Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

 EPISTULA AD E.MOS PP. DD. IOSEPHUM TIT. S. IOANNIS
ANTE PORTAM LATINAM S. R. E. PRESB. CARD. FRINGS,
 ARCHIEPISCOPUM COLONIENSEM, MICHAËLEM TIT. S. ANASTASIAE
 S. R. E. PRESB. CARD. DE FAULHABER, ARCHIEPISCOPUM
MONACENSEM ET FRISINGENSEM, CONRADUM TIT. S. AGATHAE
S. R. E. PRESB. CARD. VON PREYSING, EPISCOPUM BEROLINENSEM
 CETEROSQUE GERMANIAE ARCHIEPISCOPOS,
EPISCOPOS LOCORUMQUE ORDINARIOS :
OFFICIOSIS LITTERIS RESPONDET EX EPISCOPALI COETU DATIS.
*

 

Dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres
salutem et Apostolicam Benedictionem.

Commoti valde sumus observantiae testificatione, quam vos, ad S. Bonifacii sepulcrum congregati, communes per litteras Nobis protulistis, erga Petri sedem obsequium et studium professi, quod quidem, quamvis percognitum, dulce est Nobis recognoscere et dictis factisque experiri. De quo officio dum gratias vobis pro merito agimus, laetamur vehementer, quod nobilem impetum vestrum pastoralia munera alacriter perficiendi nulla difficultas praesentium, nulla formido futurorum retardat et in exemplum concordes curae vestrae collocantur, ut religio istic teneat mentes, regat mores et quocumque sua exserat beneficia.

Cum in vestro coetu pertractanda argumenta perpenderimus, novo neque dubio indicio intelligimus, qua sollicitudine, quo conatu vos multigenis necessitatibus, sive iis quae ad animos, sive iis quae ad corpora spectant, quantum fieri possit, obviam ire contendatis.

Caritatis autem nexu vobiscum semper arcte devincti, qua tristia laetave vestra in Nos reciprocari sentimus, omnes istas curas et anxietates vehementer participamus. Vobis autem persuasum sit Nos nullam praetemittere occasionem opem ferendi populo vestro et Ecclesiae causae in Germania, quamvis non semper felix eventus Nostris sollicitudinibus respondere possit. Praesertim dolemus tot languentium miserorum catervas, quibus pro paterno Apostolico munere auxiliati sumus et auxiliamur. At, proh dolor, opitulationes Nostrae miserationi, qua egenis benefacere optamus, non aequantur, quemadmodum non aequantur hominum multitudini, qui tot malis adflicti providae liberalitatis exspectant adiumenta.

Benignissimus Deus, cuius voluntati nihil obsistere potest, tot miseris casibus succurrat et in melius calamitosum aevum convertat. Quod vero ut optato contingat, efficiat sua gratia Deus, ut homines aerumnis et asperitatibus non consumpti, sed consummati, quaelibet admissa lugentes, redeant ad Patrem, a quo, superna lege contempta, in longinquam regionem oblivionis Ipsius et suae inopiae digressi sunt, et ovanti gaudio revertantur ad veritatem et ad virtutem, per quas fit ad Eum ascensus et nostra veri nominis comparatur felicitas.

Ex epistola quidem vestra non tenuem solatii causam tum percipimus, cum animadvertimus, vobis praeeuntibus, sacerdotes et religiosos sodales probata industria et multo labore christifidelibus curandis totos se dedere, praesertim iis, qui acerbiore sorte afflicti, domo expulsi, « Diasporae » regiones incolunt. Quorum Evangelii opificum par virtus, sed impar numerus. Quam ob rem enixe exstimulamus eos, qui aetate, viribus, agendi strenuitate valent, ut, cum ipsis persuasum sit illic accommodatiorem esse Dei administrorum locum, ubi est maior patientia malorum, ad miserabiliores fratres convolent, praeclara promerita sibi comparaturi, quibus a Deo non deerunt aequissima praemia. Id inprimis erat opus, ad quod perficiendum Maximilianum Kaller, Varmiensem Episcopum, modo ad sempiternae pacis praemium arcessitum, elapso anno destinaveramus, et in quod sapienti consilio et vigili navitate incubuit, et quod vero morte praereptus non absolutum omnino reliquit. Quod ut opus magni momenti in rem congruenter deducatur, supervacaneum Nobis videtur vos monere attenta Nos consideratione libraturos consilia, quae ipsi arbitrati estis vel arbitrabimini Nobis suggerenda et proferenda esse.

In vestra igitur laude ponimus, quod apostolica alacritate, de qua unquam minime dubitavimus, fideles curare pergitis, cum solidam veramque in Deum pietatem et integros christianae vitae mores restaurare et provehere studeatis, id praeter alia satis agentes, ut Christi oves vigilantiae vestrae concreditae, quemadmodum ipsi faciendum vobis proponitis, recte et moderate sacrae liturgiae afflatu et Sacrae Scripturae cognitione et usu imbuantur.

Haud minor laudatio Nostra, maioris studii incitamentum, adhibenda est etiam Actionis catholicae aliarumque catholicarum consociationum gregalibus, quos novimus impigra contentione increbrescentibus istic miseriis et necessitatibus subvenire.

Multum adhuc usque peractum. Impellente atque moderante Caritatis Associatione, fideles ipsi vestrae crediti vigilantiae, propria contempta inopia, mutuam sibi operam egregie praestant. Contra impiorum perversas doctrinas et nefarios ausus nondum conquiescentes, qui istic catholico nomine recensentur arctiore quam antea coniunctione coalescunt. Academici viri, studiosi, operarii, agricolae, propriis adauctis consociationibus, quae nonnunquam foederatas societates constituunt, sibi prospiciunt ac sodalibus quoque certatim sua admovent studia. Peculiarem vero operam date, ut iuniores opifices ad fidem, ad vitam catholicam et ad Ecclesiae de re sociali doctrinam se recipiant. Simulque honorifica mentio inferenda est de catholicis mulieribus, quae novis propositis et inceptis, ad se et ad numerum valde magnum innuptarum feminarum quod attinet, rem religiosam et socialem excolunt et confovent. Neque silentio praetereundum est, praeter alia, quod Actio catholica id agit, ut coram magistratibus et in publico foro a lectis viris Catholicae Ecclesiae postulata explanentur, scholarum catholicarum iura defendantur, atque in publicis coetibus et in privatis colloquiis christiani dogmatis lumen etiam adhuc ignaris proponatur.

Quae in posterum facienda sunt, maiorem efflagitant tenacitatem propositorum. Omnes in id nitantur, ut, nunquam fracto unitatis et concordiae vinculo, eadem sentiant, cogitent, velint, quae cum iustitiae et caritatis praeceptis monitisque usque concordent. Ut tot ruinae reparentur, quas temporis hominumque nequitia istic coacervavit, una est salubris medela, unum efficax praesidium, ut videlicet Evangelii lex apud omnes plurimi fiat et totum commercium societatemque vitae potiatur et penetret. Immensae enim exoriuntur vires, si privatim et publice consonet cum moribus fides, si cum operibus conveniat intemerata conscientia. Christus qui dedit recte agendi et patiendi exemplum, Ipse praebet hortamentum et auxilium, quia si durum est certamen, nobile manet praemium nec potest conferri labor, qui pro regno Dei provehendo in terris sustinetur, cum pondere inenarrandae gloriae, quod in caelis victores exspectat. Ipse igitur milites suos cohortatur ad bonum praelium strenuissime pugnandum :« Clamat de caelo: Specto vos; luctamini, adiuvabo; vincite, coronabo! » (S. Augustinus. In Ps. 39, 9).

Ut hac expergefacti fiducia, officia vestra maiori semper studio obeatis, vobis, dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, uberrima caelestia munera adprecamur et in horum pignus Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus, quam et sacerdotibus et fidelibus vigilantiae vestrae commissis ultra extendimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die I mensis Decembris anno MCMXXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, X,
  Decimo anno di Pontificato, 2 marzo 1948 - 1° marzo 1949, pp. 421-524
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana