Index   Back Top Print


EPISTULAE ENCYCLICAE
COMMUNIUM INTERPRETES DOLORUM*
SUMMI PONTIFICIS
PIUS PP. XII
AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS,
PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS,
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:

PUBLICAE INDICUNTUR SUPPLICATIONES
AD POPULORUM PACEM CONCILIANDAM.

 

Communium interpretes dolorum, quibus iam diu universae paene gentes tam acerrime anguntur, nihil reliqui facere cupimus, quod vel ad innumeras miserias pro viribus relevandas leniendasque conducat, vel ad tantae cladis finem maturandum pertineat. At probe novimus impares esse hominum opes ingentibus hisce medendis calamitatibus; novimus consilia humanae mentis, cum eam praesertim odium fuscaverit atque simultas, non facile posse ad iustam et aequam rerum compositionem ad fraternamque revocari concordiam. Opus est igitur Patrem luminum et misericordiarum [1] etiam atque etiam implorare, qui unus in tam vehementi animorum conversione concitationeque suadere omnibus potest nimias iam ruinas vastationesque formi dolosum in cumulum esse adiectas, nimium lacrimarum nimiumque cruoris effüsum esse; atque adeo divina humanaque iura iubere omnino ut teterrima eiusmodi caedes quam primum remittat ac desinat.

Quapropter mense appropinquante Maio, peculiari modo Deiparae Virgini sacro, quemadmodum iam superioribus annis, ita cupimus in praesens iterum adhortari omnes — tenellos praesertim innocentesque pueros — qui a Divino Redemptore, Sanctissimae eius Matris deprecatione interposita, supplices contendant, ut populi, in discordiam, in colluctationem, in omne genus, miseriarum transversum acti, a diutino tandem angore luctuque respirare queant. At quandoquidem peccata sunt, quae peccavimus ante Deum [2], quae nos ab eo avertunt et in ruinam miserrime detrudunt, idcirco haud satis est, ut probe nostis Venerabiles Fratres, impensae ad Caelum fundere preces; haud satis est Beatissimae Virginis frequentissimos adire aram, eique stipem, flores, supplicationesque deferre; sed oportet omnino christianis moribus publicam privatamque renovare vitam, atque ita solida illa fundamenta iacere, in quibus solummodo domesticae ac civilis consortionis aedificium non discors, non labans, sed firmum, sed concors inniti ac consistere possit. Illa igitur sacri vatis monita reminiscantur omnes et in suae inducant vitae rationem: «Convertimini ad me, ait Dominus exercituum : et convertar ad vos..» [3] itemque effata illa meditentur sapientissimi Hipponensis Episcopi : « Muta cor, et mutabitur opus : extirpa cupiditatem, planta caritatem » [4]. «Pacem desiderasi Fac iustitiam, et habebis pacem: iustitia enim et pax osculatae sunt [5]. Si non amaveris iustitiam, pacem non habebis: amant enim se duo ista, iustitia et pax, et osculantur se : ut si feceris iustitiam, invenías pacem osculantem iustitiam ... Si vis ergo venire ad pacem, fac iustitiam: declina a malo et fac bonum, hoc est amare iustitiam; et cum iam declinaveris a malo et feceris bonum, quaere pacem et persequere eam» [6].

Ita autem animati ac conformati christifideles cum fuerint omnes, haud dubium est quin adhibitae preces ad Altissimi Numinis solium sint pergratae ascensurae, et a propitiato Deo ea impetrent solacia et munera, quibus in praesens tantopere indigemus.

Nostis vero quibus muneribus, quibus opibus atque solaciis gravissimo hoc in discrimine potissimum indigeamus. Id quidem imprimis suppliciter petendum est, ut nempe mentes animique christianae doctrinae praeceptis collustrentur ac renoventur, e quibus tantum privatim publice exspectanda est salus; ut interneciva haec populorum et gentium concertati o saevire desinat, ac civium ordines, amico foedere inter se pacati ac coniuncti, ex congesto ruinarum cumulo novum — iustitia et caritate auspice — aedificium humanae commünitati exstruere contendant. At aliud praeterea a Divino Redemptore et a Sanctissima eius Matre precando paenitendoque contendendüm est; hoc est ut pax, quae vera ac sincera pax sit, hanc funestam cruentamque conflictationem quam primum excipiat.

Haud facile profecto est in tanta rerum dissolutione perturbationeque, dum adhuc multorum animi invicem infensi exacerbatique sunt, talem componere pacem, quae aequa iustitiae lance temperetur, quae fraterna caritate populos omnes omnesque gentes amplectatur, quaeque latentia non ferat discordiarum simultatumque germina. Quapropter ii peculiari modo caelesti lumine indigent, quorum erit gravissimam hanc causam pertractare, decernere ac pangere, ex quorumque consiliis non modo eorum Nationis sors, sed totius etiam hominum consortionis status pendet futuraeque aetatis cursus. Cupimus igitur ut hac etiam de re supplices ad Deum admoveantur preces, utque insontes praesertim pueri per mensem Maium a Divinae Sapientiae Matre supernam iis lucem nominatim impetrent, quorum sentenuis causa universa diiudicabitur. Considerent iidem intenteque coram Deo reputent quidquid iustitiae migraverit aequitatisque terminos, id fore profecto, serius ocius, et victis et victoribus detrimentosum quam maxime, cum occulta in eo lateant futurorum bellorum semina, in posterum eruptura.

Optamus praeterea ut qui hortationi huic Nostrae volentes libentesque respondebunt, eorum etiam sortem precando reminiscantur, qui vel profugi ac patria extorres domesticos iterum cernere lares dolentes iam diu desiderant, vel in custodiam traditi debitam post bellum libertatem excupiunt ac praestolantur, vel denique in valetudinariis innumeris sauciato corpore iacent. Hisce miseris ceterisque omnibus, quibus haec immanis conflictatio tot angores doloresque peperit, velit benignissima Dei Parens caelestia largiri solacia, atque illius impertire christianae patientiae virtutem, qua aegritudines vel acerrimae tolerabiliores fiunt, et ad aeternam conducunt promerendam beatitafem.

Vestrum autem erit, Venerabiles Fratres, haec paterna vota hortamentaque Nostra cum creditis vobis gregibus communicare; quibus quidem — imprimisque vobis singulis universis — caelestium munerum auspicem, Nostraeque benevolentiae testem, Apostolicam Benedictionem amantissime in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die dominica XV mensis Aprilis, Bono Pastori sacra, anno MDCCCCXXXXV, Pontificatus Nostri septimo.

 

PIUS PP. XII


*A.A.S. vol. XXXVII (1945), n. 4, pp. 97-100

[1] cf. Gc 1, 17; 2 Cor 1, 3

[2] cf. Bar 6, 1

[3] Ps. LXXXIV, 11

[4] Zc l, 3

[5] S. AUGUSTINUS, Serm. de Script., 72, 4: PL 38, 468. 

[6] S. AUGUSTINUS, In Ps. 84, 12: PL 37, 1078. 

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana