Index   Back Top Print


PIUS PP. XII 

EPISTULA AD E.MUM P. D. ALOYSIUM S. R. E. PRESB.
CARD. MAGLIONE, A PUBLICIS ECCLESIAE NEGOTIIS:
PUBLICAE SUPPLICATIONES INDICUNTUR
AD POPULORUM PACEM CONCILIANDAM.*

 

DILECTE FILI NOSTER
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Singulis annis, postquam saevissimi conflagratio belli per universum fere terrarum orbem exarsit, per te, mense adventante Maio, christianos omnes adhortati sumus, ac nominatim insontes pueros Nobis sane carissimos, ut, sacra inita precum contentione, a Deipara Virgine contenderent ut pacem omnibus optatissimam benigna a Deo impetraret. Quodsi interneciva haec dimicatio, quae non modo exercitus, sed pacificas etiam civitates diruit fraternaque caede cruentat, nondum conquievit, non est idcirco concidendum animo, neque a piis supplicationibus abstinendum; quin immo, quo acerbiorum cotidie increscit miseriarum cumulus, quo acrius simultatis aestus multorum inflammat animos, eo impensius precando paenitendoque ad Deum est confugiendum, qui unus potest et mentibus odio exacerbatis christianae caritatis lumen impertire, et tumescentibus pacatis fluctibus, gentes omnes ad redintegrandam concordiam revocare.

Attamen non satis est, ut probe nosti, Dei Numen exorando sibi conciliare propitium; non satis est sanctissimam Iesu Christi nostrumque omnium Matrem adiutricem sibi ac patronam suppliciter invocare; aliud etiam profecto postulat a nobis omnibus teterrimum hoc diuturnumque excidium, quod ipsa humanae societatis fundamenta concutere videtur, et ad estremam minitatur rapere ruinam universam gentium communitatem.

Imprimisque necesse est perpendant atque agnoscant omnes bellum eiusmodi, quod post conditum mundum videtur maximum, nihil aliud postremo esse, nisi meritissimam violatae divinae iustitiae poenam. Saepius enim hac nostra aetate videre est humanae mentis rationem, suis elatam viribus, debitam aeterno Numini obedientiam renuere; atque adeo homines religionem sanctissimam vel neglegere, vel omnino despectui habere; evangelicae sapientiae praecepta, quasi obsoleta adultoque saeculo indigna, respuere; ac demum eo unice contendere, ut praesens haec occiduaque vita — in oblivionem posita sempiterna — commodis, divitiis, voluptatibusque omnibus affluat. Atsi summa atque aeterna ratio repudiatur iubentis vetantisque Dei, quae reliqua potest privatos publicosque mores regere? Quae reliqua ipsius humanae consortionis principia ac normas impertire, ac firma solidaque reddere? Nulla prorsus; nam « sanctitate ac religione sublata, perturbatio vitae sequitur et magna confusio » (cfr. Cic. De Nat. Deor. i, 2).

Si igitur aberratum est, ad rectum est iter remigrandum; si commenticiae doctrinae species multorum allexit obscuravitque animos, discutienda est erroris caligo luce veritatis; si denique non pauci, terrenis rebus aequo nimius distenti, christianae virtutis divinique cultus officia sanctissima neglexere, se recollegant oportet, atque ad ea imprimis intendant vires, ad eaque operam dirigant, quae potiora sunt bona, quaeque ad vitam respectant sempiternam. Haec est communis omnibus quasi sacra ineunda contentio, quae eo enitatur, ut privati publicique mores ad Iesu Christi praecepta conformentur, eademque quam latissime in vitae usum deducantur. Hoc urgeant omnes, quibus non modo sua cordi sit salus, sed quibus etiam cordi sit ut pax, tranquillitas, prosperitas humanae societati tandem aliquando arrideant. Quodsi omnes, pro sua cuiusque virili parte, hoc peragere nitentur, tum procul dubio gratiores magisque acceptae ad Deum admovebuntur preces, ad sanctissimamque Iesu Christi Matrem.

Hisce igitur salutaribus consiliis animati, per proximum mensem peculiari modo Deiparae Virgini sacrum, eius aram adeant omnes; ac non modo deferant agrorum ac viridariorum flores, non modo preces supplicationesque suas, sed emendatioris etiam perfectiorisque vitae propositum, quo quidem nihil est Divino Redemptori acceptius, nihil est almae eius Genitrici gratius.

Nos superiore mense Octobri Ecclesiam sanctam, mysticum Iesu Christi Corpus tot vulneribus sauciatum, itemque universum terrarum orbem, odio exarsum, discidio exacerbatum, suarumque iniquitatum luentem poenas, intaminato Beatae Virginis Cordi devovimus, commisimus, sacravimus; ac summo cum paterni animi Nostri solacio novimus eumdem devotionis actum fere ubique ab Episcopis, a sacrorum administris, et a christianae plebis multitudine fuisse renovatum. At si christiani fere omnes intemerato Mariae Virginis Cordi se ultro libenterque devoverunt, volenter itidem actuoseque eidem se conforment oportet, si reapse cupiunt ut suas preces alma Dei Genitrix benigna accipiat. Atque ita diligenter sancteque conformati non modo ii, qui in puerilis aetatis flore innocentia nitent ac gratia, sed christifideles omnes, per proximum praesertim mensem Maium a caelesti Matre iteratis enixis precibus impetrent ut in hominum animis, simultate restincta, fraterna caritas triumphet ac vigeat, ut vitiis virtutes, armis iustitia, effrenataeque violentiae serenae mentis ratio concedant; utque tandem aliquando, saevientis huius tempestatis voluminibus pacatis, gentes omnes ad pacem, ad concordiam, ad Christum redeant, qui unus potest, superna doctrina sua falli nescia, civilis consortionis fundamenta firma solidaque reddere, quique unus « verba vitae aeternae habet » (cfr. Io. 6, 69).

Multum Nos sacrae huic precum contentioni confidimus; atque adeo hoc etiam anno gratum tibi munus, Dilecte Fili Noster, concredimus paterna haec hortamenta Nostra, aptiore quo duxeris modo, cum omnibus communicandi, imprimisque cum sacris totius catholici orbis Pastoribus, quibus profecto curae erit et rem demandatis sibi gregibus diligenter proponere, et ad affectum studiosissime deducere. Interea vero, caelestium gratiarum auspicem paternaeque benevolentiae Nostrae testem, cum tibi, Dilecte Fili Noster, tum iis omnibus, qui hortativis hisce litteris libenti volentique respondebunt animo, ac nominatim carissimorum Nobis puerorum turmis, Apostolicam Benedictionem amantissime in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Aprilis, anno MDCCCCXXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, V,
  Quinto anno di Pontificato, 2 marzo 1943 - 1° marzo 1944, pp. 387-390
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana