Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

EPISTULA AD R.P. FLORINDUM RUBINI,
ORDINIS CLERICORUM REGULARIUM INFIRMIS
MINISTRANTIUM PRAEFECTUM GENERALEM:
SAECULO SECUNDO EXEUNTE A SOLLEMNI CANONIZATIONE
S. CAMILLI DE LELLIS, EIUSDEM ORDINIS CONDITORIS.
*

 

Dilecte Fili, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Caritas, quae « est vinculum perfectionis » (Col. 3, 14), quaeque « totius Evangelii compendiaria lex est » (Leo XIII, Enc. Rerum novarum - Acta Leonis XIII, 1891, pag. 143) singulari prorsus splendore enituit in Legifero Patre vestro, cui quidem duo ante saecula Decessor Noster fel. rec. Benedictus XIV sanctorum caelitum honores sollemni ritu decrevit. Hoc vos faustitatis eventum proxime commemoraturi estis, dum nullo fortasse tempore magis quam hodie hac christiana virtute indigent homines, indigent populi ac gentes. Quamobrem eiusmodi celebrationem non modo vobis putamus utilissimam, quippe qui ex eadem sitis novos amoris aestus erga Deum, erga proximos suscepturi, sed iis omnibus etiam, qui saecularem S. Camilli de Lellis commemorationem una vobiscum participantes, animum senserint suum hoc sanctitatis sidere collustratum, ad eiusque excelsa virtutum exempla pro facultate persequenda summopere permotum. Quod ingenium alacre, navum, praestantissimum ipse sortitus est, quam ardentem indolem naturalibus dotibus perdivitem supernisque donis adauctam, quas corporis denique animique vires ad extremum usque halitum habuit, haec omnia, postquam viginti quinque annos natus divino servitio mancipatus est, in ea convertit misericordiae opera, quae ex incensissima sua oriebantur in Deum caritate. Quam quidem flagrantissimam caritatem erga eos potissimum praestitit, qui aegroti ac vel pestifero morbo infecti in valetudinariis, in privatis domibus, atque interdum in publicis viis ac compitis versabantur, saepenumero ab omnibus derelicti; idque voluit, ut nosti, peculiare esse suae subolis munus. In infirmis, in aegris, in nudis, in famelicis Divinum ipsum cernebat Redemptorem, iisdem sibi honori ducebat flexis non raro genibus inservire, eosque suos heros vocabat suosque dominos (cfr. S. Camillo de Lellis, Regole per servire con ogni perfettione i poveri malati nostri Signori e Padroni). Dumque corporum valetudinem omni ope atque indefatigabili curabat studio, animos imprimis, vel obcallatos vitiis ad frugem convertere bonam, vel peccatorum sordibus infectos rite detergere, et a veritatis via aberrantes superna collustrare luce, vel in desperationis denique gurgitem prolapsos ad caelestia sempiternaque erigere in deliciis habebat. Eis praesertim, qui in extremo mortis agone periclitabantur, solator suavissimus validusque assidebat adiutor, eosque, ex humani generis hostis unguibus ereptos, divinae misericordiae manibus concredebat, et ad sempiterna transmittebat praemia. Quot labores, quot aerumnas, quot difficultates acerrimas invictus hic christianae virtutis athleta per totum suae vitae cursum exantlavit, « spectaculum factus . . . mundo et angelis et hominibus »! (cfr. I Cor. 4, 9). Habetis igitur, dilecte Fili, cur ex sanctissimae eius vitae meditatione commentationeque novos sumatis spiritus novaque incitamenta, quibus quidem ad vestra misericordiae, pietatis caritatisque incepta et opera diligentius cotidie exequenda provehendaque commoveamini, illo profecto divini amoris studio compulsi, quo vos omniaque vestra ad Dei gloriam augendam proximorumque salutem procurandam nullo non tempore convertatis. Latior, ut nostis, hodie vobis patet laboris campus, cum fere innumeri ii sint, qui vel morbo laborantes, vel ob vulnera belli causa suscepta sauciati, mutili, infirmi opem, solacium pietatisque officia a vobis expetant. Eadem caritate permoti, qua Legifer Pater vester, in id incumbite volentes, generosi, indefessi; ac pro certo habeatis « misericordiarum Patrem ac Deum totius consolationis » (cfr. 2 Cor. 1, 3) non modo vobis laborantibus, consilia suadentibus optima, ac corporum animorumque lenientibus aerumnas praesto esse ac fore, sed amplissimam etiam vobis aliquando esse remunerationem largiturum. Cuius quidem auspex esto ac conciliatrix Apostolica Benedictio, quam cum tibi, dilecte Fili, religiosaeque familiae tuae sodalibus singulis universis, itemque infirmis omnibus, quorum curam agitis, tum iis etiam, qui proxima saecularia sollemnia pio una vobiscum participabunt animo, peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petnim, die XII mensis Maii, anno MDCCCCXXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, VIII,
  Ottavo anno di Pontificato, 2 marzo 1946 - 1° marzo 1947, pp. 433-435
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana