Index   Back Top Print


PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

VACANTIS APOSTOLICAE SEDIS*

DE SEDE APOSTOLICA VACANTE ET DE ROMANI PONTIFICIS ELECTIONE

 

nere ac praescribere, iugiter, saeculorum decursu, Praedecessores Nostri sollemne habuerunt, ac proinde vigilanti cura incumbere et salubribus normis consulere sategerunt pergravi negotio Ecclesiae divinitus commisso, eligendi videlicet beati Petri Apostolorum Principis Successorem, qui hisce in terris Iesu Christi Domini Nostri et Salvatoris vices gerat universumque dominicum gregem supremus Pastor et Caput pascat et regat.

Cum autem hae de Romano Pontifice eligendo leges, procedentibus temporibus numero auctae, iam in unum collectae desiderarentur, cumque nonnullae, ob rerum vicissitudines, peculiaribus adiunctis minus accommodatae evasissent, Pius X v. m. Decessor Noster, quadraginta abhinc annis, sapienti consilio eas, opportune selectas, in summam redigere decrevit, celeberrima edita Constitutione Vacante Sede Apostolica, die vigesima quinta Decembris anni millesimi nongentesimi quarti.

Interea vero Pius XI rec. mem. nonnulla huiusmodi Constitutionis capita iam immutanda esse censuit quemadmodum rerum temporumque ratio postulare videbatur; itemque Nos Ipsi animo reputavimus alia quoque, eadem de causa, esse reformanda.

Quapropter, re mature perpensa, certa scientia et de Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, hanc Constitutionem, quae eadem est ac illa a Pio X s. m. data, sed passim reformata, edere et promulgare statuimus, «qua ā€” ut verbis utamur eiusdem Praedecessoris Nostri ā€” Sacrum Cardinalium Collegium, Romana Petri Sede vacante, ac in Romano Pontifice eligendo unice utatur», abrogata idcirco Constitutione Vacante Sede Apostolica, prout a Pio X Decessore Nostro fuerat lata. Praesentis vero Nostrae Constitutionis capita haec quae sequuntur habeantur:

TITULUS I
DE SEDE APOSTOLICA VACANTE

CAPUT I
De potestate S. Collegii Cardinalium, Sede Apostolica vacante

 

1. Sedis Apostolicae vacatione durante, Sacrum Collegium Cardinalium in iis, quae ad Pontificem Maximum dum viveret pertinebant, nullam omnino potestatem aut iurisdictionem habeat, neque gratiam, neque iustitiam faciendi, aut factam per Pontificem mortuum executioni demandandi; sed ea omnia futuro Pontifici reservare teneatur [1]. Itaque irritum et inane esse decernimus quidquid potestatis aut iurisdictionis ad Romanum, dum vivit, Pontificem pertinentis (nisi quatenus in hac Nostra Constitutione expresse permittatur) coetus ipse Cardinalium duxerit (eadem vacante Ecclesia) exercendum [2].

2. Item praecipimus, ne S. Cardinalium Collegium de iuribus Sedis Apostolicae Romanaeque Ecclesiae quomodolibet disponere valeat, neque in quopiam iuribus eiusdem sive directe detrahere attentet, sive indirecte per conniventiae speciem, seu per dissimulationem facinorum adversus eadem iura, etiam post obitum Pontificis seu vacationis tempore, perpetratorum, attentare videatur; immo volumus ut omnium virium contentione eadem custodire et defendere debeat [3].

3. Leges a Romanis Pontificibus latae, per coetum Cardinalium Romanae Ecclesiae, ipsa vacante, corrigi, vel immutari nullo modo possunt, nec quicquam eis detrahi sive addi, vel dispensari quomodolibet circa ipsas seu aliquam earum partem. Quod potissimum valet de Constitutionibus pontificiis, ad ordinandum negotium electionis Romani Pontificis latis [4]. Immo si quid contra hoc praescriptum fieri vel attentari forte contigerit, ipsum Suprema Nostra auctoritate nullum et irritum declaramus.

4. Si quae tamen dubia exoriantur circa sensum praescriptionum, quae hac Nostra Constitutione continentur, vel etiam circa rationem, iuxta quam ad usum ea traduci debeat, sive super quovis alio Nostrae huius Constitutionis capite, edicimus ac decernimus unice penes Sacrum Cardinalium Collegium potestatem esse super his ferendi sententiam; quam in rem eidem S. Cardinalium Collegio plenam tribuimus facultatem, qua hanc Nostram Constitutionem interpretari ac dubia declarare valeant. Qua quidem in re, quemadmodum in reliquis, de quibus ad Nostrae huius Constitutionis tramites, excepto ipso electionis actu, deliberari contingat, satis omnino erit si maior congregatorum Cardinalium pars in eamdem sententiam consentiat [5].

5. Pariter in casu urgentis negotii, quod, ex voto maioris congregatorum Cardinalium partis, in aliud tempus differri non valeatis. Collegium, item iuxta maioris partis sententiam, de opportuno remedia disponere potest et debet [6].

CAPUT II
De Cardinalium Congregationibus

 

6. Tempore Sedis vacantis duplex habeatur Cardinalium Congregatio; altera generalis sive totius Collegii, altera particularis, constans tribus Cardinalibus antiquioribus, uno ex quoque Ordine, cum S. R. E. Camerario, quorum officium tertia die post Conclavis ingressum omnino exspirat, in eorumque locum tres alii sequentes in Ordine quolibet tertio die una cum eodem Camerario succedunt [7].

7. Volumus ut in dictis Congregationibus particularibus, quae sive ante, sive post coeptum Conclave haberi poterunt, levioris dumtaxat momenti, ac III dies seu passim occurrentia negotia expediantur. Si quid vero gravioris momenti atque indaginis fuerit, id omne ad Congregationem generalem, seu ad S. Collegium Cardinalium deferatur. Ac ulterius, quae in una Congregatione particulari decreta, resoluta, vel denegata fuerint, in alia revocari, mutari, aut concedi nequeant, sed id faciendi ius habeat ipsa tantum Congregatio generalis per pluralitatem suffragiorum [8].

8. Cardinalium Congregationes generales in Aedibus Apostolicis Vaticanis habeantur, vel, si rerum adiuncta id postulent, in alio opportuniori loco, iudicio ipsorum Cardinalium, eisque praesit Cardinalis S. Collegii Decanus, vel, ipso impedito, Subdecanus.

9. Suffragia in Cardinalium Congregationibus, cum de rebus gravioris momenti agatur, non ore, sed secretis calculis dentur.

10. Inter generales Congregationes singulari mentione dignae sunt quae ante ingressum in Conclave habentur, eaedemque Congregationes praeparatoriae appellari possunt.

11. Congregationes generales praeparatoriae quotidie omnino locum habere debent a die post obitum Pontificis prudenti trium Cardinalium in unoquoque Ordine priorum et S. R. E. Camerarii iudicio statuendo, usque ad diem quo Conclave Cardinales ingrediuntur, etiam diebus, quibus exsequia defuncti Pontificis persolvuntur, idque eo consilio fiat ut liberum sit tum Cardinali Camerario sententiam S. Collegii exquirere atque cum ipso quae necessaria vel opportuna iudicaverit, communicare, tum singulis Cardinalibus sententiam suam circa occurrentia negotia aperire, in rebus dubiis explicationes sciscitari, et opportuna proponere.

12. In memoratis Congregationibus generalibus haec praecipue negotia expedienda sunt [9], rerum agendarum ordine prius cum Cardinalibus communicato:

a) In primis Congregationibus integre legenda erit praesens haec Constitutio, eaque perlecta, iusiurandum ab omnibus Cardinalibus praesentibus iuxta praescriptam formulam [10] praestandum. Quod iusiurandum pariter emittere tenentur omnes alii Cardinales, qui serius ad locum electionis pervenerint, sive nondum sive iam inceptis Comitiis.

b) Cardinales quam cito ea omnia decernere ac disponere debent, quae ad Conclave inchoandum urgentiora sunt.

c) Constituendus est dies, hora ac modus, quo corpus defuncti Pontificis in Basilicam Si Petri transferatur, illic de more publicae fidelium venerationi exponendum.

d) Item Cardinales omnia opportune paranda curabunt, ut Pontificiae exsequiae per novem continuos dies persolvantur, et praefinient: dies quibus sex priores habendae erunt [11].

e) Deputentur duo viri ecclesiastici, qui orationes De Pontifice defuncto et De eligendo Pontifice recitare debeant.

f) Constituatur dies, quo, si ab ipsis petatur, tum Legatis civilium Regiminum tum Equitibus Ordinis Hierosolymitani S. Collegium conveniendi aditus detur. Praedicti autem Legati nonnisi simul congregati admittantur, neque singulis facultas concedatur S. Collegium adeundi.

g) Nominentur singulares duorum vel trium Cardinalium coetus, vulgo Commissiones: a) pro inquisitione de qualitatibus Conclavistarum eorumque approbatione [12], itemque pro eorum designatione, qui Conclavi qualibet ratione inservire debeant nec non pro ipsis servitiis ordinandis et moderandis; ß) pro constructione et clausura Conclavis, ac pro cellarum dispositione [13].

 h) Proponantur atque approbentur expensae Conclavis.

i) Epistolae Imperatorum, Regum aliorumque civitatum Moderatorum, item Nuntiorum relationes, omniaque alia, quae S. Collegii interesse possint, cum ipso communicentur.

k) Perlegantur, si quae sint, documenta a defuncto Pontifice SAcro Cardinalium Collegio relicta.

l) Frangantur Annulus Piscatoris et Plumbum Cancellariae Apostolicae.

m) Cellae Conclavis Cardinalibus sorte distribuantur [14], nisi alicuius Cardinalis aetas vel infirma valetudo aliter suadere videantur.

n) Constituantur dies et hora ingressus in Conclave.

CAPUT III
De nonnullis peculiaribus officiis, Sede Apostolica vacante

 

13. S. R. E. Camerarii et Poenitentiarii Maioris officia non cessant per obitum Pontificis [15].

14. Si autem contigerit alterius vel etiam utriusque officii vacatio quo tempore Romanus Pontifex supremum diem obiit, vel contingat ante novi Pontificis electionem, tunc in prima Congregatione generali, in priori casu, vel in alia quae habebitur triduo post secutam vacationem alterutrius ex praefatis officiis, vota seu suffragia Cardinalium simul congregatorum pro deputatione illius, qui S. R. E. Camerarii vel Poenitentiarii Maioris vices suppleat usque ad electionem novi Pontificis, exquirantur, denturque per schedulas secretas, a Magistris Caeremoniarum etiam ab infirmis Cardinalibus colligendas, ac coram tribus Cardinalibus eo tempore in ordine Prioribus, praesentibus S. Collegii Secretario atque eisdem Caeremoniarum Magistris, aperiendas ; isque deputatus habeatur, in quem maior pars votorum seu suffragiorum praefatorum convenerit, ac sic deputato facultates omnes, quas ipse S. R. E. Camerarius vel Poenitentiarius Maior exercere poterat, quamdiu Sedes vacaverit, attribuimus [16]. Quod si forsan vota paria fuerint, ille deputatus habeatur, qui fuerit Ordine dignior, vel, si eiusdem Ordinis, senior, optione videlicet ad Ordinem episcopalem, inter Cardinales istius Ordinis, elevatione autem ad sacram purpuram inter Cardinales aliorum Ordinum.

15. Cardinali S. R. E. Camerario, vacante Sede Apostolica, incumbit cura et administratio bonorum ac iurium temporalium ipsius S. Sedis, adsistëntibus ei in suo officio Cardinalibus eo tempore in ordine Prioribus seu Capitibus Ordinum, et praehabitis semel pro levioribus, ac semper pro gravioribus negotiis suffragiis S. Collegii. Hinc Cardinalis S. R. E. Camerarius, statim ac a secreti Cubiculi Praefecto nuncium de Pontificis obitu acceperit, ad Apostolicum Vaticanum Palatium perget, ut ipsius possessionem, sicut, sive per se, sive per delegatum, utriusque quoque Palatii ad Lateranum et ad Castrum Gandulphi, capiat ac eorum regimen exerceat. Eiusdem Camerarii erit Pontificis mortem iure recognoscere, adstantibus Praelatis Clericis Reverendae Camerae Apostolicae, cum Secretario-Cancellario, cuius est authenticum mortis actum conficere [17]; statuere, auditis Cardinalibus Capitibus Ordinum, modum ad conservationem corporis defuncti Pontificis pro temporum conditionibus magis convenientem et aptum (nisi forte Pontifex ipse vivens suam hac de re voluntatem manifestaverit); privatis eiusdem Pontificis aedibus sigilla apponere; ipsius obitum cum Cardinali in Urbe Vicario communicare, qui de re Populum Romanum singulari Edicto edocebit; eaque omnia, nomine et consensu S. Collegii, curare, quae ad iura Apostolicae Sedis tuenda et ad ipsius administrationem recte gerendam rerum temporumque adiuncta suadebunt.

16. Cardinalis autem S. Collegii Decani erit, vix dum ab eodem secreti Cubiculi Praefecto de Pontificis morte fuerit edoctus, ceteris Cardinalibus vacationem Sedis Apostolicae significare, eosque ad Palatium Apostolicum advocare, itemque Pontificis mortem communicare cum exterarum Nationum Oratoribus, nec non cum iis qui ipsarum supremo potiuntur imperio.

17. Poenitentiarius Maior eiusque officiales, Sede vacante, ea facere et expedire valeant, quae a fel. rec. Pio XI constituta ac definita sunt [18].

18. Cancellarii S. R. E. officium per obitum Romani Pontificis non expirat: Apostolicarum tamen sub plumbo Litterarum per eum expeditio, vacante Apostolica Sede, suspenditur. Datarli vero ministerium per eiusdem Pontificis obitum omnino expirat [19]. 

19. Item per obitum Pontificis cessat munus Cardinalis Secretarii Status, eoque munere, Sede vacante, fungitur Praelatus S. Collegii Secretarius. Quod si hoc officium iam vacaverit, vel ipsa Sede Apostolica vacante, vacare contingat, eiusdem S. Collegii erit, aliquem ad illud, quamdiu scilicet Sedes Apostolica vacaverit, per pluralitatem suffragiorum deputare.

20. E contra Cardinalis in Urbe Vicarii officium et iurisdictio non exspirant morte Romani Pontificis. Quod si ipsum Vicarium Urbis, Sede vacante, e vivis decedere contigerit, ne Christifideles Urbis eiusque Districtus aliquod inde accipiant in spiritualibus detrimentum, tunc exsistens Vicesgerens, quamdiu Sedes vacaverit, omnes et singulas habebit facultates, auctoritatem et potestatem, quae eidem Vicario pro exercitio officii Vicariatus quomodolibet competebant, quasque Pontifex ipse, occurrente vacatione Vicariatus Sede plena, Vicesgerenti praedicto quandoque per aliquod tempus, donec scilicet successorem Vicarium deputaverit, attribuere solet [20].

21. Item Legatorum, Nuntiorum ac Delegatorum Apostolicorum officium et potestas non cessant Sede vacante.

22. Probe autem scientes eo maximo tempore, cum de creando Pontifice agitur, divinam opem per assiduas preces, aliaque christianae pietatis et caritatis opera impensius expetendam, ac promereri satagendum esse; ideo sicuti magnopere commendamus, ita quoque retineri volumus laudabilem morem huc usque observatum, ut defuncti Pontificis Eleemosynarius secretus id muneris exercere pergat cum debita S. Collegio Cardinalium subiectione et ab eo dependentia, donec novus Pontifex eligatur, utque eadem pecuniae vis in subventionem eorumdem pauperum et egenorum Sede vacante per ipsum Eleemosynarium dispensetur ac erogetur, quae vivente Pontifice distribui solet, ad quem effectum consueta mandata a tribus Cardinalibus eo tempore in Ordine Prioribus, seu deputatis expediantur [21].

23. Sede Apostolica vacante, universa civilis potestas Romani Pontificis circa regimen et gubernium Status Civitatis Vaticanae spectat ad S. Cardinalium Collegium, quod tamen leges condere non poterit, nisi urgente necessitate et pro tempore vacationis Sedis, in posterum tantum valituras si novus Pontifex eas confirmare statuerit [22].

CAPUT IV
De Sacris Romanis Congregationibus et Tribunalibus eorumque facultatibus
Sede Apostolica vacante

 

24. Circa facultates Sacrarum Romanarum Congregationum, Sede vacante, hae, quae sequuntur, normae ab omnibus servandae sunt, non obstantibus privilegiis quibusvis.

25. Sacrae Congregationes, eadem Sede vacante, nullam potestatem habent in iis, quae Sede plena facere et expedire non possunt nisi facto verbo cum Ss.mo, vel ex audientia Ss.mi, vel vigore specialium et extraordinariarum facultatum quae a Romano Pontifice earumdem Congregationum Praefectis vel Secretariis concedi solent.

26. Facultates vero quae ipsis per Litteras apostolicas attributae sunt, et proinde tamquam ordinariae atque ipsarum Congregationum propriae censentur, eae morte Romani Pontificis non extinguuntur.

27. Volumus tamen ut his facultatibus ordinariis Sacrae Congregationes solummodo in iis gratiis concedendis, quae minoris momenti sunt, libere, pro rei opportunitate, utantur. In iis vero expediendis definiendisque negotiis quae graviora vel controversa esse videntur, illud statuimus ut, si res talis sit, quae in aliud tempus differri valeat, futuro Pontifici reservetur omnino : sin autem nullam admittat moram, tunc S. Collegio concedimus ut committere possit negotium Praefecto et aliquot aliis Cardinalibus eius Congregationis, ad quam Pontifex illud examinandum verisimiliter commisisset, qui, negotio accurate discusso, ea desuper decernere possint, per modum tamen provisionis, donec eligatur Pontifex, quae, iuxta datam sibi a Domino prudentiam, iuribus et rationibus ecclesiasticis custodiendis ac tuendis apta et consentanea censuerint [23].

28. Tribunal S. R. Rotae et Supremum Tribunal Signaturae Apostolicae Sede vacante ius dicere pergunt iuxta leges sibi proprias, servatis tamen quae cann. C. I. C, 244 § 1 et 1603 § 2 praescripta sunt.

CAPUT V
De exsequiis Romani Pontificis

 

29. Romano Pontifice vita functo, Cardinales exsequias pro eius Anima de more per novem continuos dies persolvent, nisi forte in illis novera diebus aliquod festum ex praecipuis et magnis incidat, propter cuius observantiam exsequiae intermittendae videantur, vel etiam causa quaedam vere gravis et urgens occurrat quae prudenti Cardinalium iudicio exequiarum ordinem suspendere cogat : exsequiae autem forte intermissae erunt resumendam, si tempus sufficiat. Tribus vero postremis diebus solemniori ritu exsequiae ipsae celebrabuntur; et ultimo earumdem exsequiarum die a viro ecclesiastico ad hoc deputato habebitur oratio De Pontifice defuncto.

30. Tumulationis authenticum instrumentum, si ipsa fiat in Basilica Vaticana, Notarius conficiet Capituli eiusdem Basilicae. Postea vero Clericus unus Rev. Camerae Apostolicae nec non delegatus aliquis a Praefecto secreti Cubiculi defuncti Pontificis separatim documenta conficiant quae fidem faciant peractae tumulationis, primus coram Reverenda Camera Apostolica, alter coram Praefecto Cubiculi [24].

31. Si contingat Romanum Pontificem extra Urbem supremum diem obire, S. Cardinalium Collegii erit omnia opportune disponere pro digna ac decora translatione cadaveris ad Vaticanam Basilicam S. Petri.

TITULUS II
DE ELECTIONE ROMANI PONTIFICIS

CAPUT I
De electoribus Romani Pontificis

 

32. Ius eligéndi Romanum Pontificem ad S. R. E. Cardinales unice et privative pertinet, excluso prorsus atque remoto quolibet cuiuspiara alterius Ecclesiasticae dignitatis, aut laicae potestatis cuiuslibet gradus et ordinis interventu [25].

33. Si quando contingat ut Romanus Pontifex decedat, perdurante celebratione alicuius Concilii generalis, sive Romae illud habeatur, sive in alio quovis orbis terrarum loco, electio novi Pontificis ab uno S. R. E. Cardinalium Collegio semper et exclusive fieri debet, minime vero ab ipso Concilio, cuius acta quae quomodocumque privativum ius Sacri Cardinalium Collegii auso temerario labefactare viderentur, ipso iure irrita declaramus, atque etiam omnino exclusis ab eadem electione peragenda quibuslibet aliis personis cuiusvis, licet ipsius Concilii, auctoritate forte deputandis, praeter Cardinales praedictos. Quin imo, ut in eiusmodi electione memorati Cardinales, omni prorsus impedimento submoto et quavis perturbationum et dissidiorum occasione sublata, liberius et expeditius procedere queant, ipsum Concilium in quibuslibet statu et terminis exsistat, statim ab accepto certo nuntio demortui Pontificis, suspensum ipso iure intelligi debet, adeo ut, nulla prorsus interiecta mora, cessare statim debeat a quibuslibet conventibus, congregationibus et sessionibus, et a quibusvis decretis seu canonibus conficiendis, sub poena nullitatis eorumdem, nec ob quamlibet causam, etiamsi gravissima et speciali mentione digna videatur, ulterius progredi, donec novus Pontifex canonice electus illud reassumi et continuari iusserit [26].

34. Nullus Cardinalium, cuiuslibet excommunicationis, suspensionis, interdicti aut alius ecclesiastici impedimenti praetextu vel causa a Summi Pontificis electione activa et passiva excludi ullo modo potest; quas quidem censuras ad effectum huiusmodi electionis tantum, illis alias in suo robore permansuris, suspendimus [27].

35. Postquam aliquis S. R. E. Cardinalis in Consistorio creatus et publicatus fuit, is statim vocem et ius eligendi Pontificem habet, et consequenter etiamsi cardinalitia galerus nondum illi traditus sit, neque os clausum, vel si clausum fuerit, nondum tamen apertum sit. Etenim huiusmodi claudendi oris ritus ad praecipuam Cardinalium facul tatem, quae circa Summi Pontificis electionem versatur, non pertinet, sed caeremonia quaedam est, ea de causa introducta, ut Cardinales, antequam in Consistoriis et Congregationibus suffragium ferant, de modestia, quae ab ipsis in his et aliis actibus adhiberi debet, quodammodo admoneantur [28].

36. Cardinales canonice depositi, vel qui dignitati cardinalitiae, consentiente Romano Pontifice, renuntiaverunt, nullum ius ad electionem habent. Immo, Sede vacante, nec potest S. Collegium restituere et habilitare Cardinales per Papam privatos seu depósitos, ne ad vocem quidem [29].

37. Statuimus etiam, ut cum Pontificem de hac vita migrare contigerit, praesentes Cardinales expectare debeant absentes per quindecim tantummodo solidos dies, facta tamen potestate S. Cardinalium Collegio ingressus in Conclave etiam per alios duos tresve dies proferendi, ea tamen lege ut decem et octo ad summum diebus elapsis [30] quibus exsequiae defuncti Pontificis celebrantur, Cardinales, quotquot praesentes aderunt, statim Conclave ingredi et ad electionis negotium procedere teneantur [31].

38. Si tamen Cardinales absentes supervenerint, re integra, id est antequam Ecclesiae sit de Pastóre provisum, in eodem negotio, in illo statu, in quo ipsum invenerint, admittantur [32].

39. Omnibus autem Cardinalibus in virtute sanctae obedientiae praecipimus et mandamus, ut, postquam per Cardinalem Decanum, vel, ipso impedito, per alium Cardinalem, de vacatione Sedis Apostolicae certiores facti, atque ad novi Pontificis electionem advocati fuerint, nisi legitimo impedimento, a S. Cardinalium Collegio recognoscendo, detineantur, indictionis litteris obtemperare, et ad locum eisdem designatum pro perficienda Pontificis electione statim se conferre debeant [33].

40. Si quis vero forte Conclave intrare noluerit, vel ingressus, absque manifesta infirmitatis causa iuramento medicorum et a maiori parte Cardinalium approbata, exiverit; tunc, ipso minime requisito, nec in eiusdem electionis negotio ulterius admittendo, per alios ad eligendum Summum Pontificem libere procedatur. Si vero, infirmitate su: perveniente, aliquem eorum e Conclavi exire contingat, ipsa etiam infirmitate durante, poterit, eius suffragio non requisito, ad electionem procedi; sed si ad Conclave, post sanitatem sibi redditam, seu ante, redire voluerit, rursus admittatur [34].

41. Cardinales omnes et singuli, valetudine non impediti, cum tertio pulsata per loca solita conclavis campanula fuerit, ad scrutinium conr venire debent; cui legi si quis non obtemperaverit, latae sententiae excommunicationis poenam incurrat [35].

42. Tandem ut normae iam traditae [36] de ratione vestimentorum quibus S. R. E. Cardinales, Sede vacante, uti debent, hic opportune recolantur, haec quae sequuntur sunt animadvertenda. Habitus quem vocant cardinalitium, eadem Sede vacante, violaceus erit et laneus, sicuti et cappa; eiusdemque coloris fascia serica cum floccis aureis, collare, et caligae; rochetum adhibebitur simplex, opere pinnato ornatum, tum in ore, tum in extremis manicis, quod tamen trium centimetrorum altitudinem non excedat; mozzeta sine mantelleto supra rochetum induatur ; pileolum et biretum erunt rubri coloris, sed ex lana ; galerus usualis rubeus; calcei nigri. Cardinales ex Ordinibus monasticis et mendicantibus assumpti, habitum sibi proprium de more adhibebunt. In Congregationibus generalibus quae ante Conclave celebrantur, Cardinales uti debebunt rocheto et mozzeta; itemque rocheto et mozzeta durantibus scrutiniis in Conclavi : in sacris functionibus quae Cappellae vocantur, cappam induent.

CAPUT II
De Conclavistis ac de aliis in Conclavi partem habentibus

 

43. Cuilibet Cardinali in Conclavi liberum sit duobus servientibus clericis, vel laicis, vel uno clerico et uno laico, uti; liceat tamen unum tantum eumque laicum in Conclave secum adducere [37]: infirmis autem et graviter affectis, a maiori parte S. Collegii, vel a Cardinali S. R. E. Camerario una simul cum Cardinalibus Capitibus Ordinum, de consensu maioris partis S. Collegii, tertius indulgeri potest [38].

44. Conclavistae Praelati esse non possunt, neque consanguinei vel affines in primo et secundo gradu Cardinalium, etiamsi expensis eorum viverent, neque eiusdem Ordinis seu Congregationis religiosae : iis autem omnibus ne fas esto in Conclavi aliis Cardinalibus deservire, quamvis cum istis nullum sive consanguineitatis sive affinitatis sive religionis habeant vinculum. Et de qualitatibus Conclavistarum, qui integritate morum, singulari prudentia et insigni erga S. Sedem religione debent esse conspicui, Cardinales deputati ante ingressum in Conclave diligenter inquisitionem habere, et eos approbare, ac post ingressum denuo diligenter inquirere debent [39].

45. Conclavistae iusiurandum, quod ab ipsis iuxta statutam formulam [40] edi debet, serio ac religiose, pro rei gravitate, praestent. Quam ob rem S. R. E. Camerarii erit cavere, ut ab ipsis praedictum iusiurandum saltem una vel altera die ante ingressum in Conclave emittatur, postquam unusquisque eorum eiusdem iurisiurandi momentum ac formulae sententiam probe intellexerit.

46. Conclavistae vero, et quicumque alii servientes, e Conclavi, ex causa infirmitatis manifestae et notabilis a medicis iureiurando probatae, et de consensu deputatorum, quorum etiam conscientiam oneramus, et non aliter exituri, nullo modo reverti possunt; sed eorum loco si necessitas ferat, alii eodem prorsus tempore, quo infirmi exibunt, legitime adprobati et admissi, ac iurisiurandi religione iam adstricti, ingrediantur [41].

47. Item si quem Cardinalem in Conclavi vita fungi accidat, ipsius Conclavistae statim e Conclavi exire debent neque ad alterius Cardinalis famulatum in eodem Conclavi assumi poterunt [42].

48. S. Collegii quoque Secretarius, itemque Sacri Palatii Apostolici Sacrista cum uno vel pluribus, ad S. Collegii arbitrium, Clericis coadiutoribus in officio Sacristiae, nec non Praefectus Apostolicarum Caeremoniarum et Magistri Caeremoniarum non plures quam sex Conclave ingrediantur, muneribus quae ad ipsos pertinent vacaturi.

49. Adsint praeterea unus Eeligiosus pro confessionibus excipiendis, duo Medici, unus Chirurgus, unus Aromatarius cum uno aut duobus servientibus, qui omnes a maiori parte Cardinalium vel a Cardinali . S. R. E. Camerario una simul cum Cardinalibus Capitibus Ordinum, de consensu maioris partis Cardinalium, erunt eligendi; aliique Conclavis utilitati atque commoditati servientes, qui tamen plures esse non debent quam quod necessitas postulaverit [43], quique a Cardinalium Commissione eligentur (cfr. n. 12g).

 

 CAPUT III
De ingressu in Conclave [44]

 

50. Exsequiis defuncti Pontificis, ut supra, persolutis, et interim Conclavi opportune praeparato, Cardinales, die statuta, in Basilicam Sancti Petri, vel alio pro temporis et loci opportunitate, conveniunt,, ubi per Decanum S. Collegii, vel eo impedito per alium ex antiquioribus .Cardinalibus, Missa de Spiritu Sancto celebratur, et in fine per aliquem Praelatum aut alium virum ecclesiasticum doctum habeatur oratio, qua moneantur, ut, sepositis omnibus privatis affectibus, solum Deum prae oculis habentes, Sanctae Romanae et universali Ecclesiae de Pastore sufficienti et idoneo providere, omni qua possunt brevitate et diligentia curent.

51. Re divina peracta, statim, vel, si Patribus potius libuerit, vespere, fit ingressus in Conclave. Magister Caeremoniarum Crucem Papalem ferens, procedit: quem Cardinales sequuntur, Episcopi primum, deinde Presbyteri, postremo Diaconi, omnes vestibus et mozzeta violaceis laneis cum fascia serica eiusdem coloris et rocheto simplici induti: Crucem praecedunt Familiares Cardinalium, et immediate Cantores Hymnum Veni, Creator Spiritus cantantes: post Cardinales sequuntur Praelati, atque ita ordine procedentes, Conclave ingrediuntur, et cum ad Cappellani pervenerint, Cardinalium Decanus apud Altare dicit orationem Deus qui corda fidelium; qua finita et ab Apostolicarum Caeremoniarum Praefecto intimato extra omnes a Sacello, praesens Constitutio (praetermissis iis, quae nonnisi res iam peractas respiciunt) iterum legitur; ac iusiurandum, iuxta superius praescriptam formam, ab omnibus Cardinalibus rursus emittitur. Deinde Cardinalis Decanus Cardinales omnes brevi sermone convenientibusque verbis ad electionis negotium rite et recte peragendum hortatur.

52. His omnibus absolutis, Praelatus secreti Cubiculi Praefectus, qui est Gubernator Conclavis, et Mareschallus perpetuus S. R. E.; qui Conclavis est Custos, iusiurandum emittere debent iuxta statutas formulas [45] coram Cardinali Decano, praesentibus omnibus Cardinalibus, idemque praestant Praelati, quibus Rotarum Conclavis custodia concreditur, videlicet, Archiepiscopi et Episcopi Pontificio Solio Assistentes, Protonotarii Apostolici de numero Participantium, Auditores S. R. Rotae et Praelati Clerici Reverendae Camerae Apostolicae [46].

53. His expletis, Cardinales ad cellas, sorte inter eos distributas, divertunt, exceptis Cardinalibus in unoquoque Ordine prioribus et Cardinali S. R. E. Camerario, qui in Sacello remanent ut ad clausuram Conclavis procedant. Interim vero Officiales Conclavis et alii in Conclavi servientes iusiurandum iam emissum (cfr. n. 45) iuxta praescriptas formulas iterum praestant coram S. Collegii Secretario, adstante Apostolicarum Caeremoniarum Praefecto, ad rem deputatis a Cardinali S. R. E. Camerario, coram quo antea et ab ipsis iusiurandum emittenduin est [47].

54. Tandem postquam ter, iussu Cardinalis Decani, campanula personata fuerit, exclusis omnibus, qui in Conclavi remanere non debent, facibus accensis, tres Cardinales Capita Ordinum et S. R. E. Camerarius, una cum Secretario Conclavis, Apostolicarum Caeremoniarum Praefecto et Magistris, nec non Architecto Conclavis, latebras et ángulos omnes Conclavis diligenter perquirant, ne quis ex iis, qui esse in Conclavi prohibentur, intus remanserit; post haec autem Conclave intus claudatur et claves Cardinali S. R. E. Camerario et Apostolicarum Caeremoniarum Praefecto concredantur. In Conclavi autem esse possunt Familiares Cardinalium et alii Officiales et Ministri Conclavis, quos superius recensuimus; omnium autem istorum Cohelavistarum recognitio fieri debet, ne quis inter illos forte sit ex iis, qui in Conclavi esse non possunt: quae recognitio, ut certius fiat, iubentur Conclavistae omnes intrare Cappellani, et postea singillatim recensentur.

55. Eodem tempore quo intus. Conclave et extra, claudatur a Gu: bernatore et a Mareschallo Conclavis, cum suo uniuscuiusque comi: tatù, necnon a Decano Praelatorum Clericorum Reverendae Camerae Apostolicae cum Secretario-Cancellario, a Cardinali S. R. E. Camerario deputato, cum Magistris Caeremoniarum et Architectis,, debitis antea adhibitis diligentiis et explorationibus: claves autem Mareschallo- Custodi adsignentur.

56. Utriusque peractae clausurae instrumentum respective conficiatur, unum a Praefecto Apostolicarum Caeremoniarum, a Secretario Conclavis et ab ipso Caeremoniarum Praefecto, Notarii munere fungente, subsignandum, testibus adhibitis duobus Caeremoniarum Magistris; aliud ab aliquo e Praelatis Clericis Rev. Camerae Apostolicae simul cum Secretario-Cancellario a Cardinali S. R. E. Camerario deputatis, et quidem in aedibus Mareschalli Conclavis, adstantibus et subscribentibus ipso Mareschallo, Praelato Gubernatore Conclavis, Commissario generali eiusdem Conclavis, qui debet esse unus e Collegio Advocatorum Aulae Consistorialis [48], et Gubernatore Civitatis Vaticanae [49].

CAPUT IV
De clausura Conclavis, ac de secreto servando in iis omnibus
quae in Conclavi aguntur

 

57. Electio Summi Pontificis fieri debet in Conclavi, et eo clauso [50], sublata tamen nullitate electionis a Gregorio XV (vel alio quovis decreto pontificio) hac de re statuta.

58. Tenentur quoque Cardinales pro tempore deputati, per se vel per alios, cellas Cardinalium et alia Conclavis loca saepius visitare et diligenter perquirere, ne Conclavis clausura ullo modo violetur. Et si quid tale deprehensum fuerit, auctores e Conclavi expellantur et gravibus poenis futuri Pontificis arbitrio plectantur [51].

59. Clauso Conclavi, nulli ad colloquium cum Cardinalibus vel aliis in Conclavi partem habentibus admittantur, nisi praesentibus Praelatis, quibus Conclavis custodia concreditur, et nisi voce et idiomate intelligibili loquantur. Et si quis forte (quod absit) clam ipsum Conclave ingrediatur, omni honore, gradu, atque officio et beneficio ipso facto privatus existat [52].

60. Volumus item ut epistolae, aut cuiusvis generis scripta, etiam typis edita, tum ad eos, qui in Conclavi sunt (non exceptis ipsi S. R. E. Cardinalibus), tum praesertim e Conclavi ad eos, qui foris sunt, mitti nullatenus possint, nisi prius omnia et singula S. Collegii Secretarii, ac simul Praelatorum, qui ad custodiam Conclavis deputati sunt, examini atque inspectioni subiiciantur. Ab hac regula tamen excipitur litterarum commercium, quod liberum erit atque expeditum, inter Officium Sacra Poenitentiariae et Cardinalem Poenitentiarium Maiorem in Conclavi degentem; eaeque litterae, sigillo Officii munitae, nulli examini et inspectioni erunt obnoxiae [53]. Absolute autem omnibus interdicimus, ne ephemerides quotidianae vel periodicae extra Conclave et in Conclave mittantur. Qui vero contra omnia superius enunciata fecerint, poenae excommunicationis latae sententiae subiaceant [54].

61. Praeterea, uti iam in supra relatis, tam pro S. R. E. Cardinalibus quam pro Conclavistis, iurisiurandi formulis expressum est, severe praecipimus et mandamus ut ab omnibus in Conclavi partem habentibus secretum religiosissime servetur in iis omnibus, quae ad electionem Romani Pontificis pertineant, et in iis quae in Conclavi, seu in loco electionis agantur. Hinc quaecumque directe vel indirecte secretum violare quomodolibet poterunt, sive verba, sive scripta, sive signa, aut alia quaevis, omnia vitare et cavere omnino tenentur [55], ita ut hanc legem violantes excommunicationem latae sententiae incur rant, a qua, sicut ab alia quavis et contra quoslibet in hac Constitutione imposita et irrogata, seu infra imponenda et irroganda, poena excommunicationis, a nullo, ne a Maiori quidem Poenitentiario, cuiuslibet facultatis vigore, praeterquam a Romano Pontifice, nisi in mortis articulo, absolvi possint [56].

62. Specialiter autem, sub eiusdem excommunicationis poena, Cardinales prohibemus, ne suis Familiaribus seu Conclavistis vel aliis quibusvis ea pandant, quae scrutinium directe vel indirecte respiciant, itemque quae in Cardinalium Congregationibus, sive ante Conclave sive ipso durante habitis, de Pontificis electione acta vel decreta sint.

63. Insuper praecipimus, graviter onerata ipsorum conscientia, S. R. E. Cardinalibus ut secretum huiusmodi servetur etiam post peractam novi Pontificis electionem, neque ullo modo ipsum violari liceat, nisi ab eodem Pontifice peculiaris ad hoc facultas aut expressa dispensatio concessa fuerit. Quod praeceptum extendi volumus ad alios omnes, qui in Conclavi partem habuerunt, si quid forte, bona vel mala, fide, de iis, quae in Conclavi gesta sint, cognoverint.

64. Tandem, ut secreto servando strictius consulatur, omnino prohibemus ne in Conclave introducantur, sub quocumque praetextu, instrumenta quae dicunt telegraphica, telephonica, microphonica, radiophonica, photographica, cinematographica et alia huiusmodi.

CAPUT V
De forma electionis
[57]

65. Mane sequenti, post clausum praecedenti nocte Conclave, ac post solitum campanulae sonum, conveniunt Cardinales in eo praer sentes, qui infirmitate non sunt impediti, ad designatum Sacellum, et ibi celebrata consueta Missa, et facta Cardinalium Communione, qui se a Sacro peragendo quavis de causa sponte abstinuerint [58]ac postea a Sacrista recitato Hymno Veni, Creator Spiritus cum oratione de Spiritu Sancto, necnon a Praefecto Apostolicarum Caeremoniarum instrumentis perlectis utriusque Conclavis clausurae, statim ad negotium electionis procedere debent, quod quidem uno tantum ex tribus, qui infra exponuntur, modis sive formis peragendum est, alioquin electio nullitatis vitio subiacet.

66. Primus modus est, qui quasi per inspirationem vocatur, quando scilicet omnes Cardinales, quasi afflati Spiritu Sancto, aliquem unani miter et viva voce, libere ac sponte Summum Pontificem proclamant; circa quem modum infrascripta notanda sunt. Primum, haec forma electionis adhiberi potest solum in Conclavi, et eo clauso. Secundo, debet fieri electio secundum hanc formam ab omnibus et singulis Cardinalibus in Conclavi praesentibus, etiam iis, qui ob infirmitatem in cellis detinentur. Tertio, communiter, et nemine eorum dissentiente. Quarto, nullo praecedente de persona speciali tractatu, per verbum «eligo» intelligibili voce prolatum, aut scripto expressum, si voce non possit proferri. Exemplum autem huius, potest esse huiusmodi. Si quis e Patribus clauso Conclavi, nullo, ut praefertur, praecedente speciali tractatu, diceret: «Reverendissimi Domini, perspecta singulari virtute et probitate Reverendissimi Domini N. iudicarent illum eligendum esse in Summum Pontificem, et ex nunc ego ipsum eligo in Papam». Deinde hoc audito, si ceteri Patres, nemine excepto, sequentes primi sententiam eodem verbo «eligo» intelligibili voce prolato, aut, si non potest, in scriptis expresso, eumdem N., de quo nullus specialis tractatus praecessit, communiter eligerent, ipse N. esset canonice electus et verus Papa secundum hanc electionis formam, quae dicitur per inspirationem.

67. Secundus modus est per compromissum, quando scilicet in quibusdam peculiaribus rerum adiunctis, Cardinales ad electionem per hanc formam seu viam procedere volentes, committerent aliquibus ex Patribus eligendi potestatem, ut vice omnium Ecclesiae Catholicae provideant de Pastore, cuius formae praxis debet esse huiusmodi. Primo omnes et singuli Cardinales in Conclavi clauso praesentes, nemine eorum dissentiente, in aliquos ex Patribus (i.e. in tres vel quinque vel septem non in minorem vel maiorem numerum) compromissum faciunt, exempli gratia in hanc formam: «In nomine Domini, Amen. Anno etc; mense etc. die etc. Nos Episcopi, Presbyteri et Diaconi S. R. E. Cardinales omnes et singuli in Conclavi existentes, videlicet N. N. (et singillatim omnes nominentur Cardinales) degimus, et eligimus per viam procedere compromissi, et unanimiter et concorditer nemine discrepante, eligimus compromissarios N., N. et N. Cardinales, etc., quibus damus plenariam facultatem et potestatem providendi S. R. E. de Pastore sub hac forma videlicet» (Hic necesse erit ut Cardinales Compromittentes exprimant modum et formam secundum quam Compromissarii debent eligere, et secundum quam electus debet censeri verus et legitimus Papa, ut puta si electi sint tres Compromissarii, declarandum est an ad hoc ut electio sit valida, prius proponere debeant S. Collegio personam ab ipsis nominandam ad Pontificatum, an vero absolute debeant electionem peragere; an omnes tres debeant convenire in unam personam; an vero sufficiat, quod duo in unam concordent, et an debeant nominare aliquem de Collegio, vel etiam aliquem extra Collegium, et alia his similia). His autem, vel aliis similibus expressis, addi compromisso debet tempus, ad quod usque volunt Cardinales potestatem Compromissarios habere eligendi, et postea subiungantur haec verba: «Et promittimus nos illum pro Romano Pontifice habituros, quem DD. Compromissarii secundum formam praedictam duxerint eligendum», vel alia ad formam Compromissariis praescriptam accommodata.

Secundo, completo huiusmodi mandato, Compromissarii ad partem in aliquo loco separato et clauso se conferunt, et de electione facienda tractant, et debet inter eos praemitti protestatio, quod per quamcumque prolationem verborum suum dare consensum non intelligunt, nisi in scriptis illum expresse ponant. Et haec protestatio necessaria est inter Compromissarios, ut verbis humanis et reverentialibus inter se, sine praeiudicio, uti possint.

Tertio, facta per Compromissarios electione secundum formam eis praescriptam, et in Conclavi promulgata, electus per huiusmodi viam compromissi, est canonicus et verus Papa.

68. Tertius et ordinarius modus, seu forma electionis Romani Pontificis est, quae vocatur per scrutinium. Qua in re plenissime confirmamus legem iam latam ac per plura deinde saecula semper religiosissime servatam, qua nempe statutum est ut ad validam Romani Pontificis electionem requirantur duae saltem ex tribus partibus suffragiorum [59], eandem tamen modo innovamus quatenus decernimus ut duabus ex tribus suffragiorum partibus unum insuper addatur suffragium, alioquin electio sit ipso iure nulla atque irrita, ita ut ille tantummodo Romanus Pontifex habendus sit in quem duae saltem ex tribus parti bus Cardinalium, uno plus, in Conclavi praesentium per secreta schedularum suffragia convenerint.

Quod autem decretum inducendum et observandum iubemus ut quaer libet praecaveatur occasio dubitandi ne in duabus tertiis partibus suffragiorum suffragium ipsius Electi numerari queat, cum nemo unquam sive scrutinii sive compromissi via procedatur, seipsum eligere, seu suffragium sibi dare ullatenus possit : electi tamen persona, si in Conclavi sit, debeat in numerum Cardinalium computari [60].

69. Scrutinii autem ritus continet tres actiones: alteram, quae antescrutinium, alteram, quae scrutinium, et tertiam, quae post-scrutinium appellari potest.

70. Antescrutinii actus sunt quatuor, videlicet : praeparatio schedularum; extractio Scrutatorum, Deputatorum pro votis infirmorum ei Recognitorum, per sortem; scriptio schedularum; earum complicatio.

71. Schedularum praeparatio et distributio ad Magistros Caeremoniarum pertinet, qui eas singulis Cardinalibus saltem duas vel tres distribuent.

72. Forma autem schedulae, quoad eius figuram attinet, erit altera parte latior hoc est plus lata, quam longa. Iii medio autem anterioris eius partis, continere debet haec verba, typis impressa, ubi fieri potest, alioquin unius manu scripta.

Eligo in Summum Pontificem Reverendissimum Dominum meum D. Cardinalem....................

Exemplar ergo huius schedulae scrutinii hoc erit:

                 Eligo in Summum Pontificem Rev.mum
                 D. meum D. Card. ..........................................

73. Secundus actus antescrutinii est extractio Scrutatorum, Deputatorum pro votis infirmorum, et Recognitorum: quae extractio, antequam ad scrutinium procedatur, sorte facienda est, hoc modo. In uno saeculo, aut vase, publice ponantur tot schedulae, vel si magis placet, spherulae ligneae palam numeratae, quot sunt Cardinales praesentes in Conclavi cum eorum nominibus: deinde per ultimum Diaconum extrahantur primo Scrutatores tres, postea tres Deputati pro votis infirmorum, qui brevitatis gratia Infirmarii appellari possunt, ac tandem Recognitores, de quorum omnium officio inferius suo loco scribetur. Quod si in extractione Scrutatorum, Infirmariorum et Recognitorum, extracti fuerint Cardinales, qui ob infirmitatem aliudve impedimentum muneribus praedictis satisfacere non possint, alii non impediti, loco illorum, extrahantur. Peracta vero extractione, schedulae, seu spherulae eorum, qui extracti fuerunt, in saeculum, seu in vas iterum coniiciantur.

74. Tertius actus antescrutinii est schedularum scriptio. Hic, antequam, videlicet, Cardinales nomen eligendi in schedulis scribere coeperint, Secretarius S. Collegii et Magistri Caeremoniarum debent ab aula discedere, ita ut tempore scrutinii Cardinales soli in Cappella remaneant.

Porro, post eorum egressum ex aula, ultimi Cardinalis ordinis Diaconorum erit Ostium Cappellae claudere: ac generatim ipsum, quotiescumque opus fuerit, aperire et claudere, exempli gratia, quum Cardinales Infirmarii ad vota infirmorum colligenda pergunt ac postea quum ad Cappellani redeunt, vel ob quamcumque aliam necessitatem.

75. Schedularum scriptio ab unoquoque Cardinali secreto fiet, in media parte schedulae scribendo nomen illius, quem eligit, charactere tamen, quantum fieri potest, alterato, ne manus scribentis facile cognosci possit; et caveat ne plura nomina in schedula scribat, quia suffragium esset nullum. Exemplar schedulae scriptae esto:

                 Eligo in Summum Pontificem Rev.mum

        ...............................................................................

                   D. meum D. Card. Baronium

76. Quartus actus antescrutinii est schedularum complicatio, quae fiet in medio uniuscuiusque schedulae, ita ut schedula ipsa fere ad latitudinem pollici redigatur, prout ex figura, quae hic exempli gratia ponitur, conspici potest.

                 Eligo in Summum Pontificem Rev.mum

                               (locus plicaturae)
  ........................................................................................


                 D. meum D. Card. Baronium

 

Haec de antescrutinio sufficiant; ceterum, quod attinet ad Cardinales infirmos, aut aliter impeditos, inferius suo loco dicetur. 

77. Sequitur secunda actio, quae nomine scrutinii appellata fuit. Octo sunt huius actionis actus, videlicet: delatio schedulae, iurisiurandi praestatio, positio schedulae in calicem, schedularum mixtio, earum numeratio, scrutinii publicatio, schedularum in filum insertio, earum depositio seorsum.

78. Delatio schedulae, et duo sequentes actus, qui melius simul describuntur ob eorum connexionem, hoc modo fient. Quilibet Cardinalis ordine praecedentiae servato, propriam schedulam, postquam illam scripserit et complicaverit, duobus primis digitis dexterae manus sümet. ac elevata manu palam deferet ad Altare, penes quod stant Scrutatores, et in quo est calix magnus ad recipiendas schedulas paratus et patena coopertus; ibique genufiectens, aliquantulum orabit; deinde surgens, alta et intelligibili voce, iurabit in hanc formam, quae in tabella super Altari posita descripta habetur:

Testor Christum Dominum, qui me iudicaturus est, me eligere, quem secundum Deum iudico eligi debere.

Post haec schedulam in patenam ponet, et per patenam mittet in calicem; quo facto inclinabit se ad Altare, et ad suum locum re vertetur.

79. Haec servanda erunt, si Cardinalis ad Altare pergere possit : nam si ob infirmam valetudinem non possit, et praesens in Cappella sit, ultimus Scrutator ad eum accedet; et Cardinalis infirmus, postquam schedulam in loco suo, secreto, ut supra dictum est, confecerit, praevio iureiurando praedicto, ipsam complicatam eidem Scrutatori tradet, qui eam palam deferet ad Altare, et sine oratione et iureiurando in patenam ponet, et per eam iri calicem mittet.

80. Si vero aliqui Cardinales infirmi sint in suis cellis, tres Cardinales Infirmarii, ut supra extracti, ad eos accedent cum capsula altitudine unius palmi, in cuius superiori parte sit rima, seu foramen, eius magnitudinis, ut per illud schedula complicata possit per suam latitudinem intus capsulam transmitti; quam capsulam antequam Scrutatores Infirmariis tradant, palam aperient, ut ceteri Cardinales possint eam inanem et vacuam conspicere, deinde claudent, et clavem ponént super Altare; deinde Infirmarii cum capsula clausa, et cum parvo disco sufficientes schedulas continente, ad unumquemque eorum accedent; et infirmi acceptas ex disco schedulas secreto scribent et complicabunt, et praevio iam dicto iureiurando in capsulam per rimam mittent ; quod si infirmi scribere non possint, sive aliquis ex tribus Cardinalibus Infirmariis, sive alius ex ordine tamen clericali, cuiuslibet Cardinalis infirmi vel Infirmariorum arbitrio deligendus, praestito de secreto servando in manibus ipsorum Infirmariorum iureiurando [61], praedicta faciet: atque hi advertere debent quod non solum iurisiurandi vinculo tenentur servare secretum, sed etiam in excommunicationem latae sententiae, .si contrafecerint, incurrent. His peractis, Infirmarii ad Cappellani revertemur eum capsula, quam Scrutatores aperient, et schedulas in ea contentas palam numerabunt: et tot repertas, quot sunt infirmi, ponent singillatim in patenam, et per patenam simul omnes in calicem.

Ne autem nimis in longum protrahatur scrutinii actio, Infirmarii poterunt proprias schedulas post Decanum conficere et in calicem ponere, deinde dum ceteri Cardinales scrutinium agunt, ad infirmos pergere ad accipienda eorum suffragia eo modo, quo proxime ante dictum est.

81. Quartus actus scrutinii est schedularum permixtio, quae fiet per primum Scrutatorem, calice in quo ipsae schedulae positae fuerunt, patena cooperta, pluries agitato.

82. Quintus actus est numeratio schedularum, quae palam fiet per ultimum Scrutatorem, capiendo singillatim unamquamque schedulam ex calice, eamque ponendo in alium, qui ad hoc paratus sit, calicem vacuum. Quod si numerus schedularum non respondeat numero Cardinalium, omnes comburendae sunt, et iterum, idest secunda vice, ad suffragia statim est deveniendum. Si vero numerus schedularum numero Cardinalium respondeat, prosequendi sunt alii actus scrutinii.

83. Sextus actus est publicatio scrutinii, quae per Scrutatores, qui sedent ad mensam ante Altare positam, fiet hoc modo. Primus Scrutator accipiet unam schedulam, eamque explicabit, et viso in ea schedula electi nomine, eam tradet secundo Scrutatori, qui pariter, eodem electi nomine perspecto, eamdem tradet tertio, qui illam alta et Intelligibili voce perleget, ut Omnes Cardinales praesentes notare possint suffragium in folio impresso, quod penes se habebunt cum nominibus omnium Cardinalium: notabit autem iuxta nomen Cardinalis ex schedula recitati. Idem faciendum erit de ceteris schedulis in calice positis, usque ad ultimam. Quod si in scrutinii publicatione inveniant Scrutatores duas schedulas ita complicatas ut ab uno tantum datas fuisse appareat, si quidem unus et idem in utraque electus fuerit, schedulae praedictae habebuntur et notabuntur pro uno suffragio, si vero diversi fuerint nominati, neutrum suffragium validum erit; scrutinium tamen neutro casu vitiatur. Ceterum suffragia praedicta, finita scrutinii publicatione, a Scrutatoribus iuxta nomina Cardinalium, qui ea obtinuerunt, in unam summam redigentur, vel in separato folio notabuntur, hoc modo: Reverendissimus D. Cardinalis A habet suffragia 20, et Reverendissimus D. Cardinalis B habet suffragia 15, et sic de aliis; quod fit ne Cardinales, cum opus est, cogantur semper numerare suffragia; quae iuxta nomina Cardinalium notarunt.

84. Septimus actus scrutinii est schedularum in filum insertio, quae ut schedulae ipsae cautius conservari possint excogitata fuit. Haec autem insertio fiet per ultimum Scrutatorem, inserendo schedulam unamquamque, postquam eam perlegerit, acu cum filo ad hunc effectum parato, in loco, ubi est verbum Eligo.

85. Octavus et postremus scrutinii actus est depositio schedularum seorsum, quae similiter fiet per ultimum Scrutatorem, qui, finita insertione omnium schedularum in filum, capita fili nodo iunget, et schedulas omnes ita colligatas in alium calicem vacuum, vel in mensa seorsum ponet.

86. Sequitur tertia et postrema actio, quae postscrutinium appellata fuit, cuius actus tres sunt, videlicet: numeratio suffragiorum, eorum recognitio, et schedularum combustio. Primus itaque actus est numeratio suffragiorum, quae fiet per Scrutatores semper, sive secuta sit electio, sive non: et si quidem secuta non sit electio, ut sciatur, quod in eo scrutinio non habetur Papa; si vero secuta sit, ut constet de canonica Pontificis electione. Fiet autem haec numeratio suffragiorum hoc modo. Scrutatores in unam summam redigent suffragia, quae quilibet nominatus in Pontificem obtinuit, et si invenerint nullum ex nominatis ad duas tertias partes suffragiorum, uno insuper addito suffragio, pervenisse, non habetur Papa in illo scrutinio; si vero invenerint aliquem ex nominatis duas saltem tertias partes suffragiorum, uno insuper addito suffragio, obtinuisse, electio Papae habetur, et quidem canonice valida. Secundus actus postscrutinii est recognitio, quae per Recognitores, sive secuta sit electio, sive non, fiet inspiciendo tam schedulas scrutinii, quam suffragiorum annotationes factas per Scrutatores, ut per huiusmodi recognitionem constare possit an Scrutatores sincere et fideliter muneri suo satisfecerint.

Tertius, et postremus actus postscrutinii est combustio omnium schedularum, quae semper et palam per Scrutatores fiet, statim post recognitionem, sive electio sit secuta, sive non, antequam Cardinales discedant ab aula, arcessitis interim ab ultimo Cardinali Diacono, et adiuvantibus, Secretario Conclavis et Praefecto cum Magistris Caeremoniarum. Si tamen secundum scrutinium, iuxta ea quae inferius praeserventur, peragendum sit, tunc combustio schedularum primi scrutinii nonnisi in fine una cum schedulis secundi scrutinii facienda erit.

87. Omnibus et singulis Cardinalibus in virtute sanctae oboedientiae praecipimus ut, ad secretum tutissime servandum, omne genus scripturas quas de exitu uniuscuiusque scrutinii apud se habeant, una cum schedulis comburendas tradant.

88. In Praedecessorum Nostrorum, ac praecipue Gregorii XV, Constitutionibus, ad expeditiorem electionem habendam statutum fuerat ut, scrutinio publicato, si electio per consensum tunc duarum tantum partium in eo facta non fuerit, statim antequam ad alios actus deveniatur, Cardinales possent, semel in quolibet scrutinio, accedere alicui ex illis, qui in eodem scrutinio saltem unum suffragium validum obtinuissent, dummodo is non esset, qui ab ipsomet Cardinali fuerat in scrutinio nominatus. Cum tamen huiusmodi forma accessus non parum esset ad exequendum difficilis, praesertim quoad ea, quae schedularum inspectionem, apertionem et collationem spectabant, immo cum in praesens, attenta nova schedularum forma per Nos inducta, fere impossibilis evaderet, Nos, Praedecessoris Nostri Pii X ordinationem confirmantes, qui et huic incommodo occurrere et nihilominus optatae electionis accelerationi nullimode officere cupiit, iterum statuimus ac praescribimus ut loco ipsius accessus, semel tam mane quam vespere, post completum iuxta huc usque exposita scrutinium, si quidem in eo secuta non sit electio, Cardinales statim ad novum scrutinium peragendum procedere debeant, in quo rursus suffragia sua ferant, iis, quae in primo scrutinio lata sunt, minime computatis. Volumus autem ut in hoc secundo scrutinio iidem ac in primo ritus serventur, ita tamen ut Cardinales non teneantur novum emittere iusiurandum, neque novos eligere Scrutatores, Infirmarios et Recognitores, sed quae in primo scrutinio quoad haec praestita sunt, sine renovatione valeant etiam pro secundo.

89. Et haec omnia, quae de scrutinii ritibus sunt exposita, servanda erunt diligenter a Cardinalibus in omnibus scrutiniis, quae singulis diebus peragi debent inane post solitam Missam, et Hymnum Veni, Creator Spiritus cum oratione de Spiritu Sancto, et post meridiem, hora opportuna, pariter post Hymnum Veni, Creator Spiritus et orationem de Spiritu Sancto [62].

90. Quod si electio aliter celebrata fuerit, quam in scrutinio per secreta schedularum suffragia duarum ex tribus partibus Cardinalium in Conclavi praesentium, uno insuper addito suffragio; vel per viam compromissi ab omnibus Cardinalibus similiter in Conclavi praesentibus, nemine dissentiente, initi et ita ut nemo seipsum elegerit; vel quasi per inspirationem, nullo praecedente de persona speciali tractatu, omnium pariter Cardinalium praesentium in Conclavi, communiter, ne mine itidem dissentiente, per verbum « eligo » intelligibili voce prolatum aut scripto, si voce non potuerit, expressum; nulla sit et invalida eo ipso absque ulla declaratione, et ita electo nullum ius tribuat [63].

91. Quae de praecedentibus electionem et de ipsa electione Romani Pontificis hactenus dicta sunt, haec omnia servanda esse declaramus etiam si contingat vacationem Sedis Apostolicae occurrere per renuntiationem Summi Pontificis.

CAPUT VI
De iis, quae servanda vel vitanda sunt
in electione Romani Pontificis

 

92. Simoniae crimen, tam divino quam humano iure detestabile, in electione Romani Pontificis omnino sicut reprobatum esse constat, ita et Nos reprobamus atque damnamus [64], huiusque criminis reos poena excommunicationis latae sententiae innodamus; sublata tamen irritatione electionis simoniacae, quam Deus avertat, a Iulio II (vel alio qualicumque decreto pontificio) statuta, ut praetextus amputetur impugnandi valorem electionis Romani Pontificis.

93. Item sub eadem poena excommunicationis latae sententiae prohibemus ne quis, etiamsi Cardinalatus honore fulgeat, vivente Romano Pontifice et eo inconsulto, tractare de ipsius Successoris electione, aut aliquod suffragium polliceri, vel hac de causa privatis conventiculis factis aliquid deliberare et decernere praesumat [65].

94. Quae autem a Praedecessoribus Nostris et praesertim a Pio X [66] de civili Veto seu Exclusiva, uti vocant, in electione Summi Pontificis edicta et sancita fuerunt, ut omni externo interventu remòto, plenae libertati in Summo Pastore eligendo consulatur, ea omnia, hic omni ex parte atque integré renovantes, confirmata esse volumus. Quamobrem iterum in virtute sanctae oboedientiae, sub interminatione divini iudicii et poena excommunicationis latae sententiae, omnes et singulos S. R. E. Cardinales, tam praesentes quam futuros, pariterque Secre tarium S. Collegii Cardinalium aliosque omnes in Conclavi partem habentes, prohibemus ne, quovis praetextu, a quavis civili potestate munus recipiant Veto sive Exclusivam, etiam sub forma simplicis desiderii, proponendi, ipsumve hoc Veto, qualibet ratione sibi cognitum, patefaciant sive universo Cardinalium Collegio simul congregato, sive singulis purpuratis Patribus, sive scripto, sive ore, sive directe ac proxime, sive oblique ac per alios, sive ante Conclave sive ipso perdurante. Quam prohibitionem extendi volumus ad omnes interventus, intercessiones aliosque modos quoslibet, quibus laicae potestates euiusli bet gradus et ordinis voluerint sese in Pontificis electione immiscere.

95. Cardinales praeterea abstineant ab omnibus pactionibus, conventionibus, promissionibus aliisque quibuscumque obligationibus, quibus adstringi possint ad suffragium alicui vel aliquibus dandum vel non dandum; quae omnia et singula, si de facto intervenerint, etiam iureiurando adiecto, nulla et irrita, neque ad eorum observantiam quemquam teneri decernimus, et contra facientes ex nunc latae sententiae excommunicationis poena innodamus. Tractatus tamen pro electione habendos, Sede vacante, vetare non intelligimus [67].

96. Pariter interdicimus ne Cardinales, antequam ad electionem deveniant, capitula conficiant, seu quaedam communi consensu statuant ad quorum observantiam sese adstringant, si ad Pontificatum assumantur; quae item, si de facto intervenerint, etiam iureiurando adiecto, nulla et irrita declaramus [68].

97. Iisdem denique, quibus Decessores Nostri, vocibus, S. R. E. Cardinales vehementer hortamur ut in eligendo Pontifice, nulla propensione animi vel aversione ducti, nullius inclinati gratia aut obsequio, non intercessione in saeculo potentium, non vi vel metu vel aura populari moti, sed unice Dei gloriam et Ecclesiae bonum prae oculis habentes, in eum sua vota conferant, quem universali Ecclesiae fructuose utiliterque gubernandae prae ceteris idoneum in Domino iudicaverint [69].

98. Cum vero fideles non tam humanae industriae subsidiis, etsi sollicitae, inniti debeant, quam in humilis devotaeque orationis instantia sperare, huic adiicimus sanctioni, ut in omnibus civitatibus, ceterisque locis saltem insignioribus, ubi primum de Pontificis Obitu nuncium pervenerit, a Clero et populo, solemnibus pro eo exsequiis celebratis, singulis diebus (donec Romanae Ecclesiae de suo Pastore fuerit provisum) humiles assiduaeque preces fundantur ad Dominum, ut Ipse, qui concordiam facit in sublimibus suis, sic efficiat eorumdem Cardinalium corda in eligendo concordia, ut provisio celeris, unanimis et utilis (prout animarum salus exigit, et totius orbis requirit utilitas) ex ipsorum unanimitate sequatur. Et ne tam salubre praesentis sanctionis edictum, ignorantiae negligi praetextu contingat, praecipimus ut Patriarchae, Archiepiscopi, Episcopi et alii Ecclesiarum Praelati, ceterique, quibus oflicium est enuntiare verbum Dei, Clerum et populum, propter hoc specialiter frequentius congregandos, in suis sermonibus ad supplicum precum suffragia pro celeri et felici exitu tanti negotii frequentanda solerter excitent, et ipsis eadem auctoritate non solum orationum frequentiam, sed observantiam (prout circumstantiae pensandae suaserint) ieiuniorum hortentur [70].

99. Electum vero haeredem et Successorem Nostrum rogamus, ne muneris arduitate deterritus ab eodem subeundo se retrahat, at potius divinae voluntatis consilio humiliter se subiiciat : nam Deus qui imponit onus, manum etiam Ipse supponetene ei ferendo sit impar; is enim qui oneris est auctor, Ipse est administrationis adiutor; et ne sub magnitudine gratiae succumbat infirmus, dabit virtutem qui contulit dignitatem [71].

CAPUT VII
De acceptatione et proclamatione electionis
nec non de consecratione et coronatione novi Pontificis

 

100. Post electionem canonice factam, ab ultimo Cardinali Diacono accitis in aulam Conclavis S. Collegii Secretario, Praefecto Apostolicarum Caeremoniarum atque duobus Caeremoniarum Magistris, consensus electi per Cardinalem Decanum nomine totius S. Collegii his verbis: Acceptasne electionem de te canonice factam in Summum Pontificem? requiratur [72].

101. Hoc consensu praestito intra terminum, quatenus opus sit, prudenti arbitrio Cardinalium per maiorem votorum numerum determinandum, illico electus est verus Papa, atque actu plenam absolutamque iurisdictionem supra totum orbem acquirit et exercere potest [73]. Hinc, si quis litteras super negotiis quibuscumque confectas, quae a Romano Pontifice ante cöronationem suam emanaverint, audeat impugnare excommunicationis sententia, ipso facto incurrendae, eum innodamus [74].

102. De acceptatione novi Pontificis et de nomine ab Eo assumpto, Cardinali Decano interrogante: Quo nomine vis vocari? instrumentum conficitur, Praefecto Apostolicarum Caeremoniarum Notarii munere fungente, testibus adhibitis Secretario S. Collegii et duobus Caeremoniarum Magistris.

103. Deinde, actis de more agendis, iuxta Caeremoniale Romanum,. Cardinales primam «adorationem» Summo Pontifici Electo de more exhibent: qua expleta et hymno Te Deum decantato, populo expectanti novus Romanus Pontifex a Priore Cardinalium Diaconorum publicatur  [75], pauloque post ipse Pontifex Apostolicam Benedictionem Urbi et Orbi impertit. Sequitur deinde secunda «adoratio», quam, cappis violacei» induti, Cardinales peragunt.

104. Si Electus extra Conclave degit, normae sunt observandae quae habentur in Caeremoniali Romano lib. I, tit. 1, De Conclavi et Electione Papae § 37.

105. Omnibus tandem rite expletis, de mandato novi Pontificis aperitur Conclave, tum intus, tum extra; huiusque aperturae consuetum conficitur instrumentum ut de clausura sancitum est superiori n. 56. Aperto autem Conclavi illi admittuntur qui, de more, electo Pontifici pro adoratione introduci solent.

106. Ad tertiam adorationem peragendam Cardinales ab Apostolicarum Caeremoniarum Praefecto erunt intimandi cum Summus Pontifex statuerit.

107. Quod si electus nondum sit Presbyter vel Episcopus, a Decano. S. Collegii Cardinalium, qui tunc pallio utitur, ordinabitur et consecrabitur [76]: quod privilegium, absente Cardinali Decano, competit Subdecano, eoque etiam absente, antiquiori Cardinali Episcopo suburbicario [77].

108. Tandem per Cardinalem Protodiaconum Pontifex coronatur [78], et cum Sibi placuerit Patriarchalis Archibasilicae, Lateranensis, possessionem, ritu praescripto, capit.

Haec igitur, tota rei causa graviter considerata, atque etiam Decessorum Nostrorum exemplis permoti, statuimus et praescribimus, decernentes praesentes has Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet in praemissis ius vel interesse habentes, vel habere praetendentes quomodolibet illis non consenserint, nec ad ea vocati sive auditi fuerint, aut ex quibuslibet aliis causis, impugnari minime posse, sed easdem -semper ac perpetuo firmas, validas et efficaces exsistere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac iis ad quos spectat et pro tempore spectabit suffragari, et ab eis respective et inviolabiliter observari debere, ac irritum et inane, si secus super his a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attentari.

Volumus etiam Nostras has Litteras legi coram omnibus in primis Congregationibus post obitum Pontificis haberi solitis, ut supra (n. 12 a); rursus post ingressum in Conclave, ut supra {n. 51); item cum quis ad purpurae honorem fuerit evectus, interposito sacramento de religiose retinendis iis, quae in praesenti Constitutione decreta sunt.

Non obstantibus, quatenus opus sit, per Romanos Pontifices "Praedecessores Nostros editis Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, quas omnes et singulas abrogatas, ut supra, declaramus, ceterisque etiam individua ac specialissima mentione et derogatione dignis, contrariis quibuslibet.

Nulli ergo hominum liceat .hanc paginam Nostrae constitutionis, ordinationis, abrogationis, mandati, innodationis, admonitionis, inhibitionis, praecepti, voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo quadragesimo quinto, die octavo mensis decembris, in festo Conceptionis immaculatae Beatae Mariae Virginis, Pontificatus Nostri anno septimo.

PIUS PP. XII


*A.A.S., vol. XXXVIII (1946), n. 3, pp. 65-99

[1] Pii IV Const. In eligendis, VII Idus Oct. 1562, § 6; Clem. XII Const. Apostolatus officium, IV Non. Oct. 1732, § 6.

[2] Clem. V in Conc. Viennensi, cap. 2, Ne Romani in pr. de elect., I, 3 in Clem.

[3] Leonis XIII Const. Praedecessores Nostri, 24 Maii 1882.

[4] Clem. V cap. 2, Ne Romani in pr. de elect., I, 3 in Clem.; Greg. XV Const. Aeterni Patris, XVII kal. Dec. 1621, § 20.

[5] Leonis XIII Const. Praedecessores Nostri.

[6] Greg. X in gener Conc. Lugdun., cap. 3, Ubi periculum, § 1 de elect., I, 6 in Sext.; Pii IV Const, In eligendis, § 6.

[7] Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 7 ; Pii IV Const. In eligendis §§ 7 et 8.

[8] Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 7.

[9] Clem. XII, Chirografo Avendo Noi, 24 Dec. 1732, n. 17.

[10] Formula iurisiurandi ab E.mis ac Rev.mis S. R. E. Cardinalibus praestandi:
«Nos Episcopi, Presbyteri et Diaconi S. R. E. Cardinales promittimus, vovemus et iuramus, inviolabiliter ei ad unguem omnes et singulos Nos esse observaturos contenta omnia in Constitutione Summi Pontificis Pii Decimi secundi De Sede Apostolica vacante et de Romani Pontificis electione, quae incipit Vacantis Apostolicae Sedis, data die octavo decembris anni millesimi nongentesimi Quadragesimi quinti. Item promittimus, vovemus, et iuramus quod quilibet ex Nobis in Romanum Pontificem, Deo sic disponente, erit assumptus iura spiritualia et etiam temporalia, praesertim de civili Romani Pontificis principatu, libertatemque Sanctae Sedis integre ac strenue adserere atque tueri et, si opus fuerit, vindicare numquam desistei. «Praecipue autem promittimus et iuramus, sub poenis in praedicta Pii Decimi secundi Constitutione Vacantis Apostolicae Sedis statutis, Nos religiosissime et quoad omnes, etiam familiares seu Conclavistas nostros, secretum esse servaturos in iis omnibus quae ad electionem Romani Pontificis quomodolibet pertinent, et in iis quae in Cardinalium Congregationibus, ante Conclave vel ipso durante habitis, de hac re acta vel decreta sint, itemque de iis quae in Conclavi seu in loco electionis aguntur, scrutinium directe vel indirecte respicientibus, neque secretum praefatum quoquomodo violaturos, sive ipso Conclavi durante, sive etiam post novi Pontificis electionem, nisi peculiaris facultas aut expressa dispensatio ab eodem futuro Pontifice Nobis tributa fuerit; itemque nullo modo a quavis civili potestate, quovis praetextu, munus proponendi Veto sive Exclusivam, etiam sub forma simplicis desiderii, esse recepturos, ipsumve hoc Veto, qualibet ratione Nobis cognitum, patefacturos, sive universo Cardinalium Collegio simili congregato, sive singulis purpura- Us Patribus, sive scripto, sive ore, sive directe ac proxime, sive oblique ac per alios, sive ante Conclave sive ipso perdurante; nullique interventui, intercessioni, aliive cuilibet modo, quo laicae potestates cuiuslibet gradus et ordinis voluerint sese in Pontificis electione immiscere, auxilium vel favorem praestituros». Hanc formulam Cardinalis Decanus coram omnibus Cardinalibus iubeat a Praefecto Apostolicarum Caeremoniarum elata voce legi. Deinde singuli Cardinales dicent:
Et Ego N. Cardinalis N. spondeo, voveo, ac iuro.
Et imponentes utramque manum super Evangelium, adiungent:
Sic me Deus adiuvet ei haec Sancta Dei Evangelia.

[11] Pii XI, Motu proprio Cum proxime, 1 Mart. 1922, n. 1.

[12] Pii IV Const. In eligendis, § 17.

[13] Pii IV Const. In eligendis, § 15; Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 10.

[14] Pii IV Const. In eligendis, § 13.

[15] Clem. V, cap. 2, Ne Romani, § 1, de elect., I, 3 in Clem.; Pii IV Const. In eligendis, § 9; Clem. XII Const. A postulatus officium, § 15.

[16] Clem. V, cap. 2, Ne Romani, § 1, de elect., I, 3 in Clem.; Clem. XII Const. Apostolus officium, § 15; Bened. XIV Const. In Apostolicae, Idibus Apr. 1744, § 4.

[17] Pii XI Const. Ad incrementum, 15 Aug. 1934, ii. XCVIII.

[18] Const. Quae divinitus, 25 Mart. 1935, n. 12; cfr. Benedicti XIV Const. Pastor bonus, Idibus Apr. 1744, §§ 51-55.

[19] Pii IV Const. In eligendis, § 11.

[20] Clem. XII Const Apostolatus officium, § 17.

[21] Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 25.

[22] Legge fondamentale dello Stato della Città del Vaticano, 7 giugno 1929, n. 1.

[23] Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 18.

[24] Cfr. Pii XI Const. Ad incrementum, n. C.

[25] Pii IX Const. In hac sublimi, X Kal. Septembr. 1871 et Consulturi, 10 Oct. 1877 ; Leonis XIII Const. Praedecessores Nostri.

[26] Pii IX Const Cum Romanis Pontificibus, pridie Nonas Dec. 1869; Cod. I. C. can. 229.

[27] Clem. V, cap. 2, Ne Romani, § 4, de elect., I, 3 in Clem.; Pii IV Const. In eligendis, § 29; Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 22.

[28] Pii V decr. die 26 Ian. 1571; Caeremoniale Greg. XV, § Porro; Cod. I. Ç. can 233, § 1. 

[29] Bonif. VIII, cap. un., de schismatic., V, 3 in Sext. ; Pii IX Litt. Quamquam, 29 Septembris 1867.

[30] Pii XI Motu proprio Cum proxima, n. 1.

[31] Greg. X, cap. 3, Ubi periculum, § 1, de elect., I, 6 in Sext.; Pii IV Const. In eligendis, §§ 2, 3, 5.

[32] Greg. X, cap. 3, Ubi periculum, § 1, de elect., I, 6 in Sext.

[33]Leonis XIII Const. Praedecessores Nostri.

[34]Greg. X, cap. 3, Ubi periculum, § 1, de elect., I, 6 in Sext.; Pii IV Const. In eligendis, § 4.

[35]Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 17.

[36]S. Congr. Caeremonialis, Norme ceremoniali per gli E.mi Signori Cardinali, 6 Gennaio 1943, n. 33.

[37]Pii XI Motu proprio Cum proxime, n. II.

[38]Pii IV Const. In eligendis, § 16.

[39]Pii IV Const. In eligendis, § 17.

[40] Formula iurisiurandi a Magistris Caeremoniarum atque ab omnibus aliis Conclavistis ecclesiasticis praestandi, una vel altera die ante ingressum in Conclave, coram S. Collegii Secretario, Apostolicarum Caeremoniarum Praefecto adstante, ad rem deputatis:
«Ego................................................................................ constitutus coram te .............................................................. factis per me SS. Dei Evangeliis coram me positis, promitto et iuro me inviolabile servoturum esse secretum in omnibus et singulis, quae de novi Pontificis electione in Cardinalium Congregationibus acta vel decreta sint et in Conclavi seu in loco electionis aguntur, scrutinium directe vel indirecte respicientia, quaeque omnia quovis modo cognoverim, adeo ut nec directe, nec indirecte, neque nutu, neque verbo, neque scriptis, vel alias quomodolibet, ipsum mihi violare liceat; itemque promitto et iuro me nullo modo in Conclavi usurum esse instrumentis quibuslibet ad vocem transmittendam vel recipiendam, vel ad imagines luce exprimendas quovis modo aptis, et hoc nedum sub poena excommunicationis latae sententiae, futuro Pontifici speciali modo reservatae, privative etiam quoad S. Poenitentiariam, sed etiam sub poena privationis cuiuscumque beneficii, pensionis, officii vel muneris ipso facto incurrendae in casu transgressionis. Quod secretum accuratissime ac religiose servabo etiam post peractam novi Pontificis electionem, nisi ab eodem Pontifice peculiaris facultas aut expressa dispensatio mihi concessa fuerit.
Pariter promitto et iuro nullo modo a quavis civili potestate, quovis praetextu, munus proponendi Veto seu Exclusivam, etiam sub forma simplicis desiderii, esse recepturum, ipsumque hoc Veto, qualibet ratione mihi cognitum, patefacturum, sive universo Cardinalium Collegio simul congregato, sive singulis Cardinalibus, sive scripto, sive ore, sive directe ac proxime, sive oblique ac per alios, sive ante ingressum in Conclave, sive ipso perdurante; nullique interventui, intercessioni, aliive cuilibet modo, quo laicae potestates cuiuslibet gradus et ordinis voluerint sese in Pontificis electione immiscere, auxilium vel favorem praestiturum.
Sic me Deus adiuvet et haec sancta Dei Evangelia, quae propriis manibus tango».
Formula del giuramento per i Conclavisti ed altri inservienti laici: «Io.....................................................stando dinanzi a .................................................................................... toccando colle mie proprie mani i Santi Evangeli, prometto e giuro che osserverò rigoroso e inviolabile segreto su tutte e singole quelle cose, le quali in qualunque modo venissi a conoscere, circa l'elezione del nuovo Pontefice, trattate e definite nelle Congregazioni dei Cardinali, come pure nel Conclave o nel luogo dell'elezione, riguardanti direttamente o indirettamente gli scrutini, e che non violerò in alcun modo questo segreto, nè direttamente, nè indirettamente, nè con parole nè con scritti, nè con segni, od in altra qualsiasi guisa; inoltre prometto e giuro di non usare nel Conclave apparecchi radio, di telefono, microfono o di qualsivoglia altro strumento trasmittente o ricevente, e di non usare neppure di macchine fotografiche e cinematografiche, e ciò non solo sotto pena di scomunica, riservata in modo speciale al futuro Pontefice, ad esclusione anche della Sacra Penitenzieria, e da incorrersi senz'altro dichiarazione col solo fatto della violazione del giuramento segreto, ma pure sotto altre pene anche gravissime che la stessa Santità Sua potrà infliggermi in caso di trasgressione. Il qual segreto io prometto e giuro che manterrò coscienziosamente anche dopo avvenuta l'elezione del nuovo Pontefice, a meno che non mi venga su ciò concessa dal medesimo Pontefice una espressa e speciale facoltà di parlare.
Parimente prometto e giuro che non riceverò in nessuna maniera e da nessuna potestà civile, sotto qualsiasi pretesto, l'incarico di proporre il Veto o Esclusiva, anche sotto forma di semplice desiderio, e che non manifesterò questo Veto, in qualunque modo da me conosciuto, nè dinanzi a lutto il S. Collegio dei Cardinali, riunito, nè ai singoli Cardinali, nè per iscritto, nè a voce, nè direttamente e prossimamente, nè indirettamente o per mezzo di altri, nè prima dell'ingresso nel Conclave, nè esso durante, e che non presterò mai aiuto o favore a qualsiasi intervento, intercessione o altro modo qualsiasi col quale le autorità civili di qualunque grado ed ordine volessero immischiarsi nell'elezione del Romano Pontefice.
Così Dio mi aiuti e questi Santi Evangeli, che tocco colle mie mani».

[41]Pii IV Const. In eligendis, §24.

[42]Clem. XII Chirogr. Avendo Noi, n. 16.

[43]Pii IV Const. In eligendis, § 18; Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 13.

[44]Cfr. Caeremoniale Greg. XV.

[45]Formula iurisiurandi a Praelato Gubernatore Conclavis et a Praelatis quibus custodia Rotarum Conclavis committitur:
«Ego ....................................................................... spondeo, voveo et iuro officio meo diligenter ac religiose me esse functurum secundum praescripta apostolica et normas traditas a Sacro Cardinalium Collegio.
«Sic me Deus adiuvet et haec sancta Dei Evangelia».
Formula del giuramento per il Maresciallo-Custode:
«Io........................................................ prometto e giuro di compiere con religiosa fedeltà e diligenza il mio ufficio, secondo le norme stabilite dai Sommi Pontifici e le disposizioni date dal Sacro Collegio dei Cardinali. Così Dio mi aiuti e questi Santi Evangeli».

[46]Pii XI Const. Ad incrementum, nn. XXXVII, LXX, CIII.

[47] Formula iurisiurandi a Secretario S. Collegii et ab Apostolicarum Caeremoniarum Praefecto praestandi eadem est ac formula iurisiurandi ab aliis Conclavistis ecclesiasticis emittendi (n. 45, not. 4), praeter initium quod ita habebitur:
« Ego ......................................................................... tactis SS. Dei Evangeliis coram me positis, promitto et iuro fidelem in omnibus et singulis me futurum Sacro Cardinalium Collegio et diligenter ac religiose officio meo esse functurum. Item promitto et iuro me inviolabile, etc.»

[48]Bened. XIV Const. Inter conspicuos, iv kal. Septembr. 1744, § 31.

[49]Cfr. Pii XI Const. Ad incrementum, n. CII

[50] Greg. X cap. 3, Ubi periculum, § 1, de elect., I, 6 in Sext.; Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 1.

[51] Pii IV Const. In eligendis, § 15. 

[52] Greg. X cap. 3, Ubi periculum, § 1. de elect., I, 6 in Sext.; Pii IV Const. In eligendis, § 19;

[53] Pii XII Const. Quae divinitus, n. 12.

[54] Greg. X cap. 3, Ubi periculum, § 1. de elect., I, 6 in Sext.; Pii IV Const. In eligendis, § 20; Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 11.

[55] Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 20.

[56] Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 19.

[57] Cfr. Caeremoniale Greg XV.

[58]  Pii XI Motu proprio Cum proxime, n III.

[59] Alex. III in Concil. Later. cap. 6, Licet de vitanda, de elect., I, 6; Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 1.

[60] Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 2.

[61] Formula huiusmodi iurisiurandi haec erit:
«Ego N. spondeo, voveo ac iuro me fideliter impleturum munus ab Emo Cardinali N. mihi commissum schedulam eius nomine et vice conscribendi, et inviolabile secretum semper servaturum de iis quae in ea continentur, sub poenis in Constitutione Pii XII Vacantis Apostolicae Sedis, diei octavi Decembris anni millesimi nongentesimi quadragesimi quinti statutis.
Sic me Deus adiuvet et haec Sancta Dei Evangelia».

[62] Greg. XV Const. Aeterni Patris, §17.

[63] Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 19.

[64] Iulii II Const. Cum tam divino, XIX kal. Febr. 1505.

[65] Symmachus Papa in Synod. Rom., c. 2, D. 79; Pauli IV Const. Cum secundum Apostolum, XVII kal. Ian. 1558.

[66] Const. Commissum Nobis, 20 Ian. 1904.

[67] Greg XV, cap. Ubi periculum, § 4, de elect., I, 6 in Sext.; Pii IV Const. In eligendis, § 26; Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 18.

[68] Pii IV Const. In eligendis, § 3 ; Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 18.

[69] Greg. X, cap. 3, Ubi periculum, § 4, de elect., I, 6 in Sext. ; Pii IV Const. In eligendis, § 26; Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 23; Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 5; Pii IX Const. Licet per Apostolicas, VI Idus Sept. 1874; Leonis XIII Const. Praedecessores Nostri; Pii X Const. Commissum Nobis.

[70] Greg. X, cap. 3, Ubi periculum, § 5, de elect., I, 6 in Sext.

[71] Leonis XIII Const. Praedecessores Nostri.

[72] Caeremoniale Rom., lib. I, tit. I, de Conclavi et Electione Papae, § 84.

[73] Cod. I. C, can. 219.

[74] Clem. V, cap. 4, De sent. excomm., V, 10 in Extravag. comm.

[75] Caerem. Rom., lib. I, tit. I, de Conclavi et Electione Papae, § 35; Cod: I. Cā€ž can. 239, § 3.

[76] Caerem. Rom., lib. I, tit. II,  § 13.

[77] Cod. I. C, can. 239, § 2.

[78] Caerem. Rom., lib. I, tit. II, De ordin. et consecrat. novi Pontificis, § 18.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana