Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

EPISTULA AD EM.OS PP. DD. CARDINALES ATQUE
EXC.MOS DD. ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS HISPANIAE.*

 

Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Intimo gaudio audivimus, Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, vos sollerter in id animum intendere ut Disciplinae regulae Studiorumque Ratio, quas Episcoporum Coetus ad hoc delectus, diligenter commentatis Apostolicae Sedis hac de re documentis, nuper accurate naviterque digessit, in Seminariis vestris ad effectum adducantur, petita prius per Sacram Congregationem Seminariis et Studiorum Universitatibus praepositam confirmatione Nostra. Quod quidem consilium et luculenter probat pastoralem vestram sollicitudinem in bonum gregis vobis a Deo concrediti, et sincerum iterum patefacit obsequium, quo votis optatisque Apostolicae Sedis obsecundatis, ut, dum curas laboresque vestros ad bonos Christi milites fingendos comparandosque referatis, eorum Pastorum decora qui Hispaniae Ecclesiam per longum aevi spatium collustrarunt, per vos perpetua maneant ac vigeant.

Semper enim, una cum clarissimis Conciliorum Hispanorum patribus atque eorum successoribus Episcopis, nobilissimi floruerunt sacerdotes, illorum doctrina exemplisque exculti, pietatis virtute scientiaeque nitore summopere laudabiles; qui quidem sal atque lux fuerunt hispani populi cui Deus, donorum omnium largitor, singulare munus concredidit per plura saecula fidei religionisque defensorem fieri eumdemque Evangelio novis gentibus praeconem; quod profecto divinam fuisse opinamur mercedem fidelitatis perpetuae iugiter a fidelibus clero suo praestitae. Neque temere credimus idcirco accidisse, ob catholicam nempe fidem integram incorruptamque tum a clero tum a populo hispanico servatam, ut Divina Providentia duos illos Ordines Religiosorum virorum istic suscitarit, qui sacrae doctrinae provehendae fideique ab omnimodis impugnationibus vindicandae validissimam conferrent opem, Ordinem dicimus Fratrum Praedicatorum et Societatem Iesu; utque, exturbatis alibi divinarum rerum studiis, ob grassantes ac saevientes errores, asylum ac refugium iisdem studiis apud vestram gentem paraverit.

Namque Hispaniae Episcopi simul ac Sacrosanta Tridentina Synodus Seminaria condenda esse decrevit, quibus, ex novarum rerum temporumque adiunctis, ratione ac methodo quam aptissimis sacerdotes compararentur tum litterarum disciplinarumque ornamentis, tum virtutum laude egregii atque excellentes, nullis pepercerunt laboribus — superatis etiam non paucis nec levibus dificultatibus — ut decretum eiusmodi ad effectum salubriter deducerent, atque adeo in sua quisque dioecesi Seminarium Conciliare conderent.

Longum est omnes commemorare, tamen praetermittenda non sunt veneranda nomina santi Toribii a Mogrovejo atque Beatorum Ioannis de Ribera et Antonii Mariae Claret Episcoporum, quos Ecclesia Sanctorum vel Beatorum Coelitum honoribus auxit, nec non — inter innumeros sacrorum alumnos, quos Tridentina Seminaria educarunt Sancti Iosephi Oriol, sanctitatis et sacerdotalis apostolatus praeclarissimi, atque Iacobi Bálmes, virtute et scientia maxime nobilis, qui apologeticae quae dicitur disciplinae viam primus aperuit gloriosam.

Atque in Seminariorum alumnis illos quoque memorare libet, qui postea nostrae huius aetatis Episcopi ac Sacerdotes, insigne fuerunt Ecclesiae et Civitatis decus, quique catholicos hispanos tam in fide fortes reddiderunt, ut teterrimam huius temporis contra sanctissimum Christi nomen insectationem irruentem superare valuerint, ac mirabile mundo praebuerint fortitudinis mansuetudinisque exemplum, ponentes etiam animam suam in confessione fidei, caritate pro fratribus urgente animum.

Quorum sacrificium, ex Dei amore oblatum, fructus affert uberrimos, cum eorum sanguis, haud aliter ac sanguis priscorum martyrum, innumeras animas Deo concilians, semen fiat sanctarum vocationum ad ecclesiasticos capessendos ordines. Quae quidem vocationes testantur fidem, nequidquam horrenda insectatione vexatam vel tentatam, fermentum fieri quo, christiano nomine in vestra Natione iterum instaurato, vita omnium conformetur ac dirigatur ad munus quod Divinae Providentiae nutu, viribus collatis cum ceteris Nationibus mutua pace et concordia, Hispania susceperit implendum.

Ipse « Dominus messis » mittet utique vobis, Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, adulescentulos qui, a vobis comparati atque instituti, vastatae vineae suae boni evadant operarii ex optatis Iesu Christi Eiusque Ecclesiae Sanctae.

Qua de causa, Nos in comperto habentes vestrum, quo Seminaria prosequimini, fervens studium, in magna spe sumus vos dilectis bisce adulescentibus, paterno animo exceptis, institutionem esse impertituros consentaneam et quam maxime hodiernis fidelium necessitatibus accomodatam; dum vobis cordi erit eorum animos ea pietate imbuere, quae ad omnia utilis sit, quaeque eos moneat de sanctissimis clericorum ofiiciis, atque imitatores constituat Iesu Christi, cuius et ministri erunt et, arcana quadam societatis necessitudine, amici.

Etenim si ab omni sacerdote id procul dubio requiritur ut videatur ac reapse sit « perfectus homo Dei ad omne bonum opus instructus » (2 Tim. 3, 17), eo vel magis hoc est ab Hispaniae sacerdotibus expostulandum, utpote ab adiutoribus vestris non in Sacramentis dumtaxat administrandis, sed in caritatis operibus potissimum exercendis, quae Ecclesia tanquam ius et officium sibimet ipsi proprium iure vindicat, ut per suos administros dolores consolando levet, amara leniat vulnera, duram soletur inopiam egestatemque: utque sollertem operam praestet ad pacandos animos, ad fideles confortandos, ad revocandos denique in maternos suos amplexus omnes, quotquot sive falsis opinionibus et erroribus circumventi sive imbecillitate ac infirmitate oppressi, ab ea recesserint.

Itaque necesse est ut quilibet sacerdos, deposita quavis saeculi sollicitudine remotoque omnino partium factionumque studio atque intestina discidia penitus adhorrens, fieri nitatur « bonus miles Christi . . . non implicans se negotiis saecularibus, ut placeat cui se probavit » (2 Tim. 6, 3-4), sibi et doctrinae attendat ut sectans « iustitiam, pietatem, caritatem, patientiam, mansuetudinem » (1 Tim 6, II), « in omnibus semetipsum praebeat exemplum bonorum operum, in integritate, in gravitate . . . ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis » (Tit. 2, 7-8).

Ad haec omnia assequenda plurimum profecto conferent Disciplinae Regulae, vestris Seminariis datae, quas peculiaribus iliorum necessitatibus et condicionibus aptiores fieri vestri erit pastoralis muneris.

Instructis vero ad pietatem et virtutem alumnis, opus est ut ea eruditio in disciplinis litterisque ab iisdem comparetur, qua postea efficaciter ac fructuose sacro ministerio apud omnes civium ordines fungi valeant, quandoquidem oportet ut sacerdos non modo sacram doctrinam undequaque calleat, sed ea quoque non ignoret, quae generatim ac in universum exculti suae nationis homines norunt, quibus quidem suo ipsorum loquendi modo facile utens ac congrua mentibus eorum atque captui idonea edisserens, fidei cibum porrigat, semper tamen se praebens « bonum ministrum Christi enutritum verbis fidei et bonae doctrinae » (1 Tim. 4, 6), « recte tractantem verbum veritatis » (2 Tim. 2, 15).

Ad id haec Studiorum Ratio spectat, maximo procul dubio futura vobis adiumento; quam tamen non ut exemplar undique absolutum, sed ut augendum in dies et perficiendum suscipietis, praesertim in litterarum disciplinarumque studiis, simul ac temporum adiuncta id postulaverint, ratione etiam habita eorum quae Civitas in suis icholis instauranda vel immutanda censuerit.

Arduum sane opus esse, quod aggredimini, Nos miniime latet: Deum igitur enixe precamur qui vobis actuose lentibus adsit; atque lumen gratiae suae vobis imperitus, tum Moderatores et Magistros vere idoneos atque iuvenes in Ecclesiae spem succrescentes praestet, tum fideles permoveat ut generoso animo ac munifica manu opem auxiliumque vobis praebeant ad ea omnia, quae anto operi moliendo sive pro aedificandis aedibus sive pro instruendis alumnis omnino sint necessaria.

In quo vobis erit firmissimo efficacissimoque subsidio Opus Ecclesiasticarum Vocationum, in pluribus Dioecesibus iam conditum, — utinam quam primum in omnibus! — quo edocti fideles quam excelsum sit Sacerdotium Catholicum, quam necessarium agnoscent; itemque animadvertent qua urgeantur necessitate, utpote Christi Corporis Mystici membra, curas cogitationesque non modo, sed perseverantes etiam preces corrogatamque stipem in id conferendi, ut Ecclesia bonos intercessores apud Deum et Patrem populo ipsi dare queat.

Actioni vero Catholicae, quae tam impenso studio sanctissimum Opus hoc fovet, volumus sensus grati animi Nostri patefieri, simulque ipsam instantissime exhortari et excitare ut nullo non tempore incrementum progressionemque huius Nobis acceptissimi Operis semper sibi cordi quam maxime esse velit.

Nunc denique Nos iuvat magnam animi Nostri spem Nostraeque fiduciae vota idcirco palam facere ut nimirum summus Nationis Hispanicae Moderator eiusque Consiliarii et Administri, qui de prosperitate et profectu suae gentis solliciti, pro clero educando adiutricem manum libenter ultroque iam apposuere, etiam in posterum in hanc rem operam praestent admodum laudabilem, cum probe noverint in bonum populi semper cedere et ad eius vitae cultum augendum, ad mores recte conformandos atque ad doctrinae instituta elevanda et amplificanda, quidquid iidem pro maxima ipsis potestate facta, ad hunc finem facilius assequendum, Ecclesiae benevole tribuerint.

Interea vero id unum superest, Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, ut ferventissimo animo effusis ad Deum precibus, Nostrorum vestrorumque optatorum pignus et auspicium tum vobis singulis, tum Sacerdotibus vestris, Seminariorum alumnis ac fidelibus universis, vestrae curae concreditis, Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertiamur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XXIX mensis Iunii, in festo Ss. Apostolorum Petri et Pauli, anno MCMXLI, Pontificatus Nostri tertio.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, IV,
  Quarto anno di Pontificato, 2 marzo 1942 - 1° marzo 1943, pp. 411-416
  Tipografia Poliglotta Vaticana.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana