Index   Back Top Print


PIUS PP. XI

EPISTULA

QUOD S. CYRILLUM[*]

AD RR. PP. DD. ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS
TUM REGNI SERBORUM-CROATORUM- SLOVENORUM
TUM REIPUBLICAE CECHO-SLOVACAE:
DE SANCTIS CYRILLO ET METHODIO,
EARUM GENTIUM APOSTOLIS, COMMEMORANDIS.

 

Venerabiles fratres, salutem et apostolicam benedictionem. - Quod S. Cyrillum Thessalonicensem, gentium Slavicarum apostolum, undecimo ab eius ortu saeculo exeunte, commemorari decrevistis, censemus recte a vobis opportuneque factum; nec minus laudabile consilium iniisse videmini, cum deliberatum vobis est, in hac temporis faustitate Methodii quoque memoriam recoli, eius germani fratris et in apostolatu conlegae, amplissimosque utrique honores coniunctim deferri, cum essent ambo, ut Cyrilli ipsius verbis utamur, « consortes, unum sulcum in agro dominico imprimentes ». Etenim quo sancti illi fratres studio exarserunt fidei in regionibus vestris propagandae, illud quidem tam commune utrique fuit atque adeo in communem similemve actionem prosiluit, ut alter ab altero seiungi non possit: nec vero alia de causa fel. rec. decessor Noster Leo XIII, Encyclicis Litteris Grande munus die XXX mensis Septembris anno MDCCCCLXXX datis, quemadmodum diserto laudum praeconio utrumque simul praedicavit, sic utriusque cultum, pervetustum sane istic atque inveteratum, universo imperavit catholico nomini. At nemo non videt, Cyrillum ac Methodium, etsi toti Ecclesiae sunt ornamento et gloriae, Slavicis tamen populis, quos Christo non sine magnis laboribus pepererunt, esse imprimis colendos atque imitandos. Curandum igitur, venerabiles fratres, ut, si unquam alias, potissimum saeculari hoc vertente anno, sancta et operosa utriusque vita crebro veluti ante fidelium oculos scriptis contionibusque proponatur. Vestrum praeterea esto, omni contentione efficere, ut iuvenes, quicumque e laicis vel e sacro ordine scholas, lycea studiorumque Universitates celebrant, gloriosos illos caelites in exemplum intueantur; qui, quamquam honestissimo loco Thessalonicae orti et rhetorum philosophorumque praeceptis satis superque Costantinopoli exculti, tamen nec se appetentes gloriae praestitere suamve iactavere excellentiam nec passi sunt se imperatoriae Aulae magnificentia aulicaeque consuetudine vitae allici, immo, cum in solitudine servire Deo qua par est demissione didicissent et Ecclesiae utilitatibus se totos dedidissent, sacras illas expeditiones, difficultatis ac periculi plenas, ad Saracenos, ad Chazaros, ad Iudaeos, ad Slavos, unam proponentes sibi divinam gloriam, animose susceperunt. Praeclaras sane virtutes ac laudes historia testis est in his apostolicis viris eluxisse; multarum enim rerum cognitioni animi nobilitatem demissionemque adiungentes, sacri ministerii labores diuturno precum officio, intentissima castitatis custodia voluntariisque corporis castigationibus cumularunt. Quodsi oportet ut Slavicae gentes Cyrillum ac Methodium christianae vitae perfectius traducendae magistros adhibeant, at aequum profecto est ut vestri omnes, iis ipsis, quos principes olim romanae fidei seminatores ac satores habuerunt, non modo caelestibus Patronis, sed etiam ducibus in retinendo adipiscendove catholicae beneficio communionis utantur. Cum enim in utriusque animo illud Christi haereret, post novissimam Caenam divinum Patrem rogantis «ut omnes unum » discipuli sui essent, insiderentque pariter alte ea omnia quae Orientales Patres de oecumenica christianae Ecclesiae unitate tradidissent, Slavicas oves non ante pascere voluerunt, quam a Petri successoribus, quibus grex Christi universus commissus divinitus esset, pascendas accepisset. Iidem praeterea romanum iter conficere; ad stabiliendum proferendumve Christi regnum hinc mitti delegata ab Romano Pontifice potestate; decessorum Nostrorum patrocinio continenter tegi; alter monastica vota Romae nuncupare paulo ante ipsius exitum vitae, tam celebri civium comploratione honestatum, alter Romae consecrari episcopus; quem ambo liturgiae usum in terras Christo adiunctas induxissent, is heic probari et confirmari; aliis bene multis Pontificalis benignitatis significationibus eorum animi ad susceptum apostolatum acui: quae quidem omnia nonne testificantur, nihil sanctis fratribus fuisse antiquius, certius nihil ac deliberatius, quam ut cum Ecclesia Romana arctissime cohaererentf? Quare igitur miremur, si Cyrillus ac Methodius — quos Orientis filios, patria Byzantinos, gente Graecos, missione Romanos, apostolatus fructibus Slavos appellare licet - omnia omnibus facti sunt, ut catholicae Ecclesiae unitati omnes lucrarentur? Itaque fieri non potest, venerabiles fratres, quin Nobis id accidat periucundum, quod est vobis in animo, duo ista Orientis lumina, hoc anno, veluti altius in candelabro proponere, ut, quemadmodum olim cum in terris agerent, sic hodie in caelis gloriosi, populis vestris colluceant, eosque mirificis virtutum suarum exemplis ad christiane sentiendum vivendumque alliciant atque excitent. Scilicet a beatissimis fratribus discat clerus, religiosi item viri virginesque Deo sacrae discant innocentem castissimamque vitam ducere eandemque provehendae animarum saluti devovere integram; christianae discant familiae inviolatas de indissolubili matrimonio deque recta liberorum institutione atque educatione leges servare ac tueri; christifideles denique omnes, quacumque ii condicione sunt, sive agricolae et rustici, sive opifices, sive optimates primoresque civitatis, sive litteris ac doctrinis eruditi viri iisdemve tradendis doctores, sive magistratus qui communi prosperitati pro officio student, veritati, iustitiae caritatique deservire discant, si volunt, Christi pace inter nationes atque inter cives unius eiusdemque nationis restituta, patriam suam rebus cotidie florentioribus uti. «Non sumus quidem nescii —ut verba Leonis XIII usurpemus — quot et quantae difficultates obsistant: praesertim cum plurimi sint, quibus est propositum eorum errorem retinere ac propagare, qui acceptam a Cyrillo Methodioque fidem deseruerunt. Sed proximorum saluti animose inserviendum est, et in tuenda fidei catholicae unitate nullus recusandus labor» [1]. Immo etiam, prout idem Pontifex paulo ante monuerat, oportet « ut ii qui catholicae unitatis exsortes adhuc tamen duos Sanctos Viros in honore habent et reverentur, alliciantur ad appetendam concordiam et coniunctionem cum hac Apostolica Sede, considerantes quam absonum sit ab eius communione esse seiunctos, quam tamquam matrem et magistram coluerunt illi, quos ipsi sese habere fidei praeceptores fatentur» [2]. Atque hoc loco non tam commemorare placet quam meritis prosequi laudibus quicquid hac in nobilissima gravissimaque causa apud vos agi coeptum est. Quo in genere intellegi volumus scripta ac commentaria, quae a nationis vestrae doctis eruditisque viris edita adhuc in lucem sunt, et quae, Nobis vobisque, venerabiles fratres, ducibus atque auspicibus, pia passim excitantur opera ab Sodalitate « Apostolatus SS. Cyrilli et Methodii » nuncupata, cuius legem propriam ab Apostolica Sede nuper recognoscendam iterumque probandam - curavistis; dicimus praecipue conventus Velehradii—-.ubi Methodius e vita excessit — identidem, statis temporibus, habitos, quos haud semel laudavimus, itemque Institutum SS. Cyrilli et Methodii ibidem conditum adulescentibus rite educendis, qui aliquando Slavicas inter gentes digne fructuoseque apostolicum munus exerceant: quod quidem Institutum ut Pontificii nomine iuribusque uteretur, proximo fel. rec. decessori Nostro Benedicto XV placuit. Quod reliquum est, confidimus fore, ut per saecularia eiusmodi sollemnia, quae agere incipitis, et catholici quoque ex aliis gentibus, ut cupimus, pie acturi videntur, populares vestri, pietatem Antistitum in sanctos fratres suorum imitati atque aemulati, ab his christiano Orienti, tot calamitatibus presso, uberrima divinarum gratiarum praesidia impetrent. Utinam Slavi omnes pie recolant et obsequenter perficiant ea quae Cyrillus iam moriens a Deo implorabat: «Domine Deus, qui omnes angélicos ordines et incorpóreas vires creasti, caelum autem extendisti et terram firmasti... auge Ecclesiam tuam multitudine et omnes in mentium unitatem collige, et electos homines constitue concordes in vera fide tua et recta confessione, et inspira in corda eorum verbum tui auditus... ut accingant se ad bona Opera et ea faciant quae Tibi sunt placita » [3]. Eiusmodi autem preces ut benignissimus Deus in vestrae nationis bonum atque incrementum plene exaudiat atque effecta dari iubeat, apostolica praestet benedictio, quam, caelestium donorum auspicem paternaeque caritatis Nostrae testem, vobis, venerabiles fratres, et universo clero populoque cuiusque vestro peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum die XIII mensis Februarii anno MDCCCCXXVII, Pontificatus Nostri sexto.

 PIUS PP. XI

 

_______________________________________

 

[1] Ep. Bene cognitum, 14 Iulii 1881, ad Archiep. Pragensem aliosque Bohemiae Episcopos.

[2] Ep. Etsi perspecta, 8 Ianuarii 1881, ad Archiep. Iadrensem aliosque Dalmatiae Episcopos. 

[3] Vita Constantini philosophi slavica.


[*] AAS 19 (1927), pp. 93-96.

 

© Copyright 1927 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana