Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

LITTERAE ENCYCLICAE

EVANGELII PRAECONES*

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES,
ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS,
PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES :
DE SACRIS MISSIONIBUS PROVEHENDIS.

VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

 

Evangelii praecones qui in immensis paene laboris campis desudant « ut sermo Dei currat et clarificetur » (2 Thess. 3, t) peculiari modo menti animoque observantur Nostro, dum quintus ac vicesimus volvitur annus, ex quo Decessor Noster imm. rec. Pius XI, Encyclicis editis Litteris Rerum Ecclesiae (Acta Apostolicae Sedis, 1926, p. 6s sq.), datisque per eas sapientissimis normis, Catholicas Missiones magis magisque provehendas curavit. Ac Nobiscum considerantes quantos per hoc temporis intervallum sanctissima haec causa progressus habuit, haud mediocri perfundimur gaudio. Siquidem — ut die XXIV mensis Iunii, anno MDCCCCXXXXIV, occasione data asseveravimus, cum eos coram admissos affati sumus, qui Pontificia Opera Missionalia moderantur — « actuosa illa navitas, qua christianae religionis propagatores praestant tum in regionibus Evangelii luce iam collustratis, tum apud gentes, quibus eadem nondum affulsit, talem vim, impulsionem amplitudinemque assecuta est, qualis numquam fortasse in Catholicarum Missionum annalibus recensetur » (A. A. S. 1944, P. 209).

In praesens tamen, dum turbida ac minacia tempora currunt, ac populi non pauci rebus inter se repugnantibus invicem seiunguntur, perquam opportunum videtur Nobis eiusmodi causam etiam atque etiam commendare, quandoquidem Evangelii nuntii humanam christianamque bonitatem omnibus suadent, et ad fraternam illam eos adhortantur communemque necessitudinem, quae gentium contentiones Nationumque fines exsuperat.

Quam ad rem, cum moderatores huius generis Operum eadem occasione allocuti sumus, haec praeter cetera verba fecimus: «. . . Muneris vestri indoles, quae nullis Nationum obstringitur limitibus, itemque communis vester fraternusque labor praeclaram illam Catholicae Ecclesiae notam quasi ante omnium oculos et in sua luce positam designant, quae quidem discordiam renuit, discrepantiam refugit, atque a discidiis illis aliena prorsus abest, quae populos perturbant atque interdum misere subvertunt; christianam dicimus fidem christianamque erga omnes caritatem, quae ultra quaelibet dimicantium castra, ultra quoslibet Civitatum terminos, ultra omnes terrarum tractus atque oceani immensitates transvehuntur, vosque singulos universos ad eam excitant atque exstimulant assequendam metam, quam cum assecuti eritis, Dei Regnum ad omnes pertinebit terrarum orbis partes » (A. A. S. 1944, p. 207).

Quamobrem occasionem libenter nacti quinti revoluti lustri, ex quo Litterae Encyclicae Rerum Ecclesiae editae fuere, et uberem iam peractum laborern magna cum animi oblectatione dilaudamus, et ad ulterius usque alacritate summa procedendum adhortamur omnes: omnes dicimus Venerabiles in Episcopatu Fratres, Evangelii propagatores, sacrorum administros ac singulos christifideles, sive qui in territoriis christianae adhuc veritate excolendis operantur, sive qui ubicumque terrarum vel supplicibus ad Deum admotis precibus, vel Missionum candidatos instituendo iuvandoque, vel denique corrogata stipe gravissimae eiusmodi causae opitulantur.

* * *

Ac primum placet heic ea breviter attingere, quae ad incrementa pertinent hac in re feliciter habita. Anno MDCCCCXXVI sacrae Missiones CD numerabantur, in praesens autem DC circiter censentur; catholici vero inibi commorantes ad centies ac quinquagies centena milia nondum excreverant, dum hodie fere ducenties et octogiens centena milia iam exaequant. Eodem anno sacerdotes vel e clero adventicio vel indigena fere DCCC supra XIV milia habebantur, dum hodie plusquam DCCC supra XXVI milia recensentur. Tunc temporis Missionibus fere omnibus sacri Pastores praeerant ex alienigenarum gentibus orti; horum autem post xxv annorum spatium LXXXVIII Missiones clero indigenae creditae sunt; ac non paucis in locis, cum Ecclesiastica Hierarchia iam rite constituta sit atque Episcopi sint ex locorum incolis delecti, vel luculientius patet Iesu Christi religionem reapse catholicam esse, atque ad nullam terrarum orbis partem quod attinet, extraneam esse habendam.

Itaque, ut exemplis utamur, in Sinis et in nonnullis Africae regionibus Ecclesiastica Hierarchia ad sacrorum canonum normas condita est; tria, easque gravissimi momenti, « Plenaria » Concilia celebrata fuere, primum anno MDCCCCXXXIV in Indosinis, anno MDCCCCXXXVII in Australia alterum, tertium vero elapso anno in India. Seminaria primis disciplinis tradendis, quae minora dicuntur, valde numero ac vi adaucta sunt; sacrorum autem alumni, qui ad altiorem doctrinam instituuntur, cum quinque ac viginti ante annos MDCCLXX tantummodo essent, sunt in praesens mmmmccc; ac multorum sacerdotii candidatorum domicilia aedificata fuere, quae ad universam pertinent regionem. Romae, apud Urbanianum Athenaeum « Missionale Institutum » conditum est; itemque Romae aliisque in locis « Missionologiae », quae dicitur, « Facultates » ac magisteria non pauca constituta fuerunt. Hac pariter in alma Urbe Petrianum fuit Collegium instructum, in quo indigenae sacerdotes penitius aptiusque ad sacras disciplinas, ad virtutem, ad apostolatum conformantur. Fuere praeterea studiorum Universitates conditae duae ; collegia ac scholae altioribus vel mediis excolendis doctrinis, quae prius MDC circiter numerabantur, hodie ad plusquam quinque milia censentur ; ludi litterarum primordiis tradendis duplicem propemodum attigere numerum; atque id ipsum de sedibus medicamentis dilargiendis ac de valetudinariis asseverari potest, in quibus omne genus infirmi, aegroti ac vel leprosi curantur. Huc quae sequuntur accedunt: « Missiosionalis Cleri Sodalitas » per hoc annorum spatium magnum cepit incrementum; institutum est ortum, cui nomen « Fides » et cuius est de religiosis rebus exquirere, comparare ac pervulgare nuntia; scripta typis edita fere ubique et numero augescunt et longe lateque proferuntur ; non pauci sacris Missionibus provehendis Conventus celebrati fuere, in quibus quidem ille peculiari modo memoratu est dignus, qui Romae fuit Anno vertente Sacro habitus, quique luculenter ostendit quae quantaque fuerint hac de causa suscepta; haud ita multo ante Kumasi, in Africae Ora, quae Aurea dicitur, Eucharisticus Congressus adstantium multitudine conspicuus pietatisque fervore mirabilis celebratus est; ac denique Pontificio Operi a S. Infantia precibus ac collata stipe promovendo peculiaris dies quotannis a Nobis assignatus est (Epist. Praeses Consilii, A. A. S. 1951, pp. 88-89); quae omnia praeclare patefaciunt Apostolatus incepta mutatis rerum condicionibus succrescentibusque nostrorum temporum necessitatibus, rationibus novis aptioribusque initis, opportune respondere.

Neque silentio praetereundum est, hoc annorum spatio Apostolicas Delegationes quinque variis in regionibus, quae a Sacri Consilii catholicae propagandae fidei iurisdictione pendent, legitime conditas fuisse ; praeterquam quod sacrarum Missionum territoria habentur non pauca quae Apostolicis Nuntiis vel Internuntiis subiecta sunt. Quam ad rem asseverare libet horum Praesulum praesentiam navitatemque uberrimos iam edidisse fructus ; idque potissimum effecisse, ut apostolici Missionalium labores aptiore ordine atque adiutrice invicem opera ad eamdem conferrent assequendam metam. Ad quam quidem contingendam haud parum etiam iidem contulere legati Nostri, cum singulas saepe invisendo regiones, tum auctoritate Nostra Episcoporum coetus identidem participando, in quibus quae locorum Ordinarii pro sua quisque prudentia experiundo novissent, ea ad communem utilitatem conducerentur, ac collatis consiliis expeditiores ac faciliores susciperentur apostolatus rationes. Haec praeterea fidei operumque fraterna conspiratio illud etiam attulit, ut publici magistratus atque ii, qui catholico non censerentur nomine, christianam religionem maiore in aestimatione haberent.

Quae heic presse breviterque de rerum missionalium incrementis, XXV horum annorum spatio habitis, scribendo attigimus, et quae per Anni Sacri decursum Nobis cernere licuit — cum multitudines non parvae e longinquis regionibus, ab Evangelii praeconibus excultis, Romam confluxere, superna Dei munera Nostramque benedictionem impetraturae — haec, dicimus, Nos vehementer commovent ad Apostoli gentium flagrantissima iteranda vota, qui ad Romanos scribit: « . . .ut aliquid impertiar vobis gratiae spiritualis ad confirmandos vos ; id est, simul consolari in vobis per eam, quae invicem est, fidem vestram atque meam » (Rom. 1, 11-12).

Ac videtur Nobis Divinus ipse Magister illa omnibus repetere verba, consolationis hortationisque plena: « Levate oculos vestros, et videte regiones quia albae sunt iam ad messem » (Io 4, 35). Attamen, cum christianae veritatis propagatores presentibus necessitatibus impares sint, hisce verbis invitamentum illud eiusdem Divini Redemptoris quodammodo respondet : « Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam » (Matth. 9, 37-38).

Novimus utique, non sine magno animi solatio, eorum numerum, qui in praesens superno quodam instinctu permoti ad grande illud vocantur munus Evangelium usquequaque terrarum propagandi, erecta cum Ecclesiae spe feliciter augeri; at multum etiam atque etiam faciendum superest, multum est adhuc supplicibus precibus a Deo impetrandum. Innumeras illas gentes Nobiscum in animo considerantes, quae ad unum ovile et ad unum salutis portum per hos sacrorum administros vocandae sunt, hanc ad caelestem Pastorum Principem Nos admovemus Ecclestiastici vocem: « Sicut in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis, ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus quoniam non est Deus praeter te, Domine » (Eccli. 36, 4-5).

* * *

Haec autem salutifera incrementa, quae sacrarum Missionum causa suscepit, non modo divini verbi satoribus tot tantisque laboribus steterunt, sed multo etiam sanguine per factum martyrium generose profuso. Hoc enim annorum decursu haud defuerunt in nonnullis Nationibus nascentis inibi Ecclesiae insectationes acerrimae; atque nostris etiam temporibus non desunt in extremis orientalis terrarum orbis partibus regiones, quae hac de causa sacro purpurantur cruore. Ad Nos siquidem perlatum est christifideles non paucos, idcirco quod fuerunt ac sunt religionis suae tenacissimi, itemque virgines Deo devotas, missionales, sacerdotes indigenas, atque etiam nonnullos Episcopos e suo fuisse domicilio e suarumque rerum possessione de turbatos, ac vel extorres in inedia languescere, vel in vinculis, in carceribus, in publicae custodiae campis detineri, vel interdum etiam fuisse immaniter trucidatos.

Summa animus Noster aegritudine oppletur, dum horum carissimorum filiorum angustias, dolores, mortem recogitamus; eosdemque omnes non modo paterna voluntate prosequimur, sed paterna etiam veneratione recolimus, quandoquidem probe noscimus altissimum eorum munus ad martyrii quoque dignitatem interdum evehi. Iesus Christus, martyrum primus, edixit : « Si me persecuti sunt, et vos persequentur » (Io. 15, 20); «in mundo pressuram habebitis : sed confidite, ego vici mundum » (Io. 16. 33); « nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit multum fructum affert » (Io.12, 24-25).

Qui christianae veritatis christianaeque virtutis nuntii propagatoresque longe a patriis laribus, sanctissimo hoc munere fungentes mortem occumbunt, semina sunt, ex quibus aliquando Dei nutu fructus germinabunt uberrimi. Quamobrem Paulus apostolus asseverat: « Gloriamur in tribulationibus » (Rom. 5, 3); ac S. Cyprianus Episcopus et martyr christianos suorum temporum consolabatur atque adhortabatur hisce verbis : : « Gaudere nos et exsultare voluit in persecutionibus Dominus, quia, quando persecutiones fiunt, tunc dantur coronae fidei, tunc probantur milites Dei, tunc martyribus patent caeli. Neque enim sic nomen militiae dedimus, ut pacem tantummodo cogitare, et detrectare et recusare militiam debeamus, quando in ipsa militia primus ambulaverit Dominus, humilitatis et tolerantiae et passionis magister, ut quod fieri docuit, prior faceret, et quod pati hortatur, prior pro nobis ipse pateretur » (S. Cypriani Epist. LVI; ML IV, 351 A).

Ii etiam Evangelii satores, qui hodie in longinquis plagis desudant, causam provehunt illi haud dissimilem, quae in primaeva Ecclesiae atetate agebatur. Etenim fere in iisdem rerum condicionibus ii Romae versabantur, qui una cum Apostolorum Principibus Petro et Paulo Romani Imperii arci evangelicam inferebant veritatem. Quisquis considerat nascentem eo tempore Ecclesiam nullis instructam fuisse humanis opibus, sed angustiis, aerumnis, insectationibus vexatam, vehementi admiratione non percelli non potest, inermem cernens christianorum mani pulum potentiam devicisse, qua forsitan numquam exstitisset maior. Quod autem tunc contigit, iterum procul dubio iterumque eveniet. Quemadmodum David adulescens, potiusquam funda divino auxilio confisus, gigantem Goliath ferrea armatura ornatum prostravit, ita divina illa societas, quam Christus condidit, nulla umquam poterit terrena devinci potestate, sed omnes est insectationes serena fronte superatura. Quamquam probe noscimus hoc ex divinis oriri pollicitationibus defuturis numquam, facere tamen non possumus quin gratum iis omnibus patefaciamus animum Nostrum, qui impavidam et invictam fidem suam Iesu Christo atque Ecclesiae, columnae et fundamento veritatis (cfr. 1 Tim. 3, 15), testati sunt, eos una simul adhortantes ut eadem semper constantia coeptum iter pergant.

Huius invictae fidei strenuaeque fortitudinis saepissime ad Nos nuntii afferuntur, qui magno Nos solatio afficiunt. Quodsi non defuerunt qui Catholicae Ecclesiae filios ab alma hac Urbe, ab hac nempe Apostolica Sede, seiungere conarentur, quasi id debitus erga Nationem cuiusque suam postularet amor, debita requireret fidelitas; at iure meritoque iidem respondere potuerunt ac possunt nullis se civibus cedere in patria caritate; summa tamen sinceritate percupere iusta libertate perfrui.

Illud autem praesertim ante mentis oculos habeatur oportet, quod iam supra attigimus : id nempe, quod adhuc hac in causa faciendum superest, ingentem prorsus exposcere operam innumerosque opifices. Reminiscamur fratres nostros, qui « sederunt in tenebris et in obscuro » (Ps. 106, 10), immensam esse hominum multitudinem, qui ad millies decies centena milia aestimari possunt. Videtur igitur inenarrabilis ille amantissimi Iesu Christi Cordis adhuc resonare gemitus : « et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile, et unus pastor » (Io.10, 16).

Ac pastores non desunt, ut profecto nostis, Venerabiles Fratres, qui oves ex hoc uno ovili, ex hoc uno salutis portu abducere enitantur; ac nostis pariter huius generis periculum alicubi impendere cotidie maius. Quamobrem Nos et immensam eiusmodi hominum multitudinem Nobiscum coram Deo considerantes, qui evangelicae veritatis adhuc expertes sunt, itemque grave illud discrimen, ut oportet, reputantes in quod tam multi coniciuntur vel ob invalescentem « materialismum atheum », qui dicitur, vel ob quamdam doctrinam nomine christianam, quae reapse tamen « communismi » commenta erroresque sapit, vehementissima animi sollicitudine anxitudineque compellimur ad apostolatus opera usquequaque omnique ope provehenda; ac veluti Nobismet ipsis datum sacri vatis hortamentum illud autumamus : « Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam » (Is. 58, 1).

Peculiarique modo apostolicos sacrarum Missionum opifices, qui in internis Latinae Americae regionibus operantur, supplicibus Deo commendamus precibus, cum Nobis exploratum sit quibus iidem periculis, quibus insidiis, ob palam tecteve grassantes acatholicorum errores, obnoxii sint.

* * *

Eo autem consilio ducti, ut Evangelii praeconum opera efficacior usque evadat, utque ne una quidem eorum sudoris eorumque sanguinis stilla incassum cadat, placet heic principia ac normas breviter enucleare, quibus Missionalium actio ac navitas regatur oportet.

Ac principio animadvertendum est illum, qui superno quodam afflatu ad id vocatur, ut evangelica veritate christianaque virtute dissitas ethnicorum gentes excolat, ad munus omnino grande, omnino excelsum destinatum esse. Is enim vitam suam Deo consacrat, ut eius Regnum ad ultimos usque terrarum orbis terminos propagetur. Is non quaerit quae sua sunt, sed quae Iesu Christi (cfr. Phil. 2, 21). Is denique pulcherrimas illas Apostoli gentium sententias sibi peculiari modo datas tribuit : « Pro Christo legatione fungimur » (cfr. 2 Cor. 5, 20). In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus » (2 Cor. 10, 3); « Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem » (1 Cor. 9, 22). Debet igitur regionem illam, ad quarn Evangelii lucem allaturus venit, quasi alteram patriam considerare debitaque eam adamare caritate; atque adeo non terrena emolumenta quaerat neque ea, quae ad Nationem suam vel ad Religiosum Institutum suum spectent, sed ea potius, quae ad salutem pertineant animorum. Utique gens sua suaque Sodalitas impenso amore prosequendae sunt, sed flagrantiore etiam studio diligenda Ecclesia est. Ac meminerit nihil esse Sodalitati suae profutururn, quod Ecclesiae bono obstet.

Opus praeterea est ut qui ad huius generis apostolatum vocantur, dum adhuc apud suos sunt, non modo ad omnes virtutes ad omnesque ecclesiasticas disciplinas instituantur ac conformentur, sed peculiares etiam illas doctrinas et artes addiscant, quae aliquando sibi, cum apud exteras gentes Evangelii nuntios agent, summae erunt utilitatis. Itaque linguarum gnari scientesque sint oportet, earum praesertim, quae olim sibi necessariae erunt; ac rebus etiam rationibusque satis erudiantur, quae ad medicinam, ad agriculturam, ad ethnographiam, ad geographiam et ad cetera eiusmodi attineant.

Eo autem, ut omnes norunt, hae sacrae expeditiones primo loco spectant, ut christianae veritatis lumen novis gentibus luculentius affulgeat, utque novi habeantur christiani. Ad illud tamen, extremam veluti metam, contendant necesse est — quod quidem semper ante mentis oculos esse debet — ut nempe Ecclesia apud alios populos firmiter constabiliatur, eidemque propria, ex indigenis delecta, tribuatur Hierarchia.

In Epistula, quam superiore anno, die IX mensis Augusti, ad dilectum Filium Nostrum dedimus Petrum S. R. E. Presb. Cardinalem Fumasoni Biondi, Praefectum Sacri Consilii christiano nomini propagando, haec inter alia scribebamus: « Ecclesia equidem nullum habet propositum in populos dominandi, aut imperio in res modo temporales potiundi, uno cum flagret studio omnibus gentibus supernum fidei lumen afferendi, humani civilisque cultus incrementum fovendi fraternarnque populorum concordiam » (Epist. Perlibenti equidem; A. A. S. 1950, p. 727).

In Epistula vero Apostolica Maximum illud (A. A. S. 1919, p. 440 sq.), a Decessore Nostro imm. mem. Benedicto XV anno MDCCCCXIX data, itemque in Encyclicis Litteris Rerum Ecclesiae (A. A. S. 1926, p. 65 sq.), a proximo Decessore Nostro fel. rec. Pio XI editis, sacras Missiones eo niti oportere edicebatur, quasi ad supremum efficiendum propositum, ut in novis nempe terris constitueretur Ecclesia. Ac Nosmet ipsi, cum, ut supra diximus, anno MDCCCCXXXXIV, Missionalium Operum moderatores coram admisimus, haec, quae sequuntur, verba fecimus: « Consilium, quod Evangelii praecones grandi generosoque animo capiunt, eo contendit ut Ecclesia ad novas regiones ita propagetur, ut inibi altiores usque radices agat, ac possit quam primum ob suscepta incrementa, nullo iam Missionalium Operum adiumento, vivere ac florescere. Haec enim Missionalia Opera non sibi inserviunt, sed ad excelsuum illum, quem supra diximus, finem assequendum studiose actuoseque annitantur necesse est; quem cum attigerint, tum ad alia libenter se conferent incepta » (A. A. S. 1944, p. 210). « Quapropter divini verbi satores propagatoresque non in excultis iam apostolatus campis, quasi in suis domiciliis resident, cum ad eos potius pertineat universum terrarum orbem evangelica veritate collustrare ac christiana consecrare sanctitudine. Initum nempe a missionalibus propositum hoc est : Divini Redemptoris Regnum, qui e triumphata morte surrexit, et cui omnis potestas in caelo et in terra data est (cfr. Matth. 28, 18), ex aliis ad alias plagas citatiore cotidie gradu proferre, usque ad ultimum ignotumque tectum, usque ad ultimum ignotumque hominem » (A. A. S. 1944, p. 208).

Patet tamen Ecclesiam non posse novis in regionibus apte recteque constabiliri, nisi opportuna ac consentanea ibi habeatur rerum operumque ordinatio, ac praesertim nisi necessitatibus par clerus indigena rite sit institutus ac conformatus. Placet hac de causa graves sapientesque sententias Litterarum Encyclicarum Rerum Ecclesiae quasi mutuando iterare: « Si curandum, ut alumnorum indigenarum frequentia sit unicuique vestrum quam maxima, eos praeterea rite effingere atque excolere studete ad sanctitatem sacerdotali vitae congruentem ad eumque apostolatus spiritum cum studio fraternae salutis coniunctum, ut parati sint vel vitae iacturam pro tribulibus civibusque suis facere » (A. A. S. 1926, p. 76).

« Fac, ex bello aliisve politicis eventis in alicuius Missionis territorio alterum regimen alteri suffici, et aut posci aut decerni missionalium exterorum e certa quadam Natione discessum: fac item — quod sane difficilius eveniet — indigenas, qui ad altiorem humanitatis gradum pervenerint et civilem quamdam maturitatem attigerint, velle, ut sui iuris fiant, externae Civitatis sibi imperantis et procuratores et copias et missionales ab suo territorio exigere, idque aliter, quam vi adhibita, impetrare non posse. Quae tum, rogamus, impenderet per eas re giones Ecclesiae pernicies, nisi, quasi quodam rete sacerdotum indigenarum per totum territiorum disposito, necessitatibus plebis Christi adiunctae esset plene consultum? » (Ibidem, p. 75).

Dum haec, quae proximus Decessor Noster quasi praesagienti animo scribebat, in extremis Orientis regionibus non paucis effecta dari cernimus, vehementi Nos moerore afficimur. Inibi enim quae florentissimae habebantur Missiones iam albae ad messem (cfr. Io. 4, 35), in praesens, proh dolor, summis premuntur angustiis. Nobis utinam sperare liceat fore ut Coreae ac Sinarum gentes, quae e sua ipsa natura humanitate nobilitateque pollent, ac civilis cultus splendore iam antiquitus enituere, non modo a turbulentis contentionibus bellicisque conflictationibus quam primum liberentur, sed ab infensa etiam doctrina illa, quae, cum terrena solummodo quaerat, caelestia renuit; atque adeo christianam exterorum missionalium indigenarumque sacerdotum caritatem virtutemque recte aestiment, qui quidem suis laboribus ac suae etiam, si opus sit, vitae iactura ad nihil aliud contendunt, nisi ad verum sincerumque populi bonum.

Immortales Deo grates agimus quod iain in utraque Natione frequens in spem Ecclesiae succrevit e popularibus delectus clerus, et quod iam ibi Dioeceses non paucae illius gentis Episcopis creditae fuere. Ad quod quidein si tandem devenire licuit, exterorum misionalium laudi est tribuendum.

Hac tamen de re aliquid notandum opportunum ducimus, quod tum consideranter ob oculos tenendum esse putamus, cum sacrae Missiones, quae prius adventicio clero commissae erant, eiusdem Nationis Episcopis ac sacerdotibus excolendae regundaeque demandantur. Religiosum illud Institutum, cuius sodales dominicum agrum suo profuso sudore proscindendum curarunt, cum ex mandato Sacri Consilii catholicae propagandae Fidei vineam ab se excultam ac iam uberibus refertam fructibus aliis agricolis concredit, non eam necesse est omnino derelinquat ; sed rem utilem ac consentaneam egerit, si novo Episcopo, ex eo populo delecto, adiutricem operam suam praestare perrexerit. Sicut enim in ceteris omnibus catholici orbis Dioecesibus plerumque religiosi sodales Ordinario locorum Antistiti. adiumento sunt, ita pariter iidem in Missionum regionibus, etsi ex alia orti sunt gente, veluti auxiliares copiae sanctum certare certamen non desinent; atque ita feliciter eveniet quod Divinus Magister ad puteum Sichar edixit : « Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam aeternam: ut, et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit » (Io. 4, 36).

* * *

Cupimus praeterea non modo sacros Missionum administros per Encyclicas has Litteras alloqui et adhortari, sed eos etiam e laicorum ordine, qui «corde magno et animo volenti » (2 Mach. 1, 3) in Actionis Catholicae agminibus militantes suam missionalibus adiutricem navant operam.

Affirmari equidem potest adiutricem eiusmodi laicorum operam, quam hodie Actionem Catholicam vocamus, inde ab Ecclesiae originibus non defuisse; quin immo ex ea Apostolos ceterosque Evangelii propagatores haud mediocre suscepisse auxilium, christianam vero religionem haud levia habuisse incrementa. Itaque a gentium Apostolo, ad hanc rem quod attinet, Apollo, Lidia, Aquila, Priscilla, Philemon commemorantur; ab eodemque ad Philippenses scribitur : « Etiam rogo et te, germane compar, adiuva illas quae mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae » (Phil, 4, 3).

Parique modo omnibus exploratum est christianam doctrinam non solum ab Episcopis ac sacerdotibus, sed a magistratibus quoque, a militibus, a privatisque civibus per consulares vias propagatam fuisse. Christifideles ad milia bene multa, a catholica suscepta fide recentes, quorum hodie nomina ignorantur, cum studio novae provehendae religionis, quam amplexi erant, vehementissime flagrarent, evangelicae veritati iter sternere enisi sunt ; quamobrem post centum circiter annos christianum nomen christianaque virtus iam ad principes omnes Romani Imperii urbes pervenerant.

S. Iustinus, Minucius Felix, Aristides, consul Acilius Glaber, patricius Flavius Clemens, S. Tarcisius ac paene innumeri sancti sanctaeque martyres, cum succrescentem Ecclesiam suis laboribus suoque profuso cruore confirmaverint ac fecundaverint, quodammodo dici possunt Actionis Catholicae antesignani ac praecursores. Placet heic pulcherrimam illam auctoris epistulae ad Diognetum sententiam referre, quae hodie etiam videtur admonitionis plena : « Christiani patrias habitant proprias, sed tamquam inquilini; omnis peregrina regio eorum est patria, et omnis patria peregrina » (Epist. ad Diognetum, V, 5; ed. Funk, I, 399).

Irruentibus autem per Mediae Aetatis decursum barbaris gentibus, principes viros principesque feminas cernimus ac vel humiles artifices strenuasque e christiana plebe mulieres totis viribus eniti ut populares suos ad Iesu Christi religionem rite sancteque converterent, ad eamdemque eorum conformarent mores, utque, ingruente periculo, religio ac civitas in tuto ponerentur. Una cum immortali Decessore Nostro Leone Magno, qui Attilae Italiam invadenti fortiter obstitit, romani Consulares duo, ut memoriae traditur, aderant. Dum Lutetiam Parisiorum terrificae Hunnorum turmae obsident, sacra virgo Genovefa, cui haud intermissae supplicationes asperaeque paenitentiae opera in deliciis erant, mirabili caritate suorum civium animis corporibusque pro viribus consulit. Theodolinda, Langobardorum Regina, gentem suam ad christianam amplectendam religionem studiose advocat. In Hispania Reccaredus Rex populum sibi creditum ex Arianorum haeresi ad veram fidem reducere conatur. In Gallia autem non modo Sacrorum Antistites habentur, qui ut Remigius Episcopus Rhemensis, Caesarius Episcopus Arelatensis, Gregorius Episcopus Turonensis, Eligius Episcopus Noviomensis atque alii plures — virtute et apostolatus ardore enituere, sed Reginas etiam cernere licet, quae, per illius aetatis decursum, indoctos ac rudes christianam veritatem docent, infirmos vero, famelicos onmeque genus miseros alunt, relevant atque reficiunt : itaque, ut exemplis utamur, Clotilda Clodovaei animum ita ad catholicam religionem allicit ac permovet, ut eum tandem ad verae vitae lavacrum libentissime adducat; Radegunda autem ac Bathilda aegrotorum curam summa caritate suscipiunt ac lepra etiam affectis medicantur. In Anglia Bertha Regina S. Augustinum, illius gentis apostolum, venientem excipit, ac coniugi suo Ethelberto dedita opera suadet ut evangelica praecepta secundis accipiat auribus. Ac vixdum Angli-Saxones, sive optimates vel ex infima plebe, sive homines vel mulieres, sive senes vel iuvenes christianam amplectuntur fidem, quasi divini amoris instinctu permoti arctissimis pietatis, fidelitatis, observantiaeque vinculis cum hac Apostolica Sede coniunguntur.

Parique modo in Germania mirandum sane spectaculum habetur, cum S. Bonifacius eiusque socii regiones illas apostolicis itineribus peragrant generosoque sudore fecundant. Fortis enim illius generosaeque gentis filii filiaeque incitato quodam animorum motu monacis, sacerdotibus, Episcopis adiutricem suam navitatem actuose praestitere, ut amplissimis illis regionibus evangelicae veritatis lumen latius cotidie affulgeret, utque christiana praecepta christianaque virtus, non sine uberibus salutis fructibus, magis magisque in dies proveherentur.

Nullo igitur non tempore Catholica Ecclesia non tantum inde fesso cleri labore, sed socia etiam laicorum hominum advocata opera, et nova religionis incrementa peperit et ad auctiorem in re quoque sociali prosperitatem populos adduxit. Norunt omnes quid hac de causa egerit in Germania S. Elisabetha Thuringiae Landgravia; quid in Castella S. Ferdinandus Rex; quid denique in Gallia S. Ludovicus IX: ii nempe, ob suam sanctimoniam suamque studiosam operam, salutiferam contulere vim in varios societatis ordines, sive benefica instituendo incepta, sive veram religionem usquequaque propagando, sive Ecclesiam fortiter tuendo, sive potissimum omnibus in exemplum praeeundo. Neque ea ignota sunt, quae per Medii Aevi cursum optime merita laicorum effecere sodalicia; in quae quidem artifices atque opifices utriusque sexus cooptabantur, qui, etsi in saeculo suam traducebant vitam, nihilo secius excelsam quamdam evangelicae perfectionis speciem prae oculis habebant, ad eamque et ipsi contendebant alacriter, et una cum clero ut ceteri omnes contenderent actuose enitebantur.

Iamvero, quae in primaevis Ecclesiae temporibus habebantur rerum condiciones, eaedem in plerisque regionibus, hodie a missionalibus excultis, adhuc habentur; vel saltem populos illos necessitates premunt, quibus subsequente aetate respondere atque occurrere necesse erat. Quamobrem oportet omnino homines e laicorum ordine generosam, diligentem laboriosamque operositatem suam inibi cum hierarchico cleri apostolatu consocient, in Actionis Catholicae confertissima agmina confluentes. Cathechistarum opera utique necessaria est, iisdemque cupimus debitas tribuere laudes ; attamen non minus est necessaria eorum sedula sollertia, qui nullo accepto honorario, sed divina solummodo permoti caritate sacrorum administris in eorum obeundo munere praesto sunt atque auxiliantur.

Cupimus igitur ut ubique pro facultate catholicorum virorum catholicarumque mulierum consociationes constituantur, itemque iuvenum, qui litterarum disciplinarumque studiis vacant, operariorum atque artificum, eorum qui gymnicis palaestricisque ludis dant operam, atque cetera sodalicia piaeque sodalitates, quae veluti auxiliariae missionalium copiae dici queunt. In iisdem autem constituendis informandisque sodalium potius probitas, virtus, alacritas aestimentur ac censeantur, quam numerus.

Animadvertendum praeterea est nihil magis valere ad patrum matrumque familias fiduciam missionalibus conciliandam, quam diligentissimam eorum filiorum curam suscipere. Qui quidem, si mentem ad christianam veritatem, si mores ad virtutem assequendam converterint, non solum ad familiae cuiusque suae, sed ad totius quoque communitatis vim, decus et ornamentum conferent; ac non raro id efficient ut, si christianorum communitatis vita aliquantum debilitata remiserit, ad pristinum eam vigorem feliciter revocent.

Quamvis autem, ut omnibus perspectum est, Actio Catholica ad christiani praesertim apostolatus opera provehenda vim suam exserere debeat, nihil tamen prohibet quominus ii, qui in eius agmina adsciti sunt, consociationes etiam participare queant, quarum sit res sociales ac politicas ad Evangelii principia ac rationes conformare; quin immo ut non modo qua cives, sed qua catholici etiam id agant, ius concedit, quo fruuntur, officium, ad quod tenentur, postulat.

* * *

Quandoquidem vero iuvenes, ii praesertim, qui litteris, optimis disciplinis ingenuisque artibus excoluntur, futurae aetatis futurarumque rerum cursum dirigent, nemo est qui non videat quantopere intersit ut de alumnorum ludis, scholis, collegiis summa habeatur cura. Sacrarum igitur Missionum moderatores paterno adhortamur animo, ut, nullis parcentes laboribus nullisque pro facultate sumptibus, haec incepta totis viribus provehant.

Litterarii siquidem ludi ac scholae id afferunt praesertim utilitatis, ut inter missionales et ethnicos cuiusvis ordinis opportunae instituantur necessitudines, utque imprimis iuventus, quae cerea flectitur, ad catholicam intellegendam, aestimandam assequendamque doctrinam facilius alliciatur. Hi exculti iuvenes, ut omnes norunt, rem publicam in posterum moderaturi sunt; ac plebis multitudines eos quasi duces ac magistros sunt secuturae. Apostolus gentium coram etiam doctissimorum virorum coetu celsissimam Evangelii sapientiam patefecit, cum in Atheniensi Areopago ignotum Deum adstantibus annuntiavit. Quodsi, hac etiam adhibita ratione, frequentes non erunt, qui ad Divini Redemptoris obtemperandum praeceptis se penitus converterint, plures tamen erunt, qui suavi quodam sensu se commoveri experientur, supernam huius religionis pulchritudinem considerantes eiusque sectatorum caritatem.

Sunt praeterea alumnorum ludi ac collegia ad omne genus errores refellendos utilissima, qui hodie potissimum acatholicorum ac communistarum opera cotidie latius serpunt, atque iuvenum praesertim animis palam tecteve instillantur.

Nec minus utile est opportuna scripta typis edere et in vulgus propagare. Putamus hac super re necessarium non esse Nos multum immorari; patet enim omnibus quantum diaria, ephemerides ac commentarii valeant sive ad veritatem virtutemque in sua luce ponendas ac mentibus animisque inculcandas, sive ad fallacias, fucatas veri specie, detegendas, sive ad ementita illa refutanda commenta, quae vel religionem offendant, vel quaestiones de re sociali acriter agitatas non sine magno animorum detrimento perperam proponant. Valde igitur eos dilaudamus Pastores, quibus cordi est eiusmodi scripta recte diligenterque exarata ac guttembergia arte prodita quam latissime pervulgare. Quodsi iam haud parum hac de causa factum est, multum adhuc superest faciendum.

Placet etiam heic opera illa atque incepta maximopere commendare, quibus cuiusvis generis morbis, infirmitatibus, angustiis pro viribus consulitur ; valetudinaria dicimus, hospitales domus lepra infectis excipiendis curandisque, sedes medicamentis opportune dilargiendis, ac varia ea domicilia, in quibus senibus, puerperis, infantibus aliisque auxilio egentibus pro facultate prospicitur. Haec profecto, quae quasi pulchriores viridarii flores Nobis videntur, in quo evangelici verbi satores operantur, Divinum ipsum Redemptorem veluti ante oculos ponunt, qui « pertransiit benefaciendo et sanando omnes » (Act. 10, 38).

Procul dubio haec insignia caritatis opera efficacitate summa ethnicorum animos praeparant atque alliciunt ad christianam profitendam fidem ad christianaque amplectenda praecepta; atque adeo Iesus Christus apostolis edixit: « In quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos. . .  curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis : appropinquavit in vos Regnum Dei » (Luc. 10, 8-9).

Necesse tamen est ut qui religiosi viri ac sacrae virgines ad haec aliquando frugifere praestanda se vocatos sentiant, dum adhuc in patria cuiusque sua commorantur, ea sibi comparent mentis animique adiumenta, quae hodiernae id genus artes postulent. Novimus haud deesse virgines, Deo devotas quae publica huius exercendae disciplinae adeptae diplomata, cum horrificos morbos, ut lepram, peculiari studio vestigaverint, eisdemque consentanea remedia invenerint, meritis debeant ornari laudibus. Hisce Nos, quemadmodum missionalibus omnibus, qui suam in leprosorum domibus operam generoso animo praestant, paterna benedicimus voluntate, eorumque excelsam caritatem mirabundi dilaudamus.

Ad medicinam autem et ad chirurgiam quod attinet, opportunum profecto erit laicos etiam viros in auxilium adsciscere, qui tamen non modo publica huius exercendae artis documenta iam adepti fuerint, libentesque velint suam patriam relinquere ut missionalibus praesto sint, sed necessariis quoque rectae doctrinae virtutisque ornamentis polleant.

* * *

Ad aliud in praesens gradum facimus, quod non minoris momenti est minorisve gravitatis; cupimus nempe de re sociali aliquid attingere, ad iustitiae caritatisque normas ordinanda. Dum communistarum placita, quae usquequaque hodie proferuntur, simplices ac rudes popularium mentes facile decipiunt, illae videntur auribus Nostris Iesu Christi resonare voces: Misereor super turbam » (Marc. 8, 2). Necesse est prorsus recta ea principia, quae hac de causa Ecclesia docet, ad effectum studiose, diligenter, actuose deducantur. Necesse est prorsus populos omnes perniciosis illis erroribus servare immunes, vel si iam iisdem infecti sint, ab infensis huiuscemodi liberare doctrinis, quae praesentem fruendum mundum tantummodo, quasi unam mortali huic vitae metam hominibus assequendam proponunt ; cumque universa, quae habentur, Civitatis potestati atque arbitrio potiunda ac moderanda committant, humanae personae dignitatem ita imminuunt, ut ad nihilum propemodum redigant. Necesse est prorsus privatim, publice edocere omnes ad immortalem nos patriam veluti exsules contendere; et ad sempiternum aevum ad sempiternamque esse destinatos beatitatem, quam veritate ducti virtuteque permoti aliquando assequi debeamus. Christus solummodo humanae iustitiae vindex est, atque humani doloris, qui in praesens vitari nequit, solator suavissimus; ipse unus ostendit nobis pacis, iustitiae aeternique gaudii portum, ad quem quidem omnes, divino redempti sanguine, post terreni huius incolatus iter perveniamus oportet.

Attamen omnibus officium est, prouti fieri potest, praesentis etiam huius vitae angustias, miserias angoresque, quibus fratres afficiantur, mitigare, lenire ac relevare.

Multis quidem, quae in re sociali habeantur, iniustis condicionibus caritas aliquatenus mederi potest; id tamen non satis. Principio enim iustitiam vigescere, dominari ac reapse ad effectum deduci opus est.

Quam ad rem ea referre placet, latine reddita, quae anno MDCCCCXXXXII sub Natalicia Iesu Christi sollemnia coram Sacro Purpuratorum Patrum Collegio Praesulumque coetu diximus: « Ecclesia, quemadmodum varia illa socialismi genera damnavit, quae Caroli Marx doctrinam sectantur, ita eadem in praesens iterum reprobat, ut suum officium postulat, utque postulat aeterna hominum salus, quae fallacibus hisce ratiocinandi modis insidiosisque impulsionibus grave in discrimen vocatur. Ecclesia tamen neque ignorare, neque non perpendere potest opifices, dum suam enitantur condicionem ad meliorem statum evehere, ad aliquid saepenumero offendere, quod non modo naturae consentaneum non est, sed Dei etiam ordinationi obstat statutoque ab eo terrenis opibus fini. Quamvis igitur viae ac rationes, de quibus supra diximus, utpote perniciosissimae reprobari debeant, quinam tamen christianus, quinam sacerdos implorationi illi aures claudere potest, quae ex imo prorumpit animo, et quae in communitate a iusto Deo condita iustitiam postulat ac fraternam omnium hominum necessitudinem? Id praetermittere, id silere, coram aeterno Numine culpa vacare non potest; idque Apostoli sententiae contradicit, qui dum mentibus inculcat oportere omnino falsa refellere, edocet tamen necesse esse errantibus benignitate summa occurrere, eorumque argumenta considerare, spem fovere, obsecundare votis . . . Quamobrem humanae personae dignitas generali hac norma, veluti naturali fundamento, innititur : omnibus nempe ius esse, ad vivendum necessarium, terrenis hisce bonis utendi; cui quidem iuri primarium illud officium respondet privatam quamdam possessionem singulis omnibus, prouti potest, attribuendi. Iuridicae normae, ab humanis legibus ortae, quae privati dominii ius moderantur, mutari possunt, atque rerum usum plus minusve circumscriptum concedere; atsi sincera voluntas est hominum societatem pacandi tranquillandique, opus est prorsus id efficere, ut operarii, qui patres familias iam sunt, vel aliquando erunt, eiusmodi oeconomicae servituti ne sint obnoxii, quae cum humanae personae iuribus congruere nequeat.

Haud multum autem interest utrum haec servitus a nimio privatorum possessionum potentatu oriatur, an potius ab absoluta ipsius Civitatis in rebus omnibus potestate pendeat; quin immo, quando suprema Civitatis auctoritas in universam, privatam publicamque civium vitam dominatur, et in mentium etiam cogitationes, consilia, sententias, in ipsamque conscientiam invadere conatur, talis inde proficiscitur libertatis defectio, e qua maiora etiam detrimenta maioresque pernicies, ut experiundo constat, haberi possunt » (A. A. S. 1943, pp. 16-17).

Ad vos etiam pertinet, Venerabiles Fratres, qui in catholicarum Missionum territoriis sollertem vestram navatis operam, diligenter curare ut haec principia ac normae effecta dentur. Peculiaribus ac variis locorum rerumque condicionibus prae oculis habitis, atque in Episcoporum conventibus, in synodis in aliisque coetibus collatis invicem consiliis, pro facultate contendite, ut provida illa de re oeconomica ac sociali sodalicia, consociationes atque instituta opportune excitentur, quae nostra haec tempora populique vestri indoles postulare videantur. Id procul dubio pastorale officium vestrum poscit, ne grex vobis creditus ob novos errores, iustitiae veritatisque specie indutos, et ob pravas impulsiones e recto itinere transversus agatur. Evangelii propagatores, qui vobiscum una sollerter operantur, hac etiam in promovenda causa omnibus praeluceant ac praestent; ita enim pro certo habebunt illud non sibi fore dictum: « Filii huius saeculi prudentiores filiis lucis sunt » (Luc. 16, 8). Opportunum tamen erit ut, quotiescumque fieri potest, idoneos sibi adsciscant e laicorum ordine catholicos viros, qui probitate rerumque tractandarum prudentia conspicui, eiusmodi incepta suscipiant ac provehant.

* * *

Superioribus aetatibus amplissimus missionalium apostolatus campus nec statutis circumscribebatur ecclesiasticarum dicionum terminis, nec Religiosis Ordinibus vel Sodalitatibus una cum succrescente clero indigena excolendus concredebatur. Quod quidem, ut omnes norunt, hodie plerumque evenit ; atque evenit etiam interdum ut nonnullae regiones religiosis viris demandatae sint peculiaris provinciae eiusdem Instituti. Nos profecto huius rei utilitatem cernimus; quandoquidem hisce rationibus ac normis catholicarum Missionum ordinatio expeditior ac facilior redditur. Contingere tamen potest ut ex hoc agendi modo haud levia incommoda ac detrimenta oriantur, quibus mederi pro viribus opportunum est. Iam Decessores Nostri causam eiusmodi datis Litteris (cfr. A. A. S. 1919, p. 444 ; et A. A. S. 1926, pp. 81-82), quae supra memoravimus, pertractarunt, ac sapientissimas hac de re dederunt normas; quas Nobis placet in praesens iterare ac confirmare, vos paterne adhortantes ut easdem « pro cognito ac perspecto, quo flagratis, religionis animarumque salutis studio, piis accipiatis animis atque ab obtemperandum compositis. Territoria ea quidem, quorum curam navitati Apostolica Sedes vestrae demandavit ut ea Christo Domino adiungeretis, cum sint plerumque amplissima, fieri interdum potest, ut missionalium ex Institutis cuiusque vestris longe inferior sit numerus quam necessitas postulet. Ne igitur dubitetis, quemadmodum in dioecesi rite constituta solent Episcopo alii ex alia Sodalitate aut clericali aut laicali religiosi viri, aliae ex alia Congregatione Sorores, adesse atque auxiliari, ita in propagationem christianae fidei, ad institutionem iuventutis indigenae, ad ceteras huiusmodi utilitates promovendas, laborum socios advocare atque adsciscere religiosos sodales ac missionales, qui e vestro sodalicio non sint, sive ii sacerdotio potiantur, sive ad laicalia, quae vocant, Instituta pertineant. Sancte quidem glorientur Ordines ac Congregationes Religiosae cum de sibi data ad ethnicos populos missione, tum de partis ad hunc diem Christi Regno accessionibus; at meminerint se territoria Missionum non iure quodam proprio ac perpetuo accepisse, sed ad Apostolicae Sedis nutum habere, cui propterea et ius et officium incumbit rectae et plenae eorum cultioni prospiciendi. Nec igitur Romanus Pontifex apostolico muneri hoc unice satisfaciat si territoria maioris minorisve magnitudinis alia inter alia Instituta distribuat; sed — quod pluris interest — nullo non tempore omnique sua cura providere debet, ut ea ipsa Instituta tot missionales ac, potissimum, tales in regiones sibi creditas dimittant, qui his, qua late patent, christianae veritatis luce complendis abunde sufficiant atque efficacem dent operam » (A. A. S. 1926, pp. 81-82).

* * *

Aliud praeterea attingendum superest, quod valde cupimus quam clarissime omnibus pateat. Illam Ecclesia, inde ab originibus ad nostram usque aetatem, sapientissimam normam semper secuta est, qua quidquid boni, quidquid honesti ac pulchri variae gentes e propria cuiusque sua indole e suoque ingenio habent, id Evangelium, quod amplexae sint, non destruat neque restinguat. Ecclesia siquidem cum populos ad altiorem humanitatem ad cultioremque vitam, christiana religione auspice, advocat, non illius morem gerit, qui luxuriantem silvam nulla habita ratione caedat, prosternat ac diruat, sed illius potius, qui bonum surculum rudibus arboribus inserat, ut suaviores dulcioresque fructus aliquando edant atque maturent.

Humana natura, quamvis ob miserum Adae casum hereditaria labe infecta sit, aliquid tamen in se habet naturaliter christianum (cfr. Tertull. Apologet. cap. XVII; ML I, 377 A); quod quidem, si divina luce collustretur divinaque alatur gratia, ad veri nominis virtutem supernamque vitam evehi aliquando potest.

Quamobrem Catholica Ecclesia ethnicorum doctrinas neque despexit neque respuit, sed eas potius, a quovis errore et a quavis impuritate liberatas, christiana sapientia consummavit atque perfecit. Ita pariter eorum ingenuas artes ac liberales disciplinas, quae iam ad tam excelsum fastigium alicubi pervenerunt, ipsa benigne excepit, diligenter excoluit, et ad talem pulchritudinis apicem provexit, ad qualem antea fortasse numquam pervenerant. Peculiares quoque populorum mores eorumque tralaticia instituta non omnino cohibuit, sed quodammodo sacravit; atque etiam eorum dies festos, immutata ratione ac forma, ad martyrum memorias et ad sacra mysteria celebranda traduxit. Quam ad rem optime quidem S. Basilius scribit: « Quemadmodum. . .  infectores quidquid tingendum est, prius curis quibusdam praeparant, et ita demum colorem sive purpureum, sive quempiam alium inducunt: eodem modo et nos quoque, si indelebilis in nobis honesti gloria omni tempore permansura est, his externis ante initiati, deinde sacras et arcanas doctrinas ediscemus: et solem velut in aqua videre assueti, sic luci ipsi oculos admovebimus. Certe quemadmodum arboris propria vita est, tempestivo fructu scatere, et tamen folia etiam circum ramos exagitata aliquid eis ornamenti conciliant: ita et animae quoque primarius fructus est veritas ipsa, sed tamen haud ingratus est externae sapientiae amictus, tamquam si folia quaedam fructui et umbraculum et aspectum non inamoenum praebeant. Dicitur igitur et Moyses ille perquam eximius, cuius nomen apud omnes homines ob sapientiam maximum est, exercitato in Aegyptiorum disciplinis animo, ita ad eius, qui est, contemplationem devenisse. Similiter autem posterioribus quoque temporibus sapientem Danielem sapientiam Chaldaeorum in Babylone edoctum, ita demum doctrinas sacras attigisse tradunt » (S. Basil. Ad adolescentes, 2; MG XXXI, 567 A).

Ac Nosmet ipsi in primis, quas edidimus, Encyclicis Litteris Summi Pontificatus haec scribebamus: « Divini verbi praecones innumeris pervestigationibus per temporum decursum summo labore summoque studio habitis, civilem enisi sunt variarum gentium cultum earumque instituta satius digniusque agnoscere, atque sua ipsarum animi ornamenta ac dotes ita colere ac provehere, ut faciliora inibi atque uberiora Iesu Christi Evangelium incrementa caperet. Quidquid in populorum moribus indissolubili vinculo superstitionibus erroribusque non adstipulatur, benevole nullo non tempore perpenditur ac, si potest, sartum tectumque servatur » (A. A. S. 1939, p. 429).

In oratione autem, quam ad Pontificiorum Operum Missionalium moderatores anno MDCCCCXXXXIV habuimus, haec inter alia dicebamus: « Evangelii nuntius ac praeco Iesu Christi apostolus est. Munus, quo fungitur, non illud postulat ut qualem civilem cultum Europae populi susceperint, talis, neque ullo modo alius, in longinquas Missionum terras, quasi transposita arbor, transferatur ac propagetur; sed illud potius, ut novae gentes, quae interdum antiquissima excultaque humanitate gloriantur, ita edoceantur ac conformentur, ut aptae parataeque evadant ad christianorum morum christianaeque vitae principia libenti actuosoque animo excipienda: quae quidem principia cum quolibet civili cultu congruere possunt, modo sanus atque integer sit, atque eidem pleniorem queunt vim conferre humanam tutandi dignitatem felicitatemque assequendi. Catholici indigenae, etsi primo loco magnae Dei familiae eiusque Regni cives sunt (cfr. Eph. 2, 19), haud desinunt tamen esse terrenae etiam suae patriae cives » (A. A. S. 1944, p. 210).

* * *

Decessor Noster fel. rec. Pius XI, Iubilari Anno MDCCCCXXV, amplissimam rerum missionalium Expositionem instrui iussit, cuius exitum, felicissimum sane, hisce suis ipse verbis describit: « Res quasi a Deo prodita videtur, ex qua novo quodam testimonio vivam Ecclesiae Dei compaginem, ubique gentium unam cohaerere, experiundo etiam comperimus. Reapse ingentis instar immensique libri exstitit et adhuc prostat Expositio » (Allocutio 10 ianuarii 1926).

Nos quoque eo consilio ducti, ut sacrarum expeditionum egregia promerita, ea potissimum quae ad cultiorem humanitatem peculiari modo spectant, quam plurimis innotescerent, per elapsi Anni Sacri decursum, uberem documentorum copiam colligi, atque, uti nostis, haud procul a Vaticanis Aedibus publice ad spectandum exhiberi statuimus, per quae scilicet, sive apud gentes iam excultas sive apud populos rudioris adhuc ingenii, christiana optimarum artium instauratio, a missionalibus invecta, luculenter ostenderetur.

Exinde revera patuit quantopere ad ingenuarum artium profectum et ad studia, quae de hac re apud Athenaea pertractantur, Evangelii praeconum opera contulerit; patuit quoque Ecclesiam nativo cuiusvis gentis ingenio non obstare, sed illud potius quam maxime perficere.

Benignissimo autem Deo illud referimus acceptum, quod singulari studio atque favore omnes huiusmodi eventum exceperint, palam profecto testantem missionalem rem auctis pollere viribus amplioribusque vigere incrementis. Siquidem sacrorum operariorum navitate, apud ethnicas gentes inter se loco dissitas moribusque dissimiles, Evangelii afflatus adeo animos imbuere valuit, ut huiusmodi optimarum revirescentium artium diserta testimonia protulerit. Hinc rursus perspectum est christianam fidem, animis insitam congruentibusque moribus expressam, unam posse hominum mentes ad ea exquisitissima opera perficienda evehere, quae prof ecto haud deficiens exstant Ecclesiae Catholicae laus, divinique cultus splendidissimum ornamentum.

Probe meministis per Encyclicas Litteras Reruin Ecclesiae eam vehementer commendari, quam Missionalis Cleri Sodalitatem vocant, et cuius est homines ex utroque clero sacrorumque alumnos adsciscere ad catholicarum Missionum causam coniunctis viribus omnique ope propagandam. Nos autem, qui prosperos huius Sodalitatis progressus, uti supra diximus, non sine magna animi iucunditate perspeximus, enixe percupimus ut eadem latius usque excrescat, ac sacerdotum iisdemque concrediti populi studiosiorem cotidie voluntatem exstimulet ad missionalia opera adiuvanda. Haec Sodalitas quodammodo fons est, unde ad cetera eiusmodi pontificia instituta a Propagatione Fidei videlicet, a S. Petro Apostolo pro Clero indigena et a S. Infantia, tamquam ad florescentes agros irriguae aquae decurrunt. Non est cur verbis immoremur in praestantia, necessitate, praeclaris meritis horum Operum illustrandis, quae quidem plurimis, iisque uberrimis, Decessores Nostri cumularunt indulgentiarum divitiis. Nobis perplacet sane christifidelium elargitiones, die praesertim sacris iuvandis Missionibus assignata, corrogari; primis tamen in optatis Nobis est, ut omnes Omnipotenti Deo preces adhibeant, ut ad missionalium munera vocatos adiuvent, utque Pontificia Opera, quae diximus, quam maxime, dato nomine, promoveant. Haud ignoratis sane, Venerabiles Fratres, festum a pueris peculiari modo idcirco celebrandum nuper a Nobis institutum esse, ut Opus a S. Infantia supplicationibus habitis ac collata stipe provehatur. Inde assuescant hi filioli Nostri pro infidelium salute Deum instanter exorare; atque utinam eveniat ut suit in animis, adhuc innocentiam redolentibus, apostolatus missionalis germina apte insita adolescant.

Praeterea meritis iuvat honestare laudibus tot tantaque incepta, quae eadem de causa Religiosorum Instituta tam impenso studio provehunt, ut Pontificiis Operibus Missionalibus omni ope auxilientur; itemque paternam placet Nostram profiteri benevolentiam iis feminarum coetibus quae ad liturgicas vestes ac lintea conficienda utiliter adlaborant. Illud denique universis Ecclesiae administris, Nobis sane dilectissimis, asseveramus : operam, a christiano populo datam pro infidelium salute procuranda, in optimos reviviscentis fidei fructus efflorescere; atque auctis sacrarum expeditionum studiis auctum pariter pietatis incrementum respondere.

Nolumus denique Encyclicis hisce Litteris finem imponere, quin ad clerum et ad christifideles universos mentem cogitationemque Nostram studiose convertamus, eisdemque cumprimis gratum admodum profiteamur animum. Equidem hoc etiam anno a filiis Nostris opis subsidiique largitatem Missionibus adiuvandis, haud mediocriter auctitatam esse comperimus. Certe nusquam caritas vestra utilius quam in hoc opere collocari potest, quippe quod sit Christi Regno latius proferendo ac tot fidei exsortium saluti ministrandae destinatum; quandoquidem ipse Dominus « mandavit unicuique de proximo suo » (Eccli. 17, 12).

Quam ad rem, quae in epistula Dilecto Filio Nostro Petro S. R. E. Presb. Card. Fumasoni Biondi, eidemque Sacri Consilii Praefecto catholicae propagandae Fidei, die IX mensis Augusti, anno MDCCCCL data, scripsimus, ea in praesens nova sollicitudine pennoti iterum instando placet admonere : « Omnes christifideles in suscepto proposito sacras expeditiones provehendi per severent, suas in earum bonum industrias multiplicent, enixas Deo preces indesinenter adhibeant, ad missionalium munera vocatos adiuvent, eis necessaria auxilia pro viribus suppeditando.

Ecclesia enim corpus Christi mysticum est, in quo « si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra » (1 Cor. 12, 26). Quapropter cum plura ex his membris hodie acerbis discrucientur doloribus ac vulneribus sauciata reperiantur, omnes christifideles sacro tenentur officio cum illis quadam virium animorumque necessitudine sese coniungendi. In quibusdam Missionum locis bellicus furor ecclesias non paucas ac missionalium sedes, scholas, valetudinaria horrendum in modum vastavit delevitque. Ad haec damna repensanda, ad tot aedificia denuo exstruenda, totus orbis catholicus, quem constat singulari erga sacras expeditiones sollicitudine et caritate teneri, idonea subsidia liberaliter praestabit » (A. A. S. 1950, pp. 727-728).

Vobis, Venerabiles Fratres, probe cognitum est universam paene hominum consortionem in oppositas acies, pro Christo scilicet vel contra, hodie proclivi cursu prolabi. Humanum genus gravissimo in praesens divexatur discrimine, ex quo aut Christi salus, aut teterrimae sequentur ruinae. Actuosa Evangelii sollertia ac navitas Christi Regnum amplificare quidem contendit; at alii praecones sunt, qui cum ad materiam omnia referant, ac beati aeternique aevi spem quamlibet reiciant, ad condicionem homines indignissimam adducere conentur.

Maiore igitur ratione Catholica Ecclesia, amantissima omnium hominum mater, quotquot in terrarum orbe habet, universos advocat filios ut intrepidis evangelicae veritatis satoribus sociam pro viribus operam praestare studeant collatione stipis, precum suffragio, caelestiumque ad missionalium munus vocationum praesidio. Eos deinde materne compellat ut misericordiae induant viscera (cfr. Col. 3, 12), ut velint apostolici laboris, si non re, studio tamen esse participes, ut denique irritum cadere ne sinant benignissimi Cordis Iesu votum, qui « venit. . . quaerere et salvum facere quod perierat » (Luc. 19, 10). Si vel ad unum domesticum convictum christianae fidei lumine quoquo modo illustrandum recreandumque contulerint, tunc divinae quamdam virtutis impulsionem, in aevum usquequaque increscentem, sciant indidem exortam.; si vel unum sacrorum administrum instituendum adiuverint, tot deinceps Eucharistici Sacrificii, apostolici muneris sanctimoniaeque fructus in ipsos uberrime redundabunt. Christifideles enim universi in unam eamdemque amplissimam coëunt familiam, cuius membra militantis, purgantis, triumphantisque Ecclesiae secum invicem bona participant. Nihil igitur aptius esse videtur quam « Sanctorum Communionis » dogma ad sacrarum expeditionum utilitatem gravitatemque christiani populi menti voluntatique recte inculcandam.

Paternis hisce conceptis votis, opportunisque editis principiis ac normis, fore confidimus ut, quinto ac vicesimo expleto anno, ex quo Encyclicae Litterae Rerum Ecclesiae in lucem prodiere, auspicium inde sumant catholici omnes ad nova ac cotidie auctiora sacris Missionibus procuranda incrementa.

Interea autem hac suavissima spe freti, cum vobis singulis, Venerabiles Fratres, tum clero populoque universo, iis nominatim, qui vel domi precibus ac collata stipe, vel apud exteras gentes sua dedita opera, sanctissimam eiusmodi causam provehunt, Apostolicam Benedictionem, caelestium munerum auspicem paternaeque benevolentiae Nostrae testem effuso animo impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die II mensis Iunii, in festo S. Eugenii I, anno MDCCCCLI, Pontificatus Nostri tertio decimo.

 

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XIII,
Tredicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1951 - 1° marzo 1952, pp. 489 - 515
Tipografia Poliglotta Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana