Index   Back Top Print


EPISTULAE ENCYCLICAE
QUEMADMODUM*
SUMMI PONTIFICIS
PIUS PP. XII
AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS,
PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS,
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
 

DE INDIGENTIUM, PUERORUM CURA
ALACRIUS HODIE SUSCIPIENDA. 

 

Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Quemadmodum, cum internecivum saeviebat bellum, quidquid suadendo obtestandoque potuimus non praetermisimus, ut diuturna nimis conflagratio quam primum restingueretür, omniaque iure, aequitate rectoque ordine componerentur, ita in praesens, positis armis, sed nondum restituta pace, pro apostolico quo fungimur munere, nihil intentatum relinquimus ut tot doloribus opportuna lenimenta praebeamus, ac miseriarum cumulum, quo non paucae gentes opprimuntur, quovis modo detur, allevemus. At in tantis paeneque innumeris acerbitatibus, quas dira dimicatio peperit, nulla magis paternum laedit ac vulnerat animum Nostrum, quam ea, quae insontiunl puerorum multitudinem afficit, qui quidem ad decies centena milia, ut affertur, necessariis ad vitam rebus destituti, multis in nationibus frigore, fame morbisque tabescunt; ac saepenumero ab omnibus derelicti non modo pane, vestibus, tectoque carent, sed illo etiam amore, quo tenera aetatula tantopere indiget.

Iam Nos, ut nostis, Venerabiles Fratres, quidquid hac etiam in re potuimus, facere non praetermisimus; ac gratissimum iis testamur animum Nostrum, quorum ex largitate Nobis datum est infantiae ac pueritiae egestati pro viribus mederi. Neque ignoramus haud paucos, sive singillatim, sive in coetus societatesque coalescentes, opportunum eiusmodi suscepisse propositum et ad rem deducere omni nisu contendere. Quibus quidem, bonorum omnium ut sunt praeconio digni, debitas tribuimus laudes, eorumque operibus, inceptis, institutis bene omnia a Deo ominamur atque precamur.

Attamen, cum id genus adiumenta ac curae longe absint ut maiorum immensi tati paria sint, officio Nostro consentaneum ducimus vos appellare paterneque adhortari, ut peculiari modo gravissimam egentium puerorum causam cordi habeatis, ac nihil faciatis reliqui, quod ad eorum condicionem mitigandam relevandamque conferat.

Mandamus igitur ut iri Dioecesi cuiusque vestra diem praestitistis, quo publicis ad propitiandum Deum indictis supplicationibus, per sacrorum quoque administros qui adiutricem vobis navant operam, de instanti hac necessitate populum moneatis, eumdemque ad hortemini ut qua precibus, qua piis operibus, qua etiam collata stipe, incepta omnia provehat, quorum sit indigentem derelictamque pueri tiam omni ope omnique cura iuvare. Res agitur, ut facile animadvertitur, quae si ad cunctos pertinet cuiusvis opinionis cives, dummodo humanitatis pietatisque sensibus polleant, ad christianos tamen peculiari ratione attinet, qui in fraterculis hisce inopibus ac destitutis expressam Divini Infantis imaginem cernere debent, quique illud recordari officio tenentur: «Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis» [1]. Ac considerent omnes probeque secum reputent hos fore puerulos futurae aetatis fulcimina, atque adeo opus esse omnino ut integri animo corporeque succrescant, ne progenies aliquando habeatur, quae infirmitatis germina referat vitiorumque labes. Nemo igitur gravetur in re tam opportuna ac necessaria suam operam, suas vires suamque pecuniam ponere. Qui tenuioris fortunae sunt, quidquid possunt, quidquid valent, id libenti pervolentique animo praestent; qui vero laute opipareque vivunt, ii perpendant ac reminiscantur puerorum indigentiam, mediam, nuditatem apud misericordiarum Patrem severissime eos vehementerque incusare, si plumbeo sint animo, neque suppetias generose occurrant. Omnes denique sibi suadeant non iacturae, sed lucro suam sibi esse liberalitatem futuram, quandoquidem iure asseverari potest eum, qui aliquid vel de sua fortuna, vel de sua opera egentibus tribuat, quodammodo fenerari Deo, qui amplissima mercede sua aliquando erit largitorem remuneraturum. Spe igitur tenemur bona fore ut, quemadmodum prisca Apostolorum aetate, cum christiana Hierosolymae communitas insectatione atque inopia vexaretur, a ceteris christifidelibus pro eadem ubique gentium Deo admovebantur preces, ab iisdemque adiumenta mittebantur [2], in praesens quoque eodem amore compulsi atque animati omnes infantium puerorumque necessitatibus pro viribus succurrant. Idque faciant, ut diximus, imprimis flagrantibus adhibitis ad misericordissimum Redemptorem nostrum supplicationibus quandoquidem ex piis precibus, ut nostis, arcana vis eiicitur, quae caelum penetrat, atque a sempiternis sedibus superna lumina divinasque impulsiones impetrat, quae mentes collustrent hominum, eorumque voluntates ad bonum inflectant, et ad caritatem suadeant ac moveant.

Heic autem animadvertere operae pretium est nullo non tempore Ecclesiam de tenella aetate curam diligentissimam habuisse, eamdemque iure meritoque reputasse veluti partem peculiarissimo modo muneri suo suaeque caritati concreditam.   

Idque dum egit continenterque facit, procul dubio Divini Conditoris sui vestigiis insistit monitionibusque respondet; qui quidem puerulos suaviter ad se alliciens; Apostolis eorum matres increpantibus aiebat: «Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei» [3]. Christus siquidem — ut optime diserteque Decessor Noster imm. mem. Leo Magnus asseverat — «amat..; infantiam, quam primum et animo suscepit et corpore. Amat Christus infantiam, humilitatis magistram, innocentiae regulam, mansuetudinis formam. Amat Christus infantiam, ad quam maiorum dirigit mores, ad quam senum reducit aetates; et eos adi suum inclinat exemplum, quos ad regnum sublimat aeternum» [4].

Videtis ex hisce verbis sententiarumque luminibus, Venerabiles Fratres, quali amore qualique diligentia ac cura Ecclesia debeat, exemplo ducta Conditoris sui, infantes ac puerulos prosequi. Ea nempe, dum quidquid potest non praetermittit, ut eorum corpora neque cibo, neque tecto, neque vestibus careant, eorum tamen animulas non ignorat vel neglegit, quae, ex divino quasi halitu partae, veluti radium videntur caelestium pulchritudinum referre. Primum igitur eo contendit ac spectat, ut eorum innocentia ne polluatur, utque sempiternae eorum saluti prospiciat ac consulat. Quamobrem paene innumera sunt eius instituta atque incepta, quorum est puerilem aetatem recte educere, ad morum integritatem conformare, atque ad eam vitae condicionem pro facultate provehere, quae increscentibus animi corporisque necessitatibus respondeat. Hac in utilissima palaestra, ut nostis, haud paucae religiosorum hominum ac mulierum sodalitates mirabili cum navitate utilitateqüe certant, quarum actio sapiens, vigilans, impensa ad Ecclesiae civilisque societatis profectum summopere conducit. Ac non modo in excultis ad humanitatem gentibus nationibusque id uberi salutarique cum fructu efficitur, sed apud agrestes etiam populos, vel plane nondum christiana collustratos luce, ubi evangelicae veritatis satores — ac peculiari modo Pontificium Institutum illud, quod a Sacra Infantia nuncupatur — puerulos infantesque tam multos a daemonis pravorumque hominum servitute in libertatem filiorum Dei vindicant, et ad humanioris vitae cultum traducunt.

Verumtamen hoc in formidoloso historiae nexu, dum nimis multae rerum animorumque ruinae coacervantur in immensum, haec providentiae caritatisque incepta, quae forte communibus hoc in genere necessitatibus paria videbantur, imparia procul dubio evadunt. Etenim oculis paene obversantur Nostris, Venerabiles Fratres, ingentes puellorum multitudines, qui fame languentes ac fere enecti panem teneilis manibus petunt, «et non est qui frangat eis» [5]; qui domo, qui vestibus destituti hiberno frigore tremebundi intermoriuntur, nec matres habent patresve suos, qui eos operiant ac calefaciant; qui denique infirmi ac vel phthisi tabeque confecti, consentaneis carent medicamentis opportunisque curis. Itemque innumeros maerenti Nos animo quasi cernere Nobis videmur vel per clamosas errare urbium vias ad otium, ad corruptelas adactos, vel per oppida, per vicos, per agros circumire incertos ac vagos; quibus nemo, proh dolor, tutum adversus egestatem, adversus vitia ac crimina praebet perfugium. Cur igitur Nos, qui hos filiolos Nostros tam vehementer adamamus  in visceribus Iesu Christi» [6] cur Nos, Venerabiles Fratres, vos singulos universos, unaque vobiscum omnes, quicumque humanitatis, misericordiae pietatisque sensibus ducuntur, etiam atque etiam non inclamemus, tit quidquid potest, quidquid valet christiana caritas — valet autem plurimum — in id volentibus generosisque animis conferatis, ut miserrima nempe eorum sors ubique gentium mitigetur ac relevetur? Nihil intentatum relinquatur, quod nostra aetas hoc in genere suggessit ac suasit; ac novae etiam excogitentur rationes, quibus, bonis enitentibus omnibus, praesentibus malis, et futuris, quae reformidantur, detrimentis opportuna remedia praebeantur. Atque ita quam primum, fiat, adspirante suffraganteque Deo, ut vitiorum illecebris, quae tot pueros derelictos facile transversos agunt, virtutum invitamenta succedant, ut eorum inane otium ac tetricam desidiam honestus atque hilaris sequatur labor, ut eorum denique fames, inedia, nuditas a divina Iesu Christi caritate habeant — quam in eius sectatoribus reviviscere, effervescere augerique quam maxime hoc tempore oportet — ut necessariis adiumentis ne careant. Quae quidem omnia non modo ad catholicae religionis christianaeque virtutis incrementum, sed ad humanae etiam consortionis civilisque societatis bonum summopere conferent; quandoquidem, ut omnes norunt, in carceres in publicaeque custodiae loca non tam frequens pro certo constiparetur reorum scelestorumque turba, si opes rationesque ad crimina praecavenda aptiores in iuvenili praesertim aetate largius opportuniusque adhiberentur; ac si sana, integra, operosa ubique pueritia adolesceret, facilius cives haberentur, qui probitate, fortitudine, ceterisque animi et corporis dotibus; enitererit.

Haec habebamus, Venerabiles Fratres, quae vobis hac gravissima de causa per Encyclicas has Litteras scriberemus, vobis item mandantes, ut, quae paterne monuimus atque adhortati sumus, ea cum gregibus vestris aptiore; quo videbitur modo communicetis; ac futurum confidimus ut votis hisce hortamentisque Nostris omnes libentibus animis studiosaque largitate et opera respondeant.

Qua quidem spe freti, caelestium auspicem gratiarum, peculi arisque benevolentiae Nostrae testem, cum vobis singulis, Venerabiles Fratres, gregibusqúe curae vestrae concreditis, tum iis nominatim, qui bene quovis modo ac ratione hac de re; promeriti, vel promerituri sunt, Apostolicam Benedictionem amantissime in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VI mensis Ianuarii, in Epiphania Domini Nostri Iesu Christi, anno MDCCCCXXXXVI, Pontificatus Nostri septimo.

 

PIUS PP. XII


*A.A.S. vol. XXXVIII (1946), n. 1, pp. 5-10

[1] MATTH. XXV, 40.

[2] Cf. I Cor. XVI, 1.

[3] MABC. X, 14.

[4] Serm. XXXVII, c. 3; ML 54, 258 C.

[5] Cf. Thre. IV, 4.

[6] Philip. I, 8.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana