Index   Back Top Print


  PIUS PP. XII

LITTERAE ENCYCLICAE

FULGENS RADIATUR*

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS,
 EPISCOPOS, ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM
ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES :
DECIMOQUARTO EXACTO SAECULO A PIENTISSIMO S. BENEDICTI OBITU

 

VENERABILES FRATRES SALUTEM
ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Fulgens radiatur, quasi in noctis caligine sidus, Benedictus a Nursia, Italiae non modo, sed totius etiam Ecclesiae decus. Cuius qui vitam inclitam suspexerit, ac tetricam illam, qua vixit, tempestatem ad historiae fidem exploraverit, is procul dubio divinae sententiae veritatem sentiet, qua Christus Apostolis et ab se conditae societati spopondit :« Ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi » (Matth. 27, 20). Quae quidem sententia ac pollicitatio vim suam nullo tempore pro certo amittit, sed ad omnem saeculorum respicit cursum, qui divino nutu dirigitur. Quin immo, cum acriores in christianum nomen hostes ingruunt, cum asperioribus fluctibus fatidica Petri navis iactatur, cum omnia denique labare videntur nec ulla humanae opis spes affulget, tum sponsor, solator supernaeque virtutis altor adest Christus, qui novos idcirco excitat athletas suos, ut rem catholicam tueantur, in pristinum restituant, eidemque auctiora usque incrementa, caelesti aspirante suffraganteque gratia, impertiant.

Horum in numero Noster praeclara luce renidet et « gratia Benedictus et nomine » (S. Greg. M. Lib. Dial. II, Prol. ; P. L. 66, 126), qui providentis Dei consilio e tenebricoso saeculo emersit, cum Ecclesiae non modo, sed civilis etiam humanique cultus status ac fortuna summo discrimine periclitabatur. Romanum Imperium, quod ad tantae gloriae apicem pervenerat, ac tot populos, gentes nationesque sapienti iuris temperatione aequitateque ita sibi coagmentaverat, ut «patrocinium orbis terrae, verius quam imperium potuisset nominari » (cfr. Cic. De off. II, 8), iam, ut terrenae res omnes, ad occasum declinaverat; quandoquidem intus debilitatum ac corruptum, foris autem barbarorum incursionibus, a septemptrionibus irruentium, diffractum, immani ruina sua in occidentalibus regionibus obrutum erat. Hac in tam saeva procella tantaque rerum iactura, undenam civili hominum consortioni spes illuxit, undenam eidem auxilium ac tutamen est ortum, quo veluti ex naufragio posset se suarumque rerum reliquias saltem incolumes servare? Ex catholica profecto Ecclesia : etenim, dum terrena incepta terrenaque instituta omnia, utpote quae humano solummodo consilio humanaque vi polleant, alia ex aliis decursu temporum succrescunt, ad fastigium perveniunt, ac deinde suapte natura misere demittunt, decidunt, ac corruunt; quam tamen Redemptor noster communitatem constituit, ea ex divino habet Conditore suo, ut superna vita virtuteque perpetuo fruatur; qua quidem alita atque innixa ita temporum, rerum hominumque iniurias eluctatur victrix, ut ex eorum detrimentis ac ruinis novam queat felicioremque aetatem educere, novamque civium, populorum ac gentium christiana doctrina christianoque afflatu componere ac conformare societatem.

Quam autem partem hac in redintegratione renovationeque rerum Benedictus egerit, placet, Venerabiles Fratres, per Encyclicas has Litteras presse ac summatim attingere, dum videtur hoc anno quartum ac decimum expleri saeculum, postquam ipse, innumeris laboribus in Dei gloriam hominumque in salutem exantlatis, terrestre exsilium caelesti patria feliciter mutavit.

I

Is, «liberiori genere ex provincia Nursiae exortus » (S. Greg. M. Lib. Dial. II, Prol. loc. cit. 126), « spiritu iustorum omnium plenus fuit » (ibidem II, 8; loc. cit. 66, 150), ac miro quodam modo rem christianam virtute prudentia sapientiaque sua suffulsit; etenim, dum saeculum vitiis consenuerat, dum Italia atque Europa miserrimum digladiantium populorum theatrum videbatur, ac monasticum etiam institutum, terreno respersum pulvere, ad corruptelarum illecebris resistendum repugnandumque minus poterat, quam opus erat, Benedictus perennem Ecclesiae iuventutem praeclara opera sanctitateque sua testatus est, morum disciplinam doctrina exemploque suo renovavit, ac religiosae vitae claustra tutioribus saepsit sanctioribusque legibus. Neque id satis; nam per se per suosque sectatores barbaras stirpes ex fero vitae usu ad civilem christianumque cultum reduxit, easdemque, ad virtutem, ad laborem et ad pacifica artium litterarumque studia convertens, fraterna necessitudine fraternaque caritate coniunxit.

In primo aetatis flore, Romae liberalibus disciplinis addiscendis traditur (cfr. S. Greg. M. Lib. Dial. II. Prol. loc. cit. 126); at ibi summo cum animi maerore videt haereses omneque genus errores serpere, multorumque decipere ac deformare mentes; privatos publicosque mores in pronum dilabi; ac plurimos praesertim iuvenes, mundulos ac concinnos, in voluptatum caeno miserrime volutari; ita quidem ut de Romana societate illud reapse asseverari posset: « Moritur et ridet. Et ideo in omnibus fere partibus mundi risus nostros lagrimae consequuntur » (Salvian. De gub. mundi, 7, 1; P. L. 53, 130). Ipse tamen, gratia Dei praeventus, « nulli animum voluptati dedit . . . sed cum . . . multos ire per abrupta vitiorum cerneret, eum, quem quasi in ingressu mundi posuerat, retraxit pedem . . . Despectis itaque litterarum studiis, relicta domo rebusque patris, soli Deo placere desiderans, sanctae conversationis habitum quaesivit » (S. Greg. M. Lib. Dial. II, Prol. loc. cit. 126). Commoditatibus igitur vitae ac corrupti saeculi illecebris non modo, sed allicientibus etiam futurae aetatis fortunae et honorabilibus muneribus, quibus inhiare poterat, libentissime vale dixit; ac Roma secedens, silvestres et solitarias regiones petiit, ubi supernarum rerum sibi liceret contemplationi vacare. Itaque Sublaqueum pervenit, ibique in angustum specum se recipiens, caelestem potius quam humanam vitam agere incepit.

Absconditus cum Christo in Deo, (cfr. Col. 3, 3), illam inibi per triennium ubere cum fructu assequi enisus est evangelicam perfectionem sanctitudinemque, ad quam divino quodam instinctu vocabatur. Terrena omnia refugere ac caelestia solummodo vehementer appetere; diu noctuque cum Deo colloqui, ac preces ad eum fundere incensissimas pro sua proximorumque salute; corpus voluntaria castigatione cohibere ac temperare, pravosque sensuum motus refrenare ac compescere sollemne habuit. Atque ex hac vivendi agendique ratione tam suavem animo percipiebat dulcedinem, ut quas ex terrenis opibus ac commodis iam antea expertus esset oblectationes, eas omnes summo in fastidio haberet oblivioneque quadam oblitteratas. Cum vero humani generis hostis quodam die acerrimis eum libidinis stimulis agitaret, illico, ut nobili ac forti animo erat, strenua voluntate obstitit; ac se in veprium aculea urticarumque asperitates proiciens, cruciatibus hisce ultro susceptis internum incendium sedavit atque restinxit; ac sui ipsius victor evadens, superna gratia veluti in praemium confirmatus est. « Ex quo videlicet tempore, sicut post discipulis ipse perhibebat, ita in eo est temptatio voluptatis edomita, ut tale aliquid in se minime sentiret . . . Liber quippe a temptationis vitio, iure iam factus est virtutum magister » (S. Greg. M. Lib. Dial. II, 3; loc. cit. 132).

Itaque Noster, per diuturnum hoc umbratilis ac solitariae vitae spatium in Sublaqueensi specu latens, sanctissime semet ipsum conformavit roboravitque, ac solida illa iecit christianae perfectionis fundamenta, quibus innixo in posterum sibi liceret magnam eximiae celsitudinis exstruere fabricam. Ut enim probe nostis, Venerabiles Fratres, sanctae navitatis sanctique apostolatus opera inania ac vacua procul dubio evadunt, nisi si eadem ex animo proficiscantur christianis illis ornamentis ditato, quibus tantummodo humana incepta possunt, superna suffragante gratia, ad Dei gloriam animarumque salutem recto itinere dirigi. Id quidem omnino sibi persuasum exploratumque habebat Benedictus; quamobrem, antequam grandia illa consilia ac proposita, ad quae divino afflante Numine vocabatur, exsequenda efficiendaque susciperet, eam, quam ceteris impertire cupiebat sanctitatis formam, ad evangelicae integritatem doctrinae compositam, in se luculenter referre quam maxime contendit, atque a Deo enixis precibus impetravit.

Cum autem excelsae eius sanctitudinis fama circumquaque manaret, ac magis in dies magisque percrebresceret, non modo monachi, qui in vicinia commorabantur, eius se disciplinae concredere exoptarunt, sed oppidanorum etiam multitudo ad eum turmatim convolare eius admirari virtutem, quaeque miranda ea cernere cupiebat signa, Deo donante ab eodem non raro perpetrata. Quin immo vivida illa lux, quae ex opaca Sublaqueensi spelunca radiabatur, tam late diffusa est, ut ad longinquas etiam regiones diffunderetur. Quamobrem « coepere etiam tunc ad eum Romanae urbis nobiles et religiosi concurrere, suosque ei filios Omnipotenti nutriendos dare » (ibidem II 3; loc. cit. 140).

Tum sanctissimus vir tempus advenisse intellexit, providentis Dei consilio praestitutum, quo religiosorum hominum familiam conderet, eamdemque omni nisu ad Evangelicam perfectionem conformaret. Idque optimis sub initium evenit auspiciis. Multi enim fuere « ab eo in loco eodem ad Omnipotentis Dei . . . servitium congregati : ita ut illic duodecim monasteria cum Omnipotentis Iesu Christi Domini opitulatione construeret, in quibus statutis patribus duodenos monachos deputavit; paucos vero secum retinuit, quos adhuc in sua praesentia aptius erudiri iudicavit » (ibidem loc. cit. 140).

Verumtamen, dum res - ut - diximus felici utebantur auspicio, ac iam uberes salutaresque edebant fructus, maioresque etiam in posterum pollicebantur, summo Noster cum animi maerore vidit turbidam in succrescentes segetes ingruere procellam, quam stridens invidia commoverat, ac terrenae cupidinis desideria concitaverant. Quoniam vero Benedictus non humano, sed divino consilio ducebatur, ne, quod in se potissimum conflatum erat odium, in suorum detrimentum misere recideret, « invidiae locum dedit, atque oratoria cuncta, quae construxerat, substitutis praepositis adiunctis fratribus ordinavit, et paucis secum monachis ablatis, habitationem mutavit loci » (ibidem II 8; loc. cit. 148). Itaque, Deo fidens eiusque praesentissimo fretus auxilio, ad meridiem perrexit, et ad castrum concessit, « quod Casinum dicitur, in excelsi montis latere situm . . .; ubi vetustissimum fanum fuit, in quo ex antiquorum more gentilium a stulto rusticorum populo Apollo colebatur. Circumquaque etiam in cultu daemonum luci succreverant, in quibus adhuc eodem tempore infidelium insana multitudo sacrificiis sacrilegis insudabat. Illuc itaque vir Dei perveniens, contrivit idolum, subvertit aram, succendit lucos, atque in ipso templo Apollinis oraculum Beati Martini, ubi vero ara eiusdem Apollinis fuit, oraculum sancti construxit Ioannis; et commorantem circumquaque multitudinem praedicatione continua ad fidem vocabat » (ibidem loc. cit. 152).

Casinum, ut omnes norunt, princeps fuit S. Patriarchae domicilium ac praecipuum eius virtutis sanctitatisque theatrum. Ex illius cacumine montis, dum fere undique ignorantiae vitiorumque tenebrae ventitantes omnia obvolvere atque obruere conabantur, novum refulsit lumen, quod, non tantum humanitatis veteris doctrina civilique cultu enutritum, sed christianis etiam praeceptis fotum, aberrantes per devia, populos ac gentes collustravit, et ad veritatem ad rectumque iter revocavit ac direxit. Ita quidem ut iure meritoque asseverari queat, quod sacrum ibi coenobium exstructum fuit, illud optimarum disciplinarum virtutumque omnium perfugium ac praesidium exstitisse, ac gravissimis illis temporibus « quasi Ecclesiae columen fideique propugnaculum » (Pius X Litt. Apost. Archicoenobium Casinense, d. d. 10 Febr. a. 1913).

Heic Benedictus monasticae vitae institutum ad eam perduxit perfectionis formam, ad quam iam diu precando, meditando, experiendoque contenderat. Hoc siquidem peculiare ac praecipuum munus eidem ex providentis Dei consilio demandatum fuisse videtur, ut ex orientalibus nempe regionibus monachorum vivendi rationem non tam in occidentem inveheret, quam Italiae ceterorumque Europae populorum ingenio, necessitatibus ac condicionibus accommodaret atque aptaret feliciter. Itaque serenae illi asceseos doctrinae, quae in orientis coenobiis tantopere floruerat, operosa per eum adiicitur atque indefatigabilis navitas, qua liceat « contemplata aliis tradere » (S. Th. II II, q. 188, a. 6), ac terrenas non tantum segetes ex incultis terris producere, sed spirituales etiam fructus apostolico edere sudore. Quas solitaria vita asperitates habebat, non omnibus consonas ac nonnullis interdum etiam periculosas, eas enit ac mulcet fraternus Benedictinae domus convictus, in quo precando, operando, ac sacris vacando profanisque disciplinis, beata requies non novit otium neque desidiam; et in quo actio et labor, nedum mentem animumque fatigent, dissipent et ad inutilia abstrahant, serenant potius, confirmant, et ad superna erigunt. Non nimis enim disciplinae rigor, non cruciatuum acerbitas iubetur, sed Dei amor imprimis ac fraterna erga omnes actuosaque caritas. Siquidem « regulam suam ita temperavit, ut fortes plura facere cuperent, et infirmi eius severitatem non refugerent . . . Studebat potius amore suos regere, quam eis timore dominari » (Mabillon, Annales Ord. S. Bened. Lucae 1739, t. I, p. 107). Cum igitur quodam die anachoretam cerneret, qui se vinculis alligatum in angustum specum concluserat, ne iterum ad peccata et ad saeculi vitam redire posset, eum benigne hisce verbis reprehendit :« Si servus Dei es, non teneat te catena ferri, sed catena Christi » (S. Greg. M. Lib. Dial. III, 16; P. L. 77, 261).

Itaque peculiaribus illis eremitarum vitae normis ac singularibus praeceptis, quae antea plerumque non omnino certa ac statuta erant, sed saepenumero ex ipsius coenobiarchae nutu pendebant, Benedictina lex monastica successit, praeclarum illud romanae christianaeque sapientiae monumentum, in quo monachorum iura, officia ac ministeria Evangelica benignitate ac caritate temperantur, et quod tantopere ad multorum excitandam virtutem sanctitatemque provehendam valuit ac valet. In hac nempe Benedictina lege prudentia summa cum simplicitate coniungitur, christiana humilitas cum animosa virtute copulatur; ac severitatem moderatur lenitas, debitamque obtemperationem sana libertas nobilitat. In ea reprehensio firmitate pollet, sed indulgentia ac benignitas suavitate arridet; praecepta omnino vigescunt, sed obedientia dat quietem mentibus, dat pacem animis; silentium gravitate placet, sed colloquium dulci gratia ornatur; ac vis denique auctoritatis exercetur, sed infirmitas non caret auxilio (cfr. Bossuet, Panégyrique de S. Benoît; Œuvres compl., vol. 12, Paris 1863, p. 165).

Haud miramur igitur si, quam « vir Dei Benedictus . . . scripsit monachorum regulam, discretione praecipuam, sermone luculentam » (S. Greg. M. Lib. Dial. II, 36; P. L. 66, 200), eam cordati omnes hodie summis laudibus efferant; ac libet heic praecipua eius lineamenta breviter scribendo attingere et in sua luce ponere, cum id non modo frequentissimae S. Patriarchae suboli, sed ceteris etiam ex clero christianoque populo gratum fore atque utile confidamus.

Monastica communitas ita constituitur ac conformatur, ut christianae domui assimuletur, cui quidem abbas, seu coenobiarcha, quasi pater familias praesit, atque omnes ex paterna eius auctoritate omnino pendere debeant. « Vidimus expedire — ita Benedictus — propter pacis caritatisque custodiam, in abbatis pendere arbitrio ordinationem monasterii sui » (Reg. S. Benedicti, c. 65). Quamobrem ei singuli universi ex officii conscientia religiosissime obtemperare debent (cfr. ibidem c. 3), in eodemque divinam ipsam respicere ac revereri auctoritatem. Qui tamen ex credito sibi munere monachorum animos regendos et ad evangelicam vitae perfectionem excitandos suscepit, diligentissime recogitet atque perpendat sibi fore aliquando de iisdem supremo Iudici rationem reddendam (cfr. ibidem c. a); atque adeo in gravissima hac causa ita se gerat, ut iusto afficiatur praemio, cum « in tremendo iudicio Dei facienda erit discussio » (ibidem c. 2). Ac praeterea quotiescumque in suo cuiusque coenobio res praecipuae pertractandae sunt, sodales convocet omnes, eorumque consilia, libere deprompta, audiat, accurateque consideret, antequam ad easdem aptiore, quo videbitur, modo decernendas deveniat (cfr. ibidem c. 3).

Gravis autem difficultas ac salebrosa quaestio inde ab initio emersit, cum agebatur de monasticae vitae candidatis, qui excipiendi vel recusandi essent. Concurrebant enim ad sacra coenobia cooptandi ex omni stirpe ac gente et ex quovis civium ordine : Romani nempe ac barbari, liberi ac servi, victi ac victores, atque ex patricia nobilitate non pauci ex humilique aeraria plebe. Eiusmodi causam quaestionemque Benedictus grandi animo ac fraterna caritate solvit atque composuit; « quia — ita ipse — sive servus, sive liber, omnes in Christo unum sumus et sub uno Domino aequalem servitutis militiam baiulamus . . . Ergo aequalis sit . . . omnibus caritas; una praebeatur in omnibus secundum merita disciplina » (ibidem c. 2). Iis vero iubet, qui Institutum suum amplexi fuerint, ut « omnia . . . omnibus sint communia » (ibidem c. 33); non vi, vel aliquo coactu, sed sponte ac generosa voluntate. Omnes praeterea in coenobii claustris religiosae vitae stabilitate contineantur; ita tamen ut, non modo divinis precibus librorumque lectioni vacare debeant (cfr. ibidem c. 48), sed agrorum etiam culturae (cfr. ibidem c. 48), sed fabrilibus etiam artibus (cfr. ibidem c. 57), sed sacrisquoque apostolatus operibus. Etenim « otiositas inimica est animae; et ideo certis temporibus occupari debent fratres in labore manuum . . . » (ibidem c. 48). Verumtamen hoc primarium omnibus esto, hoc summa diligentia summaque cura enitendum, ut nempe « nihil operi Dei praeponatur » (ibidem c. 43). Quamquam enim « ubique credimus divinam praesentiam. . . . Maxime tamen hoc sine aliqua dubitatione credamus, cum ad opus divinum adsistimus. . . . Ergo consideremus qualiter oporteat in conspectu Divinitatis et angelorum eius esse, et sic stemus ad psallendum, ut mens nostra concordet voci nostrae » (ibidem c. 19).

In praecipuis hisce normis atque sententiis, quas ex Benedictina lege quasi delibare placuit, non modo monasticae eiusdem regulae prudentia, opportunitas, ac mirabilis illa cum humana natura congruentia atque concordia facile cernuntur atque aestimantur, sed eius etiam momentum eiusque summa gravitas. Dum enim obscura ea ac turbulenta aetate, agrorum cultura, fabriles ingenuaeque artes, litterarum studia ac sacrae profanaeque disciplinae nullo habebantur in pretio, sed misere fere ab omnibus deserebantur, in Benedictinis coenobis paene innumera succrevit agricolarum, artificum, doctorumque hominum multitudo, quae non tantum vetustae doctrinae documenta incolumia pro viribus servare contendit, sed veteres etiam novosque populos, saepenumero inter se digladiantes, ad pacem, ad concordiam, ad operosamque navitatem revocavit; eosdemque ex renascenti barbaria, ex vastationibus, ex ruinis ad humanae christianaeque lenitatis mores, ad laboris patientiam, ad veritatis lumen et ad civilem redintegrandum cultum, sapientia caritateque conformatum, feliciter reduxit.

Neque id satis; hoc enim in Benedictinae vitae Instituto praecipuum est, ut omnes nempe, dum vel manu, vel mente operantur, in id potissimum respectent atque contendant, ut ad Christum se quisque continenter erigant eiusque perfectissimo amore exardescant. Non enim possunt terrenae res, vel universae, animum explere hominum, quem Deus ad se assequendum creavit; sed potius id habent ab Auctore suo demandatum, ut nos veluti per ascendentes gradus ad eumdem potiundum moveant atque convertant. Quamobrem pernecesse imprimis est « nihil amori Christi praeponere » (ibidem c. 4) ;« nihil sibi Christo carius existimare » (ibidem c. s); « Christo omnino nihil praeponere, qui nos ad vitam aeternam perducat » (ibidem c. 72).

Huic autem flagrantissimo in Divinum Redemptorem amori caritas in proximos respondeat oportet, quos omnes veluti fratres amplecti debemus, omnique ope iuvare. Quapropter, dum odia simultatesque alios adversus alios agitant atque propellunt, dum rapinae, caedes, innumeraeque aerumnae ac miseriae ex turbida illa gentium rerumque conversione proficiscuntur, suis asseclis Benedictus sanctissima haec praecepta commendat: « Pauperum et peregrinorum maxime susceptioni cura sollicite exhibeatur, quia in ipsis magis Christus suscipitur » (ibidem c. 53). « Omnes supervenientes hospites tamquam Christus suscipiantur, quia ipse dicturus est : Hospes fui et suscepistis me » (ibidem c. 53). « Infirmorum cura ante omnia et super omnia adhibenda est, ut, sicut revera Christo, ita eis serviatur, quia ipse dixit: Infirmus fui et visitastis me » (ibidem c. 36). Itaque perfectissima eiusmodi erga Deum, erga proximos caritate animatus atque compulsus opus suum consummavit atque perfecit; et, cum iam laetabundus meritisque plenus, caelestes sempiternae beatitatis auras praeciperet, eiusque praegustaret suavitates, « ante sextum . . . sui exitus diem, aperiri sibi sepulturam iubet. Qui mox correptus febribus, acri coepit ardore fatigari; cumque per dies singulos languor ingravesceret, sexta die portari se in oratorium a discipulis fecit, ibique exitum suum Dominici corporis et sanguinis perceptione munivit, atque inter discipulorum manus imbecillia membra sustentans, erectis in caelum manibus, stetit, et ultimum spiritum inter verba orationis efflavit » (S. Greg. M. Lib. Dial. II, 37; P. L. 77, 202).

II

Postquam autem sanctissimus Patriarcha ad superos pio obitu evolavit, quem monachorum Ordinem condiderat, nedum decideret, vel collaberetur, visus est potius non modo praesentissimo eius exemplo fuisse nullo non tempore ductus, alitus conformatusque, sed eius quoque caelesti patrocinio ita fuisse suffultus ac roboratus, ut maiora in annos incrementa susciperet.

Quantopere vero Benedictini Instituti vis ac virtus in priscam illam aetatem feliciter valuerit, et quot quantaque in subsequentium etiam saeculorum cursum contulerit beneficia, ii omnes agnoscant oportet, qui non praeiudicatis opinionibus moti, sed ex historiae fide humanos eventus dispiciant rectoque iudicio existiment. Etenim, praeterquam quod, ut supra diximus, Benedictini sodales paene uni fuere, qui per tenebricosum aevum, in tanta hominum ignorantia rerumque dissolutione, doctrinae litterarumque codices custodirent incolumes diligentissimeque transcriberent atque commentarentur, iidem etiam praeprimis fuere, qui artes, qui disciplinas, qui magisteria exercerent omnique ope proveherent. Ita quidem ut, quemadmodum Catholica Ecclesia tribus potissimum prioribus suae vitae saeculis sacro cruore martyrum fuit mira quadam ratione solidata et aucta, atque eodem subsequentique tempore divinae eius doctrinae integritas adversus haereticorum incursus atque fallacias per strenuam sapientemque SS. Patrum operam sarta tectaque servata fuit, asseverari reapse possit Benedictinum Institutum eiusque coenobia florentissima non sine Numinis consilio atque afflatu idcirco excita fuisse, ut, collabente Romano Imperio, ac concursantibus usquequaque feris gentibus, bellico compulsis furore, christiana res publica et sua resarciret detrimenta, et novis Evangelica veritate caritateque mansuefactis populis, eosdem ad fraternam concordiam, ad fructuosum laborem, ad virtutem denique, quae Redemptoris nostri praeceptis regatur, eiusque enutriatur gratia, sollerti atque indefessa data opera reducerent. Siquidem, ut anteacta aetate per consulares vias Romanae gradiebantur legiones, quae Almae Urbis imperio cunctas gentes subicere contenderent, ita tunc innumerae monachorum cohortes, quorum arma « non carnalia sunt, sed potentia Deo » (1 Cor. 10, 4), a Pontifice Maximo mittuntur, ut non gladio, non vi, non caede, sed Cruce et aratro, sed veritate et caritate pacificum Iesu Christi Regnum ad terrarum orbis usque terminos feliciter propagarent. Ubicumque autem inermes eiusmodi cohortes, quae ex christianae religionis praeconibus, ex opificibus, ex agricolis, atque ex humanarum divinarumque disciplinarum magistris constabant, sua ponebant vestigia, inibi saltuosae incultaeque terrae ferro proscindebantur; fabrilium optimarumque artium excitabantur domicilia; atque ex silvestri feraque vita ad civilem consortionem civilemque cultum homines conformabantur, eisdemque Evangelicae doctrinae virtutisque lumen in exemplum praelucebat. Apostoli innumeri, superna flagrantes caritate, incognitas ac turbulentas peragrarunt Europae regiones, generoso eas irrorarunt sudore ac sanguine, earumque pacatis populis catholicae veritatis sanctitudinisque invexere lucem. Ita quidem ut reapse affirmari possit, quamvis Roma, multis iam aucta victoriis, ius imperii sui terra marique protulerit, per eos tamen «mintts . . . fuisse quod ei bellicus labor subdidit, quam quod pax christiana subiecit » (cfr. S. Leo M. Serm. I in natali Ap. Petri et Pauli; P. L. 54, 423). Siquidem non modo Britannia, Gallia, Batavia, Frisia, Dania, Germania, Pannonia ac Scandia, sed Slavoniae etiam nationes non paucae horum monachorum apostolatu gloriantur, eosdemque et sua decora existimant, et praeclaros civilis sui cultus auctores. Quot sacrorum Antistites ex eorum Ordine orti sunt, qui vel iam constitutas Dioeceses sapienti rexere regimine, vel novas non paucas condidere, suoque fecundarunt labore. Quot magistri doctoresque eximii celeberrimas studiorum ac liberalium artium exstruxere sedes, ac non modo plurimorum mentes, erroribus infuscatas, collustrarunt, sed in universum etiam sacrarum profanarumque disciplinarum adauxere incrementa. Quot denique sanctissimi viri enituere, qui, in Benedictinam adsciti subolem, Evangelicam pro viribus sunt perfectionem assecuti, ac suae virtutis exemplo, sacris concionibus signisque mirandis prorsus, Deo largiente, patratis, Iesu Christi Regnum omni ope propagarunt. In quibus quidem permulti, ut probe nostis, Venerabiles Fratres, vel Episcopali fuere dignitate insigniti, vel Summi etiam Pontificatus refulsere maiestate. Horum apostolorum, Antistitum, sanctorum virorum Summorumque Pontificum nomina, aureis litteris in Ecclesiae annalibus scripta, longum est heic singillatim recensere ; ac ceteroquin tam vivido splendore lucent, tam magnum habent in historiae cursu momentum, ut facile omnibus innotescant.

Valde igitur opportunum ducimus ut haec, quae presse scribendo attigimus, per haec saecularia sollemnia intento reputentur animo omniumque ante oculos nitidissima luce reviviscant, quo facilius omnes inde sumant, non modo ut inclitos hos Ecclesiae fastos efferant atque dilaudent, sed ut illa etiam, quae sanctioris vitae documenta ac praecepta ex iisdem proficiscuntur, libenti actuosaque voluntate sequantur.

Non enim veteres solummodo aetates habuere, cur innumera ex hoc Patriarcha ex eiusque Instituto beneficia acciperent, sed multa etiam ac gravia habet aevum hoc nostrum, quae ab eo addiscat. Ii addiscant imprimis — quod ceteroquin non dubitamus — qui ex frequentissima eius familia sunt, praeclaris eius vestigiis auctiore cotidie studio insistere, eiusque virtutis sanctitatisque principia atque exempla in suum cuiusque vitae usum deducere. Ita enim profecto eveniet, ut ei non solum, quam caelestem olim, superno quodam instinctu ducti, secuti sunt vocem, cum monasticam auspicati sunt vitam, libenti animo frugiferaque respondeant opera, non solum ut serenae suae conscientiae requieti, sempiternaeque suae saluti apprime consulant, sed ut etiam in communem christiani populi utilitatem in divinamque promovendam gloriam, uberibus cum fructibus, allaborare queant.

Ac praeterea omnes quoque civium ordines, si studiosa intentaque mente in S. Benedicti vitam in eiusque praecepta praeclaraque facinora intueantur, facere iidem non poterunt quin suavissimo potentissimoque eius afflatu atque appulsu moveantur; ac sponte recognoscant saeculum etiam nostrum, tot tantisque rerum animorumque ruinis, periculis ac detrimentis perturbatum et anxium, necessaria ab eo posse mutuari remedia. Ante omnia vero meminerint ac probe considerent augusta religionis principia eiusque morum normas tutiora esse atque firmiora humanae societatis fundamenta; quibus quidem subversis vel debilitatis, necessitate quadam pronum esse omnia pedetemptim collabi, quae ad rectum ordinem, quae ad pacem, quae ad prosperitatem civium populorumque pertineant. Id, quod tam luculenter, ut vidimus, Benedictini Ordinis historia testatur, iam prisca ethnicorum aetate lectissima mens perspexerat, cum eiusmodi sententiam edidit : « . . . Vos Pontifices, . . . diligentius . . . urbem religione, quam ipsis moenibus cingitis » (Cic. De nat. Deor. II, c. 40). Itemque « . . . Quibus [sanctitate et religione] sublatis, perturbatio vitae sequitur, et magna confusio; atque haud scio an pietate adversus deos sublata, fides etiam et societas generis humani et una excellentissima virtus, iustitia, tollatur » (ibidem I, c. 2).

Primum igitur ac praecipuum hoc est: supremum revereri Numen, eiusque sanctissimis legibus privatim, publice obtemperare; quibus posthabitis nulla prorsus humana potestas frenos est habitura tantos, ut satis cohibere ac iure componere incitatas plebis cupiditates possit. Una enim religio recti honestique firmamenta continet.

Ad aliud quoque sanctissimus Patriarcha docet et admonet, quo nostra haec aetas tantopere indiget : Deum nempe non modo esse honorandum atque colendum, sed impensa etiam caritate veluti Patrem adamandum. Quae quidem caritas cum hodie misere frigeat atque torpescat, inde consequitur ut plurimi terrena potius quaerant, quam caelestia; idque incomposita contentione, quae turbas non raro parit, simultatesque et odia alit acerrima. Atqui, cum aeternum Numen vitae nostrae sit auctor, ab eodemque innumera nobis impertiantur beneficia, debitum omnibus officium est summo eum amore prosequi, ad eumque potissimum nos nostraque omnia convertere ac dirigere. Atque ex eiusmodi divino amore fraterna erga proximos caritas oriatur oportet, quos omnes cuiusvis stirpis, cuiusvis nationis civilisque ordinis utpote in Christo fratres habeamus; ita quidem ut ex universis gentibus ex cunctisque Civitatis classibus una fiat christiana familia, quam non nimium uniuscuiusque utilitatis studium dissociet, sed mutua adiutricis operae collatio amico animo coniungat. Si haec praecepta, quibus olim Benedictus permotus, collabentem turbulentamque illorum temporum societatem collustravit, recreavit, erexit, ad melioresque reduxit mores, hodie etiam quam latissime in usum veniant atque vigescant, tum facilius procul dubio nostrum quoque saeculum poterit ex formidoloso eiusmodi naufragio emergere, sua poterit rerum animorumque resarcire detrimenta, suisque immensis malis opportune feliciterque mederi.

Ac praeterea, Venerabiles Fratres, legifer Benedictini Ordinis auctor nos docet — quod quidem tam libenter hodie conclamatur propalam, sed nimio saepius non recte, ut addecet atque oportet, in vitae usum deducitur — humanum nempelaborem non aliquid esse dignitatis expers, odiosum atque molestum, sed aliquid potius amandum, decorum atque iucundum. Operosa etenim vita, sive agrorum cultura, sive artibus quaestuosis, sive denique ingenuis exerceatur disciplinis, non deprimit animos sed nobilitat; non eos in servitutem redigit, sed verius earum rerum, quae circumstant quaeque laboriose tractantur, dominos quodammodo moderatoresque efficit. Iesus ipse adolescens, cum adhuc intra domesticos parietes lateret, in nutricii sui officina tignarium fabrum agere non dedignatus est, divinoque sudore suo humanum voluit consecrare laborem. Animadvertant igitur ii non modo, qui litterarum doctrinarumque studio vacant, sed ii etiam, qui fabrilibus artibus insudant, ut sibimet ipsis possint cotidianum comparare victum, rem agere nobilissimam, qua suis non tantum cuiusque commodis consulere, sed totius etiam inservire queant civilis communitatis bono. Id faciant tamen, ut Benedictus Patriarcha admonet, mente animoque ad caelum erectis; id non vi, sed amore agant; id denique — cum etiam legitima sua tueantur iura — non ceterorum sorti invidentes suscipiant, non incomposite ac per turbas, sed tranquillo rectoque ordine. Ac divinae illius sententiae sint memores : « In sudore vultus tui vesceris pane » (Gen. 3, 19); quod quidem praeceptum est ab omnibus hominibus obedientiae expiationisque causa exsequendum.

Hoc vero potissimum ne obliviscantur, ex terrenis nempe caducisque rebus, sive mentis acie excultis ac vestigatis, sive laboriosa tractatis arte, ad caelestia illa perpetuoque mansura nobis esse auctiore cotidie nisu contendendum, quae quidem cum assecuti erimus, tum solummodo licebit pace vera. serena requiete, sempiternaque felicitate perfrui.

Cum bellum, proxime saeviens, in Campaniae ac Latii oras illatum esset, miserandum in modum, ut nostis, Venerabiles Fratres, sacrum etiam Casini montis verticem attigit; et quamvis Nos, quidquid suadendo, adhortando obtestandoque potuimus, nihil reliqui fecerimus, ut religioni sanctissimae, optimis artibus ipsique civili cultui tam immanis ne inferretur iactura, nihilo secius praeclarum illud studiorum pietatisque domicilium, quod e saeculorum fluctibus quasi fax tenebrarum victrix emerserat, subvertit ac diruit. Itaque, dum urbes, oppida, castella ac vici circum sunt obruta cladibus atque ruinis, visum est quodammodo Casinense etiam Archicoenobium, princeps Benedictini Ordinis domus, quasi filiorum suorum participare luctum, participare miserias. Ac fere nihil aliud incolume superfuit, nisi sacrum hypogeum, in quo S. Patriarchae exuviae religiosissime asservantur.

In praesens quoque, ubi excelsa fulgebant monumenta, parietinae sunt, maceriae ac rudera, quae vepres miserabundae obvolvunt; ac propre tantummodo parva excitata est haud ita pridem monachorum sedes. At cur sperare non liceat, dum quartum ac decimum commemoratur saeculum, ex quo sanctissimus ille vir, postquam tantum inchoavit perfecitque opus, superorum est potitus beatitatem, cur, dicimus, sperare non liceat fore ut — conitentibus bonis omnibus, iisque imprimis, qui et divitiis affluunt, et generoso praestant animo — antiquissimum hoc Archicoenobium ad pristinum quam primum restituatur decus? Hoc profecto Benedicto debet humana societas, quae, si hodie tanto doctrinae lumine splendet, si vetustis laetatur litterarum documentis, id magnam partem eidem eiusque laboriosae suboli acceptum referat necesse est. Futurum igitur confidimus ut spei ac votis hisce Nostris res feliciter respondeat; sitque hoc opus non modo redintegratae restitutionis officium, sed auspicium etiam meliorum temporum, quibus Benedictini Instituti afflatus, eiusque opportunissima praecepta magis in dies magisque vigescant.

Qua suavissima spe freti, tum vobis singulis, Venerabiles Fratres, cunctoque gregi curis cuiusque vestris demandato, tum universae monachorum familiae, quae legifero hoc gloriatur magistro ac patre, caelestium gratiarum auspicem Nostraeque benevolentiae testem, Apostolicam Benedictionem effuso animo impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XXI mensis Martii, in festo S. Benedicti, anno MDCCCCXXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

 

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, IX,
Nono anno di Pontificato, 2 marzo 1947 - 1° marzo 1948, pp. 477-492
Tipografia Poliglotta Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana