Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

EPISTULA AD REV.MUM P. CAROLUM PASQUINI,
ORDINIS FRATRUM EREMITARUM A S. AUGUSTINO
MODERATOREM GENERALEM : QUINTO VERTENTE SAECULO
A SOLLEMNI CANONIZATIONE S. NICOLAI A TOLENTINO.
*

 

Dilecte Fili, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Quinque ante saecula Decessor Noster fel. rec. Eugenius IV, ingenti stipatus cleri populique multitudine, insignem christianae virtutis heroa, Nicolaum a Tolentino, in Vaticanae Basilicae maiestate sanctitudinis infula sollemnibus ritibus decoravit. Quod celebre eventum novimus vos percupere opportunis celebrationibus commemorare, itemque exoptare vehementer ut easdem Nosmet ipsi aliquo modo participemus. Id facimus libentissime per has litteras, praeclarum hoc in memoriam breviter redigentes Augustiniani Ordinis decus, ex quo tam uberes salutaresque in Ecclesiam in civilemque hominum societatem profluxere fructus.

Turbulentissimis temporibus vivens, vir exstitit pacis fraternaeque concordiae amator et conciliator studiosissimus; dum non pauci privatim publiceque homines facile in voluptatibus volutabantur, ac non raro in vitiorum prolabebantur dehonestamenta, ipse « pudicus, castus, modestus, verecundus... faciem habebat angelicam » (Relatio processus can. in Consistorio exposita : Ms. Vat. Lat. 4027, f. 9, 9v) ac non modo « concupiscentias tentationesque malas evitare volens, carnem propriam crucifixit, castigando corpus suum ieiuniis, vigiliis, orationibus castigationibusque duris . . . (Ibid. f. 3v) sed alios etiam plurimos quotquot adire poterat, qua concionibus habitis, qua consiliis ac suasionibus prudentissimis, in sacro praesertim paenitentiae tribunali impertitis, ad frugem bonam reducere, felici saepenumero successu, enitebatur. Ea autem erat incensissima caritate erga Deum, erga proximos flagrans, ut pauperculos, in quibus divinum ipsum cernebat Redemptorem, suppetias pro facultate ire in deliciis haberet, ut omnes, quos infirmitate, aerumnis omneque genus miseriis affectos nosceret, libenter suaviterque consolaretur, utque in sancta precatione adsiduus per diuturnum horarum spatium permaneret, atque interdum, veluti abalienatus a sensibus supernoque spiritu afflatus, in Deum ipsum dulcissime raperetur. Et quamvis apostolicis laboribus variisque negotiis distringeretur, mente tamen animoque tam arctissime cum Deo coniungebatur, ut caelestem vitam vivere iam in terris videretur, atque Apostoli gentium sententiam usurpare reapse posset: « Vivo autem iam non ego; vivit vero in me Christus » (Gal. 2, 20). In Divinum praesertim Redemptorem, cruci suffixum, impensissima pietate ferebatur, atque adeo nihil ei optatius erat quam longissimas ante sacram eius imaginem traducere horas, eiusque cruciatus acerbosque dolores effusis deflere lacrimis. Deiparam autem Virginem, qua amantissimus filius studiose venerabatur, eiusque valido patrocinio quidquid difficilius videbatur magisque arduum, fidenti concredere animo sollemne habebat. Nec minore caritatis studio praestabat erga vita functorum animas, piaculari igne expiandas, in quarum suffragium non modo ipsemet preces, labores ac iacturas doloresque Divino deferebat Numini, sed alios etiam ad idem ultro libenterque faciendum incensis adhortationibus excitabat. Nihil vero eidem dulcius, nihil suavius erat, quam Augustum Altaris Sacramentum flexis genibus pronaque fronte adorare, ab eodemque et caelestem ignem petere, quo frigescentem mundum christianae caritatis flamma incendere posset, et supernas impetrare vires, quibus sempiternae suae ceterorumque saluti prospiceret. Habetis igitur ex praeclara virtute eius ex eiusque sanctissime gestis, cur vestrum refoveatis religiosae vitae ardorem vestrumque apostolicae navitatis studium; nec minus habent christifideles omnes, quibus eximia eius sanctitatis facinora hac faustitate opportune proponantur, cur ad christiana praecepta latius cotidie alacriusque in usum deducenda, ad mutuam redintegrandam concordiam, ad pietatem etiam atque etiam exstimulandam, et ad promovenda caritatis incepta — maxime hodie, si umquam alias, necessaria — summopere excitentur. Quod Nos ut quam felicissime eveniat, Nostris votis Nostrisque precibus a Deo imploramus; cum caelestium gratiarum auspicem paternaeque benevolentiae Nostrae testem, cum tibi, dilecte Fili, tum religiosae familiae universae, tuis concreditae curis, Apostolicam Benedictionem perlibenter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die V mensis Iunii a. MDCCCCXXXXVI, Ponticatus Nostri octavo.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, VIII,
  Ottavo anno di Pontificato, 2 marzo 1946 - 1° marzo 1947, pp. 445-447
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana