Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

LITTERAE ENCYCLICAE

SUMMI PONTIFICATUS*

VENERABILIBUS FRATRIBUS PATRIARCHIS,
PRIMATIBUS, ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS,
ALIISQUE LOCORUM ORDINARIIS
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS.
 

VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Summi Pontificatus dignitatem gravissimasque curas, nullis Nostrìs meritis, arcano consilio suo Deus Nobis concredidit quadragesimo vertente anno, ex quo Decessor Noster immortalis memoriae Leo XIII, superiore iam iam labente saeculo, proximeque adventante Anno Sacro, humani generis consecrationem divinissimo Cordi Iesu ubique terrarum agendam indixit.

Intima consensione oblectationeque maxima tum veluti supernum nuntium Encyclicas eas excepimus Litteras « Annum Sacrum » (1), cum, Nobis sacerdotale munus auspicantibus, ad aram operaturis « Introibo ad altare Dei » (2) recitare licuit. Et quo ardenti studio cogitationibus consiliisque animum adiecimus Nostrum, quibus mandatum illud conformabatur, non sine providentis Dei instinctu a Pontifice susceptum, qui manifesta et occulta aetatis suae vulnera necessitatesque tam acri ingenii sui acie inspexerat. Quamobrem gratam non profiteri voluntatem Nostram caelesti Numini non possumus, quod Pontificatus Nostri initium in hunc iussit incidere annum, quo eventus ille memoratu dignus recolitur, qui primum sacerdotii Nostri annum suavissime affecit; ac libentissime hanc opportunitatem nacti, sanctissimisque eiusdem Decessoris Nostri consiliis obsecuti, cultura « Regi regum et Domino dominantium » (3) debitum, quasi auspicalem precem esse volumus pontificalis muneris Nostri. Estoque idem cultus et principium, quo nituntur, et propositum, quo intendunt cum voluntas ac spes Nostra, tum dottrina ac pastoralis navitas, tum denique laborum aerumnarumque tolerantia, quam quidem ad Iesu Christi regnum propagandum unite devovemus.

Si externarum rerum casus interioraque animorum incrementa per quadraginta hos annos habita sub luce aeternitatis meditamur, atque hinc ortas amplitudines, illinc vero defectiones metimur, illa profecto humani generis Iesu Christo Regi dedicatio luculentius usque Nobis praebet quantum sacrae significationis habeat, quid, quasi indito signo, hortetur omnes, ac quantopere eos purificet, relevet, sancteque corroborando tueatur; itemque non minus luculenter oculis observatur Nostris quam sapientissime eadem enitatur universam hominum communitatem persanare eiusque veri nominis prosperitatem provehere. Atque haec eadem dedicatio videtur Nobis quasi hortationis divinaeque gratiae nuntius non modo Ecclesiae, sed cuncto etiam humano generi datus, quod, incitamentis ac regimine indigens, e via abstrahebatur retta, atque in terrenas res se ingurgitans, easque solummodo affectans, miserrime conficiebatur; nuntius hominibus omnibus, qui numero increbrescentes cotidie magis a Iesu Christi fide, immo etiam ab agnoscenda observandaque eius lege abducebantur; nuntius denique qui illam vitae rationem aversabatur, passim iam invectam, qua caritatis praecepta seseque ac sua abnegandi dottrina, per evangelicum in monte habitum sermonem promulgata, itemque divina amoris actio in Cruce patrata offensio atque stultitia videbantur. Quemadmodum olim Redemptoris Praecursor iis, qui studiose sciscitabantur, idcirco proclamabat: « Ecce Agnus Dei » (4), ut eos admoneret Expectatum gentium (5),  etsi ignotum, inter eos commorari; ita Iesu Christi Vicarius iis omnibus, qui — infitiatores, nutantes, ancipites vel gloriosum segui Redemptorem renuebant, nullo non tempore in Ecclesia sua viventem operantemque, vel eum segniter neglegenterque sequebantur, obsecrando obtestandoque acclamabat: « Ecce Rex vester » (6).

Iamvero ex propagato auctoque in animis cotidie magis cultu Sacratissimi Cordis Iesu — quod quidem non modo ex humani generis consecratione, vergente ad exitum superiore saeculo, eidem fatta, sed ex instituto etiam a proximo p. r. Decessore Nostro Iesu Christi Regis festo evenit (7) innumerabilia prorsus christifidelibus orta sunt bona, quasi « fluminis impetus » qui « laetificat civitatem Dei » (8). Ac quaenam, magis quam nostra aetas, hisce bonis indiguit? Quaenam, magis quam nostra, quamvis machinamentorum omne genus externarumqúe rerum progressionem protulerit, animi ieiunitate intimaque egestate spiritus laboravit? Quadrat utique in eam perspicuum illud Apocalypsis: « Dicis: dives sum, et locupletatus, et nullius egeo; et nescis, quia tu es miser et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus? » (9).

Nihil profecto magis urget, Venerabiles Fratres, quam nostrorum temporum hominibus « evangelizare investigabiles divitias Christi » (10). Nihil sane nobilius, quam divini Regis vexilla pandere ac sublime coram eis ventilare, qui fallacia signa subsecuti sint, atque ad victricem Crucem eos felicitar reducere, qui ab ea misere discesserint. Quis igitur, cum tam magnam fratrum sororumque multitudinem cernat, qui erroribus obcaecati, cupiditatibus deleniti, ac praeiudicatis opinionibus devii, a germana Dei fide aberraverint et a salutari Iesu Christi evangelio, quisnam, dicimus, caritate non ferveat atque iisdem ultro libenterque suppetias non veniat? Quicumque enim sive ex sacerdotali, sive ex laicorum ordine, Christi militiam participat, cur ad vigilandum magis ad tuendamque acrius rem nostram se excitatum non sentiat, cum Christi inimicorum turbas formidolosius usque increscentes videat, atque mendacis huiuscemodi doctrinae praecones aspiciat, qui, ut salutiferam christianae fidei veritatem virtutemque renuunt, vel ab actione vitae prohibent, ita videntur impietate summa Dei praeceptorum tabulas infringere, ut in earum locum alias normas sufficiant, in quibus et moralis disciplinae principia per Sinaiticam revelationem proposita et divinus ille afflatus, qui ex Cruce Christi ex eiusque sermone in monte habito profluit, omnino respuuntur? Omnes procul dubio exploratum habent, non sine animi aegritudine, horum errorum germina mortiferam sane segetem in eis edere, qui, etsi cum quietis securisque fruebantur rebus, Christi sectatores se profitebantur, cum tamen indurata vi insistere, contendere, perpeti, et occultas apertasve insectationes tolerare oporteat, christianos nomine tenus, dubios, ignavos imbecillosque se gerunt, et a iacturis abhorrentes, quas religionis professio iubeat, cruenta divini Redemptoris vestigia persegui non valent.

Afferat igitur omnibus, Venerabiles Fratres, in his rerum temporumque condicionibus, Iesu Christi Regis festum, quod iam appetii, et quo Encyclicas primum a Nobis datas Litteras accipietis, divinae gratiae munera, quibus quidem mortalium animi evangelica virtute redintegrentur, et Christi Regnum usque quaque producatur ac virescat. Dedicatio humani generis Sacratissimo Iesu Christi Cordi, quae eo die sollemni ritu peculiarique pietate agetur, populorum ac nationum omnium fideles ad Aeterni Regis aram congreget, ut eum iidem adorent, sua caeterorumque piacula expient, atque eidem sanctíssimaeque veritatis amorisque legi suae fidem per omne aevum religiose iurent. Tum supernam hauriant gratiam christiani omnes, in quibus caelestis ignis, quem Christus Dominus nobis attulit, flammescat ac fulgeat. Gratiam itidem hauriant qui languescunt animo, qui fatigati, qui pertaesi iacent; atque adeo spiritus integritatem virtutemque renovent. Gratiam denique tii etiam sumant, qui divinum Redemptorem vel ignorant, vel miserrime deseruere; ac christifidelium multitudines, ad decies centena milia bene multa, ita sollemni eo die Deum comprecentur: « Lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum » (11) salutis iter collustrando indicet, ac superna gratia in inquietis aberrantium animis illud incensum aeternorum bonorum desiderium excitet, quod omnes ad eum ipsum compellat, qui ex cruento Crucis throno eos studiosissime advocat, eorumque etiam fieri percupit «via, et veritas et vita ». (12)

Dum Encyclicas has Litteras, quas primas post initum Pontificatum edimus, sub Iesu Christi Regis signo atque auspicio fidentes sperantesque ponimus, pro certo habemus universum Dominicum gregem unanima impensissimaque consensione hoc esse prosecuturum. Quae aetate hac nostra experti sumus rerum discrimina anxitudinesque catholicorum hominum animos ad mutuam necessitudinem excitant, eiusdemque fraternae necessitudinis sensum purificant magisque exacuunt, quam fortasse numquam alias; atque in iis omnibus, qui Deum esse credunt ac Iesum Christum sequuntur ducem ac magistrum, conscientiam reviviscere iubent commune periculum in universos una simul impendere minaciter.

Mutuae huius catholicorum necessitudinis sensus, quem, ut diximus, periclitatae res tantopere auxere, quique mentes recolligendo confirmat futuraeque victoriae voluntatem alit, suavissima Nos delectatione summoque solacio iis diebus affecit, cum trepido gressu, at Deo fidentes ad eam rite obtinendam Cathedram processimus, quam magnus Decessor Noster vacantem reliquerat.

In praesens vero, dum vivida subit animum recordatio illius observantiae significationum, quae, — ut arctissimam cum Ecclesia et cum Iesu Christi Vicario filiorum coniunctionem testarentur — tum ad Nos ultro libenterque pervenerunt cum Summi Pontificatus apicem attigimus, eiusque insigne sollemni ritu accepimus, contineri non possumus quin vobis, Venerabiles Fratres, iisque omnibus, quotquot catholicam familiam participant, impensas persolvamus grates ob amoris, venerationis inconcussaeque fidelitatis testimonia. undique Romano Pontifici attributa, in quo quidem Summi Sacerdotis Supremique Pastoris munus, Dei numine constitutum, agnoscebatur. Haec siquidem testimonia non h umili personae Nostrae, sed nobilissimo gravissimoque officio unice deferebantur, ad cuius Nos onus subeundum Christus Dominus vocabat. Quodsi iam tum magnam accepti ponderis gravitatem experìebamur, quam summa potestas Nobis imposuerat providentissimi Dei nutu data, at maximo afficiebamur solacio, dum luculentissime testatam individuam cernebamus unitatem Catholicae Ecclesiae, quae, quasi in vallum ac propugnaculum conformata, tum invictae Beati Petri arci firmius arctiusque coniungitur, cum acrior increscit inimicorum Christi iactantia.

Universa haec catholicae unitatis ac fraternae divinitusque inditae populorum necessitudinis testificatio erga communem omnium Patrem, eo Nobis uberiorem videbatur felicioremque spem afferre, quo formidolosiora in res in animosque impendebant tempora. Ac iucunda eiusmodi recordatio per primos Pontificatus Nostri menses suavissime Nos affecit, dum labores, sollicitudinesque perpeti ac discrimina superare necesse fuit, quibus mysticae Iesu Christi Sponsae iter contexitur.

Ac praeterire silentio nolumus quam accepta Nobis fuerint eorum quoque omina ac vota, qui, etsi ad aspectabilem non pertinent Catholicae Ecclesiae compagem, pro sua tamen ipsorum ingenita nobilitate sinceritateque animi, id omne oblivione obrui noluere, quo vel ob amorem erga Christi personam, vel ob Dei fidem Nobiscum copulantur. Hi igitur omnes pergratae habeant voluntatis Nostrae significationem. Eos Nos singulos universos divinae committimus tutelae divinoque regimini; dum sollemniter asseveramus hoc uno Nos consilio moveri ac dirigi, Boni scìlicet Pastoris exempla sedulo imitandi, ut omnes ad veri nominis felicitatem adducamus, utque omnes « vitam habeant et abundantius habeant » (13).

Ac singulari modo grati animi Nostri sensa heic profiteri cupimus Imperatoribus Regibusque augustis, summis civitatum moderatoribus publicisque magistratibus, qui, earum nationum nomine, quibus cum Apostolica Sede amicitiae vincula intercedunt, humanissimis observantiae officiis ea faustitate Nos prosegui voluere. Quarum in numerum, in primis hisce Encyclicis Litteris ad universos datis terrarum orbis populos, peculiari laetitia Italiam adscribere licet; Italiam dicimus, quae, quasi frugiferum catholicae fidei viridarium ab Apostolorum Principe invectae, post initum non sine providentis Dei consilio Lateranense conventum, honoris locum in iis civitatibus occupat, quae legitimis necessitudinum rationibus cum Romano Pontifice continentur. Ex pactionibus hisce « pax Christi Italiae reddita » veluti aurora feliciter effulsit, tranquillam fraternamque animorum coniunctionem praenuntians in sacris religionis rebus in civilique consortione; quae quidem pax, serenos semper referens dies, ut enixe Deum rogamus, Italorum gentis animos, qui tam prope Nobis adsunt, quique eodem, ac Nos, fruuntur vitae halitu, pervadat, recreet, augeat, intimaque indita vi corroboret. Supplici nempe adhibita prece, id ex animo ominamur, ut populus hic, Decessoribus Nostris Nobisque sane carissimus, praeclara avitae religionis facinora fidelitate summa repetens, ac divino praesidio tutus, magis in dies magisque veritatem experiatur a sacro Psalte hisce verbis declaratam: « Beatus populus, cuius Dominus Deus eius » (14).

Novus hic auspicatissimus rerum ordo, in iuridiciali ac spiritali causa statutus, quem eventus ille, indelebili per omne aevum memoria dignus, Italiae cunctaeque catholicorum consortioni impertiit ac sollemniter sanxit, nunquam visus est Nobis tam magnam afferre animorum consensionem, quam cum primum ex externo elatoque Vaticanae Basilicae podio paternas Nostras pandentes atque extollentes manus, tum Romae, Summi Pontificatus sedi, dilectissimaeque urbi unde ortum duximus, tum Italiae icto foedere Catholicae Ecclesiae coniunctae, tum denique universis terrarum orbis populis effusa voluntate benediximus.

* * *

Utpote eius Vicarius, qui, gravissimo horae momento, coram eo, qui maximae illius temporis auctoritatis partes gerebat, grande illud protulit effatum: « Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati; omnis qui est ex veritate, audit vocem meam » (15), nihil Nos muneri Nostro Nostraeque aetati magis debere profitem.ur, quam « testimonium perhibere veritati ». Hoc officium, cui satis Nos apostolica firmitudine facere opus est, id necessario postulat ut errores hominumque culpas ita exponamus ac refutemus, ut iisdem perspectis ac cognitis fas sit Inedicinaln curationemque praebere: « cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos » (16). Hoc autem in obeundo munere, non humanis Nos terrenisque opinationibus movebimur; itemque a suscepto proposito non diffidentiae, non discrepantiae, non denique repulsae causa abstinebimus; neque Nos idcirco ab eiusmodi consiliis timor abstrahet, quod aut actio Nostra aliorum cogitatione non percipiatur, aut falso dignoscatur. Verumtamen, hoc sollerter diligenterque persequentes, paterna ea caritate compellemur, quae dum Nos iubet ob filiorum mala ac damna summa moestitia laborare, iubet itidem ut iisdem opportuna remedia praebeamus, divinum illud Pastorum exemplar Christum Dominum imitati, qui lucem pariterque amorem pandit: « veritatem facientes in caritate » (17). 

Iamvero, nefastum illud facinus, quo Christum Dominum non pauci e suo Regno depellere annituntur, veritatisque legem ab eo datae renuunt, ac praecepta illius caritatis respuunt, quae imperium eius quasi almo divinoque affiatu refovet atque corroborat, initium malorum est, quibus per pronum ac praeceps iter ad spiritualem animorum indigentiam virtutisque inopiam nostra haec aetas collabitur. Quamobrem Christum in regali suo solio revereri, eidem regiae potestatis iura agnoscere, idque efficere ut singuli universaque societas ad christianae veritatis caritatisque legem redeant, haec omnia solummodo possunt homines ad salutis viam revocare.

Dum, Venerabiles Fratres, has lineas exaramus, terrificus affertur Nobis nuntius nefandum iam belli incendium, quod enixe deprecari conati sumus, miserrime conflatum esse. Scriptorius calamus paene consistit, quandoquidem innumeras recogitamus eorum calamitates, qui usque adhuc in domestico suo ipsorum convictu quadam, etsi tenui ac modica, prosperitate laetabantur. Summa aegritudine paternus oppletur animus, dum ea omnia mente prospicimus, quae ex tenebricoso violentiae simultatisque semine oritura sunt, cui iam gladius cruentos facit sulcos. Attamen, cum ingruentes tot malorum acerbitates consideramus, ac vel maiores reformidamus in posterum, officii Nostri ducimus oculos animosque eorum, quibus proba adhuc inest voluntas, ad eum etiam atque etiam dirigere, a quo uno salus humano generi datur; ad eum, inquimus, unum, cuius misericors ac praepotens manus tempestati huic finem imponere potest; ad eum denique unum, cuius veritas cuiusque amor intellegentias collustrare ac proposita incendere tot hominum possunt, qui erroruin fluctibus suique ipsorum immoderati amoris aestu iactati ac discrepantiae luctationisque undis paene submersi, ad sanctissimum Iesu Christi regimen ad eiusque spiritum reducendi ac reformandi sunt.

At forsitan sperare licet — quod quidem ut Deus optimus ad rem adducat precamur — fore ut miserrima haec tempora nostra cogitationes ac consilia multorum in melius commutari iubeant, qui fallacibus opinionibus tam late hodie diffusis caeca mente fidentes, inconsulte imprudenterque per iter incedebant dubium insidiarumque plenum. Ac multi, qui minime perpendebant quam valeret ac valeat pastorale Ecclesìae munus ad rite sancteque educandos animos, nunc forsitan eiusdem Ecclesiae monita, quae faciliore tutioreque tempore posthabuerant, magis intellegunt magisque aestimant. Praesentes igitur angustiae afflictissimaeque res christianae doctrinae praecepta ita collaudant, ut id magis animos ad veritatem commovere possit, quam quod maxime. Siquidem ex ingenti istiusmodi errorum cumulo placitorumque colluvie, christianum nomen aversantium, tam venenosi maturuere fructus, ut opinionum earumdem reprobationem indicent damnationemque constituant, cuius probativa vis quamlibet, ratione habitam, refutationem exsuperet.

Interdum enim, cum spes deluditur ac fallitur, divina gratia trepidis animis arridet: « transitus Domini » (18) percipitur; ac Redemptori ita alloquenti: « Ecce sto ad ostium et pulso » (19),  saepenumero ianuae reserantur, secus nunquam aperiendae. Testis est Deus qua vehementi miseratione, quo sanctissimo gaudio ad eos animum convertamus Nostrum, qui, acerbos hos experientes luctus, salutare atque impellens ex praecordiis oriri sentiunt veritatis, iustitiae christianaeque pacis desiderium. Verumtamen erga eos etiam, quibus superna nondum affulsere lumina, nihil aliud nisi amorem spirat animus Noster; ac labia Nostra supplices preces ad Deum admovent, ut eorum mentibus, quae Christum neglegunt vel contemnunt, aliquantulum illius lucis splendescere iubeat, quae olim Saulum in Paulum convertit, quaeque difficilioribus ipsis Ecclesiae temporibus arcanam vim suam exseruit.

In praesens vero, cum perturbati eventus calamitatesque occupent omnes, non plenam heic, edisserendo, proponere mens est errorum aetatis huius nostrae refutationem, quod quidem. sì opportunitas obvenerit, facturi erimus; sed praecipuas solummodo hac super re animadversiones scribendo persequi.

Homines hodie, Venerabiles Fratres, superiorum temporum fallacias novis commentis falsisque opinationibus coagmentantes, haec omnia ita transversum ad extrema usque adegerunt, ut nihil aliud nisi conturbatio ac ruina consegui posset. Ac principio, compertum omnnino est primum altioremque malorum fontem, quibus hodierna afiiictatur civitas, ex eo scatere, quod universalis de morum probitate pernegetur ac reiiciatur norma, cum in privata singulorum vita, tum in ipsa re publica atque in mut.uis necessitudinum rationibus, quae inter gentes nationesque intercedunt; ipsa videlicet naturalis lex detrectatione oblivioneque obruitur.

Haec naturalis lex veluti fundamento innititur Deo, omnipotenti omnium creatore ac patre, eodemque et supremo perfectissimoque. legum latore et sapientissimo iustissimoque humanarum actionum vindice. Cum temere aeternum renuitur Numen, iam cuiuslibet honestatis princípium labat nutans, iamque naturae vox silet vel pedetemptim debilitatur, quae indoctos etiam ac vel eos edocet, qui non dum ad civilis cultus usum pervenerunt, quid fas sit, quid nefas, quid liceat quidque non liceat; eosque admonet se aliquando coram Supremo Iudice de bene maleque factis suis rationem esse reddíturos. Ut profecto nostis, Venerabiles Fratres, ea de causa omnis in ordine morum probitatis fundamentum in Europa olim reici coeptum est, quod homines non pauci a Iesu Christi doctrina abducti sunt, cuius Beati Petri cathedra custos est atque magistra. Qua quidem dottrina ita per revoluta saecula Europae populi coaluere christianoque spiritu conformati sunt, ut Cruce nobilitati, et humaniores cultioresque effecti, ad tam provectam publicae civilisque rei progressionem pervenirent, ut ceteras quoque gentes ac terras omne genus disciplinis excolerent. At cum ab inerranti Ecclesiae magisterio se vindicavissent plures a Nobis seiuncti fratres eo, proh dolor, processerunt, ut ipsam Servatoris nostri divinitatem, quod christianae doctrinae caput est ac veluti centrum, respuendo subverterent, religionis conversionem dissolutionemque maturantes.

Cum Christus Dominus, quemadmodum Evangelii narrat historia, truci affixus est, « tenebrae factae sunt super universam terram » (20);  quod ea luttuose significare videtur, quae acciderunt continenterque accidunt, cum qui de religionis rebus increduli sunt homines, caligine obcaecati sibique nimium fidentes, divinum Redemptorem ex hodiernae vitae actione ac praesertim ex publica re quasi extorrem exigunt, atque, una cum Christi fide, Dei etiam fidem debilitant. Id siquidem consequitur, ut omnia de conformandis moribus principia ac normae, quibus superiore tempore rationes privatim publiceque vivendi diiudicabantur, quasi obsoleta fatta sint; utque, ubi civilis societas omnino ad laicismi, quem vocant, effata ac placita redacta fuerit — quod quidem citatiore cotidie gradu evenit, summisque laudibus extollitur — atque ubi eo utque incesserit, ut singulos cives, domesticum convictum universamgiie civitatem ab almo ac benefico Dei Ecclesiaeque afllatu subtraxerit, luculentiora cotidie ac miseriora manifestentur signa ac vestigia corruptricis ethnicorum veterum falsitatis. Quod quidem in iis etiam regionibus contingit, in quibus per tot saeculorum decursum christianae urbanitatis iubar refulsit: « Tenebrae factae sunt dum crucifixissent Iesum » (21).

At multi forsitan, dum a Iesu Christi praeceptis abstrahebantur, non omnino animadvertebant se mira quadam falli veri specie splendescentibus verborum luminibus fucata, quibus haec evangelicae doctrinae repulsa quasi impositae servitutis liberatio praedicabatur; neque prospiciebant quid inde consecuturum esset, cum veritas, quae liberat, in errorem fuisset, qui servos facit, commutata; neque denique perpendebant arbitrio sese esse dedituros fluxae ac miserae hominum sagacitatis, cum paternam infiniteque sapientem Dei legem ac Iesu Christi mandata respuissent, quae caritatem redolent, homines inter se coniungunt eosque ad excelsa erigunt. Rerum omnium progressionem iactabant, dum contra ad deteriora regrediebantur; ad nobilissima quaeque se provehi reputabant, dum e suae infelicitar removebantur dignitatis gradu; ac saeculum hoc nostrum maturitatem perfectionemque afferre asseverabant, cum in servitutem veterem miserrime redigerentur. Non perspiciebant enim quemlibet hominum nisum, qui eo contenderet ut quiddam simile in christianae legis locum sufficeret, fallacem omnino vanumque esse; « evanuerunt » scilicet « in cogitationibus suis » (22).

Siquidem remissa ac debilitata Dei divinique Redemptoris fide, ac luce obumbrata in animis, quae ex universalibus probitatis honestatisque normis oritur, iam unum illud atque unicum labefactatur stabilitatis tranquillitatisque fundamentum, quo privatus ac publicus animorum rerumque ordo innititur, qui quidem sollummodo potest civitatum prosperitatem gignere ac sartam tectamque servare.

Tum etiam pro certo, cum. Europae gentes fraterno illo continebantur foedere, quod eadem alebant christiana instituta ac praecepta, non dissidia, non rerum conversiones, non populantia bella deerant; sed nunquam alias forsitan, ut in praesens, tam fratto homines affiictoque fuere animo, quandoquidem acri trepidatione cernunt quam difficile sit suis mederi malis. Dum contra superiore aetate praesens mentibus animisque erat quid fas, quid nefas esset, quid liceret, quid denique illicitum esset: quod quidem et consensiones faciliores reddit, et concitatas cupidines coércet, et ad honestam rerum compositionem viam pandit ac munit. Hisce tamen cliebus non ex vehementi tantummodo intemperantis animi impetu oriuntur dissidia, sed ex intimae potius conscientiae perturbatione defectioneque, ex qua privatae ac publicae probitatis honestatisque normae temere subvertuntur.

* * *

In multiplicibus variisque erroribus, qui ex negiectis detrectatisque religionis praeceptis morumque probitatis normis, quasi e venenoso fonte scatent, duo capita peculiari modo, Venerabiles Fratres, considerationi diligentiaeque vestrae proponimus, quippe quae impossibile paene, vel precarium incertumque reddant populos inter se pacifice tranquilleque vivere.

Quorum primum, tam late in praesens pernicioseque vulgatum, oblivione continetur mutuae illius hominum necessitudinis caritatisque, quam quidem cum communis origo postulat, ac rationabilis omnium hominum naturae aequalitas, ad quaslibet iidem gentes pertineant, tum Redemptionis sacrificium praecipit, quod Christus Dominus expiandis animis Aeterno Patri in ara crucis obtulit.

Narrat enim prima Sacrarum Litterarum pagina, ingenua ìlla sua verborum granditate, creatorem Deum, ut inceptum opus consummaret, fecisse « hominem ad imaginem suam » (23);  itemque Biblia edocent eum, supernis donis dotibusque ditatum, arcanae fuisse sempiternaeque destinatum beatitati. Ac praeterea narrant ex primo hominis feminaeque coniugio duxisse originem ceteros omnes; quos referunt — rem verbis vivide significanterque effingendo — variis tribubus fuisse gentibusque distinctos, per variasque terrarum orbis partes disseminatos. Et cum etiam misere a suo ipsorum aberrarent Creatore, paternum animum in eos Deum gerere non praetermisisse, quos ex divinae misericordiae suae consilio iterum aliquando secum una amicitiae foedere coniuncturus esset (24).

Atque Apostolus gentium, utpote huius praeco veritatis, qua holnines in magnani familiam fraterne coalescunt, haec nuntiat Graecorum genti : « Fecit... [Deus] ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae, definiens statuti tempora, et terminos habitationis eorum, quaerere Deum... » (25) Quapropter miro quodam mentis obtutu humanum genus, ob communem a Creatore originem unum, intueri ac contemplari possumus secundum illud: « Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes et per omnia et in omnibus nobis » (26); itemque natura unum, quae ex corporis concretione et ex immortali spiritualique animo constat; unum ob proxime omnibus assequendum finem, obque commune per praesentis huius vitae decursum fungendum munus; unum ob eandem habitationem, terrarum nempe orbem, cuius opibus naturali iure omnes frui possunt, ut sese alere queant seseque ad auctiora incrementa provehere; unum denique ob supernum finem, Deum ipsum, quo contendant omnes oportet, et ob res atque adiumenta, quibus eumdem finem tandem aliquando contingere valeant.

Atque idem gentium Apostolus humanae familiae unitatem ex rationum vinculis demonstrat, quibus cum aeterna haud adspectabilis Numinis imagine, Dei Filio, coniungimur, in quo « condida sunt universa » (27); itemque ex una eademque Redemptione, quam Christus per acerbissimos cruciatus omnibus dilargitus est, cum abruptam Dei amicitiam, iam ab origine inditam, redintegravit ac caelestis Patris hominumque conciliator exstitit: « unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus » (28).

Ut vero eiusmodi Dei humanaeque gentis amicitiam coniunctiorem firmioremque redderet, universalis ille salutis pacisque sequester, in Caenaculi silentio supremum sui ipsius sacrificium obiturus, haec e sanctissimis labiis edidit verba, quae altissima per saeculorum spatia resonant, animisque amore vacuis simultateque laceratis praeclare excitata caritatis facinora ostendunt: « Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem, sicut dilexi vos » (29).

Haec supernae veritatis capita ima constituunt fundamenta arctissimaque communis omnium unitatis vincula, Dei divinique Redemptoris amore sondata, ex quo singuli universi salutem accipiunt « in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi » (30).

Quamobrem, si hanc iure ac reapse datam totius humani generis unitatem intente consideramus, non seiuncti nobis singuli cives, quasi arenarum grana, videntur, sed inter se potius apto compositoque ordine ac mutua variaque ob temporum diversitatem necessitudine congregati ex naturali ac superna impulsione destinationeque. Et cum gentes ad humaniorem cultura evehantur, et pro rerum vitaeque condicionibus inter se dissimiles fiant, non idcirco debent humanae familiae unitatem infringere, sed eamdem potius familialn, suis ipsarum communicatis dotibus animique ornamentis, ditare, itemque mutuo illo bonorum commercio, quod tum solummodo efficienterque haberi potest, cum vivida ac flagrans caritas omnes eiusdem Patris filios omnesque eodem divino cruore redemptos homines fraterno foedere coagmentat.

Iesu Christi Ecclesia, utpote fidelissima almae divinaeque sapientiae custos, non ea pro certo nititur deprimere vel parvi facere, quae peculiares cuiusvis nationis notas proprietatesque constituant, quas quidem populi iure meritoque quasi sacram hereditatem religiose acerrimeque tueantur. Ea siquidem ad unitatem contendit, superno illo amore conformatam et altam, quo omnes actuose exerceantur; non vero ad unamassequendam rerum omnium aequabilitatem, externam tantummodo atque adeo insitas vires debilitantem. Et curas omnes ac normas, quae facultatibus viribusque sapienter explicandis temperateque augendis inserviunt — quae quidem ex occultis cuiusvis stirpis latebris oriuntur — Ecclesia approbat maternisque votis proseguitur, si modo officiis non adversentur, quae communis morta lium omnium origo communisque destinatio imponant. Quod profecto ex impensa opera, quam sacrarum expeditionum praecones navant, iterum iterumque ostendit; idque esse profitetur quasi rectricem stellam, ad quam in suo universalis apostolatus itinere intentis oculis respiciat. Qui quidem divini verbi praecones, innumeris pervestigationibus per temporum decursum sllmmo labore summoque studio habitis, civilem enisi sunt variarum gentium cultum earumque instituta satius digniusque agnoscere, atque sua ipsarum animi ornamenta ac dotes ita colare ac provehere, ut faciliora inibi atque uberiora Iesu Christi evangelium incrementa caperet. Quidquid in populorum moribus indissolubili vinculo superstitionibus erroribusque non adstipulatur, benevole nullo non tempore perpenditur ac, si potest, sartum tectumque servatur. Ac proximus p. r. Decessor Noster, in peculiari istiusmodi causa, quae multum prudentiae et consilii postulabat, in eam sententiam nobili animo discessit, quae sui ingenii aciem suique apostolatus ardorem praesenti futuraeque aetati commendat. Iamvero vix attinet declarare vobis, Venerabiles Fratres, idem Nos iter non dubitanter esse persecuturos. Ac pro certo habeant omnes, quotquot cuiusvis originis vel sermonis catholicam amplectuntur Ecclesiam, sese in hac communis Patris domo, in qua Iesu Christi lege ac pace fruuntur omnes, ipsissima habere filiorum iura. Etenim ut hae aequabilitatis normae ad effectum pedetemptim deducantur, ex indigenarum gentibus lectissimi seliguntur viri, qui sacerdotum episcoporumque ordines gradatim apud suos adaugeant. Eaque de causa, ut videlicet mentem hanc Nostram exemplo demonstremus, volumus in proximo Iesu Christi Regis festo sacerdotes duodecim, qui suas cuiusque stirpium populorumque quodammodo personas gerant, ad Apostolorum Principis sepulcrum episcopali ornare dignitate.

Ita quidem ut, dum acerrimae contentiones animos lacerane, et compagem humanae familiae rescindunt, ex hoc sollemni ritu intellegant universi filii Nostri, per terrarum orbem disseminati, doctrinam, operam, voluntatemque Ecclesiae non alienam unquam esse futuram ab gentium Apostoli sententia haec adhortantis: « Induentes novum [hominem] eum, qui renovatur in agnitionem, secundum imaginem eius, qui creavit illum; ubi non est Gentilis et Iudaeus, circumcisio et praeputium, Barbarus et Scytha, servus et liber, sed omnia et in omnibus Christus » (31).

Heic vero animadvertendum putamus fraternae universalisque necessitud.inis conscientiam, quam christianae doctrinae praecepta in animis excitant ac refovent, non amorem aversari erga patriae cuiusque suae memorias gloriasque; neque prohibere quominus auctior usque prosperitas ac legitime potiunda bona promoveantur, quandoquidem eadem doctrinà edocemur Deum ipsum in exercenda caritate rectum statuisse rerum ordinem, ex quo impensius ii adamandi sint, uberioribusque bene factis donandi, qui peculiaribus sint vinculis nobiscum copulati. Hoc Divinus ipse Magister ex sua agendi ratione patefecit, cum potiore amore erga patrium solum exarsit, atque imminenti Urbis Sanctae ruinae maestissime illacrimavit. At patria caritas, iure meritoque alenda, christianae in universos homines caritatis praecepto non obstet, non officiat, quod ceteros quoque omnes eorumque profectus in paciferi amoris luce collocat.

Mira huiusmodi doctrina non uno nomine ad religiosae civilisque rei progressionem dignissime contulit. Eius siquidem praecones, superni afflatus ardore incensi atque permoti, non modo rude solum arare atque excolere, omneque genus morbis mederi conati sunt, sed eo potissimum contenderunt ut sibi creditos animos ad excelsa divinaque prorsus erigerent, conformarent, eosque ad summa sanctitudinis fastigia impellerent, ubi omnia circum quaque quasi sub uno Dei obtutu cernantur. Monumenta iidem ac templa excitarunt, ex quibus luculenter patet ad quam elatum granditatis verticem christianae affulgens perfectionis species animos evehat; at praesertim homines, sapientes vel indoctos, potentes vel debiles, quasi animata Dei templa eiusdemque vitis, quae Christus est, palmites effecerunt. Sapientiae veteris ingenuarumque artium thesauros advenientibus aetatibus tradiderunt, at hoc imprimis enisi sunt, ut eas arcani illius aeternae sapientiae muneris participes redderent, quod homines, Dei subolem caelesti gratia effectos, amico fraternoque foedere coniungat.

* * *

Quodsi, Venerabiles Fratres, ex oblivione illius legis, quae in singulos universos caritatem praecipit, quaeque odia restinguens, contentionesque extenuans, una potest solidare pacem, tot tantaque communi pacataeque populorum vitae obveniunt mala, at procul dubio nationibus omnibus cunctaeque hominum cuiusvis gentis familiae non minora eorum error detrimenta parit, qui, temerario ausu, publicae rei potestatem a quolibet nexu cum Sempiterno Numine vindicant, ex quo quidem veluti primo auctore supremoque domino cum singuli, tum humana congregatio pendent; idque eo vel magis quod a quibusvis superioribus normis, quae ex Deo ut primo fonte oriuntur, eamdem potestatem liberant, eidemque plenissimam attribuunt agendi facultatem, quae nutanti solum fluxoque arbitrio permittitur, illisve placitis, quae rerum gerendarum condicionibus peculiaribusque adipiscendis bonis tantummodo conformentur.

Itaque divina posthabita auctoritate eiusque legis imperio, id necessario consequitur ut civilis potestas absolutissima nullique obnoxia iura usurpet, quae ad summum Creatorem unice pertinent; utque, in eiusdem Creatoris locum suffecta, rem publicam vel civium communitatem efferat quasi supremam totius humanae vitae metam maximamque normam in iuris morumque ordine habendam; atque adeo omnes prohibeat quominus ad naturalis rationis christianaeque conscientiae praecepta refugiant.

Non diffitemur utique errata opinationum principia non omnino semper detrimentosam vim suam moribus inferre; idque praesertim cum christianae vitae consuetudo, quae plurimis iam saeculis a maioribus accepta populorum animos informet, altissimas, etsi hoc non percipitur, radices egerit. Nihilo secius accurate diligenterque animadvertendum est quamlibet socialis vitae normam infirmam labantemque fore, quae in humano solummodo fundamento consistat, quae terrenis tantum consiliis propositisque dirigatur, quaeque unite ex externae auctoritatis sanctione vim suam virtutemque eruat.

Ubi humana iura a divinis pendere renuitur, ubi non nisi ad adumbratam incertamque terrenae auctoritatis speciem provocatur, ac iura vindicantur, quae nulli sint obnoxia, quaeque non probitatis, sed utilitatis tantum rationibus regantur, inibi ipsum hominum ius, in actione agitationeque vitae, interna in animos vi necessario exuitur; qua dempta, rite agnosci rerumque iacturas a civibus postulare non potest.

Interdum utique accidit ut publica potestas, quamquam nu tantibus id genus fulciminibus subnixa, per fortuitos casus rerumque adiuncta, terrena eiusmodi incrementa assequatur, quae iis admirationem iniiciant, qui in res ipsas non penitus introspiciant; necessitate tamen contingit ut ineluctabilis illa lex victrix emergat, qua incepta omnia collabantur, quae fuerint ex impari prorsus, aperta vel occulta, ratione exorta, cum nempe adeptus in externis rebus magnitudinis exitus probitatis honestatisque normis intima firmaque vi sua non respondeat. Quae quidem impar ratio tum non haberi non potest, cum publica auctoritas Summi Legislatoris dominatum vel infitiatur, vel respuit, qui dum civitatis moderatoribus potestatem attribuir, eiusdem tamen potestatis terminos decrevit.

Etenim civitatis imperium, quemadmodum per Encyclicas Litteras Immortale Dei (32) sapientissimus Decessor Noster p. m. Leo XIII edocet, idcirco a summo omnium Creatore statutum est, ut ex illius ordinis praescriptione, qui in universalibus, qui bus regitur, principiis ac normis incommutabilis consistit, publicam rem moderetur; ut humanae personae, in praesenti hac vita, ad corporis mentisque vires quod attinet et ad rite componendos mores, perfectionis adeptionem faciliorem reddat; utque cives adiuvet ad supernum sibi destinatum finem assequendum.

Eo igitur nobilissimo munere fungitur res publica, ut, in nationis vita, privata singulorum incepta et opera recognoscat, temperet atque promoveat; eaque ad commune omnium bonum convenienter dirigat, quod quidem non ex alicuius arbitrio, neque solummodo a terrena civilis societatis prosperitate, veluti a primaria ratione sua definiatur, sed ex naturali potius hominis perfectione congruenter provehenda, ad quam civitas ipsa a supremo Creatore, quasi instrumentum atque praesidium, destinatur.

Quisquis rem publicam quasi finem considerat, ad quem omnia confluant, cuique omnia obtemperent, facere is non potest quin mansuris verique nominis nationum incrementis noceat, officiat. Quod profecto contingit, sive infinitus eiusmodi dominatus ex nationis, vel populi, vel ex alicuius civium ordinis mandato, rei publicae attribuatur, sive ipsamet eandem imperandi rationem sibi sumat civitas, utpote dominatrix absolutissima, nulli prorsus obnoxia.

Si enim res publica privatae navitatis incepta ad se trahit ac vindicat, eadem profecto incepta — quippe quae multiplicibus normis, peculiaribus ac propriis, regantur, quae quidem ad propositum tute assequendum conducant — non sine publici boni iactura, detrimenta accipere queunt, cum a naturali rerum ordine abstrahantur, quarum rationem ac periculum privati in se recipiant.

Ex hoc cogitandi agendique modo id discriminis oriri potest, ut domesticus etiam convictus, primus ille ac necessarius humanae societatis fons, atque eius profectus eiusque commoda, perinde considerentur, quasi ad nationis imperium dominationemque unice respiciant; itemque ut oblivioni detur homines eorumque familias suapte natura civitatem antecedere, ac divinum Creatorem peculiaria utrisque dedisse iura facultatesque, iisdemque destinasse munus, quod naturalibus ac certis necessitatibus respondeat.

Eademque opinandi ratione novae subolis educatio non eo spectat, ut omnes corporis, mentis animique vires convenienter conformentur et adaugeantur, sed ut illa tantum civica virtus efferatur summopereque excitetur, quae ad prosperos politicae rei eventus necessaria videatur; quapropter quae animi ornamenta nobilitatem, observantiam humanitatemque redolent, minus ea commendantur, quasi acrem iuvenilis ingenii fortitudinem minuant ac deprimant.

Quapropter ea paene oculis observantur Nostris pericula ac discrimina, quae ex imminutis ac sensim abolitis domestici convictus iuribus praesenti huic nostrae futuraeque aetati obventura formidamus. Nostrarum igitur esse partium ducimus ex officii conscientia, quod gravissimum ministerium Nostrum postulat, eiusmodi iura religiose affirmateque tueri; quandoquidem nostrorum temporum angustias, cum ad res externas ac terrenas, tum ad spiritualia bona quod attinet, itemque innumeras errorum fallacias atque ea quae inde misere consequuntur, nemo procul dubio tam acerbe perpetitur, quam domestica societas. Ita quidem ut cotidianum asperitatum miseriarumque pondus atque increscens ea undique indigentia, quam nulla forsitan superior aetas tam luctuosam experta est, cuiusque causa veraque necessitas saepenumero cerni nequeunt, tolerari utique non possint sine tenaci illa animi firmitate magnitudineque, quae admirationem omnibus commoveant. Qui, pastorali munere fungentes, intimas conscientiae latebras inspiciunt, et occultas matrum lacrimas tacitumque patrum familias moerorem atque innumeros angores cognoscere possunt — de quibus ulla publica rerum rationaria nec loquuntur, nec loqui queunt — ii procul dubio gliscentem formidolose cotidie magis hunc aegritudinum cumulum anxio sollicitoque animo vident; ac probe norunt tenebricosas improborum hominum vires, qui hoc unum annituntur, ut, iisdem rerum asperitatibus abutentes, omnia misceant atque subvertant, in insidiis esse opportunitatem aucupantes, qua impia sibi assignata proposita exsequi valeant.

Quisnam prudens atque cordatus, in gravissimis hisce rerum condicionibus, rei publicae ampliora iura ultraque solita deneget, quae iisdem condicionibus respondeant, quibusque plebis necessitatibus subveniatur? Sed postulat tamen statuta a Deo ratio in ordine morum, ut diligentius perpendatur, ex boni nempe communis norma, quid fas sit, in hisce decernendis, quae tempora moneant, quid nefas; itemque quid reapse necessitas exposcat.

Ceterum quo graviora incommoda rerumque iacturas a singulis civibus et a domestica societate exposcit publica potestas, eo magis debet animorum iura sancta inviolataque servare. Ipsa siquidem potest opes cruoremque expetere, at nunquam animam a Deo redemptam potest. Quamobrem, quod sempiternum Numen patribus matribusque familias munus concredidit, hoc est consulendi subolis cuiusque suae bono, ad praesentem futuramque vitam quod attinet, itemque filios ad vera religionis praecepta apte conformandi, id nemo unus, sine gravi iuris detrimento, ad se rapere potest. Quae quidem apta conformatio eo etiam pro certo spectat ut adulescentium animos ad nobilissima ea patriae caritatis officia excitet atque compellat, ex quibus, alacri mente hilarique voluntate exsequendis, eiusdem amoris studium in patriae solum actuose demonstretur. Attamen iuvenilis institutio, quae ex consulto oblivioseque praetermiserit iuvenum oculos ad caelestem quoque patriam dirigere, cum in ipsam iuventutem, tum in christianae familiae officia ac iura, nunquam quidem abalienanda, iniusta prorsus evaserit; atque adeo, utpote fuerit statutos sibi fines transgressa, ipsum populi civitatisque bonum remedia adhibenda postulat. Istiusmodi educatio iis videatur forsitan, qui eius rationem ac periculum in se receperint, auctioris roboris firmitatisque fons; at qui consecuturi erunt eventus huius rei fallaciam ostendent. Maiestatis crimen adversus « Regem regum et Dominum dominantium » (33),  in puerorum institutione patratum, quae christianos spiritus christìanosque sensus neglexerit vel aversata fuerit, cum divinam illam Iesu Christi invitationem praepediat ac prohibeat « sinite parvulos venire ad me » (34),  acerbissimos procul dubio proferet fructus. At contra publica potestas, quae patrum matrumque familias animos, ob id genus discrimina summo dolore affectos, ab eiusmodi sollicitudinibus liberat, eorumque iura redintegrat, internam procul dubio civitatis tranquillitatem provehit, ac tutum constituit fundamentum, quo futura patriae prosperitas innitatur. Quos parentibus Creator largitus est, filiorum animi, sacro fonte expiati ac regio distincti Iesu Christi signo, quasi sacrum constituunt thesaurum, cui sollicitus Dei amor invigilat. Divinus ipse Redemptor, qui quondam Apostolis edixerat: « Sinite parvulos venire ad me », etsi benignitatis misericordiaeque pienus, iis tamen atrocia mala comminatus est, qui puerulos, sibi carissimos, pravo exemplo offendant. At quaenam flagitiosior offensio haberi potest, quaenam suboli detrimentosior ac magis in posterum nocitura, quam ea puerilium morum conformatio, quae iuventam transversam agat ad metam, quae longe absit a Christo « via, veritate et vita », eamque a divino Redemptore vel occulte vel palam abalienari iubeat? Qui quidem divinus Redemptor, a quo praesens ac futura iuvenilis aetas miserrime abst.rahitur, idem ipse est, qui omnem ab Aeterno Patre potestatem accepit, cuiusque ex manibus pendet civitatum, gentium nationumque fortuna. Earum siquidem vitam contrahi vel produci, earumque incrementa amplitudinemque provehi, ad eum unum pertinet. Animus tantummodo ex rebus omnibus, quae in terra habentur, immortalitate fruitur. Quapropter ea educationis ratio, quae sacra christianae familiae saepta, divinae legis praesidio tuta, sarta tectaque non servaverit, quae eorum fundamenta subverterit, atque iter ad Christum adulescentibus praecluserit, ne « aquas in gaudio hauriant de fontibus Salvatoris » (35);  quae denique ab eodem Christo et ab Ecclesia abalienationem praedicaverit, quasi in nationem vel in aliquem civium ordinem fidelitatis indicem, ea procul dubio in semetipsam damnationis poenà animadverterit, eritque stato tempore ineluctabilem sententiae veritatem experta sacri vatis admonentis: « Recedentes a Te in terra scribentur » (36). 

* * *

Opínatio illa, Venerabiles Fratres, quae imperium paene infinitum rei publicae attribuit, non internae tantum nationum vitae et auctioribus componendis incrementis perniciosus error evadit, sed mutuis etiam populorum rationibus detrimentum affert; quandoquidem unitatem illam infringit, qua civitates universae inter se contineantur oportet, gentium iura vi firmitateque exuit, atque, viam sternens ad aliena violanda iura, pacate una simul tranquilleque vivere perdifficile reddit.

Etenim hominum genus, quamquam ex naturalis ordinis a Deo statuta lege in civium classes disponitur, itemque in nationes civitatesque, quae ad suam quod attinet interni regiminis temperationem, aliae ab aliis non pendent, mutuis tamen in iuridiciali ac morali re vinculis obstringitur, et in universam magnamque coalescit populorum congregationem, quae ad assequendum omnium gentium bonum destinatur, ac peculiaribus regitur normis, quae et unitatem tutantur, et ad res cotidie magis prosperas dirigunt.

Iamvero nemo est qui non videat asseverata illa rei publicae iura, absolutissima nullique prorsus obnoxia, legi huic naturali et insitae omnino adversari, eamdemque funditus refellere; itemque patet eadem iura illas legitime initas necessitudines, quibus nationes inter se coniunguntur, civitatis moderatorum arbitrio permittere, ac praepedire quominus recta habeatur animorum omnium consensio ac mutua adiutricis operae collatio. Ici siquidem postulant, Venerabiles Fratres, congruenter compositae perpetuoque mansurae civitatum rationes, postulant amicitiae vincula, e quibus uberes oriantur fructus, ut naturalis iuris principia ac normas, quibus nationes inter se contineantur, rite populi agnoscant, iisdemque obtemperent. Parique modo eadem ipsa principia iubent libertatem cuique suam servari incolumem, eaque omnibus tribui iura, quibus vivant, ac per civilis progressionis iter ad res magis cotidie prosperas adveniant; iubent denique pacta conventa, ex gentium iure stipulata ac sancta, integra inviolataque permanere.

Haud dubium est tum gentes solummodo posse una simul quieteque vivere, tum solummodo posse publice iureque statutis necessitudinibus regi, cum mutua intersit fiducia, cum omnibus persuasum sit datam fidem incolumem utrinque servatum iri, cum omnes denique illud pro certo accipiant « meliorem esse sapientiam quam arma bellica » (37);  ac praeterea cum ad rem suam aptius inquirendam disceptandamque omnes parati sint, non vero ad discriminis causam vi minaciterque decernendam, si morae, si controversiae, si difficultates mutationesque obvenerint, quae quidem omnia non ex prava tantum voluntate, sed ex mutatis etiam vicissitudinibus et ex repugnantibus invicem suis cuiusq ue utilitatibus oriri queunt.

Ceterum, ius gentium idcirco a divino iure vindicare, ut in rei publicae moderatorum arbitrio veluti fundamento unice innitatur, nihil aliud significat quam illud ipsum ex honoris sui suaeque firmitatis solio detrudere, idemque nimio concitatoque privati publicique commodi studio permittere, quod non alio contendit, nisi ut propria iura efferat, aliena deneget.

Asservandum utique est, temporis decursu ob graviter immutata rerum adiuncta — quae, dum pactio transigebatur, nec prospiciebantur, nec prospici quidem forsitan poterant — aut integras conventiones, aut quasdam earumdem partes alteri ex adstipulantibus iniustas quandoque evadere vel videri posse, vel saltem nimio graviores evenire, vel denique eiusmodi fieri ut ad rem deduci nequeant. Quod si contingat, procul dubio necesse est tempestive ad sinceram honestamque disceptationem confugere, ut pactio vel opportunas immutationes accipiat, vel iterum omnino componatur. Sed contra, pacta conventa aeque ac res fluxas et caducas habere, sibique tacitam facultatem tribuere, quotiescumque propria utili tas id postulare videtur, eadem infringendi sua sponte, inconsulto nempe vel posthabito altero paciscente, hoc pro certo debita mutuaque fide civitates exuit; atque adeo naturae ordo funditus subruitur, ac populi nationesque quasi praeruptis immensisque voraginibus invicem segregantur.

Hodie, Venerabiles Fratres, trepidi omnes malorum cumulum considerant, quem et errores simulataeque normae, de quibus explicando diximus, et ea, quae inde consecuta sunt, miserrime coégerunt. Falsae ac superbae infinitae progressionis species, quae multorum illiciebant animos, evanuerunt; iamque ingruentia ruinarum discrimina nondum experrectos e somno expergefacere videntur, quasi illà iteratà sacri vatis sententla: « Surdi, audite, et caeci, intuemini » (38). Quae externo ordine composita videbantur, reapse nihil aliud erant, nisi omnia invadens rerum perturbatio: perturbationem dicimus, quae ipsa morum praecepta attigerat, cum eadem, a divinae legis maiestate avulsa, omnem infecissent humanae navitatis campum. At iam non ad praeterita, sed ad futura illa tempora mentis oculos convertamus, quae, ut ii pollicentur, a quibus populorum sors ac fortuna pendet — praesentibus cruentisque conflictationibus tandem aliquando pacatis — novam rerum rationumque temperationem afferent, iustitiae prosperitatisque fundamento suffultam. Verumtamen numquid alia reapse et, quod praecipuum est, melior atque felicior orietur aetas? Ac nova pacis conventa, novaque inter nationes constituta ordinatio, quae huius belli finem consequentur, num iustitia aequitateque erga omnes ac redintegranti paciferoque spiritu conformabuntur, vel potius veteres recentesque errores luctuose repetent? Vanum profecto est ac fallax, quod experiendo comprobatur, e belli solummodo conflagratione ex eiusdemque exitu novum sperare ordinem. Dies, quo victoria affulget, ei utique, qui eam ad se rapuit, triumphum affert; attamen illius horae momentum, dum iustitiae angelus cum violentiae daemone contendit, non discrimine caret. Siquidem nimio saepius victoris animus obdurescit; eidemque temperantia et sagax longeque prospiciens prudentia infirmitas animique debilitas videtur. Ac praeterea popularium animorum concitatio, quam tot tantaeque factae iacturae tolerataeque acerbitates exacuerunt, eorum quoque oculos saepenumero quadam caligine obtendere videtur, qui decernendarum rerum rationem in se recipiunt: eosdemque paene iubet aures habere clausas admonenti humanitatis aequitatisque voci, quae immani illo clamore oppriinitur ac restinguitur: « vae victis ». Quamobrem si in hisce rerum adiunctis consilia ineantur, exortaeque quaestiones diiudicentur, id contingere potest ut non nisi iniustitiae facinora habeantur fucata iustitiae specie.

Non ex externis igitur reb us, Venerabiles Fratres, non ex gladio, qui pacis condiciones imponere, non pacem gignere potest, salus civitatibus oritur. Vires virtutesque, quae faciem terrae renovent, ex animorum praecordiis proficiscuntur. Novus rerum ordo, qui nationum vitam moderetur, mutuasque earumdem necessitudines temperet, dirigat — cum aliquando immania certamina saevaeque atrocitates conquieverint — non iam fluxis illis, quasi infidis mobilibusque arenis, suffulciatur normis, quas nimium invexerit ex arbitrio privatae publicaeque utilitatis studium, sed inconcusso potius firmissimoque naturalis iuris divinaeque revelationis fundamento subnixus consistat. Indidem enim legislator illius aequilibritatis rationes illamque suscepti officii conscientíam ac prudentiam hauriat, quibus praetermissis, facile profecto est statutos terminos non agnosci, qui legitimum ab iniusto potestatis usum discernant.

Hoc tantum agendi modo latae ab eo sententiae intima firmitudine, nobili dignitate religionisque sanctione fruentur; non vero immoderatae sui cuiusque commodi affectationi animorumque cupidinibus inservient. Etenim si mala, quibus hodie hominum genus laborat, ex inordinatae etiam scatent rei oeconomicae perturbatione, itemque ex concito illo certamine, quo ad magis aequam contenditur bonorum assignationem, quae quidem mortalibus Deus dilargitus est ut se sustentent seseque ad civilem progressionem provehant; at certissime omnino patet eorumdem malorum radicem altiorem esse, quippe quae ad religionis fidem et ad initas in ordine morum opiniones susceptasque normas pertineat, quae profecto ea de causa corruptae ac pessumdatae sint, quod populi ab honestatis principiis et ab christianae fidei christianaeque doctrinae unitate, pedetemptim digrediantur, quam olim indefatigabilis ac benefica Ecclesiae opera provexerat. Quamobrem nova hominum institutio ac reformatio, ut suos queat edere fructus, religionis praesertim spiritu imbuatur oportet; a divino igitur Redemptore, veluti ab necessario capite, oriatur, integra iustitia actuose temperetur, caritate denique consummetur ac perficiatur.

Hanc vero efficere animorum renovationem, cuius rationes cum mutatis temporum condicionibus mutatisque hominum necessitatibus exaequari debent, potissimum materni Ecclesiae muneris officium est. Enimvero, quam eidem divinus Conditor commisit, Evangelii praedicatio, qua veritatis, iustitiae caritatisque praecepta hominibus traduntur, itemque studium eo contendens ut eadem praecepta firmas in animis et altas radices agant, haec quidem tam apta ad assequendam pacem, tam nobilis ac frugif era opera est, ut nihil aptius ac nobilius, nihil fructuosius haberi possit. Quod quidem munus, pro sua gravitate amplitudineque, eorum pectora frangere videatur, qui militantis Ecclesiae ordinibus adsciscuntur; sed tamen id eniti ut Dei regnum pro facultate provehatur — quod per saeculorum decursum variis est ac multiplicibus modis, nec sine ingentibus laborum asperitatibus, ad effectum deductum — officium est, quo omnes adstringuntur, quotquot, divina aspirante gratia e Satanae servitute liberati, per sacrum baptismatis lavacrum ad Dei regnum vocati sunt. Quodsi huius regni participem fieri ad eiusque praecepta vitam conformare suam, idque conari ut, eius finibus magis in dies magisque productis, novi usque cives queant spiritualibus eius bonis potiri, si haec omnia nostris hisce diebus postulant ut quaevis impedimenta difficultatesque superanda sint, ex composito congesta atque ita gravia, ut nunquam forsitan alias; nihilo secius christifideles non idcirco sincera atque animosa catholicae fidei professione eximuntur, sed potius eiusmodi causam, suae quoque vitae suarumque rerum iattura, etiam atque etiam urgere debent. Quisquis ex Iesu Christi spiritu vivit, non iis, quae obveniant, difficultatibus frangitur, sed Deo omnino confisus, quoslibet volenti animo labores tolerat; non angustias, non necessitates, quas tempora ingerant, refugit, sed eas potius oppetit, paratus semper caritate illa suppetias ire, quae, morte fortior, nec incommoda renuit nec aerumnarum fluctibus submergitur.

Ac Nos, Venerabiles Fratres, intimo solatio caelestique gaudio perfundimur, ac cotidie summas Deo optimo persolvimus grates, dum in omnibus catholici terrarum orbis regionibus praeclara ac luculentissima exempla cernere fas est incensi illius christiani studii, quod ea omnia, quae nostra haec aetas deposcit, animose aggreditur, quodque nobili nisu et propriam cuiusque adipiscendam sanctimoniam curat — quod primum ac praecipuum est — et, ad augenda divini regni incrementa, apostolatus incepta atque opera provehit. Siquidem ex invectis passim Eucharisticis Conventibus, quos Decessores Nostri impensissima cura refovere non destiterunt, atque ex adiutrice laicorum hominum opera, qui in Catholicae Actionis ordinibus ad sui officii suique muneris conscientiam actuose informantur, tam uberes gratiae virtutisque fontes profluunt, ut, dum saeculum maiora videtur detrimenta minitari, maioresque afferre necessitates, dumque christianum nomen cotidie acrius ab impietatis viribus impugnatur, tantum momenti opportunitatisque habent, ut magis quam pro merito aestimari non possint.

Quandoquidem, proh dolor, sacerdotes hodie numero pauciores sunt quam eorum munera expetunt, et in nostram quoque aetatem haec divini Servatoris sententia convenit « messis quidem multa, operarii. autem pauci » (39), consociata illa laicorum hominum navitas, ecclesiasticae hierarchiae praestita, quae sit cotidie increbrescens ac nobili ardentique se devovendi studio animata, auxiliares opes sacrorum administris praebet pretiosissimas, atque eiusmodi profectus spondet, qui optime sperare iubeant. Preces ab Ecclesia admotae ad Dominum messis, ut mittat operarios in vineam suam (40), ea ratione admissae videntur, qua peculiares temporum necessitates postulant; ita scilicet ut sacerdotum opera, impar saepenumero ac praepedita, feliciter substituatur atque compleatur. Alacres hominum vel mulierum, iuvenum vel puellarum phalanges, dicto audientes Summo Pontifici, Episcoporumque cuiusque suorum normis obtemperantes, toto pectore incensoque ardore apostolatus operibus se devovent, ut populi multitudines, quae a Iesu Christo misere aberraverint, ad eum tandem aliquando remigrent. Habeant igitur illi, hac bora, Ecclesiae humanaeque consortioni gravissima, paternarn salutationem Nostrani; gratiam habeant, quam iisdem effuso animo referimus, ac probe noscant eos Nos paterno fidentique animo prosegui. Cum Iesu Christi Regis signa volentes libentesque sequantur, eidemque se, operam vitamque suam addixerint, haec sacri Psaltis verba iure usurpare possunt: « Dico ergo opera mea Regi » (41); ac non modo precando sed operando etiam id efficere annituntur ut Dei regnum adveniat. In omnibus civium classibus atque ordinibus eorum adiutrix navitas, sacrorum administris data, vires exserit pretiosissimas, quibus id muneris committitur, quod nobilissimus nemo ac fidelissimus nec pulcrius, nec maioris solatii optare possit.

Apostolicus hic labor, ex Ecclesiae affiatu ac normis exantlatus, ea ratione laicos homines quasi Christi administros consecrat, qua S. Augustinus luculenter explicat: « Cum ... auditis, fratres, Dominum dicentem : Ubi ego sum, ibi et minister mens erit, nolite tantummodo bonos Episcopos et clericos cogitare. Etiam vos pro modo veltro ministrate Christo, bene vivendo, eleemosynas faciendo, nomen doctrinamque eius, quibus potueritis praedicando, ut unusquisque etiam pater familias hoc nomine agnoscat paternum affectum suae familiae se debere. Pro Christo e pro vita aeterna suos omnes admoneat, doceat, hortetur, corripiat, impendat benevolentiam exerceat disciplinam; ita in domo sua ecclesiasticum et quodammodo episcopale implebit officium, ministrans Christo, ut in aeternum sit cum ipso » (42).

Atque heic animadvertendum est domesticam societatem, hac in laicorum adiutrice opera promovenda, quae in praesens, ut diximus, tantum momenti habet, peculiares obtinere partes, cum familiae regimen ac temperatio ad informandos filiorum animos multum possit ac valeat. Usquedum in domesticis focis sacra fulgebit christianae fidei fiamma, ac patres matresque familias subolis animos hac fide imbuent, procul dubio nostra iuventus regiam Iesu Christi potestatem prompte actuoseque agnoscat, iisque omnibus, qui Redemptorem ex hominum communitate quasi extorrem exigere conentur, in eiusque sanctissima iura sacrilego facinore invadant, pro virili parte strenuoque pectore adversabuntur. Ubi sacrae aedes operiuntur, ubi Iesu Christi truci affixi imago e scholis, e litterarum ludis eicitur, ibi domesticus convictus unicum restai quodammodo impervium christianae vitae perfugium, quasi a providentissinli Dei benignitate datum. Immortales igitur Deo grates agimus, quod innumeras cernimus familias hoc munus exsequi studiosa illa fidelitate, quae neque rerum iacturis, neque oppugnationibus frangatur. Potens iuvenum puellarumque instructa acies, in iis etiam regionibus, in quibus Iesu Christi fides cum iniqua insectatione omneque genus malorum tolerantia arctissime coniungitur, ad divini Redemptoris solium ita impavida ac secura consistit, ut praeclara martyrum exempla in memoriam reducat. Qùodsi Ecclesiae ubique gentium, iustitiae caritatisque magistrae, libera illa tribuatur agendi facultas, cuius ius ex divido mandato eidem est indubium ac sacrosanctum, tum uberes profecto bonorum fontes usque quaque profluant, tum lux mentibus ac pacatus rerum ordo civitatibus oriantur, tum denique necessariis pretiosisque viribus vera humani generis incrementa promoveantur. Ac si suscepta illa consilia, quae eo contendant ut in civilis societatis ordinibus interque nationes pax tandem constabiliatur, iis evangelicis temperentur normis — quibus adversus immodica suae cuiusque utilitatis studia, quae singulos multitudinesque exagitant, christianus amor effertur ac praedicatur — tot procul dubio tantique devitentur luctus ac felix tranquillitas mortalibus concedatur.

Enimvero leges, quibus christianorum vita regitur, ac genuinae germanaeque humanitatis praecepta non sibi invicem obstant, sed communi mutuoque praesidio inter se adiuvant. Nos igitur, qui humano generi laboranti ac spiritualium terrenarumque rerum detrimentis perturbato prospicere ac consulere tantopere cupimus, nihil magis optamus quam ut praesentes angustiae ex oculis multorum caliginem discutiant, qui Christum Dominum Ecclesiaeque munus intentis animis considerent in suaque luce ponant; utque ii omnes, qui publicae rei gubernacula moderantur, liberum iter Ecclesiae praebeant, quae idcirco queat ex iustitiae pacìsque rationibus novam effingare aetatem atque componere. Pacificatoria eiusmodi opera id profecto postulat, ut Ecclesia ab exercendo munere, sibi a Deo concredito, repagulis ne impediatur, neve eiusdem Ecclesiae navitatis campus iniustis definiatur terminis, neve denique populi multitudines, ac iuventus praesertim, a benefico eius afflatu abstrahantur. Quamobrem Nos, ut eius in terris vices gerimus, qui a sacro vate « Princeps pacis » (43) appellatur, civitatum rectores eosque omnes, e quorum opera quovis mode publica res pendet, compellamus vehementerque obtestamur ut Ecclesia piena semper libertate fruatur debita, qua suam possit educationis operam exsequi, ac veritatem impertire mentibus, animis inculcare iustitiam, eosque divina Iesu Christi refovere caritate.

Etenim, ut Ecclesia nequit exercendo munere suo se abdicare, cuius est divinum illud consilium pro sua parte exsequi, videlicet « instaurare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra sunt » (44),  ita eius opera magis in praesens necessaria videtur quam unquam alias; quandoquidem experiendo edocemur externas solummodo rationes, humana praesidia atque ea omnia, quae politica periclitatur disciplina, gravissimis malis, quibus homines afficiantur, efficacia non posse lenimenta praebere.

Haud pauci igitur, cum fractos noverint dolore summo hominum nisus, eo spectantes ut tempestates compescant atque 'coérceant, quae civilem cultum humanitatemque subvertere contendant, oculos experrecta spe ad Ec:clesiam, veritatis caritatisque arcem, et ad hanc Beati Petri Cathedram erigunt, unde intellegunt eam restitui posse religionis m oralisque disciplinae unitatem, quae superiore aetate mutuas populorum necessitudines tutas ac pacatas consistere iusserit. Ad quam quidem unitatem tot homines, a quibus nationum fortuna pendet, incenso respiciunt desiderio, cum continenter earum rerum fallaciam experiantur, quibus tantopere olim confisi erant; uni tatem dicimus, quam impensis votis studiisque innumera Nostrorum filiorum agmiva expetunt, qui « Deum pacis et dilectionis » (45) cotidie comprecantur; unitatem denique, quam non pauci nobiles animi, a Nobis seiuncti, praestolantur, qui quidem cum esuriant ac sitiant iustitiam et pacem, ad Petrianam Sedem oculos convertunt, ab eaque consilium, lucem opperiuntur. Ii siquidem Catholicae Ecclesiae inconcussam agnoscunt profitendae fidei vitaeque christianis praeceptis componendae firmitudinem per viginti paene saecula comprobatam; itemque arctissimam agnoscunt unitatem ecclesiasticae hierarchiae, quae, Apostolorum Principis successori obstricta, evangelicae doctrinae veritate mentes actuose collustrat, homines ad morum sanctitudinem dirigit, atque dum omnibus materno animo indulget, stat tamen impavida vel acerrimos cruciatus ipsumque martyrium oppetens, cum hisce verbis omnino rem decernere oportet: Non licet!

Nihilo secius, Venerabiles Fratres, lesu Christi doctrina, quae una potest hominibus fidei principia praebere, quaeque et mentis aciem exacuit, et anirnos divinitus auget, et opportuna ingravescentibus difficultatibus remedia proponit, parique modo Ecclesiae navitas, quae eamdem doctrinam, usque quaque propagatam, homines edocet, eosque ad evangelica instituta conformat, haec quidem interdum hostilibus suspicionibus obtrectantur, quasi civilis auctoritatis cardines concutiant, in eiusque iura involent.

Quas adversus suspiciones Nos — salvis iis omnibus atque integris, quae Decessor Noster im. m. Pius XI, per Encyclicas Litteras Quas primas die XI mensis Decembris a. MDCCCCXXV datas, edocuit de Iesu Christi Regis eiusque Ecclesiae potestate — apostolica sinceritate declaramus Ecclesiam esse prorsus ab eiusmodi propositis alienam, cum eadem ad homines omnes materna brachia pandat, non ut in eos dominetur, sed ut iisdem qua potest ope inserviat. Neque in peculiarem ac proprium ceterarum legitimarum auctoritatum locum se sufficere conatur, sed potius easdem adiuvat, divini Conditoris sui spiritu pervasa, eiusque vestigiis insistens, qui « pertransiit bene faciendo » (46).

Ecclesia enim edicit ac praedicat obedientiam observantiamque terrenis potestatibus deberi, quae suam a Deo nobilem originem obtinent; ac Christi Domini praecepto obsequitur dicentis: « Reddite quae sunt Caesaris, Caesari » (47). Quae in sacra Liturgia concinit « non eripit mortalia, qui regna dat caelestia » (48),  non ea ad se rapere aliena iura contendit. Neque eadem humanas vires deprimit, sed ad magnanima et ad nobilissima quaeque erigit, strenuos effingendo animos, qui suae conscientiae officium non prodant. Quae tot populos ac gentes ad humaniorem cultum provexit, ea numquam pro certo homines ab civili progressione remorata est, cuius splendore potius materna gaudet voluntate. Propositum, quo Ecclesia nititur, ah Angelis, super Incarnati Verbi cunabula volitantibus, mirando prorsus modo declaratum est, cum haec cecinere: « Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis » (49). Hanc pacem, quam mundus dare non potest, divinus ipse Redemptor quasi sacram hereditatern hisce verbis discipulis tradidit: « Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis » (50); atque adeo eam innumeri homines volenti animo Iesu Christi praecepta amplectentes, quae Dei proximorumque cari tate quasi compendiaria lege continentur, quelnadmodum consecoti sunt, ita in praesens consequuntur et in posterum consequentur. Ac per viginti paene saecula rerum gestarum historia, quam summus orator significanter fatetur « magistram vitae » (51) illam Sacrarum Litterarum veritatem praeclare demonstrat, eum nempe, qui Deo resistit, non habere pacem (52); solummodo enim Christus « lapis angularis » (53), est, in quo uno cum civilis societas, tum singoli homines possunt salvi consistere.

Iam vero, cum super hoc angulari lapide condita sit Ecclesia, numquam procul dubio ab adversis potestatibus obrui poterit, numquam deprimi: « Portae inferi non praevalebunt » (54). Immo potius domestica externaque certamina ut eius vim virtutemque augent, ita ei novas victorias pariunt, novasque tribuunt coronas. Contra vero, aedificia quaelibet alia, quae in lesu Christi dottrina veluti fundamento non innitantur, quasi in mobili arena exstructa videntur, atque adeo aliquando misere collabentur (55).

* * *

Dum has primas, Venerabiles Fratres, vobis damus Encyclicas Litteras, non una de causa videtur Nobis in homines ingruere hora tenebrarum (56), qua violentiae discordiaeque turbines veluti ex cruento calice innumeros luctus innumerosque dolores profundunt. Num igitur opus est ut vobis asseveremus paternum animum Nostrum, vehementi miseratione permotum, filiis omnibus adesse, iisque praesertim qui aerumnis insectationeque laborant? Quamvis enim populi, belli vortice submersi, adhuc « initia dolorum » (57) forsitan solummodo perpetiantur, innumeras tamen familias mors, vastitas, plangor, miseria occupant. Atque tot hominum cruor, eorum etiam, qui, exercitus ordinibus non adsciti, misere occubuere, lugubrem videtur gemitum ex dilecta praesertim ea natione extollere, ex Polonia dicimus, quae ob tenacem suam erga Ecclesiam fidelitatem, itemque ob praeclara in christianum tutandum civilemque cultum promerita, historiae fastis inscripta immortalitatique commendata, humanam fraternamque iure meritoque postulat ab omnibus commiserationem; ac Deiparae Virgini fidens « Christianorum auxilio », optatum praestolatur diem, quo, ex iustitiae solidaeque pacis rationibus, sibi tandem aliquando liceat quasi e fluctibus sospiti emergere.

Quod proxime factum est, quod hisce etiam fit diebus, Nostris tunc oculis quasi praemonstrata specie offerebatur cum, nondum conciliationis spe omnino praecisa, nihil sane inexpertum, nihil inexploratum omisimus ut eià, ratione, quam sive apostolicum munus sive permissa Nobis instrumenta suaderent, prohiberemus ne ad vim et arma descenderetur, neve aditus omnes praecluderentur cum utriusque partis honore contentionem dirimendi. Cum enim persuasum haberemus, si ab altero concertantium vis adhibita esset, ab altero etiam arma adhibitum iri, apostolici officii Nostri christianaeque cari tatis partes esse duximus omnia conari si tam ab universa hominum consortione quam a christiana re atrocitates cohiberemus, quae omnium gentium bellum haud dubie essent consecutura; quamquam timendum Nobis erat ne patefacta a Nobis consilia ac proposita in haud rectam acciperentur partem. At quae monebamus, si obsequenter audita sunt, non iis tamen obtemperatuln est. Ac dum Noster Pastoris animus, dolore ac sollicitudine affectus, rem graviter considerat, Nostros quasi ante oculos Boni Pastoris obversatur imago; a quo mutuatis verbis, ad universum hominum genus videtur Nobis merito gemitus ille iterandus: « si cognovisses... quae ad pacem tibi! nunc autema abscondita sunt ab oculis tuis! » (58).

In hac hominum societate, quae in praesens tantopere cum pace Christi in regno Christi discrepat, Ecclesia mater cum suis fidelibus eiusmodi exercetur molestiis, sacri quas eius annales, luctationibus utique rebusque adversis referti, minus saepe referunt. Sed qui in tam difficili rerum cursu sibi in fide constant, ac forti et magno animo sunt, Christum Regem iidem sentiunt propius numquam astare sibi quam discriminis tempore, cum fidelitas videlicet re ipsa est praestanda. Ob tot filiorum suorum aerumnas cruciatusque moerore confecta, sed constantia virtuteque erecta quam e divinis derivat pollicitationibus, Christi Sponsa, tantas perpessa miserias, in impendentes sibi procellas contendit. Ea siquidem non dubitat quin e veritate, quam docet, itemque e caritate quam simul praecipit, in rem simul deducit, sincerae voluntatis hominibus incitamenta atque adiumenta oritura aliquando sint ad novum in populis ordinem ex iustitia caritateque restituendum, postquam mortales, erroris tandem iter pertaesi, de tristibus invidiati violentiaeque fructibus degustaverint.

Interea vero, Venerabiles Fratres, enitendum est ut omnes, at ii praesertim quí belli calamitatibus afllictantur, percipiant christianae caritatis officium, praecipuum quidem Christi Regni cardinem, tantum abesse ut inane sit verbum, ut praesens etiam res sit et veritas. Infinitae propemodum hoc tempore opportunitates multiplicibus christianae caritatis inceptis praebentur. Quarn ob reni maximopere confidimus universos filios Nostros, eos praecipue qui belli eximuntur asperitatibus, divinum imitatos Samaritanum, iis omnibus pro viribus esse consulturos qui, quod bello opprimuntur, non modo miserationis atfectum, sed opem etiam peculiari iure mereantur.

Catholica Ecclesia, civitas Dei, « cuius rea veritas, cuius lex caritas, cuius modus aeternitas » (59) cum christianas veritates docens, qualibet fallacia extenuationeque immunes, tum materni animi impulsu in christianae caritatis operìbus desudans, ipsos errorum et cupiditatum fluctus, velati beata pacis visio, supereminet, ac dies opperitur, in quibus omnium potentissima Christi Regis manus tumescentes comprimat tempestates atque dissensionis spiritus eiciat, qui eas concitaverint. Quantum in Nobis potestatis est ad diem illum maturandum cum pacis colomba in hac terra, discidiorum obruta diluvio, ubi considat reperiet, totum illud Nos praetermissuri non sumus, cum eorum civitatum moderatorum opera freti, qui, antequam belli conflagratio erumperet, immanem eiusmodi procellam nobili nisu repellere conati sunt, tum iis confisi, innumeris prorsus, qui, ex quavis natione et ex quovis civium ordine, non modo iustitiam, sed caritatem etiam ac misericordiam inclamant, tum denique potissimum omnipotenti Dei Numine fidentes, ad quem precatione hac cotidiana utimur: « In umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas » (60).

Infinita sane Deus potestate fruitur; quapropter non minus is prosperitat.enl fortunamque populorum quam singu]orum hominum consilia moderatur, in quam maluerit partem leniter haec convertens; eo scilicet usque ut ea ipsa quae inferantur impedimenta, haec pro sua potestate in instrumenta mutet, quibus rerum eventus fingat atque hominum mentes voluntatemque liberam ad sua inflectat proposita.

Ad Deum igitur, Venerabiles Fratres, admovete preces, admovete continuas, tunc maxime admovete, ubi divina amoris Hostia litatis. Deo vos supplicate, quibus animose professa fides gravia, molesta, plus quam humana haud raro incommoda parit; ad Christum Iesum vos ipsi precamini, aerumnis doloribusque confecta Ecclesiae membra, cum vos ille de laboribus vestris consolaturus ac recreaturus accedit.

Ac recta adhibita sui ipsius suarumque cupiditatum refrenatione, dignisque paenitentiae operibus susceptis, ne praetermittatis supplicationes vestras ei magis acceptas reddere, qui « allevat omnes, qui corruunt, et erigit omnes elisos » (61), ut miserentissimus Redemptor harum angustiarurn finem matu ret; atque ita haec sacri Psaltis verba precibus quoque vestris respondeant: « Clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos » (62).

Ac vos item, candida puellorum agmina, quos Christus Dominus in deliciis habet, castas preces cum Ecclesiae precibus coniunctas, ubi potissimum Angelorum vescimini Pane, ex ingenuo pectore fundite. Ac profecto Sacratissimum Cor Iesu, quod tanta vos caritate complectitur, innocentium animorum obsecrationes neutiquam respuet. Precatione utimini omnes, continenterque utimini: sine intermissione orate » (63).

Ita enim illud in rem deducetis, quod Divinus Magister praecipit sacroque Cordis sui testamento cavet: ut omnes unum sint (64): ut omnes videlicet in eiusdem fidei caritatesque consensu atque usitate vivant, unde perspiciant homines quid valeant quidve efficienter gignere possint cum peracta a Christo redemptio, tum constitutae ab eo Ecclesiae opus et labor.

Priscorum Ecclesiae temporum fideles divinum hoc praeceptum, quod et intellegentia tenebant et ad effectum operibus deducebant, significanti quadam precatione complexi sunt; cum iis igitur coniuncti eadem vos orando exprimite sensa, quae tam sunt nostrae huius aetatis necessitatibus accommodata: « Recordare, Domine, Ecclesiae tuae, ut eam liberes ab omni malo, eamque perficias in caritate tua; et collige eam a quattuor ventis sanctificatam in regnum tuum, quod ei parasti; quoniam tua est virtus et gloria in saecula » (65).

Postremo id vehementer cupientes ut Deus, auctor pacis et amator, Ecclesiae suae obtestationes benignus admittat, supernorum conciliatricem munerum atque propensae voluntatis Nostrae testem, Apostolicam vobis omnibus Benedictionem paterno animo impertimus.

Datum ex Arce Gandulphi, prope Romam, die XX mensis Octobris, anno MDCCCCXXXIX, Pontificatus Nostri primo.

 

PIUS PP. XII


* A.A.S. XXXI (1939), pp. 413-453.

(1) Acta Leonis, vol. XIX, p. 71.

(2) Ps. XLII, 4.

(3) Cf. 1 Tim. VI, 15. Apoc. XIX, 16.

(4) Io., I, 29.

(5) Cf. AGO., II, 8.

(6) Io., XIX, 14.

(7) Cf. Litt. Enc. Quas primas, A. A. S., 1925.

(8) Cf. Ps. XLV, 5.

(9) Apoc. III, 17.

(10) Eph., III, 8.

(11) Cf. Io., I, 9.

(12) Cf. Io., XIV, 6.

(13) Cf. Io., X, 10.

(14) Ps. CXLIII, 15.

(15) Io., XVIII, 37.

(16) Io., VIII, 32.

(17) Eph., IV, 15.

(18) Cf. Exod., XII, 11.

(19) Apoc., III, 20.

(20) Matth., XXVII, 45.

(21) Brev. Rom., Parase., respons. IV.

(22) Rom., 1, 21.

(23) Cf. Gen., I, 26-27.

(24) Cf. Gen., XII, 3.

(25) Act. Apost., XVII, 26-27.

(26) Eph., 1V, 6.

(27) Col., I, 16.

(28) 1 Tim., 11, 5.

(29) Io, XV, 12.

(30) Eph. IV, 12-13.

(31) Col., III, 10-11.

(32) Acta Leonis XIII, vol. V, p. 118.

(33) Cf. 1 Tim., VI, 15; Apoc., XIX, 16.

(34) Marc., X, 14.

(35) Cf. Is., XII, 3.

(36) Ier., XVII, 13.

(37) Cf. Eccle., IX. 18.

(38) Is. XLII, 18.

(39) Matth., IX, 37; Luc., X, 2.

(40) Cf. Matth., IX, 38; Luc., X, 2.

(41) Ps. XLIV, 1.

(42) in Ev. Ioa. tract. 51, n. 13.

(43) Is., IX, 6.

(44) Eph., 1, 10.

(45) Cf. II Cor., XIII, 11.

(46) Act., X, 38.

(47) Matth., XXII, 21.

(48) Hymn. Epiph.

(49) Cf. Luc., II, 14.

(50) Io., XIV, 27.

(51) Cic., Orat., L. II. 9.

(52) Cf. Iob., IX, 4.

(53) Cf. Eph., II. 20.

(54) Matth., XVI, 18.

(55) Cf. Matth., VII, 26-27.

(56) Cf. Luc., XXII, 53.

(57) Matth., XXIV, 8.

(58) Luc., XIX, 42.

(59) S. AUG., Ep. CXXXVIII ad Marcellinum, c. 3, n. 17.

(60) Ps. LVI, 2.

(61) Ps. CXLIV, 14.

(62) Ps. CVI, 13.

(63) 1 Thess., V, 17.

(64) Ioan., XVII, 21.

(65) Doctrina Apost., c. 10

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana