Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

LITTERAE APOSTOLICAE

NOSTI PROFECTO*

AD DILECTUM FILIUM WLODIMIRUM  LEDÓCHOWSKI PRAEPOSITUM GENERALEM SOCIETATIS IESU:
QUARTO EXEUNTE SAECULO AB EADEM SOCIETATE CONDITA.

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Nosti profecto quantopere Nobis cordi sit quantasque aestimationi Ignatiana familia quam tu per quinque iam lustra sedulo prudenterque moderaras; haud miraberis igitur si, quadrigentis revolutis annis ex quo Decessor Noster im. rec. Paulus III per Apostolicas Litteras Regimini militantis Ecclesiae Societatem Iesu apostolica auctoritate probavit riteque constituit, saecularia sollemnia vestra vestramque laetitiam participare cupimus. Quae quidem laetitia, quamvis in praesens tot aerumnosis trepidisque rebus quasi tristitia e caligine obtendi videatur aeque tamen gaudium est universae Ecclesiae de qua religiosa sodalitas vestra per diuturnum hoc temporis spatium innumeris egregie factis optime meruit. Ac libet hodie haec eadem egregie gesta, non modo ad Nostrum vestramque solacium, summatim breviterque memoria repetere sed idcirco etiam ut vos omnes grato ea reputantes animo quae Providentissimus Deus per maiores vestros ac per vos, quattuor hisce volventibus saeculis praeclara edidit facinora, et immortales eidem caelesti Nomini referatis grates et fidentes una simul inde sumatis auspicium ulterius usque inde fatigatis viribus progrediendi ad maiorem Dei gloriam animarumque salutem. Difficillima procul dubio fuere tempora, in quae legifer incidit Pater vester.

Etenim ex una parte acerrimum ethnicorum sapientiae studium eorumque civilis cultus ita inflammabat excitabatque animos, ut saepe numero christiana praecepta vel utpote inferius quiddam fastidio haberentur vel ad humanae mentis lumen redacta prorsus corrumperentur; atque adeo multorum mores, eorum etiam interdum, quos ceteris oportebat exemplo esse, remissi ac debilitati iacebant, ac vel etiam, proh dolor, abnormes ac pessumdati profligabantur. Nihil igitur mirum si ingruens a septentrionibus Novator um procella ipsos Ecclesiae cardines concutere ac diffringere visa est. Nihil mirum, si debita ecclesiasticae auctoritati ac vel ipsi Romano Pontifici obtemperatione abrupta, tam multae gentes nationesque a catholica unitate abscissae per devia itinera infeliciter aberrarunt.

Ex altera vero, dum gravissimae eiusmodi mentium rerumque perturbationes sollicitos et anxios bonorum omnium tenebant animos ac sacrorum administrorum vires debilitare videbantur, novus iisdem atque arduus patuit apostolici laboris campus. Amplissimis enim in orientis et occidentis partibus repertis terris innumeri qui inibi incolebant populi divina a Iesu Christi tradita indigebant veritate divinaeque gratiae munus opperiebantur.

At in summo illo discrimine res apparuit prorsus miranda qua Christus ipsemet visus est et castissimam Sponsam suam ab internis externisque periculis servare incolumem, et spiritualem eidem impertire uberrimamque fecunditatem. Quasi enim vere novo in Ecclesiae viridario excitato pulcherrimi sanctitudinis flores emergun dehiscunt suavissimumque odorem redolent. Homines ac mulieres christiana virtute praestantes exundanti impietatis colluvioni invicta repagula opponunt sollertem catholicae dilatandae fidei navant operam atque aberrantes populos qua incensissimis concionibus habitis qua scriptis sapientia refertis qua suae denique sanctimoniae exemplo e transversis falsitatis semitis abstrahunt et ad rectum iter feliciter reducunt.

Iamvero omnibus compertum est hoc in sanctorum virorum numero qui sicut « stella a stella » ita « differunt in claritate » [1], Ignatium Loyoleum praeclarissimum obtinuisse locum, ab eodemque conditam Societatem in hisce exatlandis laboribus magnas sibi tribuisse partes. Idque iure meritoque. Etenim, ut proximi fel. rec. Decessoris Nostri verbis utamur testis historia est... orbem catholicum, peropportuna per Ignatium subsidio communi tum, celeriter respirare coepisse cum facile non sit commemorare quae et quanta in omni genere Societas Iesu Ignatio auctore et duce pro Dei gloria gesserit. Cerneres impigros sodales contumaciam haereticorum victores refundere emendationi corruptorum morum ubique studere; collabefactam clericorum disciplinam restituere: ad ipsum christianae perfectionis culmen complures perducere; praeterea multos esse in iuventute ad pietatem instituenda bonisque artibus erudienda, nimirum in spem christianae vere posteritatis; interim vero infidelibus ad fidem traducendis egregiam dare operam, ut imperium Iesu Christi novis accessionibus propagarent» [2].

Quamobrem non modo asseverari potest Deum ipsum sicut alios aliis temporibus sanctos viros, ita novis illius aetatis erroribus Ignatium et institutam ab eo Societatem obiecisse sed per quattuor etiam horum saeculorum decursum innumeram legiferi Patris vestri subolem novis insurgentibus fallaciis invicto obstitisse animo emergentibus Ecclesiae necessitatibus validum praestitisse auxilium et saluberrimos omne genus edidisse fructus. Quos quidem uberes salutis fructus cupimus heic vobis gratulantes presse breviterque recolere.

Imprimisque summis libet exornare laudibus Ignatianae asceseos disciplinam quae in moderandis conformandisque animis eo potissimum spectat, ut sit « omnia et in omnibus Christus » [3], atque adeo omnia ad maiorem Dei gloriam, veluti ad supremum finem, unice dirigat. Quae quidem asceseos disciplina tum sodalibus vestris tum quibusvis hominibus quorum cordi propria sit salus per invectum opportune morem Spiritualium Exercitiorum potissimum proponitur ad normam aurei illius libelli ab Ignatio conscripti, quem merito Decessor noster im. mem. Benedictus XIV in Apostolicis Litteris Quantum secessus prorsus admirabilem appellat. Enimvero quot homines qui vel mortalis huius vitae rebus rationibusque distenti coelestia neglexerant vel misere etiam voluptatum cupidinumque illecebris deleniti in vitiorum se volutabrum ingurgitaverant, cum tandem aliquando in spiritualem recessum perrexissent ibique se paulisper saltem recolligentes demersas in terram cogitationes ad superna traduxissent, tum et rectum conscientiae suae ordinem, et optatam suorum admissorum veniam et gratiam serenamque pacem adepti sunt! Siquidem ubi ab externis negotiis liberi in aula mentis possumus divinae vacare sapientiae ubi omni strepitu terrenarum silente curarum, in meditationibus sanctis et in deliciis laetamur aeternis facile illius sententiae veritatem experimur nihil nempe prodesse homini « si mundum universum lucretur animae vero suae detriamentum patiatur » [4]; itemque luculentissime tum patet ea omnia quae vel ab sempiterna nos avertant beatitate vel ad eam assequendam non conferant vanitatem esse et affectionem spiritus » [5].

Merito igitur proximus Decessor Noster Pius XI in Encyclicis Litteris Mens Nostra  [6] asseveravit «in spiritualibus exercitationibus singulare aeternae salutis praesidium positum esse atque constitutum»; et cum peculiaris via ac ratio hac in re ab Ignatio Loy oleo proposita tantopere excellat eum ipsum per Apostolicas litteras Summorum Pontificum [7], sacrorum Antistitum votis obsecundans omnium Exercitiorum Spiritualium Patronum caelestem constituit ac declaravit.

Quamobrem Ignatianae familiae sodales institutum eiusmodi sibi habeant carissimum, impensa voluntate summaque diligentia statis diebus amplectantur, ac veluti religiosi sui Ordinis incunabula respiciant; quandoquidem, ut pie traditur, cum legifer eorum Pater in Manresae specu procul a coetu hominum rerumque tumultu, precando meditandoque umbratilem vitam ageret eius menti caelesti collustratae lumine Societas Iesu quasi sacra militia primitus illuxit.

Ac non modo ipsimet sodales, ad suam ipsorum perfectionem assequendam in hac spiritualis vitae palaestra sedulo studioseque se exerceant sed etiam atque etiam accurent, quod cetero quin non praetermittunt ut quam plurimi tum ex cleri ordine tum ex laicorum hominum cuiusvis classis agminibus Exercitiorum domos quae volentibus ubique pateant pie religioseque celebrent. At aliud etiam in causa est cur apud vos hac opportunitate data gratulemur admodum vosque paterno adhortemur animo. Novimus siquidem Societatem vestram inde ab originibus totam fuisse cum in germana catholicae fidei integritate adversus quaslibet errorum fallacias viribus omnibus tutanda tum in sanctissimis Ecclesiae Romanorumque Pontificum vindicandis iuribus, tum denique in christiana religione per apostolicos divini verbi satores usquequaque gentium propaganda.

Quas ad singulas res qui annales vestros vel celerrima manu pervolverit tot is praeclara invenerit facinora quae non modo in Ordinis vestri sed in catholicae etiam Ecclesiae fastis aureis inscribi litteris digna videantur. Atque heic menti Nostrae illorum succurrunt sanctissimorum virorum nomina qui ut Petrus Canisius et Robertus Bellarminus uterque Ecclesiae Doctor a proximo Decessore Nostro renuntiatus, catholicae doctrinae infìtiatores eloquio scriptisque sapientissimis convicerunt, et eandem doctrinam, gravissima elucubrando volumina, summopere illustrarunt; qui etiam, ut Petrus Claver ut Ioannes Franciscus Regis, ut Franciscus de Hieronymo incensissimo studio laboreque indefatigabili innumeros paene homines sive christianis praeceptis excultos divinoque lavacro expiatos ad Iesu Christi ovile traduxerunt, sive ad vitam catholicae fidei magis consentaneam revocarunt; qui denique ut Franciscus Borgia et Iosephus Pignatelli Religiosae Familiae vestrae gubernacula tractantes impigros huiusmodi evangelicos operarios fortesque Christi milites studiose sapienterque instituere, conformare ac regere et divinae caritatis igne infiammare non destiterunt. Sed dissitas quoque gentes — quas quidem magnus Ignatii animus, prima novi Ordinis lineamenta ponens, apostolico studio amplexus erat — in ipsis Societatis vestrae primordiis, ex Pauli III Decessoris Nostri mandato suavissimo Christi Regis imperio subiugandas suscepit clarissimus ille Ignatii filius Franciscus Xaverius quem Summi Pontifices Decessores Nostri Indiarum apostolum eundemque Missionum omnium Patronum edixerunt quemque non intermisso agmine tot ex eadem Societate vestra secuti sunt et in praesens sequuntur evangelicae veritatis praecones in sacris expeditionibus ubique sollerterque elaborantes.

Nec martyrum cohortes bene multae defuere qui religionis omni ope provehendae tutandaeque causa multis exantlatis laboribus, ob Iesu Christi fidem fere ubique gentium suum etiam generoso animo sanguinem profunderent. Quodsi religiosam Societatem vestram divini Redemptoris Ecclesiaeque inimici peculiari odio simultateque insectati sunt, id non dedecori sed summae potius laudi vobis est tribuendum; quicumque enim Christum Dominum fidelitate maxima actuosoque amore sequitur, eum in invidiam exsecrationemque pravorum hominum venire quodammodo necesse est. Hoc enim ipse Servator noster suis iam Apostolis praedixit: « ... Eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum » [8] « Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus »  [9]. In insectationibus igitur omne genus in insimulationibus et calumniis ne concidatis animo; sed illius sententiae memores « Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum» [10] sanctissima incepta vestra alacri voluntate prosequamini, summopere Apostolorum more gaudentes « quoniam digni habiti estis pro nomine Iesu contumeliam pati » [11].

Heic praeterea eximia illa promerita silentio praeterire nolumus, quae Societas vestra per quattuor revoluta saecula sibi peperit in iuventute recte docteque educanda. Nostis profecto quantae hoc gravitatis sit opus; nostis reipublicae sortem non modo, sed Ecclesiae etiam a scholarum fortunis ac disciplina pendere quam maxime, quandoquidem non alii plerumque cives erunt, non alii christifideles quam quos iuvenilis institutio conformaverit. Meritas igitur vobis tribuimus laudes quod, fere innumeris apertis litterarum studiorumque domiciliis mollem flexibilemque adulescentiam ita doctrina excolitis virtuteque effingitis ut eadem christianae vitae formam ad vivum exprimat atque adeo iubeat optime de se sperare in posterum. Oui quidem adulescentiae laudabili sane consilio sanctissimorum iuvenum exempla ad intuendum imitandumque proponitis: qui, ut Aloysius Gonzaga, ut Ioannes Berchmans ut Stanislaus Kostka virgineum integritatis suae lilium veluti poenitentiae spinis intersaeptum candidum illibatumque servarunt.

Neque adolescentis dumtaxat aetatis educationi prospicitis sed ut legifer Pater vester advenientis temporis necessitatum praesagus in Constitutionibus commendaverat, altiorum etiam multi in locis conditis disciplinarum sedibus studiorumque Universitatibus et clerum in spem Ecclesiae rite sancteque instituitis — quemadmodum in hac alma Urbe ob oculos fere Nostros in Pontificia Universitate Gregoriana in eique consociatis Institutis egregie praestatis — et cuiusvis ordinis cives ad futura capessenda privatae publicaeque vitae munia recte diligenterque comparatis. Cui quidem educationi validum praebent adiumentum illae pietatis et christiani apostolatus palaestrae quae Sodalitates Marianae audiunt et quas Christi Ecclesia quasi selectas auxiliares copias in pacificam aciem sub Mariae Virginis vexillo ordinatas semper praesto habet. Pergite igitur sanctissima haec incepta alacritate qua soletis urgere; nec providentiam putetis ullam fore tantam quin sit adhibenda maior. Dum enim alicubi iuvenes ludos scholasque celebrant in quibus error fucatus veritatis specie, animos illaqueat impietatisque afflatus misere corrumpit mores, omni ope enitendum est ut sanae institutionis optimorumque studiorum domicilia ullis locis ne desint, ubi non modo solidae doctrinae sed christianae etiam virtutis magisteria audientium mentibus praeluceant.

Ac cetera quoque religionis, caritatis pietatisque opera persequi ac provehere ne desistatis. Decessores vestri omnibus in rebus omnibusque in disciplinis praeclarissima vobis reliquere exempla. Eorum igitur vestigiis volentes enitentesque insistite; atque eorum virtus vitaeque sanctitas ad maiora usque suscipienda vel promovenda vos excitent atque compellant.

Nova quibus vivimus tempora nova utique postulant in spiritualibus etiam rebus incepta opera atque praesidia quibus immutatis ac succrescentibus aetatis huius nostrae necessitatibus opportune occurratur. Haec vos pro vestro navitatis ardore ne neglegatis; eoque enixe contendite ut quae omnia adultum saeculum invexerit ea ad Iesu Christi Regnum domi firmandum forisque dilatandum satius aptiusque conferant. Attamen Institutum vestrum Nobis vobisque carissimum idem perpetuo esto; idem regimen, quo solidatur idem quo alitur spiritus; idem denique incensissimum obedientiae observantiaeque studium, quo mordicus tenaciterque Apostolicae huic Sedi devincimini.

Hoc ceteroquin Nostra non indiget adhortatione, cum iam Decessor Noster im. me. Pius XI Societatem Iesu Apostolicis Litteris Paterna caritas [12] sartam tectam voluerit, iterumque auctoritate sua firmaverit cumque npeculiare sit religiosi Ordinis vestri insigne ac veluti sacra hereditas a maioribus tradita res vestras incolumes sibique constantes omni ope servare et ad meliora usque promovere.

Haec omnia quae laudis vestrae potius quam hortamenti causa tibi dilecte fili per has litteras scripsimus ut feliciore cotidie modo effecta dentur caelestia vobis auxilia enixe a Deo precamur. Vobis adsint e caelo hac potissimum in rerum faustitate cum legifer Pater vester suae gratulatus suboli tum innumeri illi sanctissimi viri qui Ignatianam Societatem virtute ac sapientia tantopere illustrarunt; iidemque a Sacratissimo Corde Iesu, cuius vos religionem pietatemque in quovis civium ordine laudabili sedulitate — praesertim per Apostolatum Orationis quem vocant — excitandam provehendamque curatis uberrime divinam gratiam vobis concilient uberrimosque sanctitatis et apostolatus fructus.

Quos quidem sanctitatis fructus ut Nos de Ecclesiae thesauro aliquid dilargiendo adaugeamus, concedimus perlibenter ut die XXVII proximi mensis Septembris — in quem diem saecularia incidunt sollemnia vestra — vel alio die quo Religiosae Familiae vestrae moderatores maluerint eadem sollemnia celebrare singuli Ordinis vestri sodales omnesque christifideles qui rite confessi et Eucharistico pabulo e nutriti quamlibet ecclesiam Societatis Iesu vel eius curae commissam pie visitaverint et ad mentem oraverint Nostram plenam admissorum suorum indulgentiam lucrari queant.

Interea vero caelestium munerum auspicem paternaeque benevolentiae Nostrae testem tibi, dilecte fili, universisque Societatis Iesu religiosis viris eorumdemque alumnis, Apostolicam Benedictionem effuso animo impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VI mensis Iulii, Octava Festi Ss. Apostolorum Petri et Pauli, anno MDCCCCXXXX, Pontificatus Nostri secundo.

PIUS PP. XII


*A.A.S., vol. XXXII (1940), n. 9, pp. 289-296

[1] Cf. I Cor., XV, 41.

[2] Epist. Apost. Meditantibus Nobis, A.A.S., 1922, p. 630.

[3] Col., III, 11.

[4] Matth., XVI, 26.

[5] Eccle., II, 17.

[6] A.A.S., 1929, p. 691.

[7] A.A.S., 1929, p. 420.

[8] Matth., 1922, XIV, 9.

[9] Ioann., XV, 19.

[10] Matth., V, 10.

[11] Cf. Act., V, 41.

[12] A.A.S., 1933, pp. 245-246.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana