Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

LITTERAE ENCYCLICAE

ORIENTALIS ECCLESIAE*

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS,
 EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES : DE S. CYRILLO PATRIARCHA ALEXANDRINO,
 SALCULO EXEUNTE QUINTO DECIMO A PIISSIMO EIUS OBITU.

 

VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Orientalis Ecclesiae decus ac Deiparae Virginis vindicem praeclarissimum, S. Cyrillum Patriarcham Alexandrinum summis semper laudibus extulit Ecclesia; quas laudes in praesens Nobis libet presse scribendo recolere, dum quintum ac decimum exit saeculum, postquam ille terrestre hoc exsilium caelesti patria feliciter mutavit. Eum enim iam Decessor Noster S. Caelestinus I « bonum fidei catholicae defensorem » (Ep. 12, 4 — Migne PL 50 col. 467), « probatissimum sacerdotem » (Ep. 13, 2 -  Migne PL col. 471), ac « virum apostolicum » (Ep. 25, 7 – Migne PL col. 552), appellat; oecumenica vero Synodus Chalcedonensis non modo eius doctrinam ad novos dispiciendos refellendosque errores in auxilium advocat, sed eam etiam cum S. Leonis Magni (cfr. Mansi 6, 953, 956-7; 7, p. 9), sapientia comparare non dubitat; qui quidem et ipsemet tanti Doctoris scripta idcirco dilaudat atque commendat, quod cum SS. Patrum fidc omnino cohaereant (cfr. Ep. ad Imp. Theodosium – Migne PL 54 col. 891). Nec minore veneratione S. Cyrilli auctoritatem quinta oecumenica Synodus, Constantinopoli congregata (cfr. Mansi 9, p. 231 sq.), prosecuta est: ac multis post annis, cum controversia haberetur de duabus in Christo voluntatibus, iterum eius sententia tam in prima Synodo Lateranensi (cfr. Mansi 10 p. 1076 sq.), quam in sexto oecumenico Concilio, a Monothelitarum erroribus, quibus nonnulli eam infectam esse falso criminabantur, merito feliciterque vindicata est. Teste siquidem sanctissimo Decessore Nostro Agathone, ipse « defensor fuit veritatis » (cfr. Mansi II p. 270 sq.) et « constantissimus orthodoxae fidei praedicator » (cfr. Mansi II, p. 262 sq.) exstitit.

Valde igitur opportunum ducimus integerrimam eius vitam, fidem, virtutemque, breviter scribendo, ante omnium oculos ponere, in primisque eorum, qui, cum ex Orientali Ecclesia sint, hoc christianae sapientiae lumine et apostolicae fortitudinis athleta iure meritoque gloriantur. Honesto loco natus, atque anno CCCCXII, ut memoriae traditur, ad Alexandrinam sedem evectus, contra Novatianos primum aliosque germanae fidei corruptores osoresque. tum eloquio, tum scriptis decretisque editis, vigilaci impavidoque animo decertavit. Postea vero, cum impia Nestorii haeresis per orientales regiones serperet, pervigil ut erat Pastor, novos grassantes errores protenus detexit, a commisso sibi grege omni studio prohibuit, fuitque per eam tempestatem, ac potissimum in Ephesina Synodo celebranda, divinae maternitatis Mariae Virginis, hypostaticae unitatis in Christo, ac Romani Pontificis Primatus adsertor invictus ac doctor sapientissimus. At quandoquidem proximus Decessor Noster fel. rec. Pius XI, cum oecumenici huius Concilii memoria quindeciens saecularis anno MDCCCCXXXI celebraretur, Encyclicis datis Litteris Lux veritatis (A.A.S., XXIII [ 1931]  p. 493 sq. ), praecipuas S. Cyrilli partes in gravissima hac causa agenda praeclare descripsit illustravitque, id iterum singillatim recensere supervacaneum putamus.

Haud satis autem Cyrillo fuit strenue adversus erumpentes haereses dimicare, catholicae doctrinae integritatem acriter diligenterque tueri, eamque omni studio in meridiana sua luce ponere, sed pro viribus etiam atque etiam contendit, ut aberrantes fratres ad rectum iter veritatemque revocaret. Cum enim Antiochenae provinciae Episcopi sacrae Ephesinae Synodi auctoritatem nondum agnoscerent, alacer ipse auctor fuit, ut iidem post diuturnas periclitationes ad plenam concordiam tandem aliquando se reciperent. Ac postquam felicissimam eiusmodi pacem conciliare, Deo aspirante, potuit, eamque adversus simulatores defendere seduloque tutare, sempiternae mercedi gloriaeque maturus, anno CCCCXXXXIV, deflentibus bonis omnibus ad superos evolavit.

Eum orientalis ritus christifideles non modo in « Patrum Oecumenicorum » numero collocant, sed in suis etiam liturgicis precibus praeconiis amplissimis venerantur. « Flammis Sancti Spiritus mente illustratus — ita Graeci in Menaeis die IX mensis Iunii habendis canunt — sol irradians velut radios oracula edidisti: tua dogmata in omnes orbis fideliumque fines emisisti, coetus omnes illuminans. o beatissime ac divine, tenebrasque haereseon persequens, vi viribusque illius, qui e Virgine natus eluxit ». Ac iure quidem meritoque sanctissimo hoc Patre Orientalis Ecclesiae filii veluti domestica insignique gloria laetantur. In eo enim tres illae peculiarissimo modo elucent animi dotes, quae ceteros quoque Orientis Patres tantopere illustrarunt: eximia nempe vitae sanctitas, in qua incensa nominatim renidet erga summam Dei Parentem pietas: doctrina prorsus mirabilis, ob quam eum Supremum Consilium sacris ritibus praepositum. per decretum die XXVIII mensis Iulii, anno MDCCCLXXXII datum, universalis Ecclesiae Doctorem renuntiavit: actuosa denique studiosaque cura, qua haereticorum impetus invicto pectore retudit, catholicam fidem adseruit. defendit, atque impense, usque quaque potuit, propagavit.

At si valde gratulamur christianos omnes ex orientalibus regionibus populos S. Cyrillum impensa veneratione prosequi haud minus tamen dolemus in eam non omnes convenisse optatissimam unitatem, quam ipse tam vehementer adamavit atque provexit; idque praesertim nostris hisce temporibus contingere lamentamur, quibus omnes christifideles, collatis mentibus ac viribus, in unam Iesu Christi Ecclesiam congregari necesse est, ut contra invalescentes cotidie magis impietatis conatus communis acies conferta, concors, immota repugnet.

Quae quidem ut effecta dentur, prorsus necessarium est ut omnes, S. Cyrilli vestigia prementes, eam assequantur animorum concordiam, quae triplici ea ratione vinciatur oportet, qua Christus Iesus, Ecclesiae conditor, veluti superno infragilique vinculo, ab se constituto, illam adstringi continerique voluit; una nempe catholica fide, una erga Deum, erga omnes caritate, una denique obedientia obtemperationeque legitimae hierarchiae, a divino ipso Redemptore datae. Tria eiusmodi vincula, quod probe nostis, Venerabiles Fratres, ita sunt necessaria, ut si quodlibet ex eis desit, vera in Ecclesia Christi unitas atque concordia ne intellegi quidem possit.

I

Iamvero Alexandrinus Patriarcha in hac veri nominis concordia studiose adipiscenda retinendaque fortiter, quemadmodum iam fuit per procellosam aetatem suam, ita in praesenti sit tempore optamus magister omnibus atque exemplum praeclarissimum. Ac principio, ut de christianae fidei unitate agamus, nemo est, qui inconcussam eius alacritatem ignoret ad eamdem mordicus tutandam :« Nos — ita ille asseverat , quibus amica est veritas, ac veritatis dogmata, nequaquam illos (haereticos) sequemur, sed Sanctorum Patrum fidei vestigiis insistentes, divinae revelationis depositum contra omnes errores custodiemus » (cfr. in Ioann. l. X — Migne PG 74 col. 419). Quod certamen ad mortem usque certando, ad acerbissima quaeque toleranda paratus erat. « Mihi — ita scribit — pro fide, quae in Christo est, et laborare et vivere et mori maximum votum est » (Ep. 10 — Migne PG 77 col. 78). « Me igitur nulla neque iniuria, neque contumelia, neque convicia movent . . . Tantum fides integra et salva sit » (Ep. 9 - Migne PG 77 col. 62 ). Ac martyrii palmas forti nobilique animo exoptans, haec edit generosissima verba :« Statui propter Christi fidem quemvis laborem subire, quaevis quoque perferre tormenta, etiam ea, quae inter supplicia censentur gravissima, donec tandem mortem hac de causa susceptam mihi iucundam pertulero » (Ep. 10 — Migne PG 77 col. 70). « Nam si pro gloria Dei veritatem praedicare formidaverimus, ne videlicet in aliquam molestiam incidamus, qua, quaeso, fronte sanctorum martyrum certamina et triumphos apud populum laudibus evehemus? » (Ep. 9 – Migne PG 77 col. 63).

Cum autem in Aegypti coenobiis plures haberentur atque acerrimae de nova haeresi Nestoriana disputationes, ut vigilantissimus est Pastor, de huius doctrinae fallaciis atque periculis monachos admonet, non ut lites verborumque concertationes inflammet, « verum ut si qui de cetero — ita iisdem scribit — vos adorti fuerint, illorum futilitati veritatem opponentes, et ipsi erroris perniciem effugiatis, et alios opportunis rationibus perinde ut fratres inducatis, quo fidem iam olim Ecclesiis per sanctos Apostolos traditam, non secus ac margaritam, animis suis insertam, constanter retineant » (Ep. I -  Migne PG 77 col. 14). Ac luculentissime animadvertit — ut omnes facile agnoscent, qui epistulas perlegerint, quas ipse de Antiochenorum causa dedit — christianam eiusmodi fidem, quae totis viribus nobis servanda tuendaque est, per Sacras Litteras ac per sanctorum Patrum (cfr. Ep. 55 – Migne PG 77 col. 292-293) doctrinam nobis esse traditam, itemque per vividum ac falli nescium Ecclesiae magisterium clare legitimeque propositam. Cum enim Antiochenae Provinciae Episcopi ad instaurandam servandamque pacem sufficere autumarent Nicaenam tantummodo retinere fidem, S. Cyrillus, Nicaenum Symbolum firmiter et ipse amplexus, a suis in Episcopatu Fratribus Nestorianae etiam haeresis improbationem damnationemque ad unitatem constabiliendam requisivit. Optime siquidem noverat non satis esse vetera ecclesiastici magisterii documenta mente prona accipere, sed illa etiamn omnia oportere demisso fidelique animo amplecti, quae ab Ecclesia vi supremae auctoritatis suae subinde nobis credenda iniungantur. Immo, neque sub specie refovendae concordiae fas est vel unum dissimulare dogma; nam ut Alexandrinus Patriarcha admonet :« Pacem quidem desiderare summum bonum est atque praecipuum . . . verumtamen non ob hanc causam despici oportet pietatis in Christo virtutem » (Ep. 61 – Migne PG 77 col. 325). Quamobrem ad optatissimum aberrantium filiorum reditum ad germanam rectamque in Christo unitatem via illa ac ratio non conducit, quae illa dumtaxat doctrinae capita persequatur, in quae amplectenda vel omnes, vel saltem plurimae eorum, qui christiano gloriantur nomine, communitates conveniant; sed illa potius, quae universas atque integras divinitus patefactas veritates veluti christifidelium concordiae consensionisque fundamentum ponat.

Ob strenuam eiusmodi fortitudinem in fidei integritate retinenda tutandaque S. Cyrillus Alexandrinus exemplo omnibus esto. Ipse siquidem vixdum Nestorii errorem detexit, per epistulas eum et alia scripta refutavit, Romanum appellavit Pontificem, atque in Ephesina Synodo, eius personam gerens, gliscentem haeresim mira doctrina intrepidoque pectore retudit atque damnavit: ita quidem ut omnes Concilii Patres, lecta publice Cyrilli epistula, quae dogmatica appellatur, eam rectae fidei omnino consonam sollemni sententia comprobarent. Ac praeterea ob hanc apostolicam strenuitatem et inique fuit ab Episcopali suo munere deturbatus, et iniurias fratrum, conciliabuli non legitimi improbationem, carceres angoresque multos, sereno invictoque animo toleravit. Itemque non modo Episcopis, e recto veritatis concordiaeque itinere aberrantibus, sed ipsi etiam Augusto Imperatori, pro sanctissimi conscientia officii, aperte obsistere non dubitavit. Atque etiam, ut omnes norunt, christianae alendae tutandaeque fidei paene innumera exaravit volumina, e quibus praestantissimae elucent eius sapientiae iubar, impavida eius pectoris constantia, ac pastoralis eius sollicitudinis navitas.

II

Fidei vero nexui caritas accedat oportet, qua invicem omnes et cum Christo coniungamur; quaeque, Divino Spiritu instincta atque permota, mystici Corporis Redemptoris membra infragili vinculo inter se conectat. Haec autem caritas aberrantes etiam viaque deceptos homines amplecti non renuat; quod quidem in mira S. Cyrilli agendi ratione in exemplum cernere licet. Ipse enim, quamvis fortiter contra Nestorii haeresim decertaverit, aperte tamen asseverat, incensa ut erat caritate actus, se nulli concedere. ut ardentius quam ipsemet, Nestorium amare fateatur (cfr. Ep. 9 - Migne PG 77 col. 62). Idque non immerito. Ii sunt enim qui e recto itinere aberrant, veluti aegrotantes fratres hahendi, ac leni suavique cura tractandi. Quam ad rem prudentissima haec Alexandrini Patriarchae consilia recolere iuvat. « Res enim - ita admonet - magnae eget moderationis » (Ep. 57 Migne PG 77 col. 322 ). « Nam durae saepe collisiones multos ad impudentiam impellunt; meliusque est blande potius sustinere resistentes, quam iuris acumine molestiam illis creare. Nam sicut si corpus illis aegrotaverit, manu prorsus tractandi forent; ita laboranti animae prudentia quadam succurrendum est, medelae instar adhibita. Pedetentim enim ipsi quoque ad sincerum animi statum devenient » (Ep. 58 – Migne PG 77 col. 322). Atque alibi haec adicit: « Peritorum medicorum industriam . . . imitati sumus: hi enim morbos et vulnera in humano corpore nascentia non statim igne aut ferro atrociter curant; sed vulnere levioribus primo medicamentis delinito, tempus praestolantur ustioni et sectioni opportunum » (Ep. 18 – Migne PG 77 col. 123-126). Eiusmodi ut erat misericordia benignitateque erga errantes animatus, aperte profitetur se « pacis quidem perstudiosum, a litibus vero ac rixis alienum esse prorsus: denique talem, qui omnes amare et ab omnibus vicissim amari » (Ep. 9 – Migne PG 77 col. 62 ) peroptet.

Haec prona S. Doctoris ad concordiam facilitas tum maxime enituit, cum, priore severitate mitigata, paci conciliandae cum Antiochenae Provinciae Episcopis studiose diligenterque vacavit. De eorum enim legato agens, haec inter alia scribit :« Fortasse non parva certamina se obiturum suspicabatur, ut nobis persuaderet opus esse ut in concordiam et pacem conecterentur Ecclesiae, tollereturque heterodoxorum irrisio, ac diabolicae improbitatis acies retunderetur. Verum ita nos ad eam rem paratos comperit, ut nullum penitus laborem sustinuerit. Memores enim sumus Salvatoris nostri dicentis :"Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis" » (Ep. 39 – Migne PG 77 col. 175). Quandoquidem vero huic ineundae paci duodecim obstabant Capitula, a S. Cyrillo in Alexandrina Synodo composita - quae quidem Capitula cum de « unione physica » in Christo loquerentur, ab Antiochenis uti heterodoxa reiciebantur - benignissimus Patriarcha, quamvis haec scripta non improbaret neque reiceret, utpote quae orthodoxam proponerent doctrinam, pluribus tamen datis epistulis ita mentem suam aperuit, ut quaelibet arceretur vel minima erroris species, ac facilior ad concordiam via pateret. Haec autem Episcopis praestitit « non iam sicut repugnantibus, sed sicut fratribus » (Ep. 33 — Migne PG 77 col. 161). Nam, ipso auctore, « propter Ecclesiarum pacem, et ne hae invicem ob opinionum dissensum separentur, non sunt inutiles condescensiones » (Ep. 43 — Migne PG 77 col. 222-224). Itaque feliciter evenit, ut S. Cyrilli caritas uberes pacis fructus colligeret optatissimos. Quam quidem albescentem pacem cum tandem aliquando cernere potuit, et Antiochenae Provinciae Episcopos, Nestorianam haeresim damnantes, fraterno animo complecti, superno gaudio perfusus exclamavit «" Laetentur caeli, et exsultet terra! " Solutus est enim medius paries maceriae, et quod maerorem afferebat, conquievit, et omne dissidiorum genus sublatum est, omnium nostrum Salvatore Christo pacem Ecclesiis suis tribuente » (Ep. 39 — Migne PG 77 col. 174).

Iamvero, ut remotissimo eo tempore, ita in praesenti quoque, Venerabiles Fratres, ad eam auspicato provehendam, ad quam boni omnes contendunt, dissidentium filiorum cum una Ecclesia Christi conciliationem, procul dubio sincera atque efficax animorum benevolentia adiumentum afferet, afflante iuvanteque Deo, omnium validissimum. Hic enim benevolentiae affectus mutuam refovet cognitionem, ad quam quidem procurandam perficiendamque Decessores Nostri per varia incepta tantopere allaborarun, ac nominatim per conditum in hac alma Urbe Pontificium Institutum altioribus rerum orientalium provehendis studiis. Itemque aestimatione debita ea omnia amplectatur oportet, quae Orientalibus gentibus fuere, peculiare veluti patrimonium, a maioribus tradita; simul quae ad sacram Liturgiam et ad Hierarchicos Ordines spectent, simul etiam quae ad ceteras christianae vitae rationes pertineant, modo eadem cum germana religionis fide rectisque de moribus normis penitus concordent. Sit enim necesse est singulis universis orientalis ritus populis in rebus omnibus, quae a sua cuiusque historia a suoque cuiusque ingenio atque indole pendent, legitima libertas, quae tamen a vera et integra Iesu Christi doctrina non discrepet. Idque sciant ac secum reputent tum qui in Catholicae Ecclesiae gremio sunt nati, tum qui desiderio ac voto eidem assequendae velificantur: qui etiam omnes noscant ac pro certo habeant se numquam coactum iri ad proprios legitimos ritus et ad antiquitus sibi tradita instituta cum latinis ritibus institutisque commutanda; quae quidem omnia, aequali aestimatione aequalique decore habenda. communem matrem Ecclesiam quasi regia circumdant varietate. Quin immo eiusmodi rituum institutionumque diversitas, dum id, quod unicuique antiquum est atque pretiosum, sartum tectumque servat, verae sinceraeque unitati minime obsistit. Nostris autem potissimum temporibus, quibus bellica discordia atque simultas fere ubique terrarum ab se invicem hominum animos abalienarunt, oportet omnes ad coniunctionem in Christo ac per Christum omni ope fovendam, christiana caritate acti, etiam atque etiam compellantur.

III

Verumtamen fidei caritatisque opus mancum prorsus atque inefficax esset ad unitatem in Christo Iesu confirmandam, nisi in inconcussa illa inniteretur petra, supra quam Ecclesia est divinitus condita: in Petri nimirum eiusque Successorum suprema auctoritate. Quod quidem Alexandrini Patriarchae in gravissima hac causa agendi ratio luculentissime comprobat. Ipse enim tum in Nestoriana profliganda haeresi, tum in concilianda cum Antiochenae provinciae Episcopis concordia, arctissime fuit constantissimeque cum Apostolica hac Sede coniunctus. Siquidem quando evigilans Praesul Nestorii errores perspexit cum periculosiore cotidie rectae fidei discrimine gliscere et usquequaque grassari, ad Decessorem Nostrum S. Caelestinum I litteras dedit, in quibus haec inter alia habentur :« Quoniam Deus hisce in rebus vigilantiam a nobis exigit, et longa Ecclesiarum consuetudo suadet ut huiusmodi res cum sanctitate tua communicentur, scribo plane necessitate adactus » (Ep. II – Migne PG 77 col. 79). Ad quae quidem Romanus Pontifex respondet se Cyrillum « velut praesentem in litteris suis » amplexum esse « cum unum idemque . . . sentire de Domino » ( cfr. Ep. ad Cyrillum – Migne PG 77 col. 90) viderentur. Quapropter Antistes sacrorum Maximus huic tam orthodoxo Doctori auctoritatem Apostolicae Sedis delegavit, qua ipse decreta, iam in Romana Synodo contra Nestorium lata, exsequenda curaret. Atque omnibus perspicuum est, Venerabiles Fratres, Alexandrinum Patriarcham in Ephesino Concilio celebrando Romani Pontificis vices rite gessisse, qui quidem propriis etiam missis Legatis id maximopere iisdem commendavit, ut S. Cyrilli operam auctoritatemque confirmarent. Ipse igitur Romani Episcopi nomine sacrae huic Synodo praefuit, eiusque acta primus omnium signavit. Ac tam patens omnibus, tam splendens erat inter Apostolicam et Alexandrinam Sedem concordia, ut cum in secunda Concilii sessione fuisset S. Caelestini epistula publice perlecta, ita Patres conclamarent :« Hoc iustum iudicium. Novo Paulo Caelestino, novo Paulo Cyrillo, Caelestino custodi fidei, Caelestino cum Synodo concordi, Caelestino universa Synodus gratias agit. Unus Caelestinus, unus Cyrillus, una fides Synodi, una fides orbis terrarum » (Mansi IV p. 1287). Nihil igitur mirum quod paulo post idem Cyrillus rescripsit: « Fidei meae rectitudini testimonium perhibuit et Romana Ecclesia, et sancta quoque Synodus ex universo, ut ita dicam, orbe qui sub caelo est, congregata » (Apol. ad Theodos. – Migne PG 76 col. 482).

Ac praeterea haec eadem constantissima S. Cyrilli cum Apostolica Sede coniunctio luculenter patet, si res ab eo gestas consideramus ad pacem cum Antiochenae provinciae Episcopis ineundam ac solidandam. Etenim Decessor Noster S. Caelestinus cum omnia probaret rataque haberet, quae Alexandrinus Antistes in Ephesina Synodo peregerat, excipiendam tamen iudicavit excommunicationis sententiam, quam Concilii Praeses, una cum ceteris Patribus, contra Antiochenos tulerat. « De his autem ita Romanus Pontifex - qui cum Nestorio videntur pari impietate sensisse . . . quamquam legatur in eos vestra sententia, tamen nos quoque decernimus quod videtur. Multa perspicienda sunt in talibus causis, quae Apostolica Sedes semper aspexit . . . Antiochenum, si habet spem correctionis, epistulis a vestra fraternitate volumus conveniri . . . Credendum de divina est misericordia quod omnes in viam redeant veritatis » (Ep. 22 – Migne PL 50 col. 542-543). Huic autem a Romana Sede datae normae S. Cyrillus obtemperans, cum Antiochenae provinciae Episcopis de redintegranda pace atque concordia agere coepit. Cumque interea, S. Caelestino piissime vita functo, de eius Successores Xysto III quidam referrent moleste eum tulisse Nestorium ab Episcopali suo munere fuisse reiectum, eiusmodi voces Alexandrinus Patriarcha hisce verbis refutavit: « Scripsit enim (Xystus) consona sanctae Synodo, omniaque illius gesta confirmavit, ac nobiscum sentit » (Ep. 40 – Migne PG 77 col. 202).

E quibus omnibus liquido patet S. Cyrillum cum hac Apostolica Sede omnino consensisse, itemque Decessores Nostros eius gesta quasi habuisse propria, meritisque extulisse laudibus. Siquidem S. Caelestinus, praeterquam innumera ei fiduciae gratique animi praebuerat testimonia, haec inter alia eidem scribebat :« Gratulamur tantam inesse sanctitati tuae vigilantiam, ut decessorum tuorum, qui et ipsi semper defensores orthodoxi dogmatis exstiterunt, exempla iam viceris . . . Omnes tendiculas praedicationis callidae detexisti . . . Magnus fidei nostrae triumphus est et asseruisse nostra tam fortiter, et adversa Sanctarum Scripturarum testimoniis sic devicisse » (Ep. 11, 1-2 – Migne PL 5o col. 461). Et cum eius in Summo Pontificatu Successor S. Xystus III ab Alexandrino Antistite accepisset initae pacis conciliationisque nuntium, haec laetabundus eidem scripsit: « Ecce enim sollicitis nobis, quia neminem perire volumus, sanctitas tua redintegratum corpus Ecclesiae suis epistulis indicavit. Redeuntibus eius in sua membra compagibus, neminem foris iam videmus errare, quia intus omnes positos fidem una testatur . . . Ad beatum apostolum Petrum fraternitas universa convenit: ecce auditorium congruens auditoribus, conveniens audiendis . . . Ad nos reversi sunt fratres, ad nos, inquam, qui morbum communi studio persequentes, animarum curavimus sanitatem . . . Exsulta, Frater carissime, et ad nos recollectis fratribus victor exsulta. Quaerebat Ecclesia quos recepit. Nam si neminem perire volumus de pusillis, quanto magis gaudendum nobis est sanitate rectorum? » (Ep. 5, 1. 3. 5-- Migne PL 50 col. 602-604) Quibus quidem Decessoris Nostri verbis recreatus Alexandrinus Praesul, invictus orthodoxae fidei vindex, christianaeque concordiae conciliator studiosissimus, in pace Christi quievit.

Nos vero, Venerabiles Fratres, natalis huius memoriam quindeciens saecularem celebrantes, nihil desiderabilius optamus, quam ut omnes, quotquot christiano censentur nomine, S. Cyrilli patrocinio et exemplo, dissidentium fratrum orientalium felicem ad Nos et ad unam Iesu Christi Ecclesiam reditum magis in dies magisque promoveant. Una sit omnibus intemerata fides; una, omnesque simul coagmentans, in mystico Iesu Christi Corpore caritas, una denique ac sedula actuosaque erga beati Petri Sedem fidelitas. In hoc meritissimum dignumque opus non modo ii vires omnes impendant, qui in orientalibus regionibus vitam degunt, quique mutua aestimatione, conversatione benevola, integerrimae virtutis exemplo seiunctos fratres, sacrorum praesertim administros, ad Ecclesiae unitatem facilius allicere poterunt, sed cuncti etiam christifideles, unum ubique terrarum Divini Redemptoris Regnum unumque universorum ovile a Deo implorantes atque adprecantes. Quibus quidem omnibus illam imprimis validissimam opem commendamus, quae in quolibet suscipiendo salutifero labore primum ac praecipuum sit oportet simul tempore simulque efficacitate adiumentum: precationem dicimus ardenti, demisso fidentique animo ad Deum admotam. Ac potentissimum interponant cupimus Deiparae Virginis patrocinium, ut hac benignissima deprecatrice et amantissima omnium Matre, Divinus Spiritus Orientalium gentium animos superna sua luce illuminet, utque omnes unum simus in una Ecclesia a Iesu Christo condita, et ab ipso Paraclito Spiritu iugi gratiarum imbre alita ad sanctitatemque permota. Iis vero, qui vel in sacris ephebeis, vel in ceteris collegiis vitam agunt, « Diem pro Oriente », ut aiunt, peculiari modo commendatum volumus; quo quidem die incensiores preces ad Divinum universae Ecclesiae Pastorem effundantur, ac iuvenum animi sanctissimae eiusmodi unitatis assequendae desiderio impensius instimulentur. Atque omnes denique, qui, vel sacro decorati sunt ordine, vel in Catholicae Actionis agmina in ceterasque consociationes adsciti, adiutricem Ecclesiasticae Hierarchiae navant operam, qua precibus, qua scriptis, qua alloquiis, optatissimam Orientalium omnium cum communi Patre unitatem etiam atque etiam provehant.

Ac faxit utinam Deus, ut paterna haec Nostra impensaque invitatio ab iis etiain dissidentibus Episcopis eorumque gregibus benevolenti exaudiatur animo, qui, a Nobis licet seiuncti, Alexandrinum tamen Patriarcham uti domesticam gloriam dilaudant ac venerantur. Esto praeclarissimus Doctor eis magister atque exemplum ad concordiam triplici illo vinculo iterum instaurandam. quod ipse, utpote rem omnino necessariam, tantopere commendavit, et quo Divinus Ecclesiae Conditor universos filios suos devinciri voluit. Meminerint iidem Nos illam hodie, providentis Dei consilio, Apostolicam obtinere Sedem, ad quam Alexandrinus Antistes, proprii officii conscientia ductus, provocavit, tum ut orthodoxam fidem contra Nestorii errores tutis armis defenderet, tum etiam ut dissidentium fratrum pacata consensio quasi divino sigillo muniretur. Ac sciant Nos eadem esse, qua Decessores Nostri, caritate permoti; idque iugibus votis ac precibus potissimum intendere, ut inveteratis obstaculis feliciter remotis, ille tandem illucescat dies, quo unus in uno ovili habeatur grex, Iesu Christo eiusque in terris Vicario concordibus animis obtemperans.

Eos autem peculiari modo ex orientalibus regionibus dissidentes filios compellamus, qui utique Cyrillum summa veneratione colunt, sed tamen Chalcedonensis Synodi auctoritatem idcirco non agnoscunt, quod in ea sollemniter sancitum fuit duplicem esse in Iesu Christo naturam. Perpendant iidem quae deinceps fuere, novis emergentibus erroribus, in Chalcedonensi Concilio decreta, non ea Alexandrinum Patriarcham sua sententia renuere. Ipse enim aperte scribit « non omnia, quae haeretici dicunt, statim fugienda ac repudianda esse: multa enim confitentur ex iis. quae nos quoque asserimus . . . Sic et de Nestorio quoque, licet duas naturas esse dicat. carnis et Verbi Dei differentiam significans : est enim alia Verbi, alia carnis natura : attamen unionem una nobiscum non confitetur » (Ep. 44 — Migne PG 77 col. 226).

Itemque fore sperare licet, ut hodierni quoque Nestorii assectatores, si, remoto a praeiudicatis opinionibus animo, S. Cyrilli scripta exquisierint intenteque reputaverint, viam sibi ad veritatem patere cernant, seseque sentiant, adspirante iuvanteque Deo, ad Catholicae Ecclesiae gremium revocari.

Iam nihil aliud superest, Venerabiles Fratres, nisi ut, per hanc S. Cyrilli celebrationem quindeciens saecularem, universae Ecclesiae, iisque praesertim omnibus, qui in orientalibus regionibus christiano gloriantur nomine, praesentissimum Sancti huius Doctoris patrocinium supplices imploremus, id potissimum ut dissidentibus fratribus ac filiis feliciter eveniat comprecantes, quod ipse olim gratulabundus scripsit :« Ecce divulsa ecclesiastici corporis membra rursum inter se coadunata sunt, et iam nihil reliquum est, quod ministros Evangelii Christi per discordiam seiungat » (Ep. 40. 49 -Migne PG 77 col. 254).

Qua quidem suavissima spe freti, cum vobis singulis universis, Venerabiles Fratres, tum gregibus unicuique vestrum concreditis, caelestium munerum auspicem, paternaeque benevolentiae Nostrae testem. Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die IX mensis Aprilis, dominica Resurrectionis D. N. I. Ch., anno MDCCCCXXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.

 

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, VI,
Sesto anno di Pontificato, 2 marzo 1944 - 1° marzo 1945, pp. 327-340
Tipografia Poliglotta Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana