Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XI

MOTU PROPRIO

QUOD MAXIME*

DE PONTIFICIIS INSTITUTIS BIBLICO ET ORIENTALI
CUM ATHENAEO GREGORIANO CONSOCIANDI

 

Quod maxime erat in votis, quodque paterno memorique studio persequi non destitimus, id laeto animo fere perfectum iam conspicimus: novas dicimus aedes quas in usum Universitatis Nostrae Gregorianae Litteris « Ea inter », die V mensis Maii anno MCMXXIV datis, excitari iussimus, earumque exaedificationem tanti momenti esse duximus, ut primum lapidem illo ipso anno iactum annuo nomismate aureo commemoraverimus.

Aequum enim erat, ut iisdem Litteris significavimus, hoc almae Urbis Athenaeum - quo, iam a quattuor fere saeculis, iuniores clerici ex omnibus paene orbis terrarum partibus (Litt. Ap. « Quem in almam », 18 dec. 1923) cotidie frequentiores confluunt - sedem habere rei muneris que dignitati, discipulorum numero, auctis magisteriis omnino congruentem atque commodioribus doctrinae et studiorum subsidiis rite instructam.

Iamvero, ad fovenda huius Nostrae Academiae incrementa, non modo aptum eius domicilium exstruendum curavimus, verum etiam, non aliter ac decessores Nostri, ita eam omni ex parte complere cupimus, ut vera, perfecta pleneque ad temporum necessitates accommodata studiorum omnium ecclesiasticorum Universitas evadat.

Quamobrem, postquam diu multumque rem consideravimus, consentaneum Nobis visum est ut duo Instituta Biblicum et Orientale cum Universitate Gregoriana, arctiore quodam vinculo, connectendo copularemus: in quo ipse rerum cursus, ductu quidem decessorum Nostrorum, ad felicem optati Nostri exitum viam quasi muniisse videtur, quandoquidem non sine Dei consilio almae huic Urbi obtigit ut Pontificia studiorum Universitate nobilitaretur quae Apostolicae Sedis et patrocinio digna esset et exspectationi omnino responderet.

Et sane ipsi Athenaei Gregoriani moderatores, cum studiorum, tam biblicorum quam orientalium nostris praesertim temporibus et momenta et pericula probe perspicerent, facere non potuerunt quin intelligerent novis necessitatibus per ordinarias exegesis, introductionis, linguarum orientalium scholas satis consultum non esse. Quare iam inde ab anno MDCCCCVIII, auspice quidem f. r. decessore Nostro Pio X, altiorem Sacrae Scripturae tradendae scholam instituerunt, quae ad novam condendam Facultatem viam quodammodo pararet. Verum res tantae erat amplitudinis, tot magisterii et studiorum subsidia postulabat ad disciplinas huiusmodi provehendas simulque praecavenda pericula, quae Fidei ex scholis rationalismo imbutis infectisve imminebant, ut decessores Nostri Institutum aliquod peculiare, quod in sua proxime tutela custodiaque esset condendum censuerint, ita ut « in Urbe Roma altiorum studiorum ad Libros sacros pertinentium haberetur centrum » (Pius X, Litt. Ap. « Vinea electa », 7 maii 1909) ubi iuvenes ex aliis Seminariis Urbis et orbis delecti excolerentur qui deinde, « gravitate et sinceritate doctrinae commendati », (Pius X, Litt. Ap. « Scripturae Sanctae », 23 febr. 1904) divinos Libros sine offensione interpretarentur.

Itaque s. m. Pius X, quod iam pridem Leo XIII animo cogitarât sed perficere non potuerat, Litteris Apostolicis «Vinea electa» die VII mensis Maii anno MDCCCCIX datis, Pontificium Institutum Biblicum in Urbe aperuit aptissimoque domicilio donavit, iis legibus sapienter illud temperano, quae deinde « quemadmodum vel condicio temporum vel ipse rerum usus et experientia postulasset, ita corrigerentur, perficerentur ». (Bened. XV , Litt. Ap. « Cum Biblia Sacra », 15 aug. 1916).

Haud dissimili ratione, proximus decessor Noster Benedictus XV, cum praesentes Ecclesiae omniumque populorum necessitates perpendisset cuperetque illud maturare ut fieret « unum ovile et unus pastor », eo quidem proposito ut gentes praesertim Orientales ad unitatem Ecclesiae reduceret, Litteris «Orientis catholici» die XV mensis Octobris anno MDCCCCXVII Motu Proprio datis. Pontificium Orientale Institutum in Urbe condere statuit, quod Nos Litteris Apostolicis « Decessor Noster », die xiv mensis Octobris anno MDCCCCXXII editis, Societati Iesu commissum voluimus quemadmodum Pius X Institutum Biblicum eidem Societati commiserat.

In huiusmodi autem studiis cum biblicis tum orientalibus impensius curandis Universitas Gregoriana tradita sibi ab antecessoribus suis navitatis exempla persequitur; novas enim pro temporum ratione Ecclesiaeque necessitatibus scholas evexit, ut satis luculenter comprobat celeberrima illa Controversiarum cathedra, quam B. Robertus Bellarmino diu obtinuit atque illustravit : quem quidem Universitatis Gregorianae doctorem in comperto est non solum in novatoribus sed etiam in Orientalibus ad Ecclesiae unitatem reducendis plurimum elaborasse.

Cum igitur duo illa Instituta iam fructuum ubertate vigeant ac floreant, atque praeterea Hierosolymitana domus ad Institutum Biblicum omnino complendum nuper accesserit, ut propositum Nostrum exsequamur, Motu Proprio, de certa scientia ac matura deliberatione Nostra, statuimus atque decernimus Institutum Biblicum et Institutum Orientale cum Nostra Universitate Gregoriana consociari, et reapse eonsociamus, ita ut duae illae Facultates cum Facultatibus Gregoriani unam efficiant Pontificiam studiorum ecclesiasticorum Universitatem, ea tamen lege ut utrumque Institutum, Biblicum et Orientale, sui iuris esse pergat ac Nobis dumtaxat Nostrisque successoribus proxime subiiciatur et pareat. 

Quanti autem momenti sit huiusmodi consociatio, quamque multas ex ea sperare liceat utilitates, nemo profecto est qui non intelligat ; siquidem in nominibus sacri ordinis tam magna requiritur, pro condicione temporum, doctrina atque eruditio, ut singula illa Instituta vel quibusvis adiumentis instructa, nulla tamen aliorum conspiratione atque ope, id quo Ecclesia spectat, sacrarum scilicet disciplinarum progressionem aeternamque hominum salutem, assequi aut vix aut nullo pacto queant. Et quidem ex ea, quam diximus, coniunctione illud imprimis commodum habebitur, quod doctorum variis disciplinis tradendis facilior crebriorque erit inter se consuetudo communisque labor : facilius quoque iidem, collatis consiliis atque opera, commentaria, ephemerides et libros conscribere atque edere poterunt. Nec minus discipulis, qui unam ex his scholis celebrant, haec consociatio proderit; qui enim in peculiaria quaedam incumbunt studia, iis audire praeterea doctores, qui fundamentales ac generales, quas vocant, disciplinas docent eorumque consiliis iuvari; qui vero in has ipsas, incumbunt, easque suo tempore docere parant, si quibus studere se peculiaribus quaestionibus oporteat, iis peritissimum quemque earum rerum doctorem adire licebit. Immo ipsa quoque domus Hierosolymitana omnibus pariter alumnis haud frustra patebit. Quoniam autem studiorum subsidium maximum planeque necessarium est ampla apteque instructa bibliotheca, haud sane mediocre nova consociatio hac quoque de causa arferet emolumentum, quod tres bibliothecae, quamquam loco disiunctae, ita tamen, ad usum quod pertinet, consociari inter se poterunt, ut totius doctrinae ecclesiasticae et disciplinarum affinium quasi unus et completus thesaurus fere evadant. Quos omnes ad libros cum doctoribus tum alumnis, qui ad magisteria se praeparant, tanto facilior erit aditus si trium bibliothecarum in singulis Institutis terni indices praesto sint: ac sperare licet fore ut tria Instituta, maiore, quam antehac, liberalitate atque sollicitudine operam dare queant bibliothecis singulis, pro sua cuiusque parte, amplificandis.

Quae quidem de ratione, qua tria totius Universitatis quasi membra, ad communem finem conspirare debent, breviter adhuc exposuimus, ea, prout res postulabit, peculiaribus statutis accuratius declarabuntur; at vero placet iam nunc singulorum iura et privilegia confirmare et, quatenus opus sit, complere.

Atque primum, quae Universitati Gregorianae iura ac privilegia Iulius III, Pius IV, Gregorius XIII largiti sunt, Leo XII, post restitutum Societati Iesu Collegium Eomanum, confirmavit, Pius IX auxit, Leo XIII amplificavit et confirmavit quaeque Nosmet ab initio Nostri Pontificatus concessionis, ea omnia eidem Universitati Gregorianae, cum duobus Institutis coniunctae, per has Litteras Motu Proprio datas confirmamus ac rata habemus.

Nominatim autem, ut liquido pateat nihil Nobis antiquius esse quam ut dilectae iuventuti incitamenta stimulos que ad studia alacrius prosequenda adiiciamus, Athenaeo Gregoriano iterum et expresse potestatem facimus conferendi omnes academicos gradus in philosophia, theologia et iure canonico - quemadmodum decessorum Nostrorum Nostrisque litteris et decretis statuitur — iis qui sub ductu et obedientia ipsius Athenaei doctorum earum disciplinarum studio vacaverint et, facto periculo, idonei habiti sint.

Quoniam vero iis, qui aut in eadem Universitate Gregoriana aut in aliis urbanis exterisve Athenaeis integrum philosophiae et theologiae curriculum feliciter emensi fuerint, etsi satis ampla harum disciplinarum scientia non deest, desunt tamen, ut eximii evadant magistri vel scriptores, amplior fontium cognitio, investigationis usus frequentior, laboris proprii maior consuetudo, altiora studia quae « magisterii cursus » appellantur—idcirco cupimus optamusque, ut ad Athenaeum Gregorianum et coniuncta cum eo Instituta ii mittantur lecti iuvenes qui in Seminariis, praesertim ubi gradus academici conferuntur, doctoris munere functuri praevideantur. Quare Universitati Gregorianae iterum potestatem facimus conferendi titulum Magistri aggregati facultatibus philosophiae vel theologiae iis omnibus qui hos cursus frequentaverint, integris condicionibus quae decreto a Sacra Congregatione de Seminariis et Studiorum Universitatibus lato die XXIII mensis Iunii anno MDCCCCXXII, Nostri Pontificatus primo, praescriptae sunt.

Institutum denique « Culturae superioris religiosae » pro laicis viris in Universitate Gregoriana iam inde ab anno MDCCCCXIX feliciter inchoatum et anno MDCCCCXXVII ita amplificatum ut « Actioni Catholicae » efficacius adesset, rursus paterno studio laudamus et approbamus; et sinceros Matris Ecclesiae filios, qui in laicali quoque statu christianum apostolatum exercere cupiunt, hortamur ut scholas, nostris temporibus tam opportunas, quam frequentissimi adeant et doctrina catholica penitus imbui studeant.

Quibus quidem iuribus ac privilegiis usa eamque rationem studiorum secuta quae saeculorum experientia comprobata est, Universitas Gregoriana suum rite perrectura est munus efficiendi ut laici et praesertim iuniores clerici ac sacerdotes cum germanam ad mentem Aquinatis doctrinam tum romanos spiritus imbibant.

Ad Institutum deinde Biblicum quod attinet, cum perfecta illa nunc demum ordinatione temperetur quae Apostolicae Sedi in optatis erat, iura omnia ac privilegia quae a. decessoribus Nostris et a Nobismet ipsis tributa eidem sunt, ea quidem novare atque adeo complere statuimus. Pontificium igitur Institutum Biblicum, quemadmodum in ipsis Litteris Apostolicis «Vinea electa » quibus condebatur cautum erat, « ab Apostolica Sede immediate dependeat » idemque a Pontificia Commissione Biblica in posterum omnino ne pendeat.

Quae vero Litteris Apostolicis « Biblia Sacra » die XV mensis Augusti anno MDCCCCXVI huic Instituto concessa sunt, cum, pro praesenti eius conditione, complere cupiamus, quo libentius discipuli ad gradus academicos in ipso Instituto per ordinarios cursus se praeparent, eidem Pontificio Instituto Biblico damus ut iis, qui ibidem studiorum curriculum rite peregerint et, facto scientiae periculo, digni atque idonei iudicati fuerint, usitatos honoris et dignitatis gradus, doctoratum quoque, in scientia biblica conferre possit.

Nec tamen per hanc concessionem Nostram ius et facultas Pontificiae Commissioni Biblicae adimitur conferendi, secundum suas ipsius leges, academicos eiusmodi gradus iis omnibus qui coram ea periculum de re biblica facere voluerint.

Iterare autem hoc loco placet eohortationem illam quam, per Litteras «Bibliorum scientiam» Motu Proprio datas die XXVII mensis Aprilis anno MDCCCCXXIV, de frequentando a suis Instituto Biblico ad Ordinarios locorum Moderatoresque Ordinum et Congregationum religiosarum habuimus.

Praeterea privilegia; et iura confirmamus Instituto Nostro Orientali, praesertim gradus academicos in orientalibus studiis conferendi, a decessore Nostro Benedicto XV, Litteris Apostolicis « Quod Nobis » die XXV mensis Septembris anno MDCCCCXX datis, itemque a Nobismet ipsis tributa; nominatim autem quae proxime superioribus Encyclicis « Rerum Orientalium » commendavimus ac statuimus, ea denuo hortamur ac rata habemus, plane confisi Institutum hoc valde profuturum esse ut Orientales ad unitatis centrum quam primum revocentur. Quod est reliquum, dilectissimos eos filios grato prosequimur animo qui Nobis ad consilia haec Nostra exsequenda opportunam opem tulerunt; nec dubitamus quin vel in posterum boni omnes Nos sint adiuturi, ut coepta haec Nostra ad felicem exitum perducantur.

Quaecumque vero hisce Litteris, Motu Proprio datis, statuta a Nobis sunt, ea omnia firma et rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXX mensis Septembris, in festo Sancti Hieronymi Doctoris Maximi, anno MDCCCCXXVIII, Pontificatus Nostri septimo.

 

PIUS PP. XI


*AAS, vol. XXI (1928), n. 10, pp. 309-315.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana