Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

LITTERAE ENCYCLICAE

MEDIATOR DEI ET HOMINUM*

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS PRIMATES
ARCHIEPISCOPOS EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS
PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES :
DE SACRA LITURGIA.

 

 INTRODUCTIO

VENERABILES FRATRES SALUTEM
ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

« Mediator Dei et hominum »(1 Tim. 2, 5), pontifex magnus qui penetravit caelos, Iesus filius Dei, (cfr. Hebr. 4, 14), cum illud misericordiae opus suscepit, quo humanum genus supernis cumulavit beneficiis, eo procul dubio spectavit, ut ordinis rationem, inter hominem eiusque Creatorem iam peccato perturbatam, redintegraret utque miseram Adae subolem, hereditaria labe infectam, ad caelestem Patrem, primum omnium principium supremumque finem, reduceret. Quamobrem, cum in terris commorabatur, non modo initae Redemptionis nuntium dedit, auspicatumque Divinum Regnum declaravit, sed adsidue precando seseque devovendo in animarum incubuit salutem procurandam, usque dum e Cruce pendens semet ipsum obtulit immaculatum Deo, ut emundaret conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi (cfr. Hebr. 9, 14). Itaque mortales omnes, ex via feliciter revocati, quae ad exitium ad interitumque eos misere abducebat, ad Deum iterum dirigebantur; ut per collatam operam cuiusque suam in propriam adipiscendam sanctitatem, quae quidem ex intaminati cruore Agni oritur, debitam Deo tribuerent gloriam.

Voluit autem Divinus Redemptor ut quam in mortali corpore supplicationibus suis suoque sacrificio inierat sacerdotalem vitam, eadem per saeculorum decursum non intermitteretur in Corpore suo mystico, quod est Ecclesia; atque adeo perspicibile sacerdotium instituit ad offerendam in omni loco oblationem mundam (cfr. Mal. I, II), ut homines sive in Orientis, sive in Occidentis regionibus a peccato liberati, ex suo conscientiae officio, ultro libenterque Deo servirent.

Ecclesia igitur, accepto a Conditore suo mandato fideliter obtemperans, sacerdotale Iesu Christi munus imprimis per sacram Liturgiam pergit. Idque facit primario loco ad altaria, ubi Crucis sacrificium perpetuo repraesentatur (cfr. Conc. Trid. Sess. 22, c. t) et, sola offerendi ratione diversa, renovatur (cfr. ibid. c. 2); deinde vero per sacramenta, quae peculiaria instrumenta sunt, quibus superna vita ab hominibus participatur; postremo autem per laudis praeconium, quod Deo Optimo Maximo cotidie offertur. « Quam iucundum sane — ita Decessor Noster f. m. Pius XI — caelo terraeque spectaculum praebet Ecclesia orans, cum totos continenter dies noctesque totas, psalmi divino afflatu conscripti concinantur in terris: nulla per diem computetur hora, quae propria non consecretur liturgia ; nulla humanae vitae aetas, quae suum non habebat communis huius obsecrationis mystici Corporis Christi, quod est Ecclesia » (Litt. Encycl. Caritate Christi d. d. 3 Maii a. 1932).

Nostis profecto, Venerabiles Fratres, sub superioris saeculi exitum huiusque initium singularem excitatam esse liturgicorum studiorum concertationem cum ex privatorum hominum laudabili nisu, tum praesertim ex impensa ac sedula navitate quorumdam coenobiorum incliti Benedictini Ordinis; itaque non modo in multis Europae nationibus sed in transmarinis etiam terris laude digna ac frugifera succrevit hac in re contentio. Cuius quidem studiosae contentionis salutares fructus ut in acrarum disciplinarum campo cernere licuit, ubi liturgici Occidentalis Orientalisque Ecclesiae ritus satius fuere altiusque perestigati ac cogniti, ita in spirituali etiam privataque multorum christianorum vita.

Augustae altaris Sacrificii caerimoniae magis fuere notae, perceptae, existimatae; Sacramenta latius crebriusque participata; liturgicae preces degustatae suavius; atque Eucharistiae cultus — quod reapse retinendum est — christianae veri nominis pietatis fons et caput habitus est. Ac magis praeterea in sua luce est positum christifideles omnes unum arctissimumque efficere corpus, cuius caput est Christus, christianoque populo officium esse liturgicos aequo modo participare ritus.

Vobis procul dubio perspectum est Apostolicam hanc Sedem nullo non tempore curavisse diligenter ut credita sibi plebs recto imbueretur actuosoque liturgiae sensu; nec minus diligenter contendisse ut sacri ritus debita dignitate extrinsecus etiam eniterent. Nos ipsi quoque hac eadem super causa, cum quadragenarii temporis concionatores almae huius Urbis anno MDCCCCXXXXIII ex more allocuti sumus, eos sumus adhortati vehementer ad suos cuiusque auditores commonendos, ut Eucharisticum Sacrificium impensius usque participarent; atque haud ita multo ante eo consilio ducti ut liturgicae preces rectius intellegerentur earumque veritas atque suavitas perciperentur facilius, Psalmorum librum, qui in Catholica Ecclesia harum precum tanta pars est, ex primigenio textu iterum in latinum transferendum curavimus (cfr. Litt. Ap. Motu Proprio In cotidianis precibus d. d. 24 Mart. a. 1945)

Verumtamen dum id genus studia ob salutares, qui inde proficiscuntur, fructus, haud mediocre Nobis afferunt solacium, conscientiae officium postulat ut ad renovationem illam, prout hac in re a nonnullis praedicatur, animum convertamus Nostrum, curemusque diligenter ut suscepta proposita modum ne excedant, neve vitiosa omnino evadant.

Iamvero, si ex una parte valde dolemus nonnullis in regionibus sacrae Liturgiae sensum, intellegentiam ac studium mancum interdum esse ac fere nullum, ex altera vero multa cum sollicitudine, non timoris vacua, animadvertimus nonnullos novitatis nimio studiosiores esse, atque ex rectae doctrinae ac prudentiae via transversos aberrare. Siquidem iis consiliis ac votis, quae suscipiunt, de sacra renovanda Liturgia, principia saepenumero interserunt, quae vel ratione vel re ipsa causam hanc sanctissimam in discrimen adducunt, ac non numquam etiam talibus erroribus inficiunt, qui catholicam fidem atque asceseos doctrinam attingunt.

Fidei autem ac morum integritas peculiaris esse debet norma sacrae huius disciplinae, quae sapientissimis Ecclesiae eloquiia consona sit omnimodis oportet. Nobis igitur officium est, quod te sit factum dilaudare ac commendare, quod vero e iusto itinere deflectat, continere vel reprobare.

Haud tamen reputent qui inertes ac segnes sunt, idcirco a Nobis comprobari, quod errantes reprehendimus audacesque refrenamus; neque imprudentes tum se a Nobis exornari laudibus existiment, cum neglegentes corrigimus atque ignavos.

Quodsi in Encyclicis hisce Litteris de latina potissimum Liturgia agimus, id non ex eo oritur quod minore aestimatione prosequamur venerandas Orientalis Ecclesiae Liturgias, quarum ritus, ex antiquis nobilibusque monumentis traditi, pari sunt bis ratione carissimi; sed ex peculiaribus potius Occidentalis Ecclesiae condicionibus oritur, quae quidem eiusmodi sunt, ut interponendam hac in causa auctoritatem Nostram postulare videantur.

Christiani igitur omnes vocem docili animo exaudiant communis Patris, qui eos universos, secum arctissime coniunctos, Dei aram adire percupit, eamdem fidem profitentes, eidem obtemperantes legi, idemque Sacrificium una mente unaque votate participantes. Id profecto honor Deo debitus postulat; postulant etiam nostrorum horum temporum necessitates. Postquam enim diuturnum saevumque bellum simultate ac caede disiecit populos, recte cordati homines aptiore quovis modo concordiam revocare omnes enituntur. Nullum tamen propositum atque inceptum putamus efficacitatem hac in re habere tam, quantam actuosum illud religionis studium atque afflatum, quo christiani imbuantur ac ducantur necesse est; ita qui ut eadem veritatis capita sincero animo amplexi, ac legitimis Pastoribus ultro libenterque obsequentes, debitumque praestantes Deo cultum, fraternam quamdam communitatem efficiant, quandoquidem « unum corpus multi sumus, omnes qui de pane participamus » (1 Cor. 10, 17).

PARS PRIMA
LITURGIAE INDOLES, ORTUS, PROGRESSUS

 

I- LITURGIA EST CULTUS PUBLICUS

Illud procul dubio hominibus praecipuum officium est, ut se quisque vitamque suam ad Deum dirigat. « Ipse enim est cui principaliter alligari debemus tamquam indeficienti principio, ad quem etiam nostra electio assidue dirigi debet, sicut in ultimum finem, quem etiam negligentes peccando amittimus, et credendo et fidem praestando recuperare debemus » (S. Th. Summa Theol. II II, q. 81 art. 1). Homo autem recto ordine ad Deum dirigitur, cum supremam eius maiestatem, supremumque magisterium agnoscit, cum veritates divinitus patefactas prona suscipit mente, cum legibus ab eo latis religiosa observantia subicitur, omnem actionem navitatemque suam ad eum convertens; cum denique — ut rem breviter perstringamus debitum cultum atque obsequium per religionis virtutem Deo uni et vero praestat.

Quod quidem officium si homines singillatim primo loco obligat, at humanam quoque communitatem universam, socialibus ac mutuis nexibus conformatam obstringit, cum et ipsa a summa Dei auctoritate pendeat.

Animadvertendum autem est homines peculiari modo hoc officio teneri, quia Deus ad ordinem eos evexit supra naturam positum.

Itaque, si Deum consideramus veterem condentem legem, eum cernimus de sacris etiam ritibus edere praecepta, accuratasque decernere normas, quibus populus obtemperet in legitimo eidem praestando cultu. Quamobrem varia statuit sacrificia, variasque designavit caerimonias, quibus dicatum sibi munus offerretur; eaque omnia perspicue significavit, quae ad foederis arcam, ad templum, ad diesque festos pertinerent. Sacerdotalem tribum et summum sacerdotem constituit; ac vestes etiam indicavit ac descripsit, quibus sacrorum administri uterentur, et quidquid aliud praeterea ad divinum cultum respiceret (cfr. Lib. Levitici).

Iamvero eiusmodi cultus nihil aliud erat, nisi quaedam illius adumbrata imago (cfr. Hebr. 10, 1), quem Summus Novi Testamenti Sacerdos Patri caelesti erat praestaturus.

Siquidem, vixdum divinum « Verbum caro factum est » (Io. 1, 14), sacerdotali munere ditatum se mundo manifestat, Aeterno Patri seipsum subiciens, quod quidem per totius suae vitae cursum intermittit numquam :« Ingrediens mundum dicit: . . . Ecce venio . . . ut faciam, Deus, voluntatem tuam . . . » (Hebr. 10, 5-7) et in cruento Crucis sacrificio mirandum in modum perfecit : « In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Iesu Christi semel » (ibidem 10, 10). Actuosa eius vitae ratio in humanis non alio procul dubio spectat. Infantulus, Hierosolymis in templo sistitur Domino : adolescens denuo illud adit; postea vero idem iterum iterumque ingreditur cum ad docendam plebem, tum ut suam inibi fundat precem. Antequam publicum exordiatur munus, ieiunium per quadraginta dies servat ; ac consilio exemploque suo ad diurnas non modo sed ad nocturnas etiam Deo admovendas supplicationes adhortatur omnes. Utpote veritatis magister, « illuminat omnem hominem » (Io. 1, 9), ut rite mortales immortalem Deum agnoscant, neque sint « subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae » (Hebr. 10, 39). Qua vero Pastor, gregem moderatur suum, eum ad vitae pascua perducit, ac legem ea ratione condit, ut nemo ab eo, ab rectoque demonstrato itinere abstrahatur, sed omnes eo afflante ac movente sanctissime vivant. In novissima caena, sollemni ritu atque apparatu, novum celebrat Pascha, quod quidem, divinitus instituta Eucharistia, continuandum consulit; postridie vero, inter terram ac caelum erectus, salutiferum suae vitae Sacrificium offert, suoque ex transverberato pectore ea quodammodo effundit sacramenta quae Redemptionis thesauros hominum animis impertiant. Quae omnia dum agit, ad caelestis Patris gloriam unice respicit ad hominemque maiore usque sanctitate adornandum.

Ad supernae autem beatitatis sedem ingressus, quem, per terrenae suae vitae cursum, sacrum instituit ac praestitit cultum, eum vult intermitti numquam. Siquidem non orbatum hominum genus derelinquit, sed quemadmodum valido praesentissimoque patrocinio suo eidem perpetuo adest, advocati munus in caelo gerens apud Patrem (cfr. 1 Io. 2, 1), ita eidem etiam auxiliatur per Ecclesiam suam, in qua divina praesentia sua volventibus saeculis perennat, quamque columnam veritatis (cfr. 1 Tim. 3, 15) ac gratiae dispensatricem constituit, suoque Crucis sacrificio fundavit, consecravit et aeternaliter stabilivit (cfr. Bonif. IX, Ab origine mundi, d. d. 7 Oct. a. 1391; Callist. III, Summus Pontifex, d. d. 1 Ian. a. 1456; Pius II, Triumphans Pastor, d. d. 22 Apr. 1459; Innoc. XI, Triumphans Pastor, d. d. 3 Oct. a. 1678).

Ecclesia igitur commune habet cum Incarnato Verbo propositum, officium, munus: hoc est veritatem docere omnes, homines recte regere ac moderari, gratum acceptumque Deo offerre Sacrificium, atque ita admirabilem illam restituere inter summum Creatorem ac res creatas cohaerentiam atque concordiam, quam quidem gentium Apostolus hisce verbis perspicue indicat: « Iam non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu, in quo omnis aedicatio constructa crescit in templum sanctum in Domino, in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu » (Eph. 2, 19-22). Quamobrem societas a Divino condita Redemptore tum doctrina ac regimine suo, tum Sacrificio ac Sacramentis ab eo constitutis, tum denique ministerio ab eodem accepto, ac profusis supplicationibus et sanguine suo, non alio contendit ac spectat, nisi ut magis in dies amplificetur ac coagmentetur; quod profecto efficitur, cum Christus in mortalium animis quasi instruitur ac dilatatur, et cum vicissim mortalium animi veluti Christo aedificantur atque augentur; ita quidem ut hoc in terrestri exsilio sacrum cotidie magis succrescat templum, in quo divina Maiestas gratum accipit legitimumque cultum. Quapropter in omni actione liturgica una cum Ecclesia praesens adest divinus eius Conditor; praesens adest Christus in augusto altaris Sacrificio, cum in administri sui persona, tum maxime sub Eucharisticis speciebus; praesens adest in Sacramentis virtute sua, quam in eadem transfundit utpote efficiendae sanctitatis instrumenta; praesens adest denique in Deo admotis laudibus ac supplicationibus, secundum illud : « Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum » (Matth. 18, 20). Sacra igitur Liturgia cultum publicum constituit, quem Redemptor noster, Ecclesiae Caput, caelesti Patri habet; quemque christifidelium societas Conditori suo et per ipsum aeterno Patri tribuit; utique omnia breviter perstringamus, integrum constituit publicum cultum mystici Iesu Christi Corporis, Capitis nempe membrorumque eius.

Liturgica autem actio tum initium sumpsit, cum Ecclesia divinitus condita fuit. Priscae siquidem aetatis christiani « erant perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus » (Act. 2, 42). Quocumque Pastores possunt christifidelium coetum cogere, ibi erigunt aram, in qua sacris operantur, et quam circum ceteri ordinantur ritus, quibus homines possint sanctitate imbui, debitamque Deo tribuere gloriam. Quibus in ritibus primo loco Sacramenta habentur, hoc est septem praecipui salutis fontes; dein vero divinae laudis celebratio, qua christifideles etiam invicem coniuncti hortationi Pauli Apostoli obtemperant :« In omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos, psalmis, hymnis et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo » (Col. 3, 16); deinde autem Legis, Prophetarum, Evangelii Apostolorumque epistularum lectio; ac postremo homilia, seu sacra concio, qua coetus praeses Divini Magistri praecepta in memoriam revocata utiliter commentatur, res eventusque graviores vitae Christi commemorat, atque adstantes omnes opportunis adhortationibus et exemplis commonefacit.

Pro rerum adiunctis christianorumque necessitatibus cultus instruitur, evolvitur novisque ritibus, caerimoniis ac formulis ditatur; idque ea semper ratione, « ut illis rerum signis nos ipsos Idmoneamus, quantumque . . . profecerimus nobis ipsis innotescamus, et ad hoc augendum nos ipsos acrius excitemus : dignior enim sequetur effectus, quem ferventior praecedit affectus » (S. Augustin. Epist. 130, ad Probam, 18). Itaque animus satius aptiusque ad Deum erigitur; ac Iesu Christi sacerdotium per omnem saeculorum decursum nullo non tempore viget, cum sacra Liturgia nihil aliud sit, nisi huius sacerdotalis muneris exercitatio. Quemadmodum divinus eius Caput, ita Ecclesia filiis suis perpetuo adest, eos adiuvat, eosque ad sanctimoniam adhortatur, ut hoc exornati superno decore ad caelestem Patrem aliquando redeant. Qui hac terrena vita donati sunt, eos, superna vita adauctos, quodammodo regignit; eosdemque, adversus implacabilem hostem luctantes, Spiritus Sancti robore confirmat; christianos ad altaria advocat, iteratisque impertitis suasionibus invitationibusque ad Eucharisticum rite participandum celebrandumque Sacrificium excitat, atque angelico pabulo nutrit, quo fortiores usque exsistant; quos suum quemque admissum sauciavit foedavitque, eos expiat atque solatur; qui superno quodam afflatu ad sacerdotalia capessenda munia vocantur, eos legitimo consecrat ritu. Qui vero ad christianam condendam instituendamque familiam ordinantur, castum eorum connubium caelesti gratia caelestibusque muneribus corroborat. Ac denique, postquam extremas mortalis huius vitae horas Eucharistico Viatico ac Sacri Opobalsami unctione refecit ac recreavit, suorum filiorum exuvias pietate summa ad sepulcrum comitatur, easque religiose componit Crucisque munimine protegit, ut inde aliquando ex triumphata morte resurgant. Praeterea eis quoque, qui ut religiosae adipiscantur vitae perfectionem, divino servitio mancipantur, benedicit beneque sollemni modo precatur. Postremo vero animabus, quae, piaculari igne expiandae, suffragia implorant ac preces, adiutricem porrigit manum, ut easdem tandem ad aeternam feliciter reducat beatitatem.

II - LITURGIA EST CULTUS EXTERNUS ET INTERNUS

Universus autem, quem Ecclesia Deo adhibet, cultus, ut externus, ita internus esse debet. Externus quidem, nam id natura postulat hominis, qui ex animo corporeque constat; itemque quia divina dispositione factum est, ut « dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur » (Missale Rom. Praef. Nativ.). Praeterea quidquid ex animo profluit, naturali modo per sensus exprimitur; ac divinus cultus non tantum ad singulos pertinet, sed ad humanam etiam consortionem, atque adeo socialis sit oportet, quod profecto esse nequit, nisi in religionis etiam rebus externa habeantur vincula externaeque significationes. Id denique Mystici Corporis unitatem peculiari modo patefacit in suaque luce ponit, sancta eius studia adauget, eius vires corroborat, eiusque actionem impensiorem cotidie efficit :« licet enim ipsae caeremoniae nullam secundum se perfectionem, nullam contineant sanctitatem, sunt tamen actus externi religionis, quibus, quasi signis, excitatur animus ad rerum sacrarum venerationem, mens ad superna elevatur, nutritur pietas, fovetur caritas, crescit fides, devotio roboratur, instruuntur simpliciores, Dei cultus ornatur, conservatur religio, et veri fideles a pseudochristianis et heterodoxis discernuntur » (Card. Bona, De divina psalmodia, cap. 19, § 3, 1).

At praecipuum divini cultus elementum internum esse debet : oportet enim semper in Christo vivere, eidemque se totum dedere, ut in eo, cum eo et per eum debita caelesti Patri attribuatur gloria. Sacra autem Liturgia postulat ut intime duo eiusmodi elementa inter se coniungantur; quod ipsamet etiam atque etiam commendare non praetermittit, quotiescumque externum aliquem praecipit religiosi cultus actum. Ita verbi gratia nos adhortatur, cum de ieiunio agitur, « ut quod observantia nostra profitetur exterius, interius operetur effectu » (Missale Rom. Secreta feriae V post Dom. II Quadrag.). Quodsi secus aliterque agitur, tum religio procul dubio inanis ritus ac vacua formae ratio evadit. Nostis autem, Venerabiles Fratres, Divinum Magistrum eos sacro templo indignos existimare, ex eodemque foras eiciendos esse, qui vocibus tantummodo bene concinneque compositis ac minorum more se Deum honorare autument, sibique persuadeant se optime posse sempiternae suae saluti consulere, quamvis suis ex animis inveterata vitia radicitus non evellant (cfr. Marc. 7, 6 et Is. 29, 13). Ecclesia igitur percupit ut christifideles omnes ad Redemptoris pedes idcirco se proiciant, ut ei venerationem suam suamque caritatem profiteantur; percupit ut multitudines, puerorum exemplo, qui Christo Hierosolymam advenienti laetantibus vocibus occurrerunt, hymnos concinant, ac Regem regum summumque beneficiorum auctorem gloriae carmine gratiarumque actione prosequantur; utque preces suis ex labiis, supplices interdum, interdum hilares ac gratulantes edant, quibus, uti Apostoli prope lacum Tiberiadis, eius experiantur misericordiae ac potentiae auxilium; vel, uti Petrus in monte Thabor, beatae contemplationis luminibus atque afflatibus acti, aeterno Deo se suaque omnia permittant.

Quamobrem a vera ac germana Sacrae Liturgiae notione ac sententia omnino ii aberrant, qui eam utpote divini cultus partem iudicent externam solummodo ac sensibus obiectam, vel quasi decorum quemdam caerimoniarum apparatum; nec minus ii aberrant, qui eam veluti meram legum praeceptorumque summam reputent, quibus Ecclesiastica Hierarchia iubeat sacros instrui ordinarique ritus.

Omnibus igitur exploratum esse debet digne non posse honorari Deum, nisi mentes animique ad vitae perfectionem assequendam erigantur; cultum autem, quem Ecclesia, una cum divino Capite suo coniuncta, Deo praestat, sanctitudinis adipiscendae habere efficacitatem quam maximam.

Quae efficacitas, si de Eucharistico Sacrificio ac de Sacramentis agitur, ex opere operato potius ac primo loco oritur. Si vero vel actionem illam consideramus intaminatae Iesu Christi Sponsae, qua eadem precibus sacrisque caerimoniis Eucharisticum adornat Sacrificium et Sacramenta; vel si de « Sacramentalibus » ac de ceteris ritibus agitur, quae ab Ecclesiastica instituta sunt Hierarchia, tum efficacitas habetur potius ex opere operantis Ecclesiae, quatenus ea sancta est atque arctissime cum suo Capite coniuncta operatur.

Quam ad rem cupimus, Venerabiles Fratres, ut animum intendatis vestrum ad novas illas cogitandi iudicandique rationes de christiana pietate, quam « obiectivam » vocant; quae quidem rationes, dum Mystici Corporis mysterium, itemque veracem gratiae actionem sanctitatis effectricem divinosque sacramentorum et Eucharistici Sacrificii actus in perspicuo ponere conantur, eo tamen contendere videntur, ut « subiectivam » seu « personalem », quam dicunt, pietatem vel imminuant, vel omnino praetermittant.

In liturgicis celebrationibus ac peculiari modo in Augusto altaris Sacrificio Redemptionis nostrae opus procul dubio continuatur, eiusque fructus nobis impertitur. Christus in Sacramentis et in Sacrificio suo singulis diebus saluti nostrae operatur; per eademque nullo non tempore humanum genus expiat Deoque consecrat. Ea igitur « obiectiva », quae dicitur, virtute pollent, quae reapse animos nostros divinae Iesu Christi vitae facit participes. Ideo non ex nostra, sed ex divina virtute eis effectrix illa vis inest, quae membrorum pietatem cum Capitis pietate coniungit, eademque quodammodo reddit totius communitatis actionem. Quibus ex acutis argumentis nonnulli concludunt christiana omnis pietas in Mystici Corporis Christi mysterio consistat oportere, nulla habita «personali » seu « subiectiva » ut aiunt, ratione; atque adeo cetera religionis opera neglegenda reputant, quae cum Sacra Liturgia arcte non devinciantur et extra cultum publicum absolvantur.

Quas tamen circa duplicis pietatis genera conclusiones, quamvis optima sint, quae supra proponuntur, principia, fallaces omnino esse, insidiosas ac perniciosissimas nemo est qui non videat.

Utique retinendum est Sacramenta altarisque Sacrificium intimam habere in semet ipsis virtutem, utpote quae sint ipsius Christi actiones, quae divini Capitis gratiam in Mystici Corporis membra transmittant atque diffundant; verumtamen ut eadem debitam efficaciam habeant, opus est prorsus ut rectae animi nostri dispositiones accedant. Itaque, ad Eucharistiam quod attinet, Paulus Apostolus admonet :« Probet autem se ipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat » (1 Cor. 11, 28). Ideo Ecclesia exercitationes omnes, quibus, quadragenarii ieiunii praesertim tempore, animus expiatur noster, significanter presseque vocat « praesidia militiae christianae » (Missale Rom. Feria IV Cinerum : orat. post imposit. cinerum). Sunt enim nisus vel actiones membrorum, quae adspirante iuvanteque gratia divino Capiti suo adhaerere volunt, ut « appareat . . . nobis S. Augustini sententiam mutuamur in nostro Capite, ipse fons gratiae » (De praedestinatione sanctorum, 31). Animadvertendum tamen est haec membra vivere, atque ratione voluntateque propria instructa et exornata esse; quamobrem necesse omnino est ut, labiis appositis fonti, vitale alimentum sumant in seseque transforment, eaque omnia averruncent, quae huius alimenti efficaciam praepedire possint. Asseverandum igitur est Redemptionis opus, quod in se res est a voluntate nostra non dependens, internum animi nostri nisum requirere, ut sempiternam nos salutem assequi possimus.

Si privata atque interna singulorum pietas Augustum altaris Sacrificium ac Sacramenta neglexerit, seseque a salutifera vi subtraxerit, quae ex Capite in membra profluit, ea procul dubio reprobanda ac sterilis res erit. Sed cum omnia pietatis consilia et opera, quae cum Sacra Liturgia arcte non coniunguntur, idcirco dumtaxat ad humanos actus respiciunt, ut eos nempe ad caelestem Patrem erigant, utque homines ad paenitentiam et ad sanctum Dei timorem salutariter excitent, atque ex mundi vitiorumque illecebris aversos ad sanctitatis verticem per arduum iter feliciter reducant, tum profecto eadem non modo summis laudibus digna, sed prorsus necessaria sunt, quandoquidem spiritualis vitae pericula detegunt, ad virtutes adipiscendas nos permovent, et actuosum illud adaugent studium, quo Iesu Christi servitio nos nostraque omnia addicamus oportet. Germana verique nominis pietas, quae « devotio » ab Angelico nominatur, quaeque principalis est religionis virtutis actus — quo quidem actu homines recte ordinantur, ad Deum apte diriguntur, atque ultro libenterque ad ea omnia se dedunt quae ad divinum cultum pertinent — (cfr. S. Th. Summa Theol., II II, q. 82, a. 1) supernarum rerum meditatione ac spiritualibus exercitationibus indiget, ut alatur, excitetur, vigeat et ad perfectioris vitae institutum nos moveat. Christiana enim religio postulat, si debito colatur modo, ut voluntas potissimum Deo consecretur, in ceterasque sua vi influat animi facultates. Atqui omnis voluntatis actus intellegentiae praeponit exercitium; et antequam desiderium ac propositum edatur se aeterno Numini per sacrificium consecrandi, cognitio necessaria omnino est earum rerum ac rationum, quae religionem praecipiunt, ut sunt, verbi gratia, finis hominum ultimus ac divinae Maiestatis excellentia, ut officium est quo Creatori omnes obligamur, ut sunt denique cum inexhausti caritatis thesauri, quibus nos Deus ditare percupit, tum supernae gratiae necessitas ad constitutam nobis assequendam metam, ac peculiare illud iter ex divina nobis providentia destinatum, quandoquidem nos singuli universi, quasi corporis membra, cum Iesu Christo Capite copulati fuimus. Quoniam vero non semper caritatis rationes animum nostrum, pravis interdum motibus perturbatum, suadendo permovent, valde etiam opportunum est ut divinae iustitiae consideratio ac contemplatio nos salutariter percellat nosque ad christianam demissionem, paenitentiam morumque emendationem perducat.

Haec autem omnia non ut vacua recordatio vel inanis commentatio habeantur, sed eo actuose contendant ut sensus nostri eorurnque facultates menti ac rationi subiciantur, quam catholica collustraverit veritas; ut animus expietur ac purificetur noster, qui arctius cotidie conectatur Christo, qui ei magis magisque conformetur, ab eodemque divinum afflatum divinamque, qua indiget, vim hauriat ; utque efficaciora usque incitamenta evadant, quibus homines ad frugem bonam, ad officio cuiusque suo fideliter obtemperandum et ad religionem rite excolendam exardescant virtutemque impensissime exercitandam :« vos Christi, Christus autem Dei » (cfr. 1 Cor. 3, 23). Omnia igitur recte ordinata, composita, atque, ut ita dicamus, « theocentrica » sint, si reapse volumus ut omnia ad Dei gloriam dirigantur per vitam virtutemque, quae in nos ex divino Capite permanat: «Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est carnem suam, et Sacerdotem magnum super domum Dei, accedamus cum vero corde, in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala ct abluti corpus aqua munda, teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem . . . et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum » (Hebr. 10, 19-24).

Ex quo congruens oritur ac concors membrorum aequilibritas in mystico Iesu Christi Corpore. Dum catholicam fidem nos docet, nosque ad christianis obtemperandum praeceptis adhortatur, Ecclesia sternit ac munit viam ad actionem suam maxime sacerdotalem, sanctitatisque effectricem; itemque ad penitiorem divini Redemptoris vitae contemplationem nos praeparat nosque ad altiorem perducit mysteriorum fidei cognitionem, ut supernum inde alimentum hauriamus, quo roborati et aucti tutum per Christum ad vitae perfectionem processum facere possimus. Non solum per ministros suos, sed singulorum quoque christifidelium ope, qui eiusmodi ratione Iesu Christi spiritum imbiberint, conititur Ecclesia hoc eodem spiritu privatam, coniugalem, socialem ac vel oeconomicam et politicam hominum vitam actionemque permeare, ut facilius ii omnes queant, qui filii Dei vocantur, propositum sibi finem consequi.

Itaque privata id genus christianorum opera piusque ille nisus, quo iidem ad suum purificandum animum ducuntur, eorum profecto vires excitant, quibus aptius instruuntur ad Augustum altaris Sacrificium participandum, ad uberiore cum fructu Sacramenta suscipienda, et ad sacros ritus ita celebrandos, ut alacrius inde ad precandi seseque christiano more abnegandi studium animati ac conformati evadant, itemque ad actuose respondendum adspirantis divinae gratiae invitamento et ad Redemptoris nostri magis cotidie magisque virtutem imitandam; idque non modo propriae cuiusque utilitatis causa, sed totius etiam corporis Ecclesiae, in quo quidem quidquid bonum agitur, ex eius Capitis virtute proficiscitur atque in membrorum omnium profectum redundat.

In spirituali igitur vita nulla intercedere potest discrepantia vel repugnantia inter divinam illam actionem, quae ad perpetuandam Redemptionem nostram gratiam in animos infundit, ac sociam laboriosamque hominis operam, quae donum Dei vacuum non reddat oportet (cfr. 1 Cor. 6, 1); itemque inter externi Sacramentorum ritus efficacitatem, quae ex opere operato oritur, atque eorum bene merentem actum, qui eadem impertiunt vel suscipiunt, quem quidem actum opus operantis vocamus; ac pari modo publicas supplicationes inter privatasque preces; inter rectam agendi rationem supernarumque contemplationem rerum; inter vitam asceticam ac Liturgiae pietatem; ac denique inter ecclesiasticae Hierarchiae iurisdictionem legitimumque magisterium ac potestatem illam, quae proprie sacerdotalis dicitur, quaeque in sacro exercetur ministerio.

Gravi de causa Ecclesia instat, ut piae meditationi, diligenti sui ipsius recognitioni ac censurae, ceterisque spiritualibus exercitationibus statis temporibus ii vacent, (cfr. C. I. C. can. 125, 126, 565, 571, 595. 1367), qui altari ex demandato munere inserviunt, quive religiosae vitae institutum inierunt, quandoquidem iidem peculiari modo liturgicis Sacrificii factitandi divinaeque persolvendae laudis perfunctionibus destinantur. Procul dubio liturgica precatio, cum publica sit inclitae Iesu Christi Sponsae supplicatio, privatis precibus potiore excellentia praestat. Quae tamen potior excellentia neutiquam significat duo haec precandi genera inter se discrepare vel repugnare. Uno enim eodemque cum sint studio animata, una simul etiam confluunt ac componuntur secundum illud « omnia et in omnibus Christus » (Col. 3, 11), ad idemque contendunt propositum, donec in nohis formetur Christus (cfr. Gal. 4, 19).

III - LITURGIA EST PRAE CETERIS RES ECCLESIAE HIERARCHICAE

Ut autem satius aptiusque quid sit sacra Liturgia intellegatur, aliam oportet, nec minoris momenti, notam ac rationem eius considerare.

Ecclesia nempe societas est, atque adeo propriam postulat auctoritatem ac Hierarchiam. Si omnia Mystici Corporis membra eadem participant bona et ad eadem diriguntur proposita, non omnia tamen eadem fruuntur facultate, neque omnia possunt eosdem elicere actus. Divinus siquidem Redemptor Regnum suum sacro constare ordine voluit, ac stabili veluti fundamento inniti; qui quidem ordo caelestis Hierarchiae imaginem quodammodo refert.

Apostolis solummodo iisque deinceps, qui rite ab eis eorumque successoribus manuum impositionem susceperunt, sacerdotalis tribuitur potestas, qua ut coram sibi credita plebe Iesu Christi personam sustinent, ita coram Deo ipsius populi personam gerunt. Eiusmodi sacerdotium non hereditate nec generis cognatione transmittitur; neque ex christianorum communitate oritur, vel a populo delegatur. Antequam populi nomine apud Deum agat, sacrorum administer divini Redemptoris legatus exsistit; atque idcirco quod Iesus Christus illius Corporis Caput est, cuius christiani sunt membra, ipse Dei vices apud demandatam sibi gentem gerit. Quae igitur ei committitur potestas, nihil natura sua humanum sapit, cum omnino superna sit, atque a Deo proficiscatur. « Sicut misit me Pater, et ego mitto vos . . . (Io. 20, 21) qui vos audit, me audit . . . (Luc. 10, 16) euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae: qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit » (Marc. 16, I 5-16).

Quamobrem adspectabile et externum Iesu Christi sacerdotium non universali, vel generali ac communi ratione in Ecclesia traditur, sed delectis hominibus impertitur per spiritualem quamdam illius Ordinis generationem, qui unum ex septem Sacramentis est, quique non modo gratiam confert peculiari huic vitae condicioni ac muneri propriam, sed indelebilem etiam « characterem », qui sacrorum administros Iesu Christo sacerdoti conformatos, eosdemque aptos exhibet ad legitimos illos religionis actus eliciendos, quibus et homines sanctitudine imbuuntur et debita Deo tribuitur gloria, secundum normas ac praescripta divinitus data.

Etenim, quemadmodum Baptismatis lavacrum christianos omnes distinguit atque a ceteris seiungit, quos piacularis unda non laverint neque membra sint Christi, ita pariter Ordinis Sacramentum a ceteris omnibus christifidelibus, hoc non donatis charismate, sacerdotes discernit, quandoquidem iidem dumtaxat, superno quodam instinctu vocati, augustum ingressi sunt ministerium, quo sacris destinantur aris, ac veluti divina efficiuntur instrumenta, quibus caelestis supernaque vita cum Mystico Iesu Christi Corpore communicatur. Ac praeterea, ut supra diximus, iidem solummodo indelebili nota illa insigniti sunt, qua Christo sacerdoti conformantur; eorumque tantummodo manus consecratae sunt, « ut quaecumque benedixerint, benedicantur, et quaecumque consecraverint, consecrentur et sanctificentur in nomine Domini nostri Iesu Christi (Pontif. Rom. De ordinatione presbyteri, in manuum unctione). Ad eos igitur ii omnes convolent, quicumque in Christo vivere cupiunt, nam ab eis solacium, spiritualisque vitae alimentum accipient; ab eis salutare suscipient medicamentum, quo sanati ac confirmati ex vitiorum exitio ac ruina feliciter emergere poterunt; ab eis denique domesticus eorum convictus benedictione consecrabitur, atque extremus mortalis huius vitae halitus ad sempiternam ingrediendam beatitatem dirigetur.

Quoniam igitur sacra Liturgia imprimis a sacerdotibus Ecclesiae nomine absolvitur, idcirco eius ordinatio, moderatio ac forma ab Ecclesiae auctoritate non pendere non potest. Quod quidem sicut ex ipsa christiani cultus natura consequitur, ita etiam historiae documentis confirmatur.

Aliud praeterea est, quod inconcussum hoc Ecclesiasticae Hierarchiae ius comprobat, quod nimirum sacra Liturgia cum iis doctrinae principiis arctissime coniungitur, quae ab Ecclesia ut certissimae veritatis capita proponuntur, atque adeo catholicae fidei praeceptis conformanda est, quae supremi Magisterii auctoritas edidit ad divinitus patefactae religionis integritatem tutandam.

Quam ad rem aliquid in recta luce ponendum esse ducimus, quod vobis, Venerabiles Fratres, non ignotum esse putamus; eorum scilicet errorem atque fallaciam, qui sibi sumpsere sacram Liturgiam quasi quoddam experimentum exsistere veritatum ex fide retinendarum; quatenus nempe, si certa quaedam id genus doctrina per sacros Liturgiae ritus pietatis ac sanctimoniae fructus dederit, eam ab Ecclesia comprobandam esse, si vero secus, reprobandam. Unde effatum illud :« Lex orandi, lex credendi ».

Verumtamen non ita docet, non ita praecipit Ecclesia. Cultus, qui ab ea Deo Optimo Maximo datur, ut presse significanterque Augustinus ait, catholicae fidei continuata professi est, ac spei caritatisque exercitium :« fide, spe, caritate — ita ipse affirmat — colendum Deum »(Enchiridion cap. 3). In sacra Liturgia catholicam fidem expresse atque aperte profitemur non modo per mysteriorum celebrationem, ac per confectionem Sacrificii Sacramentorumque administrationem, sed fidei etiam « Symbolum » recitando vel canendo, quod quidem christianorum insigne ac veluti tessera est, itemque tum aliis documentis, tum etiam Sacris perlegendis Litteris, quae Spiritu Sancto affiante conscriptae fuere. Liturgia igitur omnis catholicam fidem continet, quatenus Ecclesiae fidem publice testatur.

Hac de causa, quotiescumque de aliqua definienda veritate divinitus data actum est, Summi Pontifices ac Concilia, cum ex « Fontibus Theologicis », quos vocant, haurirent, ex sacra etiam hac disciplina haud raro argumenta duxere; quemadmodum verbi gratia Decessor Noster imm. mem. Pius IX fecit, cum immaculatam Mariae Virginis conceptionem, decrevit. Atque eodem fere modo Ecclesia ac Ss. Patres, cum de aliqua veritate dubia controversaque disceptabatur, a venerandis etiam ritibus ex antiquitate traditis lumen petere non praeteriere. Itaque notum et venerandum illud habetur effatum :« Legem credendi lex statuat supplicandi » (De gratia Dei « Indiculus »). Sacra igitur Liturgia catholicam fidem absolute suaque vi non designat neque constituit; sed potius, cum sit etiam veritatum caelestium, professio, quae Supremo Ecclesiae Magisterio subicitur, argumenta ac testimonia suppeditare potest, non parvi quidem momenti, ad peculiare decernendum christianae doctrinae caput. Quodsi volumus eas, quae inter fidem sacramque Liturgiam intercedunt, rationes absoluto generalique modo internoscere ac determinare, iure meritoque dici potest :« Lex credendi legem statuat supplicandi ». Idemque asseverandum est, cum de ceteris theologicis virtutibus agitur: «In . . . fide, spe et caritate continuato desiderio semper oramus » (S. Augustin. Epist. 130, ad Probam, 18).

IV - LITURGIAE PROGRESSUS ET INCREMENTUM

Nullo non tempore Ecclesiastica Hierarchia hoc in rebus liturgicis iure usa est, divinum instruendo ordinandoque cultum, eumque novo semper, ad Dei gloriam christianorumque profectum, splendore ac decore ditando. Ac praeterea eadem non dubitavit — Eucharistici altaris Sacrificii Sacramentorumpue substantia sarta tectaque servata — illud immutare, quod omnino rei congruens non reputaret; idque adicere, quod aptius videretur ad Iesu Christi augustaeque Trinitatis honorem augendum, atque ad erudiendam et salutariter excitandam christianam plebem (cfr. Const. Divini cultus, d. d. 20 Dec. a. 1928).

Sacra enim Liturgia ut humanis, ita divinis constat elementis; haec autem, ut patet, cum a Divino Redemptore constituta, fuerint, nullo modo ab hominibus mutari possunt; illa vero, prout temporum, rerum animorumque necessitates postulant, varias commutationes habere possunt, quas Ecclesiastica Hierarchia, S. Spiritus auxilio innixa, comprobaverit. Inde miranda illa oritur orientalium atque occidentalium rituum varietas; inde progrediens incrementum proficiscitur, quo peculiares excolendae religionis consuetudines ac peculiaria pietatis opera pedetemptim evolvuntur, et quorum tenue dumtaxat indicium superioribus aetatis habebatur; atque inde etiam interdum evenit, ut pia hac in re instituta, temporis decursu oblitterata, iterum in usum revocentur, iterumque renoventur. Haec omnia intemeratae Iesu Christi Sponsae vitam per tot saecula vigentem testantur; sacrum exprimunt eloquium, quod labentibus temporibus eam inter divinumque eius Sponsum intercessit, ut suam ac sibi creditarum gentium fidem suumque amorem inexhaustum profiteretur; itemque sapientem illam demonstrant institutionem ac disciplinam, qua in credentibus « sensum Christi » excitat ac cotidie magis adauget.

Non paucae profecto fuere causae, quibus sacrae Liturgiae processus explicatur atque evolvitur per diuturnas gloriosasque Ecclesiae aetates.

Ita, exempli gratia, cum catholica doctrina de Incarnato Dei Verbo, de Eucharistiae Sacramento et Sacrificio, ac de Deipara Virgine Maria certius ac luculentius decerneretur, novae inductae sunt rituum formae, quibus lucem illam, quae splendidius ex Ecclesiastici Magisterii declarationibus affulserat, liturgicae actiones satius aptiusque referebant ac quodammodo reverberabant, ut facilius christiani populi mentes animosque attingere posset.

Subsequens Ecclesiasticae disciplinae progressio in Sacramentis impertiendis, ut verbi gratia in Paenitentiae Sacramenti administratione, ac catechumenorum initum institutum eiusque deinceps intermissio, itemque divinae Eucharistiae Communio per unam tantum speciem in Latina Ecclesia habita, haec procul dubio non parum in causa fuere, cur antiquissimi ritus decursu temporum immutarentur, ac novi paulatim inducerentur ritus, qui cum invectis has in res ordinationibus magis congruere viderentur.

Ad quam quidem progressionem conversionemque ea non parum pietatis incepta et opera contulere, quae cum sacra Liturgia non arcte coniunguntur, quaeque insequentibus subinde aetatibus ex mirabili Dei consilio nata, tantopere apud populum increvere : ut verbi gratia auctior ac studiosior cotidie erga divinam Eucharistiam cultus, itemque erga acerbissimos Redemptoris Nostri cruciatus, erga sacratissimum Cor Iesu et in Deiparam Virginem castissimumque eius Sponsum.

Atque in id etiam contulere, ad rerum adiuncta quod attinet, cum publicae peregrinationes ad martyrum sepulcra pietatis causa susceptae, tum peculiaria eadem de causa instituta ieiunia, tum denique stativae supplicationes, quae paenitentiae gratia hac in alma Urbe celebrabantur, quibusque non raro Summus etiam Pontifex intererat.

Ac facile intellectu est optimarum artium progrediens incrementum, architecturae, picturae ac musices potissimum, ad externa sacrae Liturgiae elementa decernenda varieque conformanda haud parum valuisse.

Hoc eodem in rebus liturgicis iure usa est Ecclesia ad divini cultus sanctitatem tutandam adversus privatorum hominum peculiarumque ecclesiarum abusus temerarie imprudenterque invectos. Atque ita factum est ut, cum saeculo xvI id genus usus ac consuetudines nimis magis increvissent, cumque hac in re privatorum incepta fidei pietatisque integritatem in discrimen inducerent, magno cum haereticorum profectu magnaque cum eorum fallaciae errorisque propagatione, tum Decessor Noster imm. mem. Sixtus V, ut legitimos Ecclesiae ritus defenderet, ab iisdemque quidquid impurum inductum fuisset prohiberet, anno MDLXXXVIII Sacrum constituit tuendis ritibus Consilium; (Const. Immensa d. d. 22 Ian. 1588); ad quod quidem institutum nostra etiam aetate ex credito munere pertinet ea omnia vigilanti cura ordinare ac decernere, quae ad sacram Liturgiam spectent (C. I. C. can. 253).

V - PROGRESSUS PERMITTI NEQUIT PRIVATO
ARBITRIO NEC UNICA NORMA EST ANTIQUITAS

Quamobrem uni Summo Pontifici ius est quemlibet de divino cultu agendo morem recognoscere ac statuere, novos inducere ac probare ritus, eosque etiam immutare, quos quidem immutandos iudicaverit (cfr. C. I. C. can. 1257); Episcopis autem ius et ofncium est vigilare diligenter ut sacrorum canonum praescripta de divino cultu sedulo observentur (cfr. C. I. C. can. 1261). Haud igitur fas est privatorum arbitrio, etsi iidem ex Cleri ordine sint, sacras atque venerandas res illas permittere, quae ad religiosam christianae societatis vitam pertineant, itemque ad Iesu Christi sacerdotii exercitium divinumque cultum, ad debitum sanctissimae Trinitati, Incarnato Verbo, eius Genitrici augustae ceterisque caelitibus honorem reddendum, et ad hominum salutem procurandam attineant; eademque ratione privato nemini ulla facultas est externas hoc in genere actiones moderari, quae cum Ecclesiastica disciplina et cum Mystici Corporis ordine, unitate ac concordia, immo haud raro cum catholicae etiam fidei integritate coniunguntur quam maxime.

Ecclesia procul dubio vivens membrorum compages est, atque adeo in iis etiam rebus, quae ad sacram respiciunt Liturgiam, succrescit, explicatur atque evolvitur, et ad necessitates rerumque adiuncta, quae temporum decursu habeantur, sese accommodat atque conformat, sarta tamen tectaque servata suae doctrinae integritate. Verumtamen temerarius eorum ausus omnino reprobandus est, qui novas deliberato consilio liturgicas consuetudines invehant, vel obsoletos iam ritus reviviscere iubeant, qui cum vigentibus legibus ac rubricis non concordent. Id autem contingere, Venerabiles Fratres, non sine magno animi dolore novimus, non modo in parvi sed in gravissimi etiam momenti rebus; non desunt siquidem, qui in augusto peragendo Eucharistiae Sacrificio vulgari lingua utantur, qui nonnullos festos dies, — qui quidem ex rationibus mature perpensis iam decreti ac statuti fuerint — ad alia tempora transferant, et qui denique ex legitimis publicarum precum libris sacra Veteris Testamenti scripta expungant, quippe quae reputent haud satis aetati huic nostrae congruentia atque opportuna.

Latinae linguae usus, ut apud magnam Ecclesiae partem viget, perspicuum est venustumque unitatis signum, ac remedium efficax adversus quaslibet germanae doctrinae corruptelas. In non paucis tamen ritibus vulgati sermonis usurpatio valde utilis apud populum exsistere potest; nihilominus unius Apostolicae Sedis est id concedere; atque adeo, ea inconsulta eaque non approbante, nihil prorsus hoc in genere fieri fas est, quandoquidem, ut diximus, sacrae Liturgiae ordinatio ab eius consilio ac nutu omnino pende.

Haec eadem iudicandi ratio tenenda est, cum de conatibus agitur, quibus nonnulli enituntur quoslibet antiquos ritus ac caerimonias in usum revocare. Utique vetustae aetatis Liturgia veneratione procul dubio digna est; verumtamen vetus usus, non idcirco dumtaxat quod antiquitatem sapit ac redolet, aptior ac melior existimandus est vel in semet ipso, vel ad consequentia tempora novasque rerum condiciones quod attinet. Recentiores etiam liturgici ritus reverentia observantiaque digni sunt, quoniam Spiritus Sancti afflatu, qui quovis tempore Ecclesiae adest ad consummationem usque saeculorum (cfr. Matth. 28, 20), orti sunt; suntque iidem pariter opes, quibus inclita Iesu Christi; Sponsa utitur ad hominum sanctitatem excitandam procurandamque.

Ad sacrae Liturgiae fontes mente animoque redire sapiens profecto ac laudabilissima res est, cum disciplinae huius studium ad eius origines remigrans, haud parum conferat ad festorum dierum significationem et ad formularum, quae usurpantur sacrarumque caerimoniarum sententiam altius diligentiusque pervestigandam : non sapiens tamen, non laudabile est omnia ad antiquitatem quovis modo reducere. Itaque, ut exemplis utamur, is ex recto aberret itinere, qui priscam altari velit mensae formam restituere; qui liturgicas vestes velit nigro semper carere colore; qui sacras imagines ac statuas e templis prohibeat; qui divini Redemptoris in Crucem acti effigies ita conformari iubeat, ut corpus eius acerrimos non referat, quos passus est, cruciatus; qui denique polyphonicos, seu multisonos concentus reprobet ac repudiet, etiamsi normis obtemperent Apostolica Sede datis.

Quemadmodum enim e catholicis cordatus nemo, eo consilio ductus ut ad veteres revertat formulas, a prioribus Conciliis adhibitas, illas respuere potest de christiana doctrina sententias quas Ecclesia, adspirante moderanteque divino Spiritu, recentiore aetate, ubere cum fructu, composuit retinendasque decrevi itemque quemodmodum e catholicis cordatus nemo vigent leges repudiare potest, ut ad praescripta regrediatur, quae antiquissimis hauriantur canonici iuris fontibus; ita pari modo, cum de sacra Liturgia agitur, qui ad antiquos redire ritus consuetudinesque velit, novas repudiando normas, quae ex providentis Dei consilio ob mutatas rerum condiciones fuere inducte non is procul dubio, ut facile cernere est, sapienti rectoque movetur studio.

Haec enim cogitandi agendique ratio nimiam illam reviviscere iubet atque insanam antiquitatum cupidinem, quam illegitimum excitavit Pistoriense concilium, itemque multiplices illos restituere enititur errores, qui in causa fuere, cur conciliabulum idem cogeretur, quique inde non sine magno animorum detrimento consecuti sunt, quosque Ecclesia, cum evigilans semper exsistat  fidei depositi» custos sibi a divino Condito concrediti, iure meritoque reprobavit (cfr. Pius VI Const. Auctorem fidei, d. d. 28 Aug. 1794, nn. 31-34, 39, 62, 66, 69-74). Etenim prava id genus proposita atque incepta eo contendunt, ut actionem illam extenuent ac debilitent, sanctitatis effectricem, qua sacra Liturgia adoptionis filios ad caelestem Patrem salutariter dirigit.

Omnia igitur ita fiant, ut debita servetur cum Ecclesiastica Hierarchia coniunctio. Nemo sibi arbitrium sumat normas sibimet ipsi decernendi easdemque ex voluntate sua ceteris imperandi. Summus dumtaxat Pontifex, ut Beati Petri successor est, cui divinus Redemptor curam concredidit universum pascendi gregem (cfr. Io. 21, 15-17), unaque simul Episcopi, quos, Apostolicae obtemperantes Sedi, « Spiritus Sanctus posuit . . . regere Ecclesiam Dei » (Act. 20, 28), iure officioque pollent christianum gubernandi populum. Quamobrem, Venerabiles Fratres, quotiescumque — salutari etiam, si oporteat, adhibita severitate — auctoritatem tuemini vestram, non modo officium vestrum adimplemini, sed ipsam Ecclesiae Conditoris in tuto ponitis voluntatem.

PARS ALTERA

CULTUS EUCHARISTICUS

I - NATURA SACRIFICII EUCHARISTICI

Christianae religionis caput ac veluti centrum Sanctissimae Eucharistiae Mysterium est, quam olim Summus Sacerdos Christus instituit, quamque per suos administros perpetuo in Ecclesia renovari iubet. Cum de sacrae Liturgiae re maxima agatur, opportunum ducimus in hoc aliquantisper immorari, vestrosque, Venerabiles Fratres, in gravissimam hanc causam convertere amimos.

Christus Dominus, « sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech » (Ps. 109, 4), qui, « cum dilexisset suos qui erant in mundo » (Io. 13, 1), « in caena novissima, qua nocte radebatur, ut dilectae Sponsae suae Ecclesiae visibile, sicut hominum natura exigit, relinqueret sacrificium, quo cruentum illud semel in Cruce peragendum repraesentaretur, eiusque memoria in finem usque saeculi permaneret, atque illius salutaris virtus in remissionem eorum quae a nobis quotidie committuntur, peccatorum applicaretur, . . . Corpus et Sanguinem suum sub speciebus panis et vini Deo Patri obtulit, ac, sub earundem rerum symbolis, Apostolis, quos tunc Novi Testamenti sacerdotes constituebat, ut sumerent, tradidit; et eisdem eorumque in sacerdotio successoribus ut offerrent praecepit » (Conc. Trid. Sess. 22, C. 1).

Augustum igitur altaris Sacrificium non mera est ac simplex Iesu Christi cruciatuum ac mortis commemoratio, sed vera ac propria sacrificatio, qua quidem per incruentam immolationem Summus Sacerdos id agit, quod iam in Cruce fecit, semet ipsum aeterno Patri hostiam offerens sacerdotum ministerio, qui se ipsum tunc in Cruce obtulit, sola offerendi ratione diversa » (ibidem c. 2).

Idem itaque sacerdos, Christi Iesus, cuius quidem sacram personam eius administer gerit. Hic siquidem, ob consecrationem quam accepit sacerdotalem, Summo Sacerdoti assimulatur, ac potestate fruitur operandi virtute ac persona ipsius Christi (cfr. S. Th. Summa Theol. 3, q. 22, a. 4). Quamobrem actione sua sacerdotali Christo quodammodo « linguam suam commodat, manum porrigit » (Ioann. Chrys. In Ioann. Hom. 86, 4).

Eadem pari modo victima est, divinus nempe Redemptor, secundum humanam naturam suam et in corporis sanguinisque sui veritate. Dissimilis tamen ratio est, qua Christus offertur. In Cruce enim totum semet ipsum suosque Deo obtulit dolores; victimae vero immolatio per cruentam mortem, libera voluntate obitam, effecta est. In ara autem, ob gloriosum humanae naturae suae statum, « mors illi ultra non dominabitur » (Rom. 6, 9), ideoque sanguinis effusio haud possibilis est; verumtamen ex divinae sapientiae consilio Redemptoris nostri sacrificatio per externa signa, quae sunt mortis indices, mirando quodam modo ostenditur. Siquidem per panis « transubstantiationem » in corpus vinique in sanguinem Christi, ut eius corpus reapse praesens habetur, ita eius cruor : eucharisticae autem species, sub quibus adest, cruentam corporis et sanguinis separationem figurant. Itaque memorialis demonstratio eius mortis, quae reapse in Calvariae loco accidit, in singulis altaris sacrificiis iteratur, quandoquidem per distinctos indices Christus Iesus in statu victiinae significatur atque ostenditur.

Iidem praeterea praestituti fines sunt; quorum primus gloria est caelesti Patri tribuenda. Ab incunabulis usque ad mortem. Iesus Christus procurandae divinae gloriae studio incensus est ; atque ex Cruce eius sanguinis immolatio caelum ascendit in odorem suavitatis. Utque eiusmodi praeconium numquam intermittatur, in Eucharistico Sacrificio membra cum divino suo Capite copulantur, et cum ipso unaque cum Angelis atque Archangelis immortales Deo laudes concinunt (cfr. Missale Rom. Praefatio), Patri Omnipotenti deferentes omnem honorem ac gloriam (cfr. ibidem canon.).

Alter autem, qui praestituitur, finis eo spectat, ut gratiae adhibeantur Deo debitae. Divinus tantummodo Redemptor, utpote dilectissimus Aeterni Patris Filius, cui quidem immensus eius patebat amor, dignum ei potuit gratiae deferre carmen. Hoc iam spectavit, hoc voluit, in novissima caena « gratias agens » (Marc. 14, 23). Idque efficere ex Cruce pendens non intermisit; non intermittit in augusto arae Sacrificio, quod gratiarum actionem, seu eucharisticam actionem, significat; quandoquidem hoc « vere dignum et iustum est, aequum et salutare » (Missale Rom. Praefatio).

Tertio autem loco, expiationis, placationis reconciliationisque proponitur finis. Nemo alius procul dubio quam Christus Omnipotenti Deo de humani generis culpis omnino satisfacere poterat; ipse igitur in Cruce immolari voluit « propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi» (1 Io. 2, 2). Atque in altaribus itidem cotidie sese offert pro redemptione nostra, ut ab aeterna damnatione erepti in electorum gregem adsciscamur. Idque non pro nobis tantum, qui mortali hac vita fruimur, sed etiam « pro omnibus in Christo quiescentibus, qui nos praecesserunt cum signo fidei et dormiunt in somno pacis » (Missale Rom. Canon.); nam sive vivimus, sive morimur, « ab uno tamen eodemque Christo non recedimus » (S. Augustin. De Trinit. lib. XIII, c. 19).

Quarto denique loco impetrationis habetur finis. Homo, utpote filius prodigus, bona omnia a caelesti Patre accepta, male consumpsit ac dissipavit, ideoque in egestatem summam summumque in squalorem redactus est. Attamen ex Cruce Christus « preces supplicationesque . . . cum clamore valido et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia »(Hebr. 5, 7). Itemque sacris in aris efficaci eadem ratione noster apud Deum sequester est, ut omni benedictione et gratia repleamur.

Facile igitur intellectu est cur sacrosancta Tridentina Synodus asseveret salutarem Crucis virtutem per Eucharisticum Sacrificium nobis impertiri ad cotidiana nostra delenda peccata (cfr. Sess. 22, c. 1).

Apostolus autem gentium copiosam plenitudinem perfectionemque declarans Sacrificii Crucis, Christum edicit una oblatione consummasse in sempiternum sanctificatos (cfr. Hebr. 10, 14). Huius enim Sacrificii promerita, ut infinita prorsus sunt atque immensa, terminos nesciunt; ad universitatem quippe hominum spectant cuiusvis temporis, cuiusvis loci; quatenus in eo sacerdos ac victima Deus homo est; quatenus eius immolatio, eodem modo ac eius Aeterni Patris voluntati obtemperatio, perfecta omnino fuit; et quatenus ipse mortem oppetiit utpote humani generis Caput :« Vide commercium emptionis nostrae : Christus pendet in ligno, vide quanto emit; . . . sanguinem fudit, sanguine suo emit, sanguine Agni immaculati emit, sanguine unici Filii Dei emit . . . Emptor Christus est; pretium sanguinis; possessio orbis terrarum » (S. Augustin. Enarr. in Ps, 118, n. i6).

Haec tamen emptio non statim plenum assequitur effectum suum: oportet siquidem Christus, postquam amplissimo hoc sui ipsius pretio mundum redemerit, in veram reapse animorum hominum possessionem veniat. Quamobrem ut eorum redemptio ac salus, ad singulos quod attinet et ad subsequentes posteritates omnes in finem usque saeculi, opere efficiatur Deoque habeatur accepta, opus est prorsus ut singillatim homines vitali modo Crucis Sacrificium attingant, ideoque quae ex eo eduntur merita iisdem impertiantur. Dici quodammodo potest in Calvaria Christum piacularem salutaremque instruxisse piscinam, quam suo replevit effuso cruore : at si homines eius non se mergunt in undas, atque inibi suas iniquitatum maculas non detergunt, purificati ac salvi fieri profecto nequeunt.

Ut igitur in sanguine Agni singuli peccatores dealbentur, socius Christifidelium labor requiritur. Licet enim Christus, universe loquendo, totum humanum genus morte sua cruenta Patri reconciliaverit, voluit tamen ut omnes ad Crucem suam, per sacramenta potissimum ac per Eucharistiae Sacrificium, accederent atque adducerentur, ut ab se partos ex Cruce fructus assequerentur salutares. Qua quidem actuosa singulorum participatione, quemadmodum membra divino suo Capiti cotidie magis assimulantur, sic etiam salus ex Capite profluens impertitur membris : ita quidem ut nos possimus divi Pauli iterare verba :« Christo confixus sum Cruci : vivo autem, iam non ego, vivit vero in me Christus » (Gal. 2, 19, 20). Sicut enim, iam alia opportunitate data, enucleate satis ex suscepto consilio ediximus, Christus Iesu « dum in Cruce emoriens, immensum Redemptionis thesaurum Ecclesiae suae, nihil ea conferente, dilargitus est; ubi de eiusmodi thesauro distribuendo agitur, id efficiendae sanctitatis opus non modo cum intaminata sua Sponsa communicat, sed ex eius etiam opera vult quodammodo oriri » (Litt. Encycl. Mystici Corporis, d. d. 29 Iun. 1943).

Augustum autem altaris Sacrificium eximium est veluti instrumentum, quo promerita e divini Redemptoris Cruce orta credentibus distribuuntur :« quoties huius hostiae commemoratio celebratur, opus nostrae Redemptionis exercetur » (Missale Rom. Secreta Dom. IX post Pentec.). Illud tamen, nedum cruenti Sacrificii dignitatem minuat, eius potius magnitudinem necessitatemque, ut Tridentina Synodus asseverat (cfr. Sess. 22, c. 2 et ca.n. 4), declarat magisque perspicuas reddit. Dum cotidie immolatur, nos admonet aliam non esse salutem, nisi in Cruce Domini Nostri lesu Christi (cfr. Gal. 6, 14); eiusmodi autem Sacrificii continuationem « ab ortu . . . solis usque ad occasum » (Mal. I, II) Deum ipsum perfici velle, ne gloriae gratiarumque actionis intermittatur hymnus, ab hominibus idcirco Creatori debitus, quod perpetuo eius indigeant auxilio, divinique indigeant Redemptoris sanguine ad ea delenda peccata, quae eius provocant iustitiam.

II - FIDELIUM PARTICIPATIO IN OBLATIONE SACR. EUCH.

Expedit igitur, Venerabiles Fratres, christifideles omnes animadvertant summo sibi officio esse summaeque dignitati Eucharisticum participare Sacrificium; idque non quiescenti neglegentique animo et ad alia excurrenti atque vaganti, sed tam impense tamque actuose ut cum Summo Sacerdote arctissime coniugentur secundum illud Apostoli :« Hoc . . . sentite in vobis, quod et in Christo Iesu » (Phil. 2, 5); atque una cum ipso et per ipsum illud offerant, unaque cum eo se devoveant.

Christus utique sacerdos est, sed nobis non sibi sacerdos, cum vota religionisque sensus totius humani generis nomine aeterno Patri deferat; idem pariter victima est, sed nobis, cum semet ipsum in vicem hominis culpis obnoxii reponat. Iamvero illud Apostoli « hoc . . . sentite in vobis quod et in Christo Iesu » a christianis omnibus postulat, ut eo modo animum in se referant affectum, quantum humana potest facultas, quo divini Redemptoris animus affectus erat, cum sui ipsius faciebat Sacrificium; humilem nempe referant mentis demissionem, summaeque Dei Maiestati adorationem adhibeant, honorem, laudem gratiarumque actionem. Postulat praeterea ab iisdem ut victimae condicionem quodammodo sumant, ut semet ipsos ad Evangelii praecepta abnegent, ut paenitentiae ultro libenterque dent operam, utque admissa quisque sua detestentur et expient. Postulat denique ut omnes una cum Christo mysticam in Cruce mortem obeamus, ita quidem ut Pauli sententiam usurpare possimus : « Christo confixus sum Cruci » (Gal. 2, 19).

Quod tamen christifideles Eucharisticum participant Sacrificium, non idcirco sacerdotali etiam potestate fruuntur. Id quidem vestrorum gregum clare prae oculis ponatis omnino necesse est.

Sunt enim, Venerabiles Fratres, qui hodie ad iam olim damnatos errores accedentes (cfr. Conc. Trid. Sess. 23, c. 4), doceant in Novo Testamento sacerdotii nomine id solummodo venire, quod ad omnes spectet, qui sacri fontis lavacro expiati fuerint; itemque praeceptum illud, quo Iesus Christus in novissima caena id Apostolis commiserat faciendum, quod ipse fecerat, ad cunctam directo pertinere christifidelium Ecclesiam ; atque exinde, deinceps tantum, hierarchicum consecutum esse sacerdotium. Quapropter populum autumant vera perfrui sacerdotali potestate, sacerdotem autem solummodo agere ex delegato a communitate munere. Quam ob rem Eucharisticum Sacrificium veri nominis « concelebrationem » existimant, ac reputant expedire potius ut sacerdotes una cum populo adstantes « concelebrent », quam ut privatim Sacrificium offerant absente populo.

Quantopere captiosi huius generis errores iis contradicant veritatibus, quas iam supra asseveravimus, de gradu tractantes quo sacerdos in Mystico Iesu Christi Corpore pollet, explanare supervacaneum est. Illud tamen in memoriam revocandum esse ducimus, sacerdotem nempe idcirco tantum populi vices agere, quia personam gerit Domini nostri Iesu Christi, quatenus membrorum omnium Caput est, pro iisdemque semet ipsum offert; ideoque ad altare accedere ut ministrum Christi, Christo inferiorem, superiorem autem populo (cfr. S. Robertus Bellarm. De Missa, II, cap. 4). Populum contra, quippe qui nulla ratione Divini Redemptoris pergonam sustineat, neque conciliator sit inter seipsum et Deum, nullo modo iure sacerdotali frui posse.

Quae quidem fidei certitudine constant; at praeterea christifideles etiam divinam offerre hostiam, diversa tamen ratione, dicendi sunt.

Id iam luculentissime nonnulli ex Decessoribus Nostris et Ecclesiae doctoribus declararunt. «Non solum, ita imm. mem. Innocentius III, offerunt sacerdotes, sed et universi fideles: nam quod specialiter adimpletur ministerio sacerdotum, hoc universaliter agitur voto fidelium (De Sacro Altaris Mysterio, III, 6). Ac placet unum saltem ex pluribus S. Roberti Bellarmini effatis in hanc rem afferre :« Sacrificium, inquit, in persona Christi principaliter offertur. Itaque ista oblatio, consecrationem subsequens, est quaedam testificatio, quod tota Ecclesia consentiat in oblationem a Christo factam, et simul cum illo offerat » (De Missa, I, cap. 2 7).

Eucharistici quoque Sacrificii ritus ac preces haud minus clare significant atque ostendunt victimae oblationem una cum populo a sacerdotibus fieri. Non solum enim post panis ac vini oblationem sacrorum administer, ad popolum conversus, significanter dicit : « Orate fratres, ut meum ac vestrum sacrificium acceptabile fiat apud Deum Patrem omnipotentem »(Missale Rom. Ordo Missae); sed praeterea supplicationes, quibus Deo divina offertur hostia, plurali numero plerumque eduntur; in iisdemque non semel indicatum est, populum etiam augustum verbi gratia, habentur: « Pro quibus tibi offerimus, vel qui tibi offerunt . . . Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quesumus Domine, ut placatus accipias. Nos servi tui, sed et plebs tua sancta offerimus praeclarae Maiestati tuae de tuis donis ac datis hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam » (ibidem Canon Missae).

Nec mirum est christifideles ad huiusmodi dignitatem elevari. Baptismatis enim lavacro, generali titulo christiani in Mystico Corpore membra efficiuntur Christi sacerdotis, et « charactere » qui eorum in animo quasi insculpitur, ad cultum divinum deputantur; atque adeo ipsius Christi sacerdotium pro sua condicione participant.

Nullo non tempore in catholica Ecclesia humana ratio, fide collustrata, ad divinarum rerum maiorem, quae fieri possit, cognitionem contendit. Quamobrem consentaneum est ut christianus quoque populus pie quaerat, quo sensu et ipse in Eucharistici Sacrificii Canone illud offerre dicatur. Ut satis igitur faciamus pio eiusmodi voto, rem placet heic breviter presseque exponere.

Et primum quidem rationes habentur magis a re remotae, quia nempe haud raro contingit ut christifideles, sacris assistentes ritibus, suas preces cum sacerdotis precibus alternis vocibus conserant; itemque, quia nonnumquam — quod antiquitus eveniebat crebrius — administris altaris panem vinumque offerunt, ut Christi corpus et sanguis fiant; ac denique quia eleemosynis id agunt, ut sacerdos divinam victimam pro iisdem offerat.

At est etiam intima ratio, cur christiani omnes, ii praesertim qui altari adsunt, offerre dicantur.

Qua in re gravissima ne perniciosus oriatur error, offerendi vocem propriae significationis terminis circumscribamus oportet. Incruenta enim illa immolatio, qua consecrationis verbis prolatis Christus in statu victimae super altare praesens redditur, ab ipso solo sacerdote perficitur, prout Christi personam sustinet, non vero prout christifidelium personam gerit. At idcirco quod sacerdos divinam victimam altari superponit, eadem Deo Patri qua oblationem defert ad gloriam Sanctissimae Trinitatis et in bonum totius Ecclesiae. Hanc autem restricti nominis oblationem christifideles suo modo duplicique ratione participant :quia nempe non tantum per sacerdotis manus, sed etiam una cum ipso quodammodo Sacrificium offerunt: qua quidem participatione, populi quoque oblatio ad ipsum liturgicum refertur cultum.

Christifideles autem per sacerdotis manus Sacrificium offerre ex eo patet, quod altaris administer personam Christi utpote Capitis gerit, membrorum omnium nomine offerentis; quo quidem fit, ut universa Ecclesia iure dicatur per Christum victimae oblationem deferre. Populum vero una cum ipso sacerdote offerre non idcirco statuitur, quod Ecclesiae membra, haud aliter ac ipse sacerdos, ritum liturgicum adspectabilem perficiant, quod solius ministri est ad hoc divinitus deputati : sed idcirco quod sua vota laudis, impetrationis, expiationis gratiarumque actionis una cum votis seu mentis intentione sacerdotis, immo Summi ipsius Sacerdotis, eo fine coniungit, ut eadem in ipsa victimae oblatione, externo quoque sacerdotis ritu, Deo Patri exhibeantur. Externus enim sacrificii ritus suapte natura cultum internum manifestet necesse est: novae autem legis Sacrificium supremum illud obsequium significat, quo ipse principalis offerens, qui Christus est, et una cum eo et per eum omnia eius mystica membra debito Deum honore prosequantur ac venerentur.

Magno autem cum animi gaudio certiores facti sumus eiusmodi doctrinam, postremis hisce praesertim temporibus, ob impensius multorum liturgicae disciplinae studium, in sua luce fuisse collocatam. Facere tamen non possumus quin veritatis superlationes traiectionesque, quae cum germanis Ecclesiae praeceptis non concordent, vehementer deploremus.

Nonnulli siquidem illa omnino Sacrificia reprobant, quae privatim ac non adstante populo offerantur, quasi a prisca sacrificandi forma aberrent; nec desunt qui asseverent sacerdotes non posse eodem tempore pluribus in aris divina litare hostia, quod hac agendi ratione communitatem dissocient, eiusque unitatem in discrimen adducant: itemque non desunt, qui eo usqueprocedant, ut oportere prorsus reputent plebem confirmare ratumque habere Sacrificium, ut illud vim virtutemque sortiatur suam.

Perperam hac in re ad socialem Eucharistici Sacrificii indolem provocatur. Quotiescumque enim sacerdos id renovat, quod divinus Redemptor in novissima caena peregit, reapse Sacrificium consummatur: quod quidem Sacrificium, semper et ubique, itemque necessario ac suapte natura, publico et sociali munere fruitur; quandoquidem is, qui illud immolat, et Christi et christifidelium, cuius Divinus Redemptor est Caput, nomine agit, atque illud Deo offert pro Ecclesia Sancta Catholica, ac pro vivis et defunctis (Missale Rom. Canon Missae). Idque fit procul dubio sive christifideles praesentes adsint — quos Nos frequentissimos pientissimosque adesse cupimus ac commendamus —, sive non adsint, cum neutiquam requiratur ut, quod sacrorum administer fecerit, populus ratum habeat.

Licet tamen ex iis, quae modo exposuimus, clare pateat nomine Christi atque Ecclesiae litari, neque suis fructibus etiam socialibus Eucharisticum privari Sacrificium quamvis nullo praesente acolytho a sacerdote celebretur, nihilo secius ob huius tam augusti mysterii dignitatem, volumus atque urgemus — quod ceteroquin semper pracepit Mater Ecclesia — ut nullus sacerdos ad altare accedat, nisi adsit minister qui ei inserviat eique respondeat, ad normam canonis DCCCCXIII.

Ut autem oblatio illa, qua in hoc Sacrificio christifideles divinam victimam Caelesti Patri offerunt, plenum sortiatur effectum, aliud quoque adiungant oportet : semet ipsos nempe quasi hostiam immolent necesse est.

Quae quidem immolatio ad liturgicum solummodo Sacrificium non reducitur. Vult enim Apostolorum Princeps ut eo ipso quod Christo tamquam lapides vivi superaedificamur, possimus tamquam « sacerdotium sanctum, offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum » (1 Petr. 2, 5); Paulus autem Apostolus absque ullo temporis discrimine hisce verbis christianos adhortatur :« Obsecro itaque vos, . . . ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem rationabile obsequium vestrum » (Rom. 12, 1). At cum potissimum christifideles liturgicae actioni tam pia intentaque mente coniunguntur, ut de iisdem reapse dici queat :« quorum tibi fides cognita est et nota devotio » (Missale Rom. Canon Missae), facere non possunt quin sua cuiusque fides alacrius per caritatem operetur, pietas vigeat atque flammescat, ac singuli universi divinae procurandae gloriae se consecrent, vehementerque cupientes Iesu Christo, acerrimos perpesso dolores, sese arctissime assimulare, cum ipso Summo Sacerdote et per ipsum se quasi spiritualem hostiam offerant.

Quod quidem illa etiam adhortamenta docent, quibus Episcopus, Ecclesiae nomine, sacrorum administros appellat quo die eos consecrat :« Agnoscite quod agitis, imitamini quod tractatis, quatenus, mortis dominicae mysterium celebrantes, mortificare membra vestra a vitiis et concupiscentiis omnino procuretis » (Pontif. Rom. De ordinatione presbyteri). Ac fere eodem modo in sacris Liturgiae libris christiani admonentur, qui ad altare accedant, ut sacra participent :« Sit in hoc . . . altari innocentiae cultus, immoletur superbia, iracundia iuguletur, luxuria omnisque libido feriatur, offeratur pro turturibus sacrificium castitatis et pro pullis columbarum innocentiae sacrificium » (ibidem De altaris consecrat. Praefatio). Dum igitur altari adstamus, ita animum nostrum transformemus oportet, ut quidquid peccatum est in eo penitus restinguatur, quidquid vero per Christum vitam gignit supernam, enixe refoveatur ac roboretur : atque adeo nos efficiamur, una cum Immaculata Hostia, victima Aeterno Patri accepta.

Quod quidem propositum sanctissimum ut Ecclesia aptiore, quo fieri possit, modo ad effectum deducere queat, per sacrae Liturgiae praecepta omni ope enititur. Huc enim non solum lectiones spectant, homiliae ceteraeque sacrorum administrorum conciones universusque mysteriorum cyclus, quae nobis per anni decursum recolenda proponuntur, sed vestimenta etiam ac sacri ritus eorumque externus apparatus; quae quidem eo pertinent ut « maiestas tanti Sacrificii commendetur, et mentes fidelium per haec visibilia religionis et pietatis signa, ad rerum altissimarum, quae in hoc Sacrificio latent, contemplationem excitentur » (cfr. Conc. Trid. Sess. 22, c. 5).

Omnia igitur liturgiae elementa eo contendunt, ut animus noster Divini Redemptoris imaginem per Crucis mysterium inse referat secundum illud Apostoli gentium :« Christo confixus sum Cruci; vivo autem, iam non ego, vivit vero in me Christus » (Gal. 2, 19-20). Quam ob rem nos veluti hostia una cum Christo efficimur ad augendam Aeterni Patris gloriam.

Huc igitur christifideles, divinam victimam in Eucharistico Sacrificio offerentes, animum convertant atque erigant. Si enim, ut S. Augustinus scribit, mysterium nostrum in mensa dominica positum est (cfr. Serm. 272), id est ipse Christus Dominus, prout Caput et symbolum coagmentationis illius exsistit, qua nos Corpus Christi sumus (cfr. 1 Cor. 12, 27) et membra corporis eius (cfr. Eph. 5, 30); Si S. Robertus Bellarminus ad mentem doctoris Hipponensis docet, in Sacrificio altaris generale significari sacrificium, quo universum Corpus Christi mysticum, id est tota redempta civitas offertur Deo per Christum, Sacerdotem magnum (cfr. S. Robertus Bellarm. De Missa, II, cap. 8): nihil rectius, nihil iustius excogitari potest, quam nos omnes una cum Capite nostro, pro nobis passo, nosmetipsos quoque Aeterno Patri immolare. In altaris enim Sacramento, eodem Augustino auctore, Ecclesiae demonstratur, in re, quam eadem offert, ipsam quoque offerri (cfr. De Civ. Dei, lib. X, cap. 6).

Animadvertant igitur christifideles ad quam eos dignitatem sacrum Baptismatis lavacrum evexerit; neque satis habeant generali ea mentis intentione, quae Christi membra Ecclesiaeque filios decet, Eucharisticum participare Sacrificium, sed cum Summo Sacerdote eiusque in terris administro, ex sacrae Liturgiae rationibus, ultro arctissimeque coniuncti, una cum eodem tum peculiari modo devinciantur, cum divinae Hostiae consecratio peragitur, eamdemque una cum eo offerant, cum sollemnia illa verba pronuntiantur :« Per ipsum, et cum ipso, et in ipso est tibi Deo Patri Omnipotenti, in unitate Spiritus Sancti, omnis honor et gloria per omnia saecula saeculorum »(Missale Rom. Canon Missae); quibus quidem verbis populus respondet: « Amen ». Neque christiani obliviscantur semet ipsos suasque sollicitudines, dolores, angustias, miserias necessitatesque una simul cum divino Capite Cruci suffixo offerre.

Laudibus igitur ii digni sunt, qui eo consilio ducti, ut christiana plebs Eucharisticum Sacrificium facilius salubriusque participet, «Missale Romanum» apte in populi manibus ponere conantur, ita quidem ut christifideles, una cum sacerdote copulati, iisdem eius verbis iisdemque Ecclesiae sensibus comprecentur; itemque ii laudibus exornandi sunt, qui efficere contendunt, ut Liturgia externo etiam modo actio sacra fiat, quam reapse adstantes omnes communicent. Id quidem non una ratione contingere potest: cum nimirum universus populus, ex sacrorum rituum normis, vel sacerdotis verbis recto servato ordine respondet, vel cantus edit, qui cum variis Sacrificii partibus congruant, vel utrumque facit, vel denique cum in Sacris sollemnibus alternas Iesu Christi administri precibus dat voces unaque simul liturgica cantica concinit.

Quae tamen Sacrificii participandi rationes tum diiaudandae ac commendandae sunt, cum Ecclesiae praeceptis sacrorumque rituum normis diligenter obtemperant. Eo autem potissimum spectant, ut christianorum pietatem eorumque intimam cum Christo cum eiusque adspectabili administro coniunctionem alant ac foveant, itemque internos illos sensus et habitus excitent, quibus animus noster Summo Sacerdoti Novi Testamenti assimuletur oportet. Nihilo secius, quamvis externo quoque modo demonstrent Sacrificium suapte natura, utpote a Mediatore Dei et hominum (cfr. 1 Tim. 2, 5) peractum, totius mystici Corporis Christi opus esse habendum; neutiquam tamen necessariae sunt ad publicam eiusmodi constituendam communemque notam. Ac praeterea id genus Sacrum, alternis vocibus celebratum, in locum augusti Sacrificii sollemniter peracti suffici non potest; quod quidem, etiamsi adstantibus solummodo sacris administris fiat, ob rituum maiestatem caerimoniarumque apparatum peculiari fruitur dignitate sua, cuius tamen splendor et amplitudo, si frequens pietateque praestans populus adsit, ut Ecclesiae in votis est, summopere adaugetur.

Animadvertendum quoque est eos veritatem egredi rectaque rationis iter, qui fallacibus opinationibus ducti, haec rerum ad iuncta tanti faciant, ut asseverare non dubitent, iisdem prae termissis, rem sacram statutum sibi finem assequi non posse.

Haud pauci enim e christifidelibus « Missali Romano », etiamsi vulgata lingua exarato, uti nequeunt; neque omnes idonei sunt ad recte, ut addecet, intellegendos ritus ac formulas liturgicas. Ingenium, indoles ac mens hominum tam varia sunt atque absimilia, ut non omnes queant precibus, canticis sacrisque actionibus, communiter habitis, eodem modo moveri ac duci Ac praeterea animorum necessitates et propensa eorum studia non eadem in omnibus sunt, neque in singulis semper eaderr permanent. Quis igitur dixerit, praeiudicata eiusmodi opinionf compulsus, tot christianos non posse Eucharisticum participare Sacri icium, eiusque perfrui beneficiis? At ii alia ratione utique possunt, quae facilior nonnullis evadit; ut, verbi gratia, Iesu Christi mysteria pie meditando, vel alia peragendo pietatis exercitia aliasque fundendo preces, quae, etsi forma a sacris ritibus differunt, natura tamen sua cum iisdem congruunt.

Quamobrem vos adhortamur, Venerabiles Fratres, ut in Dioecesi vel ecclesiastica dicione cuiusque vestra modum rationemque, quibus populus liturgicam actionem participet, moderari atque ordinare velitis secundum normas, quas « Missale » statuit, et secundum praecepta, quae Sacrum Consilium ritibus praepositum et Codex Iuris Canonici edidere; ita quidem ut debito omnia ordine ac decore fiant, neve cuilibet, etsi sacerdoti, liceat arbitrio suo sacris aedibus quasi experimenti causa uti. Quam ad rem id etiam Nobis in votis est, ut in singulis Dioecesibus, quemadmodum Consilium habetur sacris musicis et artibus tutandis, sic Consilium quoque constituatur ad liturgicum provehendum apostolatum, ut vigilanti cura vestra diligenter omnia ex Apostolicae Sedis praescriptionibus eveniant.

In religiosorum autem sodalium Communitatibus ea omnia, quae propriae Constitutiones hac in re statuere, accurate serventur, neque res novae inducantur, quas earumdem Communitatum moderatores non ante probaverint.

Quantumvis vero externae rationes rerumque adiuncta, quibus christianus populus Eucharisticum Sacrificium participat ceterasque liturgicas actiones, varia ac dissimilia esse queant, eo tamen studiosissime semper contendendum est, ut arctioribus, quibus fieri possit, nexibus adstantium animi Divino Redemptori devinciantur, utque eorum vita sanctitate cotidie auctiore exornetur ac caelestis Patris gloria cotidie magis adaugeatur.

III - SACRA COMMUNIO

Augustum altaris Sacrificium divinae dapis Communione concluditur. Attamen, ut omnes norunt, ad eiusdem Sacrificii integritatem habendam requiritur solummodo ut Sacerdos caelesti pabulo reficiatur, non autem ut populus etiam — quod ceteroquin summopere optandum est — ad sacram synaxim accedat.

Placet autem hac super re eas iterare animadversiones, quas Decessor Noster Benedictus XIV de Tridentini Concilii definitionibus habet: « Primo . . . dicendum Nobis occurit, nemini ex fidelibus in mentem venire posse Missas privatas, in quibus sacerdos solus sacram sumit Eucharistiam, propterea veri, perfecti et integri Sacrificii incruenti a Christo Domino instituti rationem amittere, ideoque illicitas esse existimandas. Nec enim ignorant fideles aut saltem facile edoceri possunt, Sacrosanctum Concilium Tridentinum, innixum doctrinae, quam perpetua Ecclesiae traditio servavit, huic adversantem novam falsamque Lutheri sententiam damnasse » (Litt. Encycl. Certiores effecti, d. d. 13 Nov. 1742, § I). « Si quis dixerit Missas, in quibus solus sacerdos sacramentaliter communicat, illicitas esse, ideoque abrogandas, anathema sit » (Conc. Trid. Sess. 22, can. 8).

Ex veritatis igitur itinere ii aberrant, qui sacris operari nolint, nisi si christiana plebs ad divinam mensam accedat; ac magis etiam ii aberrant, qui, ut contendant necessarium omnino esse christifideles una cum sacerdote Eucharistica pasci dape, captiose asseverent heic agi non de Sacrificio solummodo, sed de Sacrificio ac caena fraternae communitatis, atque sacram Synaxim ponant, communiter actam, quasi totius celebrationis culmen.

Etenim etiam atque etiam animadvertendum est Eucharisticum Sacrificium suapte natura incruentam esse divinae victimae immolationem, quae quidem mystico modo ex sacrarum specierum separatione patet, ex earumque oblatione Aeterno Patri peracta. Sacra autem synaxis ad idem integrandum ad idemque Augusti Sacramenti communione participandum pertinet; dumque administro sacrificanti omnino necessaria est, christifidelibus est tantummodo enixe commendanda.

Quemadmodum autem Ecclesia, ut veritatis magistra est, catholicae fidei integritatem omni ope tutari enititur, ita, ut suorum est filiorum sollicita mater, eosdem summopere adhortatur ad maximum eiusmodi religionis nostrae beneficium studiose frequenterque participandum.

Cupit imprimis ut christiani — cum praesertim Eucharisticam dapem reapse sumere haud facile queant — votis saltem eam sumant; ita quidem ut vivida excitata fide, ac demisso reverenter animo Divinique Redemptoris voluntati omnino fidenti, flagrantiore, quo fieri possit, caritatis studio cum eodem coniungantur.

Sed hoc non satis eidem est. Quandoquidem enim, per Angelorum panis convivium, Sacrificii, ut supra diximus, «sacramentali » etiam Communione participes fieri possumus, idcirco Ecclesia Mater, ut efficaciore ratione « Redemptionis fructum in nobis iugiter sentiamus » (Missale Rom. Collecta Festi Corp. Christi), filiis suis singulis universis Christi Domini invitationem iterat :« Accipite et manducate. . . . Hoc facite in meam commemorationem »(1 Cor. 11, 24). Quam ad rem Tridentina Synodus, Iesu Christi eiusque intaminatae Sponsae votis veluti resonans, vehementer adhortata est « ut in singulis Missis fideles adstantes non solum spirituali affectu, sed sacramentali etiam Eucharistiae perceptione communicarent, quo ad eos sanctissimi huius Sacrificii fructus uberior proveniret » (Sess. 22 C. 6). Quin immo Decessor Noster imm. mem. Benedictus XIV, ut satius luculentiusque patescat christifideles per Eucharistiae perceptionem divinum ipsum participare Sacrificium, eorum pietatem dilaudat, qui non modo caelesti pabulo, dum Sacrificio intersunt, enutriri cupiant, sed ipsis in eodem Sacrificio consecratis hostiis cibari praeoptent, quamvis, ut ipse declarat, vere ac reapse Sacrificium participetur, etiamsi de Eucharistico pane agatur, cuius consecratio iam antea rite peracta fuerit. Ita enim scribit: « Et quamvis de eodem Sacrificio participent, praeter eos, quibus a sacerdote celebrante tribuitur in ipsa Missa portio Victimae a se oblatae, ii etiam, quibus sacerdos Eucharistiam reservari solitam ministrat; non tamen idcirco aut vetuit umquam Ecclesia, aut modo vetat, satisfieri ab ipso sacerdote pietati et iustae eorum petitioni, qui Missae adstantes, ad consortium admitti postulant eiusdem Sacrificii, quod et ipsi pariter offerunt ea ratione, quae ipsos decere potest: immo probat atque cupit ne id omittatur, eosque sacerdotes increparet, quorum culpa et negligentia fidelibus participatio illa denegaretur » (Litt. Encycl. Certiores effecti, § 3 ).

Faxit autem utinam Deus, ut sollicitis hisce Ecclesiae invitationibus omnes ultro libenterque respondeant; faxit Deus ut christifideles vel cotidie, si possint, Sacrificium divinum non solum spirituali modo participent, sed Augusti etiam Sacramenti communione, Iesu Christi Corpus sumentes, pro omnibus Aeterno Patri oblatum. Excitate, Venerabiles Fratres, in eorum animis, qui vestris demandati sunt curis, studiosam ac veluti inexplebilem Iesu Christi famem; vobis magistris, altaria pueris iuvenibusque stipentur, qui sese, innocentiam suam, suamque actuosam navitatem Divino offerant Redemptori ; frequentes accedant coniuges, qui ad sacram mensam enutriti, inde sumant ut subolem sibi creditam Iesu Christi sensibus eiusque caritate conforment; advocentur opifices, ut cibum illum accipere queant, qui validus ac numquam deficiens eorum vires redintegret, quippe eorum laboribus sempiternam in caelo mercedem praeparet; omnes denique cuiusvis ordinis homines convocate ac compellite intrare (cfr. Luc. 14, 23); quandoquidem hic est panis vitae, quo omnes indigent. Iesu Christi Ecclesia hoc uno pane fruitur, quo nostrorum animorum optata ac desideria expleat, quo eos arctissime Iesu Christo coagmentet, et quo denique « unum corpus » (1 Cor. 10, 17) fiant, ac veluti fratres inter se ii consocientur, qui eidem caelesti Mensae assideant, ut frangentes panem unum, pharmacum sumant immortalitatis » (cfr. S. Ignat. Martyr. Ad Ephes. 20).

Valde autem opportunum est, quod ceteroquin Liturgia statuit, populum ad sacram accedere synaxim, postquam sacerdos divinam dapem ex ara libaverit; atque, ut supra scripsimus, ii dilaudandi sunt, qui, Sacro adstantes, hostias in eodem Sacrificio consecratas accipiant, ita quidem ut reapse contingat « ut quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui corpus et sanguinem sumpserimus, omni benedictione caelesti et gratia repleamur » (Missale Rom. Canon Missae).

Verumtamen causae interdum non desunt, nec rarae sunt, cur Eucharisticus panis vel ante vel post Sacrificium ipsum distribuatur, et cur etiam — quamvis sacra habeatur synaxis statim ac sacerdos se caelesti epulo cibaverit hostiis tamen id fiat iam superiore tempore consecratis. Hisce etiam in rerum adiunctis — quod ceteroquin iam supra admonuimus — populus rite Eucharisticum participat Sacrificium, ac facilius non raro potest ad Mensam vitae aeternae accedere. Quodsi tamen Ecclesia, pro materna indulgentia sua, spiritualibus filiorum necessitatibus occurrere nititur, ii nihilo secius pro sua quisque parte debent, quidquid sacra Liturgia suadeat, non facile spernere, ac quotiescumque probabilis non obsistat causa, ea omnia efficere quibus vivens Mystici Corporis unitas clarius ad altare patescat.

* * *

Opus sacrum, quod peculiares Liturgiae normae moderantur, postquam peractum est, non eum gratiarum actione exsolvit qui caeleste degustavit pabulum; quin immo valde consentaneum est eum, Eucharistica accepta dape ac publicis conclusis ritibus, se recollegere, ac cum Divino Magistro intime coniunctum, cum eodem, prouti rerum adiuncta concedant, dulcissime salubriterque colloqui. Ii igitur ex recto secedunt veritatis tramite, qui verbo magis quam sententiae inhaerentes, asseverent ac doceant post Sacrum absolutum haud esse eiusmodi gratiarum actionem producendam, non modo quod ipsum altaris Sacrificium per se gratiarum sit actio, sed quod etiam ad peculiarem actum id pertineat privatae ac propriae suae cuiusque pietatis, non autem ad communitatis bonum.

At contra ipsa Sacramenti natura hoc postulat, ut eius perceptio uberes christianis edat sanctitatis fructus. Dimittitur utique publicus communitatis coetus, at singuli, una cum Christo copulati, in suo quisque animo laudis canticum non intermittant oportet « gratias agentes semper pro omnibus, in riomine Domini Nostri lesu Christi, Deo et Patri » (Eph. 5, 20). Sacra etiam Eucharistici Sacrificii Liturgia ad hoc nos adhortatur, cum nos hisce verbis precari iubet: « Da, quaesumus, ut in gratiarum semper actione maneamus (Missale Rom. Postcommunio Dominicae infra Oct. Ascens.), . . . et a tua numquam laude cessemus » (ibidem Postcommunio Dominicae I post. Pentec.). Quamobrem, si nullo non tempore grates Deo agendae sunt, et a sua laude est numquam cessandum, quisnam audeat Ecclesiam reprehendere vel improbare, quod sacerdotibus suis (C. I. C. can. 810) ac christifidelibus suadet post sacrum synaxim parumper saltem cum Divino colloqui Redemptore, et quod liturgicis inseruerit libris opportunas preces, indulgentiae muneribus ditatas, quibus sacrorum administri vel antequam sacris operentur divinaque dape reficiantur, apte se praeparent, vel re, divina peracta, gratum Deo profiteantur animum? Tantum abest ut sacra Liturgia intimos singulorum christianorum sensus reprimat, ut eos potius idcirco refoveat atque instimulet, ut Iesu Christo assimulentur, per eumdemque ad caelestem Patrem dirigantur; quapropter haec eadem disciplina postulat ut quisquis sancta de altari libaverit, debitas Deo grates persolvat. Divino enim placet Redemptori nos deprecantes audire, nobiscum aperto animo colloqui, nobisque in flagranti Corde suo praebere refugium.

Quin immo eiusmodi actus, singulorum proprii, omnino necessarii sunt, ut uberius omnes supernis fruamur thesauris, quibus Eucharistia affluit, eosdemque pro facultate in ceteros refundamus, ut Christus Dominus in omnium animis suae virtutis plenitudinem assequatur.

Cur igitur, Venerabiles Fratres, eos non dilaudemus, qui cum Eucharisticum pabulum acceperint, postquam etiam christifidelium coetus publice dimissus sit, una cum Divino Redemptore intima familiaritate commorentur, non modo ut cum eo colloquantur suavissime, sed ut eidem etiam grates agant debitasque referant laudes, ac praesertim ut opem poscant, ut ex animis arceant cuiusque suis quidquid sacramenti efficacitatem minuat, utque ea omnia pro sua parte efficiant, quae praesentissimae Iesu Christi actioni obsecundare possint? Id peculiari modo faciant, hortamur, cum suscepta exsequendo proposita, christianasque exercendo virtutes, tum ad suas referendo necessitates quod regali liberalitate acceperint. Certe equidem aurei libelli auctor De imitatione Christi secundum Liturgiae praecepta et afflatum loquitur, cum haec ei suadet, qui ad sacram synaxim accesserit : « Mane in secreto et fruere Deo tuo : ipsum enim habes, quem totus mundus tibi auferre non potest » (Lib. IV, cap. 12).

Nos omnes itaque una cum Christo arctissime devincti, sanctissimo eius animo quasi nos submergere nitimur, atque idcirco eidem coagmentamur, ut illos actus participemus, quibus ipse grato acceptissimoque obsequio Augustam Trinitatem adorat; quibus summas Aeterno Patri grates laudesque refert, caelis terrisque concorditer resonantes, secundum illud : « Benedicite omnia opera Domini Domino » (Dan. 3, 5 7) ; quibus denique consociati caelestem opem eo horae momento imploramus, quo nullum magis opportunum datur ad petenda impetrandaque Christi nomine auxilia (cfr. Io. 16, 23), et quibus potissimum hostiam nos offerimus atque immolamus dicentes: « Nosmet ipsos tibi perfice munus aeternum » (Missale Rom. Secreta Missae Ss. Trinit.).

Continenter Divinus Redemptor studiosam geminat invitationem suam :« Manete in me » (Io. 15, 4). Per Eucharistiae autem Sacramentum Christus in nobis et nos in Cristo commoramur; et quemadmodum Christus, in nobis manens, vivit et operatur, ita oportet nos, in Christo manentes, per eum vivamus atque operemur.

IV - EUCHARISTICAE ADORATIONIS CULTUS

Eucharisticum pabulum continet, ut omnes norunt, « vere, realiter et substantialiter corpus et sanguinem una cum anima et divinitate Domini nostri Iesu Christi » (Conc. Trid. Sess. 13, can. I); nihil igitur est mirum, si Ecclesia, inde ab originibus. Christi corpus sub panis specie adoraverit, ut ex ipsis patet augusti Sacrificii ritibus, quibus sacrorum administris praecipitur ut, positis genibus, vel graviter inclinato capite, Sacramentum sanctissimum adorent.

Sacra Concilia docent traditum Ecclesiae esse, inde a suae aetatis initio, ut « una adoratione Deum Verbum incarnatum cum propria ipsius carne » (Conc. Constant. II, Anath. de trib. Capit. can. 9 collat. Conc. Ephes. Anath. Cyrill. can. 8. Cfr. Conc. Trid. Sess. 13, can. 6; Pius VI Const. Auctorem fidei, n. 61) recolat; ac S. Augustinus asseverat :« Nemo autem illam carnem manducat, nisi prius adoraverit », addens, nos non solum non peccare adorando, sed peccare non adorando (cfr.  Enarr. in Ps. 98, 9).

Quibus doctrinae principiis Eucharisticus adorationis cultus ortus est, ac pedetemptim succrevit, a divina litatione distinctus. Sacrarum specierum conservatio pro infirmis, pro iisque omnibus, qui in mortis discrimen venissent, laudabilem induxit morem adorandi caelestem hanc dapem, quae in templis reponitur. Qui quidem adorationis cultus valida firmaque ratione nititur. Eucharistia enim et Sacrificium, et Sacramentum est; hoc autem a ceteris idcirco differt, quod non modo gratiam gignit, sed ipsum gratiae auctorem stabili modo continet. Cum igitur Ecclesia nos iubet Christum Eucharisticis delitescentem velis adorare, ab eodemque superna ac terrestria ea dona petere, quibus nullo intermisso tempore indigeamus, vividam patefacit fidem, qua divinum suum Sponsum iisdem sub velis praesentem credit, gratam ei suam profitetur voluntatem, intimaque fruitur familiaritate eius.

Eiusmodi autem cultus varias decursu temporis Ecclesia invexit formas, cotidie utique pulchriores salubrioresque : ut, exempli gratia, pias ac vel cotidianas ad divina tabernacula salutationes; ut sacros benedictionis ritus per Sanctissimum Sacramentum peractae; utque sollemnes pompas, praesertim in Conventibus Eucharisticis, per urbes, per pagos ductas, ac Sacramenti Augusti publice propositi adorationes. Quae quidem publicae adorationes interdum brevi tempore aguntur, interdum vero per horas ac vel per XXXX horas producuntur; atque alicubi in integrum quoque annum per vices in singulis templis continuantur, alicubi vero diu etiam noctuque Religiosarum Sodalitatum cura perpetuantur; easdemque non raro christifideles quoque participant.

Haec pietatis exercitia mirandum in modum ad fidem supernamque vitam Ecclesiae hisce in terris militantis contulerunt, quae quidem hac agendi ratione triumphanti Ecclesiae quodammodo resonat, laudis hymnum perpetuo extollenti ad Deum et Agnum « qui occisus est » (Apoc. 5, 12, col1. 7, 10). Quamobrem pia eiusmodi exercitia, usquequaque terrarum per saeculorum decursum propagata, non modo Ecclesia probavit, sed veluti sua effecit, auctoritateque sua commendavit (cfr. Conc. Trid. Sess. 13, C. 5 et can. 6). Ex sacrae Liturgiae afflatu oriuntur; atque adeo, si debito decore eaque fide ac pietate fiant, quae ex sacris ritibus Ecclesiaeque praescriptionibus requiruntur, ad liturgicam vivendam vitam procul dubio summopere conferunt.

Neque dicendum est Eucharistico eiusmodi cultu Christum historicum, ut aiunt, qui in terris aliquando vixit, ac Christum in Augusto altaris Sacramento praesentem, eumque, qui gloriose in caelis triumphat, supernaque impertit munera, una simul falsum in modum permisceri; quin immo asseverandum potius est hac ratione christifideles Ecclesiae fidem testari sollemniterque patefacere, qua idem esse creditur Dei Verbum ac Mariae Virginis Filius, qui in Cruce passus est, qui in Eucharistia praesens latet, quique in supernis regnat sedibus. Ita S. Ioannes Chrisostomus: . . .Cum ipsum [Corpus Christi] videris propositum, tibi ipsi dic : Propter hoc Corpus non sum ego amplius terra et cinis, non ultra captivus, sed liber: ideo caelos spero et bona illic reposita me accepturum esse, immortalem vitam, Angelorum sortem, cum Christo consuetudinem : hoc Corpus clavis confixum, flagris caesum, mors non tulit; . . . hoc est illud corpus, quod cruentatum fuit, lancea perfossum, quod salutares fontes scaturivit orbi, alium sanguinis, alium aquae. . . . Hoc Corpus dedit nobis et tenendum et comedendum, quod intensae dilectionis fuit » (In I ad Cor. 24, 4).

Peculiari autem modo mos ille valde dilaudandus est, quo multa pietatis exercitia in christiani populi consuetudinem invecta, Eucharisticae benedictionis ritu finem habent. Optime enim, nec sine ubere fructu evenit, ut sacerdos pronis coram frontibus christianae multitudinis, Angelorum Panem: ad caelum attollens, eumque in Crucis formam rite circumferens, caelestem Patrem comprecetur benigne ut velit oculos ad Filium suum convertere, amore nostrum patibulo suffixum, eiusque causa et per ipsum, qui Redemptor et frater noster esse voluit, superna munera in eos effluere iubeat, quos immaculatus redemit Agni sanguis (cfr. 1 Petr. 1,19).

Summa igitur, qua soletis, diligentia contendite, Venerabiles Fratres, ut templa, quae christianarum gentium fides ac pietas per saeculorum decursum idcirco aedificarunt, ut perpetuum gloriae hymnum omnipotenti Deo concinerent, ac Redemptori nostro sub Eucharisticis speciebus latenti dignam praeberent sedem, christifidelibus frequentioribus usque pateant, qui, ad pedes Servatoris nostri convocati, suavissimam eius invitationem audiant: « Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos » (Matth. 2, 28). Sint eadem domus ei, in quam qui beneficia petituri ingrediuntur, cuncta se impetrasse laetentur (cfr. Missale Rom. Coll. in Missa Ded. Eccl.), consolationem caelestem consequantur.

Ita solummodo contingere poterit, ut universa hominum familia compositis tandem rebus pacificetur, ac mente animoque concordi illud spei canat caritatisque carmen :« Bone Pastor, panis vere. — Iesu, nostri miserere :— tu nos pasce, nos tuere : nos bona fac videre — in terra viventium » (Missale Rom. Seq. Lauda Sion in festo Ssmi Corporis Christi).

PARS TERTIA

DIVINUM OFFICIUM ET ANNUS LITURGICUS

I - DIVINUM OFFICIUM

Optima christianae vitae forma ac ratio in eo consistit, ut quisque arctissime continenterque cum Deo coniungat. Quamobrem cultus, quem Ecclesia aeterno Numini tribuit, quique in Eucharistico praesertim Sacrificio nititur Sacramentorumque usu, ita ordinatur ac componitur, ut per divinum officium diei horas hebdomades, cunctumque anni cursum amplectatur, omniaque tempora variasque humanae vitae condiciones attingat.

Cum Divinus Magister praeceperit :« Oportet semper orare non deficere » (Luc. 18, 1), Ecclesia huic admonitioni fideliter temperans, preces fundere numquam intermittit, atque hisce Apostoli gentium verbis nos adhortatur: « Per ipsum [Iesum] offeramus hostiam laudis semper Deo » (Hebr. 13, 15).

Publica ac communis supplicatio, quae ab omnibus una simul admovetur Deo, antiquissima aetate certis diebus certisque horis solummodo habebatur. Verumtamen non modo in coetibus, sed privatis etiam in domibus, atque interdum una cum vicinis et amicis, Deo supplicabatur. Mox vero, in variis christiani orbis partibus, consuetudo invaluit peculiaria tempora sacrae precationi destinandi, ut exempli gratia postremam diei horam, cum advesperascit ac lucerna accenditur; vel primam, cum nox ad finem vergit, post nempe galli cantum et sub diurni sideris ortum. Alia diei momenta, utpote fundendis precibus aptiora, in Sacris Litteris indicantur, vel ex tradito Hebraeorum more atque ex cotidianae vitae usu. Secundum « Apostolorum Acta » Iesu Christi discipuli una simul coniuncti hora tertia comprecabantur, cum « repleti sunt omnes Spiritu Sancto » (cfr. Act. 12, 1-15); Apostolorum autem Princeps, antequam cibum sumeret, « ascendit . . . in superiora ut oraret circa horam sextam »; (Ibidem 10, 9); ac Petrus et Ioannes « ascendebant in templum ad horam orationis nonam » (Ibidem 3, 1) et « media . . . nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum » (Ibidem 16, 25).

Variae eiusmodi supplicationes, consilio praesertim et opera monachorum eorumque, qui asceticae disciplinae se dederant, decursu temporis cotidie magis perficiuntur, ac pedetemptim Ecclesiae auctoritate in ipsum sacrae Liturgiae usum inducuntur.

Est igitur « Divinum Officium », quod vocamus, Mystici Iesu Christi Corporis precatio, quae christianorum omnium nomine eorumque in beneficium adhibetur Deo, cum a sacerdotibus aliisque Ecclesiae ministris et a religiosis sodalibus fiat, in hanc rem ipsius Ecclesiae instituto delegatis.

Divinae huius laudis ratio ac virtus quae esse debeant ex iis eruitur verbis, quae Ecclesia dicenda suadet, antequam horariae preces incipiantur, praecipiens nempe ut « digne, attente ac devote » recitentur.

Dei Verbum, humanam naturam assumens, terrestri huic exsilio hymnum illum invexit, qui in supernis sedibus per omne aevum canitur. Universam hominum communitatem ipse sibi coagmentat, eamdemque in divino hoc concinendo laudis carmine secum consociat. « Quid oremus, sicut oportet, nescimus », sicut nobis humiliter confitendum est, « sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus » (Rom. 8, 26). Ac Christus quoque per Spiritum suum in nobis Patrem effiagitat. « Nullum maius donum praestare posset Deus hominibus. . . .Orat [Iesus] pro nobis ut sacerdos noster; orat in nobis ut caput noster; oratur a nobis ut Deus noster . . . Agnoscamus ergo et in illo voces nostras et voces eius in nobis. . . . Oratur in forma Dei, orat in forma servi : ibi Creator, hic creatus creaturam mutandam non mutatus assumens, et secum nos faciens unum homimem, Caput et corpus (S. Augustin. Enarr. in Ps. 85, n. 1).

Excelsae dignitati eiusmodi Ecclesiae precationis intenta animi nostri pietas respondeat oportet. Ac quandoquidem orantis vox ea repetit carmina, quae Spiritus Sancti afflatu conscripta sunt, quaeque perfectissimam Dei amplitudinem declarant atque efferunt, necesse quoque est ut hanc vocem internus nostri spiritus motus ita comitetur, ut eosdem sensus illos efficiamus nostros, quibus ad caelum erigamur, quibus sanctam adoremus Trinitatem, et quibus laudes ac grates eidem tribuamus debitas : « Sic stemus ad psallendum ut mens nostra concordet voci norae » (S. Benedict. Regula Monachorum. c. 19). Non igitur de recitatione tantum; agitur, vel de cantu, qui, quamvis ex musicae artis sacrorumque rituum normis sit perfectissimus, aures tamen solummodo attingat, sed potissimum de ascensu mentis animique nostri ad Deum, ut eidem nosmet ipsos, omnesque actiones nostras, Iesu Christo coniuncti, penitus addicamus.

Inde profecto pro supplicationum nostrarum non exigua parte efficacitas pendet. Quae quidem, si ad ipsum Verbum, hominem factum, non admoventur, hisce verbis concluduntur « per Dominum nostrum Iesum Christum »; qui, utpote nostrum Deique conciliator, stigmata sua gloriosa caelesti Patri ostendit, « semper vivens ad interpellandum pro nobis » (Hebr. 7, 25).

Psalmi, ut omnes norunt, praecipuam constituunt « Divini Officii » partem. Cunctum iidem; diei cursum complectuntur, sanctitateque afficiunt atque ornant. Pulchre Cassiodorus de Psalmis, in « Officium divinum » suae aetatis distributis declarat: « Ipsi . . . diem venturum matutina exsultatione conciliant, ipsi nobis primam diei horam dedicant, ipsi nobis tertiam horam consecrant, ipsi sextam in panis confractione laetificant, ipsi nobis nona ieiunia resolvunt, ipsi diei postrema concludunt, ipsi, noctis adventu, ne mens nostra tenebretur efficiunt »(Explicatio in Psalterium. Praefatio; ut legitur in ed. P. L. 70, 100. Nonnulli tamen censent partem huius dictionis non esse Cassiodoro tribuendam).

Veritates in mentem revocant, populo electo divinitus patefactas, terribiles interdum, interdum vero suavissima dulcedine perfusas; spem repetunt atque incendunt promissi Liberatoris, quae olim vel circa domesticos focos, vel in ipsa templi maiestate concinendo refovebatur; itemque mirifica in luce ponunt Iesu Christi gloriam in antecessum significatam ac summam aeternamque eius virtutem, dein vero hoc in terrestre exsilium eius adventum demissionemque, regiam eius dignitatem potestatemque sacerdotalem, ac denique beneficos eius labores eiusque in nostram redemptionem profusum sanguinem. Ac pari modo nostrorum animorum iucunditatem exprimunt, aegritudinem, spem, timorem, ac Deo omnino fidentem eumdemque redamantem voluntatem nostram, nostrumque mysticum ascensum erga divina tabernacula.

« Psalmus . . . benedictio populi est, Dei laus, plebis laudatio, plausus omnium, sermo universorum, vox Ecclesiae, fidei canora confessio, auctoritatis plena devotio, libertatis laetitia, clamor iucunditatis, laetitiae resultatio » (S. Ambros. Enarrat in Ps. 1 n. 9).

Prisca aetate frequentiores christifideles horariis hisce precibus aderant; sed hoc pedetemptim exolevit, atque, ut modo diximus, in praesens earum recitatio clero solummodo ac religiosis sodalibus officium est. Nihil igitur districto iure laicorum ordini hac in re praecipitur; verumtamen summopere optandum est, ut horarias illas preces recitando vel canendo, actu participent, quae diebus festis sub vesperum in sua cuiusque curia habeantur. Enixe vos vestrosque adhortamur, Venerabiles Fratres, ut pia haec consuetudo in usu esse ne desinat, utque, ubicumque obsolevit, iterum pro facultate effecta detur. Quod tum procul dubio salutaribus cum fructibus fiet, cum vespertinae laudes non solum digne ac decore persolventur, sed ita quoque ut variis modis christifidelium pietatem suaviter alliciant. Dierum festorum, qui peculiari modo Deo dicandi ac consecrandi sunt, publice ac privatim sit inviolata religio; imprimisque diei dominicae, quam Apostoli, a Spiritu Sancto edocti, in locum sabbati substituerunt. Si autem Iudaeis praeceptum fuit: « Sex diebus facietis opus : in die septimo Sabbatum est : requies sancta Domino: omnis qui fecerit opus in hac die, morietur » (Exod. 31, 15) : quomodo Christiani illi spiritualem mortem non timeant, qui diebus festis opera servilia peragant, per eorumque requietem non pietati, non religioni se dedant, sed saeculi huius illecebris intemperanter concedant? Rebus igitur divinis, quibus Deus colitur, animus autem pabulo caelesti enutritur, dies dominica ceterique dies festi consecrandi sunt: et quamvis Ecclesia id tantum praecipiat, ut christifideles nempe a servili labore abstineant et Eucharistico intersint Sacrificio, de vespertino autem cultu praeceptum nullum habeat, aliud tamen etiam atque etiam commendat in votisque habet; ac ceteroquin aliud quoque postulat singulorum necessitas, qua omnes sibi tenentur propitiare Deum ut eius impetrent beneficia. Summo dolore Noster oppletur animus, cum cernimus qua agendi ratione nostris hisce temporibus mediam diei festi partem, postmeridianam dicimus, christianus populus traducat : publica spectaculorum loca publicique ludi frequentantur quam maxime, dum sacrae aedes mius quam decet celebrantur. At oportet utique omnes nostra deant templa, ut inibi catholicae fidei veritatem doceantur, ut Dei laudes concinant, utque per sacerdotem Eucharistica benedictione ditentur, et contra huius vitae adversa caelesti ope muniantur. Perdiscant pro viribus omnes eas formulas retinere, quae in precibus ad vesperam habitis concinuntur, earumque significatione suos imbuant animos; hisce enim vocibus affecti ac permoti, quod S. Augustinus de se asseverat, experientur: « Quantum flevi in hymnis et canticis, suave sonantis Ecclesiae tuae vocibus commotus acriter. Voces illae influebant auribus meis et eliquabatur veritas in cor meum, et exaestuabat inde affectus pietatis, et currebant lacrimae, et bene mihi erat » (Confess. lib.IX, cap. 6).

II – CYCLUS MYSTERIORUM

Per totum anni cursum Eucharistici Sacrificii celebratio itemque preces horariae circa Iesu Christi personam potissimum vertuntur; ac res tam consone congruenterque componuntur, ut in iisdem Servator noster per suae demissionis, redemptionis iumphique mysteria dominetur.

Quae quidem Iesu Christi mysteria dum sacra Lituraia in emoriam revocat, contendit ut credentes omnes ita eadem rticipent, ut divinum Mystici Corporis Caput in singulis memis perfectissima sanctitate sua vivat. Christianorum animi veluti altaria sint, in quibus varia Sacrificii mbmenta, quod Summus immolat Sacerdos, alia ex aliis quodammodo reviviscant: dolores nempe ac lacrimae, quae peccata detergunt et expiant; precatio Deo admota, quae ad caelum usque erigitur; sui ipsius devotio ac veluti immolatio, quae prompto, generoso. studiosoque fit animo; ac denique arctissima coniunctio. qua nos nostraque Deo committimus, in eoque conquiescimus; « cum religionis summa sit imitari quem colis » (S. Augustin. De Civ. Dei, lib. VIII. cap. 17).

Modis ac rationibus hisce congruenter, quibus Liturgia per stata tempora Iesu Christi vitam nobis meditandam proponit, Ecclesia nobis exempla ostendit, quae imitari oportet, ac sanctitatis thesauros indicat, quos nobis assumamus, quandoquidem quod ore canitur, mente credere necesse est, et quod mente creditur, in privatos est publicosque mores inducendum.

Sacri enim Adventus tempore, peccatorum, quae misere patraverimus, in nobis conscientiam excitat; nosque adhortatur ut, cupiditatum refrenatione voluntarisque corporis castigationibus usi, nosmet ipsos pie meditando recollegamus, ac vivido illo permoveamur desiderio redeundi ad Deum, qui unus potest nos ad admissorum labe et a funestis illis, quas inde consequuntur malis sua gratia liberare.

Redemptoris autem redeunte natali die, videtur nos veluti ad Bethlehemiticum reducere specum, ut ibi edoceamur omnino necessarium esse renasci denuo ac nos funditus reformare; quod quidem tum solummodo fit, cum Dei Verbum, hominem factum, intima ac vitali ratione attingimus, eiusque divinam naturam, ad quam evecti sumus, participamus.

Per Epiphaniae vero sollemnia gentium vocationem ad christianatn fidem revocans, vult nos cotidie aeterno Numini de tanto beneficio gratias agere, impensa fide Deum vivum et verum appetere, res supemas pie penitusque intellegere, ac silentium meditationemque adamare, quo facilius caelestia intueamur ac capiamus dona.

« Septuagesimae » ac « Quadragesimae » diebus etiam atque etiam eo contendit Mater nostra Ecclesia, ut miserias quisque nostras intente consideremus, ut ad morum emendationem actuose incitemur, utque peculiari modo peccata detestemur, eaque precando paenitendoque deleamus; quandoquidem adsidua precatio et admissorum paenitentia supernum nobis conciliant auxilium, sine quo quaevis opera nostra inanis ac sterilis est.

Sacro autem tempore, quo asperrimi Iesu Christi cruciatus a Liturgia proponuntur, ad Calvariam nos Ecclesia invitat, ut cruentis Divini Redemptoris vestigiis insistamus, ut una cum eo Crucem volentes subeamus, ut eosdem in animum referamus nostrum expiationis placationisque sensus, utque simul omnes cum eo commoriamur.

Per Paschalia sollemnia, quibus Christi triumphus commemoratur, intimo animus noster perfunditur gaudio; ac probe recogitare debemus nobis quoque una cum Redemptore resurgendum esse ex frigida atque inerti vita ad ferventiorem sanctioremque, plene generoseque nos donando Deo, ac miseram obliviscendo hanc terram, ut unice ad caelum aspiremus : « si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, . . .  quae sursumv sunt sapite » (Col. 3, 1-2).

Pentecostes denique tempore, suis praeceptis Ecclesia suaque nos adhortatur opera, ut ad Spiritus Sancti actionem nos dociles praebeamus; qui quidem animos nostros divina incendere caritate exoptat, ut in virtute studiosius cotidie progrediamur, atque adeo sancti simus, quemadmodum Christus Dominus eiusque Pater, qui est in caelis, sancti sunt.

Liturgicus igitur annus veluti magnificus laudis hymnus habendus est, quem christianorum familia per Iesum, perpetuum conciliatorem suum, caelesti Patri admovet; sed diligens etiam ordinatumque studium a nobis postulat, quo magis in dies magisque divinum cognoscamus ac laudemus Redemptorem nostrum; itemque impensum validumque nisum atque indefessum requirit exercitium, quo eius imitemur mysteria, quo dolorum eius iter volentes ingrediamur, et quo tandem aliquando eius gloriam eiusque sempiternam participemus beatitatem.

Ex praeceptis hisce, quae usque adhuc tradidimus, luculenter apparet, Venerabiles Fratres, quantum a germana ac sincera Liturgiae ratione ii aberrent nostrorum temporum scriptores, qui, elatioris mysticae disciplinae decepti specie, asseverare audeant non attendendum esse Christum historicum, sed « pneumaticum, vel glorificatum »; itemque affirmare non dubitent in christifidelium pietate exercenda, Christum, inducta mutatione, quasi e sua sede deiectum esse, cum Christus glorificatus qui vivit et regnat in saecula saeculorum et sedet ad dexteram Patris, occultatus sit, in eiusque locum Christus ille sit invectus qui terrenam hanc vitam degebat. Quamobrem nonnulli eo usque procedunt, ut Divini Redemptoris imagines in Cruce dolentis ex sacris aedibus removere expetant.

Attamen falsa eiusmodi commenta sanae omnino obstant doctrinae, a maioribus traditae. « Credis in Christum natum in carne, ita S. Augustinus, et pervenies ad Christum natum de Deo, Deum apud Deum » (S. Augustin. Enarr. in Ps. 123, n. 2), Sacra autem Liturgia totum nobis Christum proponit in omnibus suae vitae condicionibus: eum nempe, qui Aeterni Patris est Verbum, qui e Deipara Virgine nascitur, qui veritatem nos docet, qui aegrotos sanat, qui maerore affectos solattur, qui dolores patitur, qui moritur; ac deinde qui ex triumphata morte resurgit, qui in caeli gloria regnans Paraclitum in nos immittit Spiritum, qui perpetuo denique in sua Ecclesia vivit :« Iesus Christus heri et hodie: ipse et in saecula» (Hebr. 13, 8). Ac praeterea non modo eum nobis imitandum praebet, sed magistrum etiam ostendit, cui pronas demus aures, pastorem, quem sequamur, ac salutis nostrae conciliatorem, sanctitatis nostrae principium, et Mysticum Caput, cuius nos membra vita sua fruentia sumus.

Quoniam vero acerbi eius cruciatus praecipuum constituunt mysterium, ex quo salus nostra oritur, catholicae fidei consentaneum est in maxima illud sua luce poni; est siquidem divini cultus veluti centrum, cum Eucharisticum Sacrificium cotidie illud repraesentet et innovet, et cum Sacramenta omnia arctissimo vinculo Cruci coniungantur (S. Th. Summa Theol. 3, q. 49 et q. 62, art. S).

Quapropter liturgicus annus, quem Ecclesiae pietas alit ac comitatur, non frigida atque iners earum rerum repraesentatio est, quae ad praeterita tempora pertinent, vel simplex ac nuda superioris aetatis rerum recordatio. Sed potius est Christus ipse, qui in sua Ecclesia perseverat, quique immensae misericordiae suae iter pergit, quod quidem in hac mortali vita, cum pertransiit benefaciendo (cfr. Acta, 10, 38), ipse pientissimo eo consilio incepit, ut hominum animi mysteria sua attingerent ac per eadem quodammodo viverent; quae profecto mysteria, non incerto ac subobscuro eo modo, quo recentiores quidam scriptores effutiunt, sed quo modo catholica doctrina nos docet, praesentia contienter adsunt atque operantur; quandoquidem, ex Ecclesiae Doctorum sententia, et eximia sunt christianae perfectionis exempla, et divinae gratiae sunt fontes ob merita deprecationesque Christi, et effectu suo in nobis perdurant, cum singula secundum indolem cuiusque suam salutis nostrae causa suo modo exsistant. Accedit quod pia Mater Ecclesia, dum Redemptoris nostri mysteria nobis proponit contemplanda, precibus suis superna ea dona efflagitat, quibus filii sui eorundem mysteriorum spiritu quam maxime ex virtute Christi imbuantur. Cuius quidem afflatu et virtute nos possumus, per sociam voluntatis nostrae operam, vitalem vim nobis assumere, sicut palmites ex arbore atque ex capite membra; itemque nos pedetemptim laborioseque transformare possumus « in mensuram aetatis plenitudinis Christi» (Eph. 4, 13).

III - CYCLUS SANCTORUM

Per liturgici anni decursum non modo Iesu Christi mysteria, ad Sanctorum etiam caelitum festa celebrantur. Quibus in festis, etsi de inferiore ac subiecto ordine agitur, Ecclesia tamen semper eo contendit, ut nempe sanctitatis exempla christifidelibus proponat, quibus iidem permoti, Divini ipsius Redemptoris virtutibus exornent.

Etenim sanctorum caelitum, in quorum virtutibus ipsa Iesu Christi virtus varia ratione resplendet, nos imitatores simus oportet, sicut eius ipsimet imitatores fuere. In aliis siquidem apostolatus studium refulsit in aliis vero nostrorum heroum fortitudo ad sanguinis usque effusionem viguit; in aliis constans vigilantia enituit, qua divinum praestolabantur Redemptorem, in aliis autem virginalis splenduit animi candor ac modesta praestitit christianae humilitatis suavitas; in omnibus denique incensissima efferbuit erga Deum, erga proximos caritas. Quae omnia sanctitudinis decora sacra Liturgia nostros ante oculos ponit, ut eadem salutariter intueamur, et ut « quorum gaudemus meritis, accendamur exemplis » (Missale Rom. Collecta III Missae pro plur. Martyr. extra T. P.). Oportet igitur retinere « in simplicitate innocentiam, in caritate concordiam, modestiam in humilitate, diligentiam in administratione, vigilantiam in adiuvandis laborantibus, misericordiam in fovendis pauperibus, in defendenda veritate constantiam, in disciplinae severitate censuram, ne aliquid ad exemplum bonorum factorum desit in nobis. Haec sunt enim vestigia, quae nobis Sancti, revertentes in patriam, reliquerunt, ut illorum semitis inhaerentes, sequeremur et gaudia » (S. Beda Vener. Hom. subd. LXX in solemn. omnium Sanct.). Ut autem nostri quoque sensus salubriter excitentur, vult Ecclesia nostris in templis sanctorum caelitum imagines proponantur, semper tamen eadem ratione permota, ut nempe « quorum colimus imagines, virtutes imitemur »(Missale, Rom. Collecta Missae S. Ioan. Damascen.).

At aliud praeterea est, cur sanctis caelitibus a christiano populo habeatur cultus, ut scilicet eorum imploretur auxilium, et « quorum delectamur praeconiis, sublevemur eorum patrociniis » (S. Bern. Sermo II in festo omnium Sanct.). Inde facile eruitur, cur sacra Liturgia plurimas precum formulas nobis praebeat, quibus sanctorum caelitum patrocinium invocetur.

Sanctos autem inter caelites praestantiore modo colitur Deipara Virgo Maria. Eius siquidem vita, ex munere divinitus accepto, Iesu Christi mysteriis arctissime inseritur, ac nemo profecto Incarnati Verbi vestigiis propius quam illa atque efficacius institit, nemo maiore gratia potestateque fruitur apud Cor Sacratissimum Filii Dei, ac per illud apud caelestem Patrem. Ipsa Cherubimis ac Seraphimis sanctior est, ac prae ceteris caelitibus ampliore prorsus potitur gloria, cum sit « gratia plena », (Luc. 1, 28), sitque Dei genitrix, nobisque felici partu suo dederit Redemptorem. Ut est igitur « Mater misericordiae, vita, dulcedo et spes nostra », ad eam clamemus omnes « gementes et flentes in hac lacrimarum valle » (« Salve Regina »), ac nos nostraque omnia patrocinio eius fidentes concredamus. Ipsa Mater nostra exstitit, cum Divinus Redemptor sui ipsius sacrificium perageret; atque adeo, hoc quoque titulo, eius nos filii sumus. Omnes nos ipsa virtutes docet; nobisque suum porrigit Filium, unaque cum eo cuncta, quibus indigemus, auxilia, quandoquidem Deus « totum nos habere voluit per Mariam » (S. Bern. In Nativ. B. M. V. 7).

Per liturgicam hoc iter, quod denuo singulis annis nobis patet, Ecclesiae opera, sanctitatis effectrice, permoti, ac subsidiis emplisque roborati sanctorum caelitum, imprimisque immaculatae Virginis Mariae, « accedamus cum vero corde, in plenitudine fidei, adspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda » (Hebr. 22), ad « Sacerdotem Magnum » (ibidem, 10, 21), ut cum eo vivamus et consentiamus, ac possimus per ipsum penetrare « usque ad interiora velaminis » (ibidem 6, 19), ibique caelestem per omne aevum honorare Patrem.

Talis est sacrae Liturgiae natura et ratio; ea nempe ad Sacrificium pertinet, ad Sacramenta, ad Deoque tribuendas laudes ; atque itidem spectat ad nostrorum animorum cum Christo coniunctionem et ad eorum sactimoniam per Divinum Redemptorem adipiscendam, ut Christus honoretur, ac per ipsum et in ipso Sanctissima Trinitas: Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.

PARS QUARTA

MONITA PRACTICA PASTORALIA

I - NON NEGLIGENDA EXERCITIA PIETATIS

Quo facilius errores traiectionesque veritatis, de quibus supra verba fecimus, ab Ecclesia arceantur, et quo tutioribus normis ducti christifideles queant liturgicum apostolatum, uberibus cum fructibus, ad rem deducere, opportunum putamus, Venerabiles Fratres, aliquid adicere, quod propositam doctrinam ad usum adiungat.

Cum de germana sinceraque pietate egimus, asseveratum a Nobis est, inter sacram Liturgiam ceterasque religionis actiones — si modo eaedem recto ordine contineantur ad rectumque propositum spectent — veram repugnantiam interesse non posse ; immo quaedam esse pietatis exercitia, quae Ecclesia clero relique sodalibus summopere suadeat.

Iamvero ab huiusmodi exercitiis christianum quoque populum non alienum esse volumus. Haec autem sunt, ut praecipua tantum attingamus, spiritualium rerum meditatio, diligens sui ipsius recognitio ac censura, sacri secessus aeternis commentandis rebus instituti, piae ad Eucharistica tabernacula salutationes, ac peculiares illae preces supplicationesque in honorem Beatae Virginis Mariae habitae, in quibus, ut omnes norunt, Mariale excellit Rosarium (cfr. C.I. C. can. 125).

Multiplicibus hisce pietatis formis Spiritus Sancti afflatus et actio non adesse non possunt; eo enim spectant, ut animos nostros, etsi varia ratione, ad Deum convertant ac dirigant, ut eos a peccatis expient ad virtutemque excitent assequendam, ut denique ad sincerae pietatis studium salutariter instimulent, cum eos ad aeternas meditandas veritates assuescant, et ad mysteria contemplanda divinae humanaeque Christi naturae aptiores reddant. Ac praeterea, cum impensius in christifidelibus spiritualem vitam alant, eos ad publica participanda sacra uberioribus cum fructibus inducunt, atque a periculo prohibent, quominus liturgicae preces in inanes ritus dilabantur.

Ne desistatis igitur pro pastorali diligentia vestra, Venerabiles Fratres, eiusmodi pietatis exercitia commendare ac fovere, ex quibus procul dubio populo vobis credito salutiferi non poterunt non oriri fructus. Idque potissimum ne permittatis — quod nonnulli profitentur, vel renovandae Liturgiae specie decepti, vel effutientes liturgicos dumtaxat ritus efficacia dignitateque pollere — ut templa nempe per horas, publicis sacris non destinatas, occlusa permaneant, quemadmodum in quibusdam regionibus iam evenit; ut Augusti Sacramenti adoratio ac piae ad Eucharistica tabernacula salutationes neglegantur; utque admissorum confessio, quae pietatis tantum causa peragatur, dissuadeatur; ac cultus Deiparae Virginis, qui ex sanctorum virorum sententia index est « praedestinationis », in iuvenili praesertim aetate ita posthabeatur, ut pedetemptim deferveat atque languescat. Istiusmodi agendi rationes venenati sunt fructus, christianae pietati detrimentosi quam maxime, qui ex infectis sanae arboris ramis oriuntur; succidendi igitur sunt, ut vitalis arboris sucus suaves queat solummodo optimosque alere fructus.

Quia vero upiniones, quae de frequentiore admissorum confessione a nonnullis manifestantur, a Spiritu Christi eiusque intaminatae Sponsae sunt prorsus alienae vitaeque spirituali reapse funestae, ea in memoriam revocamus, quae hac super causa in Encyclicis Litteris Mystici Corporis dolenti animo conscripsimus; atque iterum iterumque instamus ut, quae ibi gravissimis verbis exposuimus, ea gregibus vestris imprimisque sacerdotii candidatis iuvenique clero, serio meditanda ac docili animo exsequenda proponatis.

Peculiari autem modo contendite, ut sacrum secessum menstruum, ac spirituales illas exercitationes, pietatis excolendae causa per statos dies susceptas, quam plurimi participent non modo ex clero, sed ex laicorum etiam ordine, atque ex iis praesertim, qui in religiosa sodalicia, vel in Actionis Catholicae agmina sint adsciti. Ut iam supra diximus, spirituales eiusmodi exercitationes valde utiles, immo etiam necessariae sunt ad sinceram pietatem animis instillandam, ad eosdemque ita sanctitate morum conformandos, ut ex sacra Liturgia efficaciora possint uberioraque educere beneficia.

Ad diversas vero rationes quod attinet, quibus eaedem fieri solent, omnibus exploratum perspectumque sit in terrestri Ecclesia; haud secus ac in caelesti, mansiones multas esse (cfr. Io. 14, 2); atque asceticam disciplinam peculiare alicuius arbitrium esse non posse. Unus Spiritus est, qui tamen « ubi vult spirat » (Io. 3, 8); ac per varia dona variaque itinera animos, ab se collustratos, ad sanctimoniam assequendam dirigit. Eorum autem libertas supernaque in iisdem Spiritus Sancti actio res sacrosancta esto, quam nemini quovis titulo liceat perturbare vel proculcare.

Id tamen perspicuum est, spiritualia eiusmodi exercitia, quae Sancti Ignatii ratione ac norma peragantur, ob miram suam efficacitatem, a Decessoribus Nostris plene probata vehementerque commendata fuisse. Ea Nos quoque pari ratione probavimus ac commendavimus; quod quidem in praesens libenter iteramus.

Verumtamen oportet omnino afflatus ille, quo quisque ducatur ad peculiaria peragenda pietatis exercitia, a Patre luminum oriatur, ex quo omne datum optimum et omne donum perfectum descendit (cfr. Iac. 1, 17); cuius quidem rei index profecto efficacitas erit, qua haec exercitia, efficere poterunt, ut divinus cultus cotidie magis adametur ac latius promoveatur, utque christifideles impensiore desiderio compellantur ad Sacramenta rite participanda et ad omnes res sacras debito obsequio debitoque honore prosequendas. Quodsi contra, divini cultus principiis ac normis impedimenta praebeant, vel iisdem obstent atque officiant, tum procul dubio existimandum est eadem non recto consilio, non prudenti studio ordinari ac dirigi.

Alia praeterea pietatis exercitia habentur, quae, quamvis ad sacram, Liturgiam districto iure non pertineant, peculiari tamen momento dignitateque pollent, ita ut in liturgicum ordinem quodammodo inserta censeantur, et ab hac Apostolica Sede sacrorumque Antistitibus etiam atque etiam comprobata sint ac dilaudata. Quorum in numerum supplicationes referuntur, quae vel per mensem Maium ad Deiparam Virginem, vel per Iunium mensem ad Sacratissimum Cor Iesu admoveri solent, itemque novendiales vel triduanae preces, ac Iesu Christi ad Calvariam iter per stationes recolitum, nec non cetera eiusmodi.

Haec pietatis opera, quoniam christianum excitant populum tum ad Paenitentiae Sacramentum adsidue frequentandum et ad Eucharisticum rite pieque participandum Sacrificium divinamque Mensam, tum ad Redemptionis nostrae mysteria meditanda et ad praeclara sanctorum caelitum imitanda exempla, idcirco, salutari non sine fructu, liturgici cultus nos participes efficiunt.

Quamobrem perniciosam rem egerit ac fallacia plenam, qui sibi temerario ausu sumpserit haec omnia pietatis exercitia reformare, eaque ad liturgicorum rituum rationes ac modos solummodo reducere. Necesse tamen est ut sacrae Liturgiae afflatus eiusque praecepta ita in eadem valeant salttbriter, ut nihil prorsus inducatur, quod ineptum sit, vel Dei domus indignum decore, vel denique sacris sit peragendis detrimentosum, sanaeque pietati obstet.

Curate igitur, Venerabiles Fratres, ut haec germana sinceraque pietas vestros sub oculos cotidie magis adaugeatur, atque uberius usque florescat. Idque potissimum ne gravemini menti omnium inculcare, christianam nempe vitam non in multis variisque precibus ac pietatis exercitiis consistere, sed in eo potius, quod haec ad spiritualem christifidelium profectum, ideoque ad totius Ecclesiae incrementum reapse conferant. Siquidem Aeternus Pater « elegit nos in ipso [Christo], ante mundi constitutionem ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius » (Eph. 1, 4}. Precationes igitur nostrae pietatisque exercitationes omnes eo contendant oportet, ut spirituales vires nostras ad supremum eiusmodi nobilissimumque exsequendum propositum convertant ac dirigant.

I – FOVENDUS SPIRITUS ET APOSTOLATUS LITURGICUS

Vos autem enixe adhortamur, Venerabiles Fratres, ut erroribus ac fallaciis remotis, iisque omnibus prohibitis, quae veritatem rectumque ordinem egrediantur, ea incepta provehatis, quae altiorem populo impertiant sacrae Liturgiae cognitionem; ita quidem ut ipse aptius queat atque facilius divinos ritus eo animo participare, quo christianos addeceat.

Imprimisque enitendum est, ut omnes debito obsequio debitaque fide decretis obtemperent, quae vel Tridentina Synodus, vel Romani Pontifices ac Sacrum Consilium tutandis ritibus praepositum ediderint, et quae liturgici libri ad externam publici cultus actionem quod attineat, statuerint.

In omnibus Liturgiae rebus tria haec potissimum ornamenta splendescere debent, de quibus Decessor Noster loquitur Pius X: sanctitudo nempe, quae a quovis profano afflatu abhorreat; rectae imagines ac formae, quibus genuinae optimaeque artes inserviant ac famulentur; universitatis denique ratio, quae — legitimis servatis peculiarium regionum moribus ac consuetudinibus — catholicam Ecclesiae unitatem patefaciat (cfr. Litt. Apost. Motu Proprio Tra le sollecitudini, d. d. 22 Nov. a. 1903).

Cupimus autem etiam atque etiam commendare sacrarum aedium sacrorumque altarium decus. Divina illa sententia se quisque sentiat animatum :« Zelus domus tuae comedit me » (Ps. 68, 10; Io. 2, 17); ac pro viribus contendat, ut omnia sive in sacris aedificiis, sive in vestibus ac liturgica supellectili, etsi non divitiarum copia splendoreque niteant, munda sint tamen atque apta, cum omnia sint Divinae Maiestati dicata. Quodsi iam supra non rectam eorum rationem reprobavimus, qui, specie redintegrandae antiquitatis, sacras imagines ex templis prohibere velint, at heic officio Nostro consentaneum putamus haud bene, conformatam eorum reprehendere pietatem, qui in aedibus divino cultui destinatis ac vel in ipsis altaribus multiplicia simulacra et effigies, nulla adhibita iusta causa, venerationi proponant, qui reliquias legitima auctoritate non recognitas ostentent, qui denique peculiares parvique momenti res urgeant, dum praecipuas ac necessarias neglegant, atque adeo religionem in deridiculum vertant, eiusque cultus gravitatem minuant.

In memoriam quoque decretum illud revocamus « de novic cultus seu devotionis formis non introducendis » (Suprema Sacra Congr. S. Officii : Decretum d. d. 26 Maii 193 7); quod quidem ut religiose observetur, vigilantiae vestrae commendamus.

Ad res musicas quod attinet, certae praeclaraeque normae in Liturgia religiose serventur, quas Apostolica haec Sedes edidit. Gregoriani concentus, quos Romana Ecclesia ut rem propriam habet, utpote antiquitus a maioribus acceptam ac per saeculorum decursum sub impensam suam tutelam custoditam quosque christifidelibus ut rem itidem propriam proponit, atque etiam in nonnullis Liturgiae partibus omnino praescribit (cfr Pius X, Litt. Apost. Motu Proprio Tra le sollecitudini) non modo sacrorum Mysteriorum celebrationem magis decoram magisque sollemnem efficiunt, sed summopere etiam conferunt ac adstantium fidem pietatemque adaugendam. Quam ad rem Decessores Nostri imm. mem. Pius X et Pius XI decrevere — idque Nos libenter auctoritate Nostra confirmamus — ut in sacris Seminariis religiosisque Institutis Gregorianus cantus diligenter studioseque coleretur, utque, praecipua saltem apud templa veteres cantorum Scholae restituerentur; quod quidem hauc paucis in locis felici cum exitu factum est (cfr. Pius X, loc. cit. Pius XI Const. Divini cultus, II, 5).

Praeterea « quo actuosius fideles divinum cultum participent, cantus Gregorianus, in iis quae ad populum spectant, in usum populi restituatur. Ac revera pernecesse est ut fideles non tamquam extranei vel muti spectatores, sed penitus Liturgiae pulchritudine affecti, sic caerimoniis sacris intersint ut vocem suam sacerdotis vel Scholae vocibus, ad praescriptas normas, alternent; quod si auspicato contingat, iam non illud eveniet ut populus aut nequaquam, aut levi quadam demissoque murmure communibus precibus, liturgica vulgarive lingua propositis, vix respondeat » (Pius XI, Const. Divini cultus, IX). Coetus, qui intento animo altaris Sacrificio interest, in quo Servator noster una cum filiis suis, sacro cruore redemptis, immensae caritatis suae epithalamium canit, silere procul dubio non potest, quandoquidem « cantare amantis est » (S. Augustin. Serm. 336, n. 1), et quemadmodum iam antiquitus in proverbium venit, « qui bene cantat, bis orat ». Itaque militans Ecclesia, populus nempe una cum Clero, triumphantis Ecclesiae canticis Angelorumque choris suam inserit vocem, omnesque simul magnificum aeternumque Sanctissimae Trinitati concinunt laudis hymnum, secundum illud : « cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas deprecamur » (Missale Rom. Praefatio).

Haud tamen asseverari potest hodiernae musices modos atque concentus ex catholicae religionis cultu omnino removendos esse. Quin immo, si nihil iidem habeant, quod profanum sapiat, vel loci ac liturgicae actionis sanctitatem dedeceat, neque ex inani quodam studio miri atque insoliti oriantur, tum oportet profecto eis templa nostra pateant, cum ad sacrorum rituum splendorem mentesque ad altiora elevandas simulque ad veram animi refovendam pietatem haud parum conferre queant.

Vos adhortamur etiam, Venerabiles Fratres, ut popularis ad religionem pertinens cantus cura vestra promoveatur; atque ea servata, quae par est, dignitate, diligenter effectus detur, cum christianorum multitudinis fidem pietatemque facile exacuat atque incendat. Concordes amplissimique plebis nostrae concentus caelum ascendant veluti resonantis maris fragor (cfr. S. Ambros. Hexameron, 3, 5, 23), atque cor unum et animam unam (cfr. Act. 4, 32) canora elataque voce significent, ut fratres addecet eiusdemque Patris filios.

Quod autem de rebus musicis diximus, idem fere de ceteris nobilibus artibus dicendum est, ac praesertim de architecturae ac de sculpturae picturaeque artibus. Recentes imagines ac formae, ad materiam aptiores, ex qua hodie conficiuntur, non sunt generali modo atque ex praeiudicata opinione spernendae ac reiciendae; sed rationibus illis aequabiliter ac recte compositis, quae neque ad nudam contendant rerum imitationem, nec ad nimium « symbolismum », quem vocant, ac necessitatibus potius spectatis christianae communitatis, quam peculiari artificum iudicio atque ingenio cuiusque suo, oportet omnino eam nostrorum temporum artem liberum habere campum, quae sacris aedibus sacrisque ritibus debita reverentia debitoque honore inserviat; ita quidem ut eadem ad mirabilem illum gloriae concentum, quem summi viri per revoluta iam saecula catholicae fidei cecinere, suam queat adiungere vocem. Facere tamen non possumus quin, pro officii Nostri conscientia, eas imagines ac formas, recens a nonnullis inductas, deploremus ac reprobemus, quae sanae artis deformationes depravationesque videantur, quaeque etiam nonnumquam decori, modestiae ac pietati christianae aperte repugnent, sensumque vere religiosum misere offendant; hae quidem a nostris templis arcendae prorsus atque expellendae sunt, ut « generatim quidquid a sanctitate loci absonum sit » (C. I. C. can. 1178).

Pontificiis normis ac decretis insistentes, curate diligenter. Venerabiles Fratres, ut eorum artificum mentem animumque collustretis ac dirigatis, quibus hodie concredatur munus, tot templa, belli vi diruta, vel penitus deleta, restituendi vel rursus aedificandi; queant ipsi ac velint ex divina religione modos rationesque haurire, quae aptius ac dignius cultus necessitatibus respondeant; ita enim feliciter eveniet, ut humanae artes, quasi e caelo datae, serena luce splendeant, ad civilem hominum cultum summapere pertineant, et ad Dei gloriam conferant animorumque salutem. Siquidem ingenuae artes tum reapse ad religionem conformantur, cum « quasi ancillae nobilissimae divino cultui inserviant » (Pius XI Const. Divini cultus).

At est aliquid etiam maiorisque momenti, Venerabiles Fratres, quod peculiari modo sedulitati studioque vestro apostolico commendemus. Quidquid ad externum religionis cultum attinet suam profecto habet gravitatem; attamen pernecesse potissimum est christianos Liturgiae vitam vivere, eiusque supernum alere ac refovere afflatum.

Alacriter igitur consulite ut adolescens clerus, cum ad asceticas, theologicas, iuridicas ac pastorales disciplinas instituitur, ita etiam concordi ratione conformetur, ut sacras caerimonias intellegat, earum maiestatem pulchritudinemque percipiat, easque normas diligenter addiscat, quas rubricas vocant. Idque non modo culturae causa, non ea solummodo ratione, ut debito ordine, decore dignitateque sacrorum alumnus religionis ritus peragere aliquando valeat, sed ea praesertim, ut arctissima cum Christo sacerdote coniunctione devinctus educetur, ac sanctus fiat sanctitatis administer.

Eo quoque omni ope contendite, ut iis rationibus atque adiumentis, quae prudentia vestra ad rem aptiora iudicaverit, clerus populusque mentium animorumque unitate inter se copulentur; atque adeo christiana plebs Liturgiam tam actuose participet, ut haec reapse sacra actio fiat, in qua sacerdos, qui praesertim in sibi credita paroecia animorum curae incumbit, cum populari coetu consociatus, debitum tribuat aeterno Numini cultum.

Ad hoc aptius assequendum haud parum profecto conferet probos beneque excultos pueros ex quavis civium classe accurate seligere, qui sponte libenterque accedentes, rite, sedulo studioseque altari inserviant; quod quidem munus a parentibus altioris etiam ordinis altiorisve culturae magni aestimari debet. Quodsi opportune hi iuvenes excolantur, ac vigilanti sacerdotum cura ad creditum sibi ministerium statutis horis reverenter constanterque obeundum excitentur, tum facile eveniet ut novi ex iisdem sacerdotii candidati oriantur; neque id misere continget, quod Clerus interdum in catholicorum etiam regionibus lamentatur, ut ii nempe omnino desiderentur, qui sibi in augusto conficiendo Sacrificio respondeant ac famulentur.

Studiosissima navitate vestra id imprimis efficite, ut christifideles omnes Eucharistico intersint Sacrificio; quo autem uberiores inde hauriant salutiferos fructus, eos sedulo admonete ut legitimis modis omnibus, de quibus supra scripsimus, pie illud participent. Augustum altaris Sacrificium divini cultus praecipua actio est; oportet igitur christianae etiam pietatis sit fons ac veluti centrum. Apostolico autem studio vestro numquam vos satisfecisse reputate, nisi cum filios vestros frequentissimos videritis ad caeleste convivium accedere, quod est sacramentum pietatis, signum unitatis, vinculum caritatis (cfr. S. Augustin. Tract. XXVI in Ioan. 13).

Ut vero supernis hisce muneribus ditioribus usque christianus populus potiri valeat, de pietatis thesauris, quos sacra continet Liturgia, eum docete diligenter per opportunas conciones, ac praesertim per dissertationes et acroases certis temporibus indictas, per peculiares coetus studii causa in hebdomadam productos ac per cetera huiusmodi. Qua in re vobis ii profecto praesto erunt, qui in Actionis Catholicae ordinibus militant, cum semper parati sint adiutricem Hierarchiae praestare operam ad Iesu Christi Regnum provehendum.

At prorsus opus est hisce omnibus in rebus intento vigiletis animo, ne in agrum dominicum veniat inimicus et superseminel zizania in medio tritici (cfr. Matth. 13, 24-25); hoc est ne irrepant in greges vestros subtiles illi perniciosique errores, qui falsus mysticismus ac noxius quietismus audiunt — qui quidem errores iam a Nobis, ut nostis, reprobati sunt (Litt. Encycl. Mystici Corporis) —  itemque ne animos seducat periculosus quidam humanismus, neve fallax doctrina inducatur ipsam perturbans catholicae fidei notionem, neve denique nimium restituendae in liturgicis rebus antiquitatis studium. Parique diligentia curate, ne falsa commenta eorum propagentur, qui perperam reputent ac doceant humanam Christi naturam clarificatam reapse ac semper praesentia sua in « iustificatis » habitare, ac vel etiam unam ac numero eamdem, ut dicitur, gratiam coniungere Christum cum Mystici eius Corporis membris.

Numquam vobis ob emergentes difficultates animus desit, numquam pastoralis decidat sollertia vestra. « Canite tuba in Sion, . . . vocate coetum, congregate populum, sanctificate Ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos et sugentes ubera » (Ioel. 2, 15-16), omnique ope efficite ut ubique gentium christifidelibus templa stipentur et arae, qui quidem utpote viva membra divino suo Capiti copulata, Sacramentorum gratiis reficiantur, et una cum eo et per eum augustum celebrent Sacrificium Aeternoque Patris debitas laudes tribuant.

EPILOGUS

Haec habebamus, Venerabiles Fratres, quae vobis scriberemus; idque facimus eo consilio ducti, ut Nostri vestrique filii satius intellegant plurisque faciant pretiosissimum thesaurum, qui in sacra Liturgia continetur: Eucharisticum nempe Sacrificium, Crucis Sacrificium repraesentans et renovans; Sacramenta, quae divinae gratiae divinaeque vitae rivuli sunt; ac laudis hymnum, quem terra caelumque cotidie ad Deum extolunt.

Nobis autem fore sperare licet, ut haec hortamenta Nostra segnes ac renitentes moveant non modo ad impensius ac rectius Liturgiae studium, sed ad eius etiam supernum afflatum in actione vitae refovendum, secundum illud Apostoli : « Spiritum nolite extinguere » (1 Thess. 5, 19).

Quos vero quaedam immoderatio ad res iterdum dicendas vel faciendas compellit, quas Nos dolentes probare non possumus, eis S. Pauli monita iteramus: « Omnia autem probate; quod bonum est, tenete » (Ibidem 5, 21); eosque paterno admonemus animo ut suam velint cogitandi agendique rationem ex christiana doctrina sumere, quae praeceptis conformatur intaminatae Iesu Christi Sponsae Sanctorumque Matris.

Illud autem in omnium memoriam revocamus, oportere scilicet omnino generosa fidelique voluntate sacris obtemperare Pastoribus, qui quidem iure pollent officioque tenentur totam, imprimisque spiritualem, moderandi Ecclesiae vitam : « Obedite praepositis vestris et subiacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes » (Hebr. 13, 17).

Deus, quem colimus, et qui « non . . . est dissensionis Deus, pacis » (1 Cor. 14, 33), benignus nobis omnibus concedat ut, una mente unoque animo, hoc in terrestri exsilio sacram participemus Liturgiam, quae sit veluti praeparatio quaedam atque auspicium caelestis illius Liturgiae, qua, ut confidimus, una cum summa Dei Genitrice dulcissimaque Matre nostra, aliquando concinemus: « Sedenti in throno et Agno: benedictio et honor et oria et potestas in saecula saeculorum » (Apoc.5, 13).

Qua laetissima spe freti, vobis singulis universis, Venerabiles Fratres, ac gregibus vigilantiae vestrae concreditis, divinorum munerum auspicem, peculiarisque benevolentiae Nostrae testem, Apostolicam Benedictionem amantissime impertimus.

Datum ex Arce Gandulphi, prope Romam, die XX mensis Novembris, anno MDCCCCXXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

 

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, IX,
Nono anno di Pontificato, 2 marzo 1947 - 1° marzo 1948, pp. 495-561
Tipografia Poliglotta Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana