Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

EPISTULA AD EXC.MOS PP. DD. ARCHIEPISCOPOS
ATQUE EPISCOPOS REIPUBLICAE CECHOSLOVACHIAE;
NONO AC DIMIDIO EXEUNTE SAECULO AB OBITU
SANCTI ADALBERTI, EPISCOPI PRAGENSIS AC MARTYRIS.*

 

Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Nono ac dimidio a Sancti Adalberti obitu exeunte saeculo, commemorationem illius in omnibus Reipublicae istius dioecesibus per annum hunc vertentem sacris sollemnibus vos celebrandam decrevistis. Namque eximius sane vir primus de regione vestra sedem episcopalem Pragensem obtinuit, vobisque exemplum constantis fidei catholicae integritatis atque indefessi laboris pro Christi regno amplificando exhibuit usque ad martyrium, quod in sacra sua in Borussiam expeditione gloriose complevit. Praeclara autem eiusdem memoria, non modo in Bohemia, in Moravia et in Slovachia, verum etiam apud Hungaros, Polonos ac Germanos pie passim recolitur. Peropportune vero indicta sollemnia istic peragentur, quum ipsum Sancti martyris corpus ab anno MXXXIX in cathedrali templo Pragensi tumulatum sit idemque Adalbertus inter Bohemiae patronos adnumeretur. Vos itaque, Venerabiles Fratres, non solum vitam et egregie gesta secundi istius Pragensis Episcopi in fidelium memoriam revocare exoptatis, sed etiam per crebriorem verbi Dei praedicationem, per sacras supplicationes piasque ad sepulcrum beati viri peregrinationes, in gregibus vestrae curae demandatis intimam morum renovationem promovere acriter studetis. Praeterea sacrum martyris caput, quod Pragae religiosissime asservatur, in pluribus deinceps reipublicae urbibus fidelium venerationi sollemniter exponetur. Quae quidem consilia proxime exsequenda Nos profecto et merita laude honestamus et fervidis votis ominibusque prosequimur. Pro certo enim habemus, sollemnia huiusmodi Adalbertiana populis vestris magno fore incitamento, ut iidem, praeclarum apostolici viri exemplum fortiter imitati eiusque apud Deum intercessione roborati, catholicam fidem a maioribus traditam strenue constanterque tueantur, intimamque inter ipsos cumque finitimis gentibus animorum industriaeque coniunctionem ad incrementum christiani humanique cultus atque prosperitatis fovere studiosissime valeant. Qua quidem iucundissima freti fiducia, in caelestium donorum auspicium inque peculiaris caritatis Nostrae testimonium, Apostolicam Benedictionem vobis singulis universis, Venerabiles Fratres, simulque cleris fidelibusque unicuique vestrum concreditis, nec non cunctis ex exteris nationibus advenis, qui sacram celebrationem istic participabunt, amantissime in Domino impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXI mensis Martii, anno MDCCCCXXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, IX,
  Nono anno di Pontificato, 2 marzo 1947 - 1° marzo 1948, pp. 571-572
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana