae». Neque minus concorditer profitemini, curaturos vos diligenter, ut sacrorum alumni et clerus ad supernaturale vitae institutum, quemadmodum hortabamur, fingantur atque assuescant, seduloque caveant quicquid dissensiones et discidia inter cives commovere queat, ut controversias illas de rebus politicis deque linguae et generis varietate. In quo cum videamus vos Nobiscum uno animo consentire, hac in re diutius morari non attinet. Quod reliquum est, iterum vobis spem bonam, qua nitimur, aperimus, fore ut, deprecatrice Beata Virgine, quam suavissimo gratiarum omnium Mediatricis titulo in dioecesibus vestris, Apostolicae Sedis concessu, ven eramini et colitis, religionis studium morumque integritas apud carissimos Nobis Belgicae filios florere ac vigere pergat.

Quod ut facilius e communibus optatis contingat, caelestium munerum auspicem paternaeque benevolentiae Nostrae testem, vobis, dilecte fili Noster, venerabiles fratres, et clero populoque uniuscuiusque vestro apostolicam benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die X mensis Iunii, anno MDCCCCXXIII, Pontificatus Nostri secundo.

PIUS PP. XI


*A.A.S., vol. XV (1923), n. 7, pp. 351-352

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana