Index   Back Top Print


  PIUS PP. XII

EPISTULA ENCYCLICA

MIRABILE ILLUD*

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES : ITERUM INDICUNTUR SUPPLICATIONES
AD POPULORUM CONCORDIAM CONCILIANDAM.

 

Venerabiles Fratres salutem et Apostolicam Benedictionem. - Mirabile illud fraternae concordiae spectaculum, quod per Anni Sacri cursum innumerae christifidelium multitudines, ex cunctis fere gentibus pio peregrinantium more Romam confluentes, praebuere, videtur Nobis quasi monitoriam habere vocem, omnibusque sollemniter testari populos universos non bellum, non discordiam, non odium velle, sed pacem percupere, sed animorum unitatem, sed christianum illum amorem, ex quo solummodo melior ac felicior oriri potest aetas. Nos ut monitoriam eiusmodi vocem omnes tandem exaudiant vehementer optamus, dum anxio animo cernimus formidolosa contentionum studia commovere populos, atque alicubi etiam horriferam internecionis Erinnyn animosae iuventutis metere vitas.

Nonne luculentissime patet cruentas dimicationes ingentes afferre ruinas, clades omneque genus miseriarum? Tam immania sunt hodie machinamenta instrumentaque bellica, quae hominum ingenium, ad alia utique natum, invexit, ut cordato cuique horrorem inicere debeant, eo vel maxime quod plerum que non exercitus tantum attingant, sed cives etiam, sed insontes parvulos, sed mulieres, senes, infirmos, sed sacras quoque aedes optimarumque artium monumenta! Quisnam horrore non afficiatur mente considerans possibile fore ut innumeris recentis belli sepulcretis alia adiciantur coemeteria; item que collabentibus adhuc tot urbium oppidorumque parietinis tristissima alia adiungantur rudera? Quisnam denique non trepidet secum reputans oeconomicarum rerum discrimen, quod populos fere omnes, tenuiorum praesertim civium classes, tantopere angit, novis divitiarum iacturis, quae semper bellum consequuntur, asperius usque reddi posse?

Nos, qui supra humanarum cupidinum fluctus mentem erigimus Nostram, Nos, qui erga omnes cuiusvis stirpis populos ac gentes paternum gerimus animum, omniumque cupimus incolumem servari tranquillitatem, prosperitatemque cotidie magis provehi, Nos, Venerabiles Fratres, quotiescumque videmus caeli serenitatem tristibus infuscari nubibus, ac nova impendere hominibus dimicationum pericula, temperare Nobis non possumus quin vocem attollamus Nostram, omnesque ad restinguendas simultates, ad componenda dissidia et ad illam veri nominis pacem instaurandam adhortemur, quae et religionis, et populorum, et singulorum civium iura, publice sincereque, ut oportet, recognita in tuto ponat. Attamen probe novimus tantae huic efficiendae rei humanas opes impares esse; necesse siquidem est imprimis animos renovare hominum, cupiditates compescere, sedare odia, iustitiae rationes ac normas in usum reapse deducere, ad meliorem devenire divitiarum distributio nem, mutuam refovere caritatem, omnium excitare virtutem. Ad quod quidem magnum opus exsequendum nihil profecto magis, quam christiana religio, conferre ac valere potest; eius enim divina praecepta nos edocent homines, quasi fratres, unam componere familiam, cuius pater est Deus, cuius Christus est Redemptor supernaque sua gratia altor, et cuius patria, defutura numquam, est Caelum. Haec si praecepta reapse feliciterque effecta dentur, tum procul dubio non bella, non seditiones, non turbae, non religiosae civilisque libertatis proculcationes privatam publicamque vexabunt vitam, sed serena tranquillitas, recto iustitiae ordini innixa, mentes animosque afficiet, atque tutum iter patere iubebit ad auctiorem cotidie assequendam prosperitatem.

Hoc profecto arduum est. sed necessarium opus. Quodsi necessarium, nihil cunctandum est, sed quam primum ad rem deducendum. Quodsi arduum, humanisque viribus impar, precando supplicandoque ad caelestem Patrem est confugiendum, quemadmodum semper per saeculorum decursum maiores nostri in quovis rerum discrimine fecerunt non sine felici ac salutari exitu.

Quamobrem vos iterum commonemus adhortamurque, Venerabiles Fratres, ut gregem cuiusque vestrum ad populorum pacem ac concordiam impetrandam, publicis indictis supplicationibus, invitetis; ita quidem ut, religione auspice, quasi sacra habeatur contentio, quae contentioni illi repugnando respondeat, e qua tot pericula humanae consortioni impendent.

Nostis procul dubio media illa nocte, qua festum incipit Immaculatae Conceptionis Mariae Virginis, Nos Eucharisticum Sacrificium celebraturos esse, Nostramque supplicantem vocem per radiophonicas undas posse auscultantium omnium aures attingere. Cupimus autem ut ea praesertim nocte sancta cuncti christifideles, cum Iesu Christi Vicario coniuncti, a misericordiarum Patre contendant, praesentissimo interposito patrocinio Deiparae Virginis quavis labe ab origine immunis, ut tandem aliquando sopitis odiis rebusque omnibus iustitia aequitateque compositis, plena ac sincera cunctis populis ac gentibus pax affulgeat. Itemque optamus ut eodern animorum ardore hac de causa preces iterentur, cum novemdiales supplicationes ante Natalicia Iesu Christi sollemnia ex more habebuntur, id a Divino Puerulo precando, ut quam supra eius sacra cunabula Angeli concinuere pacem bonae voluntatis hominibus (cfr. Luc. 2, 14), ea ubique terrarum illucescat ac firmiter constabiliatur.

Neque praetermittatur a nato Redemptore ab eiusque Divina Matre supplicibus efflagitare precibus, ut catholica religio, quae humanae societatis est civilisque cultus tutissimum fundamentum, in omnibus Nationibus debita libertate fruatur, utque ii; « qui persecutionem patiuntur propter iustitiam » (Matth. 5, 10), ii qui ob fortiter vindicata sanctissima Ecclesiae iura in carceribus detinentur, vel extorres e sua sede deturbati sunt, atque ii etiam, qui exsules e patriis laribus misere vagantur, vel adhuc in captivitate iacent, supernis afficiantur solaciis, idque tandem auspicato habeant, quod flagrantissimis votis incensoque desiderio praestolantur.

Haud dubitamus, Venerabiles Fratres, vos pastorali ea, qua soletis, cura ac diligentia haec paterna hortamenta Nostra cum clero populoque vestro, aptiore quo duxeritis modo, communicaturos esse: itemque pro certo Nobis est quotquot habemus ubique gentium amantissimos in Christo filios invitationi huic Nostrae fore ultro libenterque responsuros.

Interea autem caelestium gratiarum conciliatrix esto paternaeque voluntatis Nostrae testis Apostolica Benedictio, quam vobis singulis universis, Venerabiles Fratres, ac vestratibus omnibus, iis nominatim, qui ad mentem hanc Nostram supplices preces fundent, amantissime in Domino impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die VI mensis Decembris, anno MDCCCCL, Pontificatus Nostri duodecimo.

 

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XII,
Dodicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1950 - 1° marzo 1951, pp. 522 - 525
  Tipografia Poliglotta Vaticana

A.A.S., vol. XXXXII (1950), n. 16, pp. 797 - 800.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana