Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

EPISTULA DILECTO FILIO NOSTRO ARCTURO TIT. SANCTAE
 SUSANNAE S. E. R. PRESBYTERO CARDINALI HINSLEY,
 ARCHIEPISCOPO WESTMONASTERIENSI, CETERISQUE
 VENERABILIBUS FRATRIBUS ANGLIAE ET CAMBRIAE
 ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS.*

 

DILECTE FILI NOSTER ET VENERABILES FRATRES

Existimare vos plane volumus, pergrata Nobis ea exstitisse, quae communibus verbis perscribenda ad Nosmetipsos proxime censuistis, quum quinque ab inito Episcopatu lustra Deo favente implevimus. In tanta profecto populorum conflictatione, inter tot tamque lugubres hominum luctus rerumque publicarum privatarumque demolitiones, anxium sollicitumque animum Nostrum suavi piissimoque devotionis caritatisque officio temperare et mulcere vobis placuit. Iisdem sane vestris in litteris licuit facile recognoscere, quod ceteroquin exploratum habebamus, quanto sit in pretio apud vos, quamque soleat alte descendere in animos vestros, si quid ab Apostolica hac Sede in communem christiani nominis humanique generis utilitatem praecipitur atque commendatur. Nos scilicet, postquam conati sumus, in ipso Nostri Pontificatus limine, quantum in potestate erat Nostra, teterrimum ingentissimumque, quod immineret, bellum a populis arcere, eodemque funestissime exorto, veluti dilatatis spatiis paternae Nostrae caritatis, omni ope consilioque studuimus infanda belli vulnera mollire, immania detrimenta mitigare, finem letiferae conflagrationis sollicitare. Horret enimvero animus Noster ad increscentem vim atque aestum huius belli, quod ubique fere ruinarum molem superaggerat seriemque miseriarum atque dolorum prope infinitam coacervat. Eo igitur maior eminet causa, quamobrem apud vos, sicut in ceteris orbis terrarum plagis, bonorum voluntates in unum coalescant, ut precibus atque obsecrationibus piorumque operum oblationibus divinum Numen tandem placetur, verisque iustae pacis positis principiis solidisque fundamentis, quae mature Nos memoravimus ac declaravimus, languens populorum caritas revirescat et fracta concordia coniunctioque redintegretur. Communia haec vota atque optata a Deo instanti rogatione adprecati, in caelestis praesidii auspicium inque Nostrae peculiaris dilectionis pignus, Apostolicam Benedictionem tibi, Dilecte Fili Noster, ceterisque Angliae et Cambriae Archiepiscopis et Episcopis peramanter in Domino impertimus, eandemque ad greges vestros extendimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXIX mensis Junii, in festo Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, anno MDCCCCXXXXII, Pontificatus Nostri quarto

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, IV,
  Quarto anno di Pontificato, 2 marzo 1942 - 1° marzo 1943, pp. 457-458
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana