Index   Back Top Print


  EPISTULA ENCYCLICA

ECCLESIAE FASTOS*

AD VENERABILES FRATRES BRITANNIAE, GERMANIAE,
AUSTRIAE, GALLIAE, BELGICAE ET HOLLANDIAE ARCHIEPISCOPOS,
EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS, PACEM ET
COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES :
DUODECIMO EXEUNTE SAECULO A PIISSIMO
S. BONIFATII EPISCOPI ET MARTYRIS OBITU.

 

VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Ecclesiae fastos non modo mente repetere, sed publicis etiam celebrationibus commemorare, summopere addecet et opportunum est, quandoquidem ex iisdem facile cernitur nullum umquam fuisse in societate a Iesu Christo condita sanctitatis sterile saeculum; ac praeterea id evenire consentaneum est ut, si praeclara virtutis exempla, quae ex iisdem fastis refulgent, data, opera omnibus proponantur, animi exardescant vehementerque excitentur ad eadem pro viribus persequenda.

Placuit igitur admodum nuntius ad Nos perlatus, apud eas praesertim Nationes, quae peculiari de causa erga S. Bonifatium, praeclarum Benedictini Ordinis decus et gloriam, grata feruntur voluntate, eventum duodecies saeculare, ex quo idem, martyrio facto, ad caelestem patriam evolavit, hoc anno commemoratum iri summo quidem cum gaudio publicisque edendis supplicationibus.

At si habent Nationes vestrae cur hunc virum sanctissimum venerentur eiusque optime gesta hac data faustitate recolant, multo magis habet haec Apostolica Sedes, quae eum ter vidit, post longum susceptum asperumque iter, pio peregrinantium more Romam ingredi, ante Apostolorum Principis sepulcrum genua venerabundum flectere, et a Decessoribus Nostris observantissimi filii animo apostolicum mandatum petere, quo posset, ut vehementer cupiebat, dissitis barbarisque gentibus Divini Redemptoris nomen ac christianum civilemque cultum inferre.

Anglosaxonum genere ortus, in primo aetatis flore supernum invitamentum vehementer sensit, quo compellebatur ad avito patrimonio saeculique illecebris vale dicendum, et ad sese concludendum in tuta coenobii saepta, ut facilius posset caelestibus vacare contemplationibus et evangelicis praeceptis, se omnino conformare. Inibi, non modo in humanioribus litteris sacrisque disciplinis addiscendis, sed in christiana etiam virtute magnos processus, fecit, ita quidem ut coenobii sui antistes deligeretur. Attamen, ut erat animo praeditus ad maiora et ampliora nato, iam diu in votis habebat ad exteras se conferre terras ad barbarasque gentes, quas Evangelii lumine collustraret, christianisque praeceptis imbueret. Nihil eum remorabatur; praepediebat nihil: non abscessus a patria carissima, non longa ac difficilia itinera, non ea denique quae ab ignotis populis pericula omne genus ei obvenire poterant. Eius in apostolico animo aliquid inerat tam actuosum, tam vehemens, tam strenuum, ut humanis consiliis humanisque constringi vinculis omnino non posset.

I

Mirum profecto est Britanniam, quae centum circiter ante annos a Decessore Nostro imm. mem. Gregorio Magno — misso ad eam Benedictinae subolis validissimo agmine, cui S. Augustinus praeerat — ad christianam religionem post tot rerum vicissitudines revocata fuerat, mirum, dicimus, profecto est tam firma iam eo tempore praestitisse fide, tam incensa iam floruisse caritate, ut, quasi flumen redundans, quod circumiectas terras irrorat uberioresque reddit, optimos non paucos quos haberet viros ad ceteras gentes ultro libenterque mitteret, qui quidem eas Iesu Christo lucrarentur, eiusque in terris Vicario arctissime coniungerent; atque hoc modo quasi gratiam eidem referret ob accepta catholicae religionis, civilis cultus, christianaeque humanitatis beneficia.

Inter eos procul dubio apostolici studii ardore animique fortitudine, cum morum suavitate coniuncta, Winfridus eminet, qui postea a Romano Pontifice S. Gregorio II Bonifatius nuncupatus fuit. Is una cum sociorum manu, quae parva numero erat; sed virtute praestabat, evangelicum opus suum, ad quod iam diu annitebatur, aggrediendum suscepit; ideoque a Britanniae oris navem solvit, et ad Frisiae ripam appulit. Verumtamen, cum is, qui in ea regione tyrannico imperio dorninabatur, christianam religionem acriter aversaretur, S. Bonifatii eiusque sociorum nisus in irritum cesserunt; atque adeo post inanes labores vanaque tentamina, is una cum suis sodalibus in patriam redire coactus est.

Non tamen eius decidit animus ; sed post non diuturnum temporis spatium Romam petere, Apostolicam Sedem adire, et ab ipso Iesu Christi Vicario sacrum mandatum demisse petere voluit, quo quidem roboratus facilius posset, divina aspirante gratia, arduam illam assequi metam, quam contingere tam vehementer exoptabat. Itaque, postquam « limina beati Petri apostoli prospere adgressus est » (Vita S. Bonifatii, auctore Willibaldo, ed. Levison [Hannoverae et Lipsiae, 1905], p. 21) et Apostolorum Principis sepulcrum summa est religione veneratus, suppliciter petiit a Decessore Nostro sanctae rec. Gregorio II ut coram admitteretur.

Libenter eum excepit Pontifex, cui « omnem... per ordinem itineris sui atque adventus occasionem manifestavit; et, quali anxius desiderio diutius desudasset, aperuit. Sanctus itaque Papa repente hilari vultu adridentibusque oculis intuitus in eum » (ibidem, e. l.), eiusdem animum auxit excitavitque ad laudabile hoc opus aggrediendum fidenter; eumque apostolicis litteris et apostolica auctoritate hac de causa munivit.

Acceptum a Iesu Christi Vicario mandatum ei visum est caelestia a Deo conciliare munera et auxilia, quibus suffultus, nullis hominum rerumque difficultatibus territus, felicioribus cum auspiciis posset uberibusque cum fructibus tam diu concupitum inire ac provehere inceptum. Varias Germaniae ac Frisiae regiones peragravit apostolicus agricola: ubi nulla erant christianae doctrinae vestigia, sed omnia inculta, silvestria, immania, ibi Evangelii semina larga manu sparsit, eaque adsiduis laboribus suis suoque sudore fecundavit; ubi vero christianorum communitates, vel legitimo destitutae Pastore, neglectae ac miserae in ignavia iacebant, vel a corruptis indoctisve sacrorum administris longe a sincera fide a rectisque moribus compellebantur, inibi privatae publicaeque vitae reformator prudens et acerrimus, operarius sollers, indefatigabilis, atque virtutum omnium excitator et restitutor studiosissimus exstitit.

Res a Bonifatio tam prospere gestae ad eundem Decessorem Nostrum delatae fuere, qui eum ad Apostolica limina vocavit; eidemque, etsi ob rnodestia,m renitenti, « intimavit... quia epi_ scopatus gradum sibi imponere voluisset, ut eo constantius errantes quoslibet corrigere et ad viam veritatis convertere posset, quo maiori auctoritate apostolicae dignitatis fulciretur, essetque cunctis tanto acceptior in praedicandi officio, quanto plus claresceret, quia ad hoc a praesule ordinatus esset apostolico » (Vita S. Bonifatii auctore Otloho, ed. Levison, lib. I, p. 127).

Itaque « Episcopus Regionarius » ab ipso Pontifice Maximo consecratus, ad vastissimas sibi creditas regiones regreditur, ubi nova eiusmodi dignitate auctoritateque auctus, in apostolicos labores impensiore usque navitate incumbit.

Ut huic Pontifici, ob suae virtutis praestantiam et ob incensissimum Iesu Christi Regni dilatandi studium carissimus fuit, ita Successoribus eius; hoc est S. Gregorio III, qui eum ob praeclara adepta promerita Archiepiscopum nominavit sacroque honestavit pallio, facta eidem facultate Ecclesiasticam hierarchiam in regionibus illis legitime constituendi vel reformandi, novosque consecrandi Episcopos ad inluminationem gentis Germaniae » S. Bonifatii Epistolae, ed. Tangl [Berolini 1916], epist. 28, p. 49), S. Zachariae itidem, qui, amantissimis datis litteris, eius munus confirmavit, et summis honestavit laudibus (cfr. ibidem, Epist. 51, 57, 58, 60, 68, 77, 80, 86, 87, 89); ac denique Stephano III, ad quem quidem Pontificem nuper electum, iam ad mortalis huius vitae finem vergens epistulam misit observantissimam (ibidem, Epist. 108, pp. 233-234).

Horum Pontificum auctoritate ac benevolentia fretus, per totius sui muneris cursum Bonifatius incensiore cotidie ardore immensas peragravit regiones, errorum adhuc tenebris submersas; eas evangelicae veritatis luce collustravit; iisdemque novum christianae humanitatis aevum indefessa opera sua illucescere iussit. Frisia, Altsaxia, Austrasia, Thuringia, Franconia, Hassia, Bavaria eum habuerunt divini verbi satorem indefatigabilem ac novae illius vitae parentem, quae a Iesu Christo oritur eiusque gratia alitur. Ad illam etiam « antiquam Saxoniam » (ibidem, Epist. 73, p. 150), ex qua suos avos ortos esse putabat, pertingere vehementer cupiebat; attamen haec vota sua ad felicem exitum perducere non potuit.

Ad ingens autem hoc opus ineundum, persequendum perficiendumque novos laboris socios itemque socias — sanctimoniales nempe, in quibus Lioba evangelicae vitae perfectione excellit — ex Benedictinis suae patriae coenobiis, tunc temporis doctrina, fide caritateque florentibus, suppliciter ad se vocavit ; qui quidem libenti volentique animo cum advenisset, adiutricem ei operam navarunt pretiosissimam. Nec defuerunt qui in ipsis peragratis terris, postquam ad Evangelii lumen pervenissent, tam flagranti actuosaque voluntate susceptam religionem amplecterentur, ut eam pro viribus ceteris omnibus, quibus possent, impertire eniterentur. Itaque postquam, ut diximus, Romanorum Pontificum auctoritate fultus « S. Bonifatius coepit undique, quasi novus archimandrita, quae divina sunt plantare, diabolica vero extirpare, coenobia ecclesiasque aedificare, pastores cautissimos ecclesiis eisdem praeponere » (Vita S. Bonifatii auctore Otloho, ed. Levison, lib. I, p. 157), earum regionum status pedetemptim immutatus est. Hominum mulierumque multitudines cernere erat ad hunc virum apostolicum contionantem frequentissimas accurrere ; eum audientes intus permoveri; veteres superstitiones derelinquere; pietate erga Divinum ardere Redemptorem; ad suavissimam eius doctrinam suos asperos corruptosque conformare mores; lustrali baptismi aqua expiari, novamque prorsus inire vitam. Heic monachorum vel sanctimonialium coenobia exstructa sunt, quae non modo divinae religionis, sed humaniorum etiam litterarum optimarumque disciplinarum et artium fuere sedes; illic imperviis, inexploratis ac tenebricosis silvis vel opportune conlucatis, vel omnino succisis ac deiectis — novi agri exculti sunt in communem utilitatem; ac nova hominum domicilia passim erigi coepta sunt, quae saeculorum decursu erant frequentissimae urbes exstitura.

Indomita Germanorum Natio, quae, utpote suae libertatis studiosissima, nulli umquam obnoxia fieri voluerat, ac ne praepotentibus quidem Romanorum armis territa, numquam in eorum stabilem dicionem concesserat, ab inermibus hisce Evangelii praeconibus ultro citroque lustrata, iisdem tandem obtemperans feram reclinat frontem; novae doctrinae pulchritudine rectitudineque imbuitur, permovetur, allicitur; ac denique id feliciter contingit, ut suavissimo Iesu Christi iugo libens, volens se subiciat.

Ob Sancti Bonifatii operam novum procul dubio aevum Germanorum genti illuxit; novum non tantum ad christianam religionem quod attinet, sed ad civilem etiam humanioremque vitam. Quamobrem iure meritoque haec gens eum consideret ac recolat oportet utpote parentem suum, quem grata semper voluntate prosequi, et cuius praeclaris virtutum omnium exemplis actuosissime insistere debeat. « Pater namque spiritualis non solum Deus omnipotens dicitur, sed etiam omnes, quorum doctrina et exemplis ad agnitionem veritatis instruimur, ad stabilitatem religionis, incitamur... Haud aliter sanctus praesul Bonifatius omnium Germaniae incolarum pater dici potest, pro eo quod illos verbo sanctae praedicationis primitus Christo genuit, exemplis confirmavit, postremo animam quoque suam pro ipsis posuit, qua caritate nemo maiorem valet exhibere » (ibidem, ed Levison, lib. I, p. 158).

In variis autem coenobiis, quae non pauca in regionibus illis exstruenda curavit, principem procul dubio locum obtinet Fuldense illud, quod populis veluti pharus apparuit, quae collucentibus facibus iter navibus per maris fluctus indicat. Ibi enim quasi nova Dei civitas condita fuit, in qua innumeri monachi, alii aliis succedentes, humanis divinisque disciplinis rite diligenterque instruuntur, in qua precando contemplandoque ad futura certanda pacifica certamina comparantur, ex qua denique veluti apium examina, postquam ex sacris profanisque libris suavissimum sapientiae mel hauserint, per varias proficiscuntur partes, ut illud ceteris generosi impertiant. Nullum optimarum disciplinarum vel artium liberalium genus ibi ignotum fuit. Veteres codices studiose conquisiti fuere, diligenter transcripti, colorum luminibus exornati, summaque explanati cura; ita quidem ut iure meritoque asseverari queat sacras profanasque doctrinas, quibus Germanorum gens hodie tantopere praestat, veneranda inibi habuisse incunabula.

Ac praeterea hisce ex aedibus innumeri profecti sunt Benedictini sodales, qui cruce et aratro, orando nempe laborandoque, terris illis, quae adhuc tenebris obvolvebantur, christianae humanitatis lumen intulerunt. Eorum diuturna indefessaque opera silvae, quae immensae erant beluarum sedes hominibus fere imperviae, uberes effectae sunt excultique agri; et qui populi adhuc erant rudibus ferisque moribus inter se disiuncti, una decursu temporum facti sunt gens, Evangelii lenitate virtuteque mansuefacta ac christianis civilibusque dotibus praeclara.

At peculiari modo Fuldense coenobium divinae orationis divinaeque contemplationis domicilium fuit: ibi nempe monachi, antequam difficillimum susciperent populos evangelizandi munus, precando, paenitendo, laborandoque ad excelsam se sanctitatem conformare enitebantur. Ac Bonifatius ipse, quotiescumque poterat ab apostolicis laboribus aliquantulum se abstrahere ac requiescere pusillum, illuc se recipiebat libentissime, ut animum temperaret ac confirmaret suum caelestibus meditationibus diuturnisque precibus vacando. « Est . . . locus silvaticus — ita ipse Decessori Nostro sanctae rec. Zachariae scribebat — in eremo vastissimae solitudinis, in medio nationum praedicationis nostrae, in quo monasterium construentes, monachos constituimus sub regula sancti patris Benedicti viventes, viros strictae abstinentiae, absque carne et vino, absque sicera et servis, proprio manuum suarum labore contentos . . . In quo loco, cum consensu pietatis vestrae, proposui aliquantulum vel paucis diebus fessum senectute corpus requiescendo recuperare, et post mortem iacere. Quattuor etenim populi, quibus verbum Christi per gratiam Dei diximus, in circuitu loci huius habitare dignoscuntur, quibus, cum vestra intercessione, quamdiu vivo vel sapio, utilis esse possum. Cupio enim vestris orationibus, comitante gratia Dei, in familiaritate Romanae Ecclesiae et vestro servitio inter Germanicas gentes, ad quas missus fui, perseverare et praecepto vestro oboedire » (S. Bonifatii Epist. Ed. Tangl, epist. 86, pp. 193-194)-.

Huius praesertim in coenobii silentio supernam a Deo vina hausit, qua roboratus ad nova certamina ineunda proficiscebatur animosus; et qua potuit tot Germanorum gentes ad Iesu Christi ovile adducere, vel reductas confirmare, ac non raro etiam ad evangelicam compellere vitae perfectionem.

Atsi Bonifatius peculiarissimo modo Germaniae apostolus fuit, non tamen divini regni dilatandi studium, quo tam vehementer flagrabat, huius nationis finibus terminabatur. Galliae quoque Ecclesia, quae inde ab Apostolorum aetate tam generoso animo catholicam fidem amplexa erat, eamque paene innumerorum martyrum sanguine consecraverat, et quae etiam post constitutum apud eam Francorum imperium, in christiani nominis fastis paginas scripserat summa laude dignas, tunc temporis morum emendatione christianaeque vitae instauratione reformationeque summopere indigebat. Siquidem non paucae erant dioeceses vel suo viduatae Episcopo, vel non digno concreditae Pastori; alicubi superstitiones omne genus, haereses, schismata animos perturbabant multorum; Ecclesiastica Concilia, quae ad tutandam religionis integritatem, ad restituendam cleri disciplinam et ad publicos privatosque reformandos mores omnino necessaria erant, neglegentia summa iam diu non celebrabantur; sacri administri excelsae sui muneris dignitati impares saepius erant; ac non raro populus in magna christianae religionis ignoratione atque adeo in corruptelarum laqueis iacebat. Harum tristissimarum rerum nuntii ad S. Bonifatii aures pervenerant; qui quidem, vixdum illustrem Francorum Ecclesiam in discrimen adductam animadvertit, manum ad rei funditus medendum impensissima sollertia admovendam curavit.

Verumtamen hisce etiam in ingentibus rerum difficultatibus se Apostolicae Sedis auctoritate indigere sensit (cfr. ibidem, Epist. 41, p. 66); qua suffultus, utpote Romani Pontificis Legatus (cfr. ibidem, Epist. 61, pp. 125-126), per quinque fere annorum spatium indefatigabili cura summaque prudentia elaboravit ut Francorum Ecclesiam ad pristinum decorem revocaret. « Tum quippe, Domino Deo opitulante ac suggerente sancto Bonifatio archiepiscopo, religionis christianae confirmatum est testamentum, et orthodoxorum patrum synodalia sunt in Francis correcta instituta cunctaque canonum auctoritate emendata, atque expiata» (Vita S. Bonifatii, auct. Willibaldo, ed. Levison, p. 4o). Quattuor siquidem Concilia, S. Bonifatio excitante curanteque, hac de causa celebrata fuere (cfr. Sirmond, Concilia antiqua Galliae [Parisiis 1629], t. I, p. 511 et sq), quorum quartum ex universo Francorum imperio; ecclesiastica hierarchia redintegrata fuit; Episcopi, hoc nomine et hoc munere digni, delecti suisque sedibus destinati; cleri disciplina pro viribus restituta ac reformata; sacrorum canonum auctoritas in tuto posita; christiani populi mores diligenti data opera emendati ; superstitiones prohibitae (cfr. S. Bonifatii Epist. ed. Tangl. epist. 28, pp. 49- 52); haereses reprobatae ac damnatae (cfr. ibidem, Epist. 57, pp. 104-105; et epist. 59, p. 109); schismata denique feliciter composita. Tunc, summo cum sancti Bonifatii bonorumque omnium gaudio, Francorum Ecclesia novo splendore enitere ac florescere visa est; restincta, vel saltem imminuta fuere vitia ; christianae virtutes in honore habitae; ac necessaria cum Romano Pontifice coniunctio arctioribus firmioribusque vinculis roborata fuit. Patres nempe generalis Concilii, ex universo Francorum imperio celebrati, acta, ab se sollemniter sancita, Romam ad Summum Pontificem miserunt, veluti suae suorumq catholicae fidei luculentissimum documentum, quod ad Apostolorum ue Principis sepulcrum suae ipsorum venerationis, pietatis unitatisque testimonium deponeretur (cfr. ibidem, Epist. 78, P. 163).

Hoc etiam, Deo aspirante iuvanteque, gravissimo persoluto munere, non meritae requieti se tradit Bonifatius, sed quamvis adhuc tot sollicitudinum prematur onere, ac se iam experiatur ad devexam pervenisse aetatem, suamque sentiat valetudinem tantis exantlatis laboribus paene fractam, attamen ad novum nec minus arduum provehendum inceptum animose se comparat. Ad Frisiam nempe iterum oculos mentemque convertit; ad Frisiam dicimus, quae prima fuerat apostolici sui itineris meta, et in qua deinceps quoque tantopere elaboraverat. Haec natio, in septemtrionalibus praesertim partibus ethnicorum errorum tenebris adhuc obvoluta iacebat; ad eam igitur iuvenili animo perrexit, ut novos ibi Iesu Christo filios pareret, ac christianum cultum novis populis inferret. Percupiebat enim « ut, ubi primitus praedicationis studium ingrediens Praemiorum inchoaverat incrementa, etiam a saeculo rediens sumptus reciperet remunerationis » (Vita S. Bonifatii, auct. Willibaldo, ed. Levison, p. 46). Cum praesentiret siquidem se proxime ad mortalis huius vitae exitum reductum iri, id discipulo suo carissimo, Episcopo Lullo, hisce verbis praenuntiavit, una simul asseverans se nolle in otio exspectare mortem : « Ego enim propositum pergendi iter complere cupio; ego me a desiderato proficiscendi itinere revocare non potero. Iam enim instat resolutionis meae dies et tempus obitus mei appropinquat; iam enim, deposito corporis ergastulo, aeternae retributionis revertar ad bravium. Sed tu, fili carissime, . . . populum ab erroris invio instantissime revoca tuque aedificationem basilicae iam inchoatae ad Fuldam comple, ibidemque meum multis annorum curriculis corpus inveteratum perduc » (ibidem, e. I).

Cumque, non sine effusis lacrimis, ab suis, parvo cum sociorum agmine, discessisset, « per omnem... Frisiam pergens, verbum Domini, paganico repulso ritu et erraneo gentilitatis more destructo, instanter praedicabat, ecclesiasque, numine confracto dilubrorum, ingenti studio fabricavit. Et multa iam milia hominum, virorum ac mulierem, sed et parvulorum . . . baptizavit » (ibidem, p. 47). Attamen, cum ad septemtrionales Frisiae regiones pervenisset, cumque in eo esset ut neophitorum multitudini, lustrali iam aqua expiatae, Confirmationis sacramentum impertiret, ex improviso ethnicorum furiosa plebs in eos irruit, atque horridas vibrando hastas mortiferaque gladia, mortem minata est. Tunc sanctissimus Praesul serena fronte procedens, suis « pugnae interdixit certamen dicens: " Cessate, pueri, a conflictu pugnaeque deponite bellum, quoniam scripturae testimonio veraciter erudimur, et ne malum pro malo, sed etiam bonum pro malis reddamus. Iam enim diu optatus adest dies et spontaneum resolutionis nostrae tempus inminet. Confortamini igitur in Domino... forti estote animo, et ne terreamini ab his, qui occidunt corpus, quoniam animam sine fine manentem necare non possunt; sed gaudete in Domino et spei vestrae ancoram in Deum figite, qui extemplo perpetuae reddet vobis remunerationis mercedem et caelestis aulae sedem cum supernis angelorum civibus condonat " » (ibidem, pp. 49-50). Hisce verbis ad palmam martyrii excitati, omnes orantes animumque et oculos ad caelum convertentes, ubi premium sempiternum se proxime excepturos confidebant, inimicorum impetum subiere; qui quidem « felici sanctorum caede » ipsorum corpora cruentarunt (cfr. ibidem, p. 50; et Vita S. Bonifatii, auct. Otloho, ed. Levison, lib. II, p. 21). Contigit autem ut Bonifatius, instante martyrii sui momento, cum gladio feriendus esset, sacruin evangelium codicem capiti suo imposuerit, ut sub eo ictum percussoris exciperet, eiusque praesidium haberet in morte, cuius lectionem dilexerat in vita » (Vita S. Bonifatii, auct. Radbodo, ed. Levison, p. 73).

Hac gloriosa morte, quae certum praebet ad aeternam beatitatem aditum, S. Bonifatius suae vitae cursum conf ecit, quae tota fuit ad Dei gloriam et ad suam ceterorumque salutem inipensa. Sacras eius exuvias post varias rerum vicissitudines, « ad eum, quem vivens praedestinaverat, locum perduxerunt, » (Vita S. Bonifatii, auct. Willibaldo, ed. Levison, p. 54), hoc est ad Fuldense coenobium ubi discipuli sacros concinentes psalmos multis cum lacrimis eas digne condiderunt. Ad hoc sepulcrum paene infinitae populorum multitudines venerabundae respexerunt atque hodie etiam respiciunt; quandoquidem ibi S. Bonifatius iis videtur universis, quorum maiores Iesu Christo peperit, et quos christiano cultu donavit, adhuc quasi vivens loqui; loqui dicimus suae caritatis pietatisque ardore, sua animi invicta fortitudine, sua integerrima fide, indefessa sua ad mortem usque apostolatus navitate, suoque martyrii palma decorato obitu.

Ac vixdum ex hac mortali vita ad superos evolavit, coeperunt omnes eius sanctitatem summis laudibus extollere eumque privatim, publice venerari. Cuius quidem sanctitatis fama tam cito propagata est, ut in Britannia, paulo post sancti Bonifatii martyrium, Cuthbertus, Archiepiscopus Cantuariensis, de eo scribens, haec, quae sequuntur, testaretur: « Hunc inter egregios et optimos orthodoxae fidei doctores et amabiliter habemus et laudabiliter veneramur. Unde in generali Synodo nostra... eius diem natalitii illiusque cohortis cum eo martyrizantis insinuantes statuimus annua frequentatione solemniter celebrare » (S. Bonifatii Epist. ed Tangl, epist. III, p. 240). Quod quidem pari pietatis ardore Germaniae, Galliae aliarumque nationum populi iam antiquitus fecerunt (cfr. Epistolae Lupi Servati, ed. Levillain, t. I [Parisiis 1927], epist. 5, p. 42).

Undenam autem, Venerabile Fratres, S. Bonifatius tam strenuam hausit indefessamque vim, atque invictam illam animi fortitudinem, qua potuit tot eluctari difficultates, exantlare labores, superare pericula; qua potuit denique pro Iesu Christi dilatando regno decertare usqiie ad mortem, martyrii coronam adeptus? A divina gratia procul dubio, quam demissis, adsiduis incensisque precibus efflagitabat. Dei videlicet amore tam vehementer actus excitatusque erat, ut nihil aliud cuperet, nisi cum eo coniungi vinculis cotidie arctioribus; nihil aliud, nisi cum eo colloqui quam diutissime; nihil aliud, nisi inter ignotas etiam gentes eius proferre gloriam; et ad eum quam plurimos posset venerabundos, obsequentes amantesque reducere homi nes. Illud Apostoli gentium effatum, iure meritoque sibi etiam tributum, ingeminare poterat : « Caritas . . . Christi urget nos » (2 Cor. 5, 14). Atque illud etiam: « Quis ergo nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius? . . . Certus sum enim quia neque mors, neque vita... neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro » (Rom. 8, 35, 38, 39).

Quotiescumque haec divina caritas hominum animos penitus pervadit, eosque informat atque impellit, tunc iidem Pauli sententiam usurpare queunt : « Omnia possum in eo, qui me confortat » (Phil. 4, 13); atque adeo nihil prorsus quod Ecclesiae historia docet — eorum nisibus eorumque laboribus obsistere vel officere potest. Tunc miro quodam modo, quod Apostolorum tempore evenit, feliciter iteratur: « In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum » (Ps. 18, 5; Rom. 10, 18). Iesu Christi nempe Evangelium novos per eos habet propagatores, quos superna hac vi animatos nihil potest remorari, nisi vincula, in quibus iidem detineantur, ut hodie quoque summo cum maerore cernere est; nihil potest praepedire, nisi mors, quae tamen mors, cum martyrii palma decoretur, ingentes semper multitudines commovet, et alios atque alios excitat — quemadmodum sancti Bonifatii temporibus contigit — divini Redemptoris asseclas.

Quantopere autem divinae gratiae, supplicibus impetrandae precibus, apostolicus hic vir confideret, ut incepta opera sua uberes posset edere fructus, ex susis litteris luculentissime patet, in quibus quidem et a Romano Pontifice (cfr. S. Bonifatii Epist. ed. Tangl, epist. 86, pp. 189-191), et ab amicis quos habebat sanctitate praestantes, et a sanctimonialibus etiam, quarum communitates vel condiderat, vel consilio suo sapientissimo ad evangelicam vitae perfectionem conformare cupiebat, demisse instanterque efflagitabat ut caelestia sbi munera et auxilia precando conciliare vellent. Haec, exempli gratia, referre placet, quae « venerandis et amandis carissimis sororibus Leobgithae et Theclae, necnon et Cynehildae » scribit: « Obsecro et praecipio quasi filiabus carissimis, quemadmodum vos iam incessanter facere et fecisse et facturas esse confidimus, ut vestris orationibus crebris Dominum deprecemini . . . Et scitote, quia Deum laudamus, et tribulationes cordis nostri dilatatae sunt, ut Dominus Deus, qui est refugium pauperum et spes humilium, de necessitatibus nostris et de temptationibus huius saeculi nequam eripiat nos, ut sermo Domini currat et clarificetur gloriosum evangelium Christi, ut gratia Domini in me vacua non sit. Et quia ultimus et pessimus sum omnium legatorum, quos catholica et apostolica Romana Ecclesia ad praedicandum evangelium destinavit, ut omnino sine fructu evangelii sterilis non moriar » (ibidem, epist. 67, pp. 139-140).

Quibus quidem ex verbis ut eius studium dilatandi Iesu Christi regni enitet, suis ceterorumque instantibus precibus roborandum, ita pariter eius refulget christiana humilitas, eiusque cum apostolica Romana Ecclesia arctissima coniunctio. Quam quidem coniunctionem studiosissimam per totius suae vitae cursum accurate actuoseque servavit; ita quidem ut revera dici possit eandem fuisse apostolici sui muneris veluti firmum ac stabile fundamentum.

Id, quamquam iam supra attigimus, cum de piis eius peregrinationibus egimus ad Beati Petri sepulcrum et ad Iesu Christi Vicarii sedem, placet tamen heic enucleatius exponere, ut satius clariusque pateat eius in Decessores Nostros oboedientiae observantiaeque studium, utque haud minus eniteat Romanorum Pontificum erga eum impensa caritas.

Siquidem, cum primum hanc almam urbem petiit, ut a S. Gregorio II Pontifice Maximo divini verbi praedicationis mandatum acciperet, eum ut cognovit, probavit laudavitque Decessor Noster, qui quidem ei paterno animo haec etiam scripsit: « Exigit manifestata nobis religiosi propositi tui pie in Christo flagrantis intentio et adprobata sincerissimae fidei tuae perlata relatio, ut ad dispensationem verbi divini, cuius per gratiam Dei curam gerimus, te conministro utamur . . . Collaetamur fidei tuae et adiutores effici cupimus gratiae praerogatae . . . Ideo in nomine indivisibilis Trinitatis per inconcussam auctoritatem beati Petri apostolorum principis, cuius doctrinae magisteriis [divina] dispensatione fungimur et locum sacrae sedis amministramus, modestiam tuae religionis instituimus, atque praecipimus ut in verbo gratiae Dei . . . ad gentes quascumque, infidelitatis errore detentas, properare Deo comitante potueris, ministerium regni Dei per insinuationem nominis Christi domini Dei nostri, veritatis suasione designes » (ibidem, epist. 12, pp. 17-18). Deinde vero ab eodem Decessore Nostro ob praeclara merita Episcopus consecratus, postquam eidem ac successoribus eius iureiurando pollicitus est oboedientiam (cfr. ibidem, epist. 16, pp. 28-29), haec sollemniter edicit: « me omnem fidem et puritatem sanctae fidei catholicae exhibere et in unitate eiusdem fidei Deo operante persistere, in qua omnis christianorum salus esse sine dubio conprobatur » (cfr. ibidem, p. 29).

Cuius quidem oboedientiae atque observantiae sensus ut S. Gregorio II, ita ceteris quoque Romanis Pontificibus, qui subinde successerunt, studiosissime praebuit, atque, occasione data, testatus est (cfr. Vita S. Bonifatii, auct. Willibaldo, ed. Levison, p. 25; ibidem, pp. 27-28; S. Bonifatii Epist. ed. Tangl, epist. 67, pp, 139-140; epist. 59, pp. 110-112 ; epist. 86, pp. 191-194; epist. 108, pp. 233-234). Itaque, ut exemplum afferamus, haec Decessori Nostro S. Zachariae scripsit, vixdum certior factus est eum ad Sumini Pontificatus apicem fuisse evectum: « . . .Maiorem laetitiam et maius gaudium nobis non audivimus et suspansis ad aethera palmis, Deo gratias egimus, quam quod clementem paternitatem vestram altissimus arbiter canonica iura regere et apostolicae sedis gubernacula gubernare concessit. Ergo, non aliter quam ut ante vestigia vestra geniculantes intimis subnixe flagitamus precibus, ut, sicut praecessorum vestrorum pro auctoritate sancti Petri servi devoti et subditi discipuli fuimus, sic et vestrae pietatis servi oboedientes subditi sub iure canonico fieri mereamur. Optantes catholicam fidem et unitatem Romanae Ecclesiae servando, et quantoscumque audientes vel discipulos in ista legatione mihi Deus donaverit, ad oboedientiam apostolicae sedis invitare et inclinare non cesso » (ibidem, Epist. 50, p. 81).

Atque extremis suae vitae annis, cum iam senex laboribusque paene confectus esset, haec demisso animo Stephano III, nuper Pontifici Maximo electo, scribit: Sanctitatis vestrae clementiam intimis ac visceratis obnixe flagito precibus, ut familiaritatem et unitatem sanctae sedis apostolicae ab almitatis vestrae clementia impetrare et habere merear et in discipulatu pietatis vestrae sedi apostolicae serviendo, servus vester fidelis et devotus permanere possim eodem modo, quo ante sub tribus praecessoribus vestris apostolicae sedi serviebam . . . » (ibidem, Epist. 108, pp. 233-234).

Iure igitur meritoque Decessor Noster imm. mem. Benedictus XV, duodecimo exeunte saeculo ab inchoata gloriosi huius martyris apud Germaniae populos apostolica legatione, haec eiusdem nationis Episcopis scribebat: « Hac firmissima permotus fide, hac pietate et caritate inflammatus Bonifatius quam Sedi Apostolicae fidelitatem coniunctionemque singularem ex umbratili vitae monasticae palaestra primum hausisse videtur in patria, quam deinde, in apertum certamen vitae apostolicae progressurus, Romae, super corpus ipsius B. Petri Apostolorum Principis, sacro interposito iureiurando, promiserat, quam denique veluti sui apostolatus formam ac susceptae legationis regulam, in medium discrimen aciemque produxerat, eandem et constantissime retinuit, et ceteris etiam omnibus, quos per Evangelium genuisset, vehementer commendare numquam destitit, atque tanta sedulitate inculcare, ut illam veluti testamenti loco reliquisse videretur » (Epist. Enc. In hac tanta, A. A. S. 1919, pp. 216-217).

Hanc S. Bonifatii agendi rationem, ex qua eius luculentissima refulget erga Romanos Pontifices observantia, nullo non tempore, ut probe nostis, Venerabiles Fratres, ii omnes fideliter secuti sunt, qui ante oculos habuere a Divino Redemptore Apostolorum Principem firmam positum fuisse petram, supra quam universa aedificatur Ecclesia, ad saeculorum usque occasum exstitura; eidemque claves regni caelorum traditas fuisse et quidquid ligandi vel solvendi potestatem (Cfr. Matth. XVI, 18, 19). Qui hanc petram, renuunt, atque extra eam exstruere conantur, ii procul dubio supra mobilem arenam labantis aedificii fundamenta iaciunt; eorumque nisus, opera atque incepta, ut humanae res omnes, non solida, non firma ac stabilia esse possunt, sed — quod vetus ac recens historia admonet — ob discordantium mentium opinationes ac variorum eventuum vicissitudines, decursu temporum necessitate quadam commutantur.

Valde igitur opportunum putamus arctissimam insignis huius martyris cum Apostolica Sede coniunctionem eiusque egregie facta per haec saecularia sollemnia, vobis hortantibus, in plena sua luce poni; id enim, ut eorum qui Romanorum Pontificum magisterio falli nescio adhaerent, fidem ac fidelitatem confirmabit, ita eos etiam, qui a B. Petri Successoribus qualibet de causa seiuncti sunt, salutariter non excitare non poterit ad rem penitius recogitandam, atque ad iter illud, divina aspirante gratia, considerate animoseque ingrediendum, quo ad Ecclesiae unitatem feliciter reducantur. Id Nos, quemadmodum vehementer cupimus, ita a caelestium Datore munerum supplicibus efflagitamus precibus, ut tandem aliquando optatissimum cunctorum bonorum votum efficiatur, ut omnes unum sint (cfr. Io. 17, 11), omnesque ad ovilis unitatem ab uno Pastore pascendi (cfr. Io. 21, 15, 16, 17) convertantur.

Aliud praeterea est, Venerabiles Fratres, quod S. Bonifatii vita, quam breviter scribendo attigimus, nos omnes edocet. In stylobata, statuae, quae anno MDCCCXXXXII in Fuldensi coenobio erecta, Germaniae apostoli imaginem refert, haec sententia ab invisentibus legitur: « Verbum Domini manet in aeternum » (cfr. 1 Petr. 1, 25). Ac profecto nihil significantius, nihil verius inibi inscribi poterat. Duodecim, aliud ex alio, praeteriere saecula; varii ultro citroque transmigrarunt populi; tot erum vicissitudines atque horrifica bella subsecuta sunt; schismata atque haereses inconsutilem Ecclesiae vestem dilacerare contenderunt atque contendunt; praepotentia imperia hominumque dominatus, qui nihil timere, reformidare nihil videbantur, extemplo corruerunt; variae philosophorum opinationes, quae humanae doctrinae verticem contingere enituntur, decursu temporum sese continenter excipiunt novam saepenumero induentes veritatis speciem. Attamen quod Bonifatius Germaniae, Galliae Frisiaeque gentibus praedicavit verbum, utpote ab eo acceptum, qui permanet in aeternum, nostra etiam aetate vigescit, iisque omnibus, qui illud libentes volentesque amplexi fuerint, via est, veritas et vita (cfr. Io. 14, 6). Haud desunt profecto nostris etiam temporibus, qui illud respuant, qui errorum fallaciis illud inficere conentur, qui denique debita Ecclesiae ac civibus ipsis libertate proculcata — mendaciis, insectationibus ac vexationibus illud ex animis eradicare ac funditus evellere enitantur. Atqui, ut optime nostis, Venerabiles Fratres, haec callida ars nova non est; iam fuit inde a christiani aevi primordiis cognita ; iam Divinus ipse Redemptor hisce verbis suos discipulos praemonitos voluit: Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur » (Io. 15, 20). Verumtamen idem Redemptor noster haec etiam in solacium adiunxit: « Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum » (Matth. 5, 10). Et iterum: « Beati estis cum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversus vos, mentientes, propter me; gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis » (ibidem, 11, 12).

Haud miramur igitur si hodie quoque christianum nomen alicubi odio est, si Ecclesia in suo, quod divinitus accepit, perfungendo munere, multis in regionibus quovis modo et quavis ratione praepeditur, si catholici non pauci falsis doctrinis decipiuntur, et in grave aeternae amittendae salutis compelluntur discrimen. Nobis omnibus addat confirmetque animum Divini Redemptoris promissio: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi » (Matth. 28, 20); nobisque supernam virtutem impetret S. Bonifatius, qui pro Iesu Christi regno inter hostiles gentes proferendo, non diuturnos labores, non aspera itinera, non denique mortem ipsam refugit, sed eam, suum profundendo sanguinem, fortiter fidenterque oppetiit.

Invictam eiusmodi animi fortitudinem iis praesertim a Deo patrocinio suo conciliet, qui hodie in gravibus versantur rerum condicionibus ob hostiles artes inimicorum Dei; itemque omnes ad illam Ecclesiae unitatem revocet, quae et constans fuit eius vivendi agendique norma, et actuosissimum votum, quo per totius suae vitae cursum incensus, naviter sollerterque elaboravit.

Haec Nos supplicibus a Deo precibus contendimus, dum vobis omnibus, Venerabiles Fratres, ac singulis gregibus curis vestris concreditis, Apostolicam Benedictionem ex animo impertimus, quae caelestium munerum sit auspex Nostraeque paternae benevolentiae pignus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die V mensis Iunii, in festo S. Bonifatii Episcopi et Martyris, anno MDCCCCLIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.

 

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, V,
Quinto anno di Pontificato, 2 marzo 1943 - 1° marzo 1944, pp. 427-443
Tipografia Poliglotta Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana