Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

EPISTULA ILLUSTRI ET HONORABILI
VIRO LIN SAN SINENSIS REIPUBLICAE GUBERNANDAE PRAESIDI*

Die XX m. Aprilis, A.D. MCMXLIII

 

Illustris et honorabilis vir,
salutem ac prosperitatem.

Publicas intercedere amicitiae rationes inter Apostolicam Sedem ac Sinensium Civitatem Nobis acceptum gratumque est; placuit igitur Te excellentissimum virum delegisse Sié Che-ou-Kang Doctorem, qui Tuam istiusque Reipublicae personam apud Nos rite sustineret, Legati Extraordinarii et Administri liberis cum mandatis agens. Cuius quidem muneris dignitatisque nuntias, cum is Tuas litteras redditurus Nos ex more convenisset, eum debitis honoribus accepimus nihil a Nobis eidem esse defuturum, ut mandatum sibi officium expedire posset feliciterque exsequi.

Fore autem confidimus ut Legati huius opera multum in commune bonum conferat; idque potissimum ii sentiant atque experientur, qui, dicioni Tuae subiecti, catholico censentur nomine, quique ex ipsius christianae Religionis praeceptis ut suam libere fidem profiteri, ita publicam auctoritatem revereri debent.

Interea vero Omnipotentem Deum rogamus ut Tibi, Illustris et Honorabilis Vir, Tuisque omnibus caelestia munera largiatur, detque benignus ut, pacatis tandem temporibus, ac iustitia compositis apud vos, apud populos omnes rebus rationibusque, carissima Nobis Sinensium gens tranquilla queat prosperitate perfrui.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XX mensis Aprilis, anno MDCCCCXXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.


*Actes et Documents du Saint-Siège relatifs à la seconde guerre mondiale, vol 7 p.305-306.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana