Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

EPISTULA ENCYCLICA

SAECULO EXEUNTE OCTAVO

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAM OLYSIPPONENSEM
ARCHIEPISCOPOS EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS
LUSITANIAE EIUSQUE TRANS MARE TERRARUM
PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
SAECULO EXEUNTE VIII A LUSITANIA PROPRII IURIS FACTA,
III VERO AB EADEM IN LIBERTATEM RESTITUTA,
APOSTOLICA MISSIONALIUM OPERA ENIXE LUSITANIS COMMENDANTUR.
 

DILECTE FILI NOSTRE,
VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Saeculo exeunte octavo a Lusitania proprii iuris facta, tertio vero ab eadem in libertatem restituta, hunc faustitatis eventum, — quem quidem, Dilecte Fili Noster ac Venerabiles Fratres, pernobilis Natio vestra gloriis referta memoriisque, coniunctis omnium animis hoc est anno celebratura — ut Apostolica haec Sedes, pro vigili cura sua, ita Nos, qui erga christianorum gentes universas paternum gerimus animum, silentio oblivioneque praeterire non possumus.

Quin immo peculiare aliquid in causa est, cur Nos una vobiscum adeptam a vobis libertatem commemoremus, quandoquidem ex Romanorum etiam Pontificum opera, ut explorata res est, olim patria vestra fuit libera Civitas iure constituta.

Acta, quibus saeculo XII Decessores Nostri Innocentius II, Lucius II et Alexander III ab Alphonso Henrico Lusitaniae Comite prim.um, postea Rege, praestitae excipiebant obedientiae officia, ac suam eidem polliciti tutelam, territorio omni, quod a Maurorum dominatu, strenue eluctando repugnandoque, recuperaverat, legitimam declarabant attributam libertatem, expetitum amplissimumque fuere praemium, quo Petriana Sedes generosum Lusitaniae populum, ob eximia eius in catholica tuenda fide acquisita merita, remunerata est.

Quae quidem catholica fides, ut vitalem quodammodo umorem praebuit, qui Lusitanorum Nationem inde ab originibus aluit, ita si non unica, at praecipua saltem vis ac virtus exstitit, quae patriam vestram ad suae fastigium gloriae evexit, eamque religionis propagantem imperiique fines (1), et omnibus humanitatis ornamentis excultam reddidit et de sacris Missionalium inceptis optime meritam. Idque historia ipsa loquitur, rerumque gesta luculentissime testantur.

Cum enim filii Ioannis I Regis eum rogarunt ut primam peragi sineret transmarinam expeditionem, qua urbs Septa in libertatem vindicata est, magno illi pioque Principi cordi fuit ab iisdem sciscitari utrum id, annon, utilem in Dei famulatum conferret operam. Ita pariter omnes, quae secutae sunt, expeditiones eo potissimum spectarunt ut illa propagaretur fides, quae ad bellum cruce signatos in occidentis regionibus impulerat, itemque equestres animaverat Ordines adversus Maurorum dominatum strenua virtute dimicantes.

In iisdemque navibus, in quibus candidum pandebatur vexillum, purpurea exornatum Divini Redemptoris cruce, una cum intrepidis patriae vestrae exploratoribus, qui ad africana occidentis litora vicinarumque insularum oras contendebant, Missionales quoque vehebantur, qui idcirco ad barbaras proficiscebantur regiones, ut eas — quemadmodum nobilis ille dynasta Henricus Navigator aiebat, qui tantopere vestrarum coloniarum sacrarumque expeditionum incrementa provexit — suavi lesu Christi ungo subiicerent.

Atque Lusitanorum exploratorum princeps Vascus de Gama dum ancoras moliebatur ut suum ad Indias fortunatum iter auspicaretur, duos secum una ducebat religiosos viros ex Ordine SS. Trinitatis, quorum alter, cum Indorum gentibus evangelii lumen apostolico ardore impertiisset, operosum munus suum martyrii palma decoravit. At, quemadmodum omnibus Ecclesiae aetatibus, ita eo tempore in longinquis illis regionibus, huius Martyris ceterorumque Missionalium Lusitaniae heroum cruor veluti christianorum semen exstitit; eorumque praeclara exempla catholicum orbem, imprimisque animosos patriae vestrae cives, ad apostolatus opera latius promovenda summopere excitavit.

Et cum ob aerumnosas rerum vicissitudines haud paucae Europae gentes ab gremio Ecclesiae abstrahebantur, quae eas sapienti studiosaque cura quasi mater educaverat, tum cernere licuit populum vestrum germanamque Hispanorum Nationem nova aperire itinera mysticae Iesu Christi Sponsae, amplissimumque eidem tribuere laboris campum in paene immensis Africae, Asiae et Americae terris; atque in iisdem innumeros parere Ecclesiae filios pro iis, qui ab eius sinu miserrime descivissent. Tum dioeceses, paroeciae, sacricolarum seminaria, monasteria, valetudinaria ac publica pupillorum hospitia, fere ubique in regionibus illis excitata, vitalem vim virtutemque perennem catholicae Ecclesiae demonstrarunt, cuius incrementa divinus eius Conditor valida sua prece impetrat, cuiusque operae Paraclitus Spiritus tristissimis etiam temporibus suo obsecundat affiatu.

At undenam evenit ut vos, etsi non multi, multa tamen in christianae rei publicae bonum patraretis facinora? (2) Undenam Lusitanorum populus strenuam illam hausit fortitudinem, qua animatus tot potuit Africae et Asiae litora suo dominatu amplecti et ad longinquas etiam Americae terras pertingere? Id procul dubio ex eo evenit, quod gens ista, ut summus Lusitaniae poéta concinit, ardenti tenacique fide praestitit, et patriae vestrae moderatores ita christiana sapientia prudentiaque enituere, ut ipse Providentissimus Deus Natione vestra quasi pretioso docilique uteretur instrumento ad optima edenda praeclaraque gesta.

Etenim, cum eximii viri, gravissimi sui officii memores, ut Alphonsus de Albuquerque, ut Ioannes de Castro, Lusitanas colonias recte prudenterque moderantur, cumque tutelam auxiliumque suum probis Missionalibus impertiunt — quos Reges amplissimi, ut Ioannes III, ad regiones, suae gubernationi eredita s, libenti animo mittendos curant — tum Civitas vestra universo terrarum orbi admirationi est ob imperii sui potentiam operamque egregiam, qua barbarae terrae ad humaniorem cultum reducuntur. At contra, cum catholica fides elanguescit, cum sacrarum Missionum studium torpescens decidit, cum denique rei publicae rectores apostolatus incepta praepedinnt, nedum tueantur, atque religiosorum virorum Ordines dissipantes, divini verbi praeconum instituta enervant ac debilitant, tum pronum est actuosum illum rerum navitatumque ardorem una cum christiana fide caritateque deficere, quae quidem eumdem ardorem gignunt atque alunt.

Si vos, Dilecte Fili Noster ac Venerabiles Fratres, ad has quoque res, quae avitae gloriae luce non fulgent, mentem converteritis animumque vestrum, non id erit pro certo utilitate vacuum. At Nostrum est in praesens, dum per sollemnia pluries saecularia praeclaros inclitae patriae vestrae fastos celebraturi estis, paterna vos adhortari voluntate ut egregia illa facinora memoria repetatis, quae tam multi e vestratibus edidere evangelicae veritatis satores; ita enim vos esse sentietis ad hoc avitum apostolatus studium etiam atque etiam excitatos.

Quoniam vero haec faustitatis vestrae celebratio, non sine Providentis Dei consilio, ad renascentem apud vos in praesens spiritualis vitae vigorem adiungitur; ac sollemnes conventiones — quae nuper, in rebus etiam ad sacras Missiones pertinentibus, mutuas rationes inter Apostolicam Sedem ac Civitatem vestram mutuamque in agendo concordiam composuere feliciter — optima auspicia faciunt meliorum temporum, idcirco rei consentaneum est id efficere ut, ex hac data opportunitate, apostolici vestrorum Missionalium labores nova, quae vetera aemulentur, incrementa suscipiant.

Ac quisnam, apostolico studio animatus, sine cura neglegenterque consideret ex hominum multitudine, qui ad centiens centena milia terras Lusitanae dicioni subiectas incolunt, longe maximam partem evangelii lucem adhuc praestolari? Quisnam e generosa gente vestra id non accuret ut quod, hoc in rerum genere, Lusitanorum populo non modo summae fuit laudi, sed summae quoque utilitati, nullo non tempore vigeat ac magis cotidie magisque promoveatur?

* * *

Nos igitur, Dilecte Fili Noster ac Venerabiles Fratres, dum patriae vestrae illustres eiusmodi memoriae gloriaeque mentem voluptate replent animumque Nostrum, dumque ad paene innumeros homines respiciatis cupimus, qui in coloniis vestris illos opperiuntur adhuc, qui eos Dei veritatem doceant, iisdemque « investigabiles divitias Christi » (3) impertiant, haec hortamenta ac verba, a Divino Redemptore Apostolis habita, vobis iteramus: « Levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt iam ad messem » (4); « Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam » (5).

Utique « operarli autem pauci »! Veteres Lusitanae Africae dioeceses magna praeconum divini verbi afficiuntur penuria, amplaeque terrarum circumscriptiones paucis sunt Missionalibus concreditae.

« Rogate ergo Dominum messis »; imprimisque rogate ut benignissimus Deus cum in Lusitaniae populo, tum in indigenarum gentibus vestrae dicioni subiectis, quam plurimos dignetur, vel sacerdotes, vel adiutores fratres religiosasque feminas, vel denique catechistas, ad huius apostolatus munus aiiiatu suo vocare.

In singulorum sacerdotum precibus haec sancta altissimaque ratio praecipuam partem habeat; ac peculiari hac de causa ii comprecentur, qui in sacros umbratilis vitae Ordines adsciti sunt; neque christifideles, cum praesertim Rosarium recitant, tantopere a B. Virgine Maria Fatimana commendatum, eidem Deiparae Virgini supplicare praetermittant, ut divinam ad missionale munus vocationem, uberi cum fructu, quam pluribus impetret.

Ac necessarium omnino videtur peculiares statuere dies, quibus, Augusto altaris Sacramento adorationi proposito, atque opportunis habitis sermonibus, sacrarum expeditionum opera foveantur. Idque cupimus fiat quovis anno in singulis paroeciis, in iuvenum collegiis sacrorumque Seminariis. Accurent omnes ut, statutis hisce diebus, Ecclesiae sacramenta participent; ac iuventus potissimum ad Eucharisticam mensam accedat, ut panem fortium ac « frumentum electorum » (6) sumat: tum enim forsitan hoc evenerit ut ex hisce non pauci divinum afflatum divinamque id genus vocationem, summo cum animi gaudio, sentiant.

At quisnam aptius quam clerus poterit haec sanctissima incepta fovere? Venerandos igitur Lusitaniae sacerdotes paterno compellamus animo eosque enixe adhortamur ut in missionalem cleri consociationem libenter coëant. Haec pia sodalitas, ut profecto nostis, quam proximi Decessores Nostri tantopere commendarunt, ac spiritualibus ditaverunt largitionibus, quamque Nosmet ipsi, bene eidem omnia precantes, summis honestamus laudibus, in fere omnibus Nationibus iam exstat, atque christiani populi conscientiam voluntatemque ad actuosum missionalium rerum studium excitat atque conformat.

Id etiam atque etiam in votis Nobis est, ut nempe missionalis Lusitani cleri consociatio, quae in initio est, citato gradu piena quamprimum incrementa capiat; quandoquidem ex sacerdotibus potissimum consociationis huius sollertem illam obventuram speramus operam, qua parvulae illae arbusculae studiose seligantur atque educentur, quas Christus Dominus idcirco in vinea sua excitaverit, ut aliquando in sacrarum Missionum campum transponantur.

Immo etiam Deus ipsemet praecipuum aliquid atque primarium ab administris suis exspectat, hoc est ut agrùs diligenter apparent atque excolant, in quibus eiusmodi arbusculae germinare queant. Sacerdotum enim est missionalium rerum cognitionem inter fideles omnes propagare, in eorumque animis incendere apostolatus huius flammam; quapropter — quod Decessor Noster fel. rec. Pius XI admonuit — nemo unus habeatur sacerdos qui caritate erga sacras expeditiones non ardeat (7).

Vobis igitur, Dilecte Fili Noster ac Venerabiles Fratres, haec verba atque mandata iteramus, quae in Encyclicis Litteris Rerum Ecclesiae habentur: « Consociationem cleri missionalem apud vos aut iubeatis constitui, aut iam constitutam ad acriorem in dies actionem consilio, hortatu, auctoritate vestra incitetis » (8).

Ac principio, sodalitatis huius officium esto typis editas hisce de rebus scriptiones omni ope fovere ac propagare. Si quae prelo excudentur de gravissima hac causa silebunt deque ingentibus Missionalium necessitatibus, tum procul dubio de iisdem non modo christianus populus sed clerus etiam fere nihil pensi habebunt.

Ephemeridi igitur, quam Lusitani cleri consociatio missionalis edit, quaeque inscribitur « O clero e as missôes » bene ex animo dicimus, optamusque vehementer ut magis cotidie vigeat, omnesque Lusitaniae sacerdotes eorum memores officiorum reddat, quae ad catholicam promovendam fidem pertineant; eosdemque actuosiore apostolatus huius ardore inflammet.

Ceteris item hac de re commentariis, qui Religiosarum Communitatum operi, prostant, bene pari voluntate dicimus; iisdemque ominamur ut, populum edocendo excitandoque, uberiores in dies felicioresque fructus afferant.

At peculiarem Benedictionem sacerdotibus illis impertimus, qui missionalem cleri consociationem generoso animo propagare contendant. Iisdem eorumque navitati bene omnia precamur; idque nominatim ut apostolicum illud, quo flagrant, studium innumeras iisdem vias rationesque praebeat, quibus sanctissimum propositum suum assequi queant.

Ac cupimus praeterea ut in ipsis sacrorum Seminariis sacerdotii candidatos exquisita imbuat ac solida missionalium rerum cognitio, quae quidem tantopere valet ad sacerdotalem animorum conformationem roborandam, quaeque valde erit cuivis muneri opportuna, Providentis Dei consilio singulis sacricolis destinando.

Quodsi, Dilecte Fili Noster ac Venerabiles Fratres, ex benignissima Dei voluntate aliquis eorum ad sacras suscipiendas expeditiones vocetur, « iam nulla vos aut cleri penuria, aut dioecesis necessitas exanimet atque ab consentiendo detineat, cum populares vestri, salutis adiumenta ad manum, ut ita dicamus, habentes, longe absint minus a salute, quam ethnici... Data vero eius rei occasione, aequo animo, ob Christi animarumque caritatem, alicuius e clero iacturam faciatis, si quidem iactura dicenda est; quem enim amiseritis adiutorem laborumque vestrorum socium, eumdem, vel copiosiore gratiarum in dioecesim effusione, vel aliis excitatis sacri ministerii tironibus, divinus Ecclesiae Conditor profecto supplebit » (9).

Id autem potissimum Nobis cordi est ut, quemadmodum in Goana Archidioecesi Sacerdotes ac Religiosi sodales ex ea gente delecti abunde affluunt, ita in ceteris quoque regionibus, Lusitaniae subiectis, ecclesiasticae eorum locorum circumscriptiones, initum hoc in genere opus generose provehendo, clerum indigenam in exemplum florentem quam primum habeant; neque inibi, necessitatibus pares, sacrae desint virgines ex eadem terra ortae, in qua suum obeant munus.

Quandoquidem vero patriae vestrae nullo non tempore honori ducitur transmarinos dicionis suae populos cum Lusitanorum fortuna consociare, eosdemque ad eumdem suae christianae culturae gradum efferre, Nos ex laudabili eiusmodi more vestro futurum confidimus ut quod, aetate hac nostra, summis Ecclesiae in votis est — clerum nempe ex indigenis rite institui atque educari — id feliciter ad effectum deducatur. Vos igitur, Dilecte Fili Noster ac Venerabiles Fratres, quidquid in facultate vestra est, pro certo effecturi estis ut haec spes ne irrita cadat, sed maturrime exitum sortiatur optimum.

* * *

At non satis est multorum Missionalium dilectum haberi; sed hoc praesertim necessarium est, sancte nempe conformare ad omneque instruere officii munus evangelicae veritatis praecones.

Habetis apud vos, ac procul dubio cordi vobis est insigne illud monumentum sollicitudinum Apostolicae Sedis erga eos, qui ad sacras expeditiones suscipiendas rite instituuntur; hoc est Lusitana Societas catholicis promovendis transmarinis Missionibus, quam Decessor Noster im. mem. Pius XI sapienti consilio volentique animo excitavit, quaeque, ut Nobismet ipsis peculiari curae est, ita Nos peculiari quoque spe recreat. Neque minus Apostolica haec Sedes operae navitatique confidit Religiosorum Ordinum ac Congregationum utriusque sexus, quandoquidem semper ex iisdem est, per aetatis decursum, optimorum Missionalium maxima pars orta. Quamobrem in hisce Ordinibus ac Congregationibus magnam Nos exspectationem reponimus, magnamque sacrae ipsae Missiones reponunt. Et cum spirituales Lusitanarum coloniarum necessitates probe noscamus, valde cupimus ut Religiosis illis Communitatibus, quae huiusmodi iam expeditionibus dant operam, aliae quoque adiungantur laboris sociae, quas quidem locorum Ordinarli studiose foveant ac tueantur, ut magis cotidie magisque sacrorum operariorum numerus in amplissimis, Nationi vestrae subiectis, regionibus succrescat.

Collegiorum rectoribus, quae memorata Societas complectitur, itemque ceterarum Religiosarum Sodalitatum moderatoribus Nostrum pandere volumus animum, ut aperte cernant summopere Nos apostolicis sollicitudinibus affici, vehementerque exoptare ut missionalis muneris candidati et rite excolantur, et ad solidam doctrinam virtutemque conformentur.

Diligenter iidem perpendant neminem posse difficile arduumque apostolatus huius iter ingredi, qui ad id non sit peculiari Dei gratia vocatus; parique modo neminem posse susceptum hoc iter persegui, qui divino afflatui divinaeque vocationi non digne respondeat.

Siquidem evangelicae veritatis praeco non modo quod sit divinitus vocatus, idcirco homo Dei sit necesse est, sed etiam quod eidem se piene perpetuoque devoveat. « Etenim — ut Decessor Noster f. r. Benedictus XV per mirabilem Epistulam Apostolicam Maximum Illud edocet — homo Dei sit oportet, qui Deum praedicat; oderit peccatum, qui odisse peccatum iubet. Maxime apud infideles, qui sensu potius, quam rationibus ducuntur, multo plus proficitur fidem exemplis praedicando quam verbis » (10).

Agitur heic, Dilecte Fili Noster ac Venerabiles Fratres, de vitae sanctimonia, quae altas in animis radices egerit, non vero de manca illa ac ieiuna probitate, quae corruptis ethnicorum moribus facile inficiatur. Qui enim a Paulo describuntur « habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes » (11), non ii profecto erunt sal terrae, qui corruptelarum vulnera persanet, iieque lux mundi, quae sedentes in umbra mortis viam redemptionis edoceat. Atque utinam ne fiant ipsimet, averruncet Deus, corruptelis bisce misere obnoxii, vel earumdem, quod peius est, infelices magistri.

Ac praeterea necessarium est sacrarum Missionum candidatum ad ea omnia rite conformari, quae tum ad solidam doctrinam, tum ad pastorale munus pertineant, ita ut quasi « sapiens architectus » (12) Regni Dei exsistere queat.

Neque satis est amplam eum atque exquisitam adeptum esse sacrarum rerum scientiam, sed profanas etiam disciplinas, quae ad munus suum pertineant, pernoscat oportet; quarum quidem sacrarum profanarumque disciplinarum si sit expers, soloque ardore suo ductus, in mobili arena exstruendae fabricae fundamenta ponat.

Divini Magistri vestigiis insistens, « qui pertransiit benefaciendo et sanando » (13), eiusque mandatis obsequens, qui edixit: « curate infirmos » (14) et « docete omnes gentes » (15), Missionalis, non modo docte sapienterque de Regno Dei loquatur, sed tot etiam corporibus sanandis, infectis morbo miseriisque, ad rem opportune instructus ac Iesu Christi caritate permotus, manus admoveat; atque ita una simul mentes erigat, animosque superstitionum impietati addictos, et in incomptam barbariam ingurgitatos, ad humaniorem vitae cultum relevet, iisdemque illucescere iubeat evangelicae doctrinae lumen.

Enimvero, prope sacras Dei aedes, in regionibus praesertim Missionali demandatis, nullo non tempore Ecclesia, a Spiritu Sancto edotta, non modo pupillorum hospitia ac valetudinaria excitavit, sed litterarum etiam ludos. At quisnam alius erit, nisi apostolicus hic christianae veritatis praeco, « sapiens architectus » horum sanctissimorum operum? Quomodo vero id efficiat, nisi sit a necessariis omnibus animi ornamentis, disciplinis virtutibusque instructus?

Quae adhuc, de Missionalibus edisserendo, hortamenta impertivimus, iis etiam omnibus eadem iteranda sunt, qui placido, sed operoso ac benefico, exercitui rite instituendo dant operam, qui quidem ex religiosarum virginum agminibus constat, quarum pia navitas necessaria praebet adiumenta sacris fovendis expeditionibus.

Novimus sacrarum virginum Congregationes in Lusitania magis in dies magisque increbrescere; in iisdem igitur sedulo accurateque earum dilectus fiat, quae ad Missiones adiuvandas divina sint gratia vocatae; ita quidem ut maiore cotidie numero, aptioreque cotidie conformatione praeditae ad hoc munus ingrediendum illae proficiscantur, quae et aegrorum ministrae, et iuventutis institutrices, et catechesis magistrae, ea omnia efficere valeant, quae ab iisdem peculiaria apostolatus huius officia postulent.

Probe illi considerent, ex quorum opera eiusmodi gravissima causa pendet, tanto maiora incrementa hac in re Missionales esse Sorores feliciter edituras, quanto aptior ac diligentior fuerit religiosa earum mentis animique institutio. Atque utinam, adspirante Deo, ad sollertem earum navitatem actuosa etiam accedat multarum sanctissimarumque indigenarum Sororum navitas.

At haec pertractantes, non vos, dilectissimi filii, oblivioni dedimus, qui iam Divini Magistri mandato illi obtemperastis: « Due in altum » (16). Sollicita enim mente vos consalutamus omnes, vobisque voluntatem confirmamus et addimus, qui, in medio iam mari eluctando fatigandoque, Dei Regni fines producere contenditis. Ac postquam animum ereximus vestrum, vos singulos universos Apostoli gentium verbis obtestamur: « Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem » (17). « Exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate » (18). Atque una cum eodem Apostolo, necessaria vobis adiumenta suggerere cupientes, quibus haec adhortamenta ad rem deduci queant, id unum atque potissimum vobis commendamus: « Sectare ... pietatem » (19). Etenim si divina gratia vestros imbuerit animos, in ea omnia non influere non poterit, quae circa vos sunt, quandoquidem hac lege Dei Regnum regitur. Nam « simile est Regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum » (20).

Vestri sacrarum expeditionum annales divinae huius legis veritatem luculenter testantur. Siquidem, dum laicorum hominum missiones, ut aiunt, quas nonnulli in catholicarum Missionum locum subdere conati sunt, paene nullos edidere fructus, at contra apostolici illi viri, ut Franciscus Xaverius, ut Ioannes de Brito, non modo ad spiritualem animarum salutem, sed ad auctiorem etiam Lusitaniae fortunam tantopere contulerunt. Eos igitur digna aemulatione prosequamini!

Hoc anno, ut nostis, die XV mensis martii, quartum expletum est saeculum, ex quo S. Franciscus Xaverius ad sacras fuit Lusitanae Indiae expeditiones divinitus vocatus. Quae quidem divina vocatio per epistulam idem innotuit, quam Ioannes III, Lusitaniae Rex, eo consilio Romam misit legato suo, ut probatos Missionales requireret omnique virtute praeditos, qui ad Indiarum regiones proficiscerentur. Ac procul dubio asseverari potest Sanctum illum sacrarum Missionum Patronum uberrima mercede Nationem esse vestram remuneratum ob pretiosissimum auxilium, quo eadem apostolico huic viro opitulata est ad divinae vocationi suae ultro libenterque respondendum. Nihil enim maius ille pro certo in Lusitaniae bonum operari potuisset, si ex patria vestra fuisset ortus. Videtis, dilectissimi filii, quam magna sit, quamque benefica sanctitatis virtus; ex ea igitur imprimis muneri quoque vestro felices exitus sperare licet. Quapropter, quod S. Franciscus Xaverius ac B. Ioannes de Brito ceterique e gente vestra apostolici viri institutum atque propositum in sacris expeditionibus suis, summo cum religionis Nationisque Lusitanae emolumento, sibi sumpserunt, idem vobis esto in hisce Divini Magistri verbis significatum: « Sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati » (21).

In praesens autem, antequam dicendi finem facimus, generosum Nobisque carissimum Lusitanum populum appellamus.

Christus Dominus iis omnibus, qui divinis iam Redemptionis beneficiis fruuntur, id officii commendat, ut cum fratribus suis, caelestis huius gratiae expertibus, eadem beneficia participent. Iamvero amplissimas colonias vestras fratres incolunt, ad centena milia bene multa, qui a vobis peculiari modo evangelicae veritatis lucem postulant atque opperiuntur.

Vos igitur adhortamur omnes, ut, sanctissima inter vos instituta contentione, sacras Missiones vestras omni, qua potestis, ope provehatis.

Quemadmodum olim maiores vestri, quorum praeclarissima gesta hoc anno commemorando celebratis, suos duces et equites circumsaepiebant, cruce signatorum vexillum agitantes, ac vel eosdem animose comitabantur, vel — facultate hac non data — precibus, studiosa voluntate, auxiliisque suis eos prosequebantur, ita vos honori summo vobis tribuite, si filios vestros, si supplicationes, si adiumenta sacris fovendis Missionibus destinaveritis.

Ac peculiari modo haec sanctissima, de qua loquimur, contendo ad eos pertineat, qui in pacificis Catholicae Actionis agminibus militant. Benignissimus Deus procul dubio, ut generosa eiusmodi incepta, ita nobilissimam Lusitanorum gentem suarum cumulabit benedictionum largitate. Ac Beata Virgo Maria a S. Rosario, quae Fatimae colitur, eademque Magna Dei Parens, quae prope Naupactum magnam reportavit victoriam, potentissima tutela sua vobis aderit; vobisque itidem aderunt et S. Franciscus Xaverius, Sacrarum Missionum Patronus ac patriae vestrae quasi ex adoptione filius, et B. Ioannes de Brito, una simul cum ceterorum Lusitaniae sanctorum Missionalium inclita phalange.

Interea autem, caelestium gratiarum auspex, paternaeque benevolentiae Nostrae testis, Apostolica sit Benedictio, quam vobis, Dilecte Fili Noster ac Venerabiles Fratres, ac singulis gregibus, unicuique vestrum commissis, effusa caritate impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XIII mensis Iunii, in festo S. Antonii, anno MDCCCCXXXX, Pontificatus Nostri secundo.

 

PIUS PP. XII 


(1) Cf. Camões, Lusiadas, I, 2.

(2) Cf. Camões, Lusiadas, VII, 3.

(3) Eph., III, 8.

(4) Ioan., IV, 35.

(5) Luc., X, 2. 1.

(6) Zach. IX, 17.

(7) Cf. A. A. S., 1926, pag. 71.

(8) Ibidem.

(9) A. A. S., 1920, pag. 70 sq.

(10) A. A. S., 1919, pag. 449.

(11) II Tim., III, 5.

(12) I Cor., III, 10.

(13) Act., X, 38.

(14) Luc., X, 9.

(15) Matth., XXVIII, 19.

(16) Luc., V, 4.

(17) II Tim., II, 15.

(18) I Tim., IV, 12.

(19) I Tim., VI, 11.

(20) Matth., XIII, 33.

(21) Ioan., XVII, 19.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana