Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

EPISTULA AD E.MOS PP. DD. AUGUSTUM TIT. S. MARIAE DE PACE
S.R.E. PRESBYTERUM CARD. HLOND, ARCHIEPISCOPUM
GNESNENSEM ET VARSAVIENSEM, ADAMUM STEPHANUM TIT.
S. MARIAE NOVAE S.R.E. PRESBYTERUM CARD. SAPIEHA,
 ARCHIEPISCOPUM CRACOVIENSEM CETEROSQUE POLONIAE
 ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS LOCORUMQUE ORDINARIOS:
OFFICIOSIS LITTERIS RESPONDET EX EPISCOPALI
COETU CZESTOCHOVIENSI DATIS
.*

 

Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres,
salutem et Apostolicam Benedictionem  

Flagranti semper animi Nostri commotione et sollicitudine haurimus notitias, quae Nobis afferuntur ex tam selecta portione gregis universi, Apostolicis curis Nostris divinitus traditi, quae quidem est Polonia fidelis. Praeclara enim eiusmodi natio in decursu tot saeculorum, inter alternas laetarum tristiumque rerum vicissitudines, actuosae vitae suae et renovatae pluries post interitum resurrectionis fundamentum posuit constanter in fide intrepida inque indissolubili cum Apostolica hac Sede coniunctione.

Non miramur itaque, Dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, quae vos, haud ita pridem ad sacrarium Mariale Czestochoviense una simul collecti, Nobis referenda perhumaniter censuistis. Namque apud celeberrimum hoc templum, caelesti Poloniae Reginae dicatum, vos profecto singulis fere annis convenitis, ut benigna Mater vobis lumina et consilia suumque praesidium nunquam deficiens praebeat tempore opportuno. Sed postremus hic coetus episcopalis incidit in primam anniversariam diem, ex quo universa Polonorum natio Cordi Immaculato Mariae est consecrata, adeo ut hodie necessitas quaedam exinde percipiendi robur in eoque refugium inveniendi instantior plane videatur. Ipsa quidem superna Mater non modo sicut stella matutina mite refulget, verum etiam est illa Mulier fortis, quae in tuendis Filii sui divini iuribus haud raro exstitit in Ecclesia « terribilis ut castrorum acies ordinata » (Cant. 6, 3). Praeterea, dum studia inter vos conferebatis ad bonum animarum tantopere dilectarum omni ope servandum fovendumque, providistis quoque ut fideles ipsi ad pedes Mariae pie peregrinantes accederent. Ita sane fervidae eorum supplicationes cum vestris apte coniunctae effecerunt, ut salutaria vobis divini Paracleti munera ac praesidia validius satiusque impetrarent.

Laetati pariter sumus, quum audivimus quo studio, quanta pietate fidelium agmina ad suum sanctuarium confluxerint, ut preces ac poenitentias, tamquam propitiationis et impetrationis holocaustum, Deo suppliciter offerrent, veluti exemplum secuti priscorum Christi discipulorum, qui in Ecclesiae primordiis, ad proelia Domini se exacuentes, « erant . . . perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione fractionis panis et orationis » (Act. 2, 42). Etenim, si in patria vestra non desunt iustae laetitiae et consolationis causae, plures tamen passim densantur nubes, quae lumen e Czestochova longe lateque effulgens inumbrare et obfuscare minantur. Itaque Ecclesia in praesens, non secus atque in praeteritis aetatibus, arcano Dei consilio, secunda et adversa alterna vice experitur, « miscens gaudia fletibus » (Hymn. in festo S. Ioseph).

At vero estne opus vobis significare, Nosmet ipsos, quibus Ecclesiae regimen divinitus traditum est, ut eandem moderemur et persequamur in omni natione, « quae sub caelo est » (Act. 2, 5), ibique praesertim ubi ipsa frequentiores triumphos retulit, vobiscum intime condolere vestrisque anxietatibus in crastinum vehementer premi? Namque, vobis testibus, dum anteactis temporibus totius fere Polonicae gentis firmas de religione persuasiones veriti sunt omnes et nemo praescripta catholicae fidei publice oppugnare est ausus, nunc vero ludibrio palam habentur. Itaque in uberi agro curis vestris demandato inimicus homo conatur seminare zizania et boni germina suffocare contendit. Quod quidem bonum non est caducum, non potest substitui, idemque cunctis rebus mortalibus longe antecellit, de quo dixit divinus Magister :« Quid prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? » (Matth. 16, 26).

Attamen scripta quaedam typis impressa, favore immodicae libertatis vel potius merae licentiae, ipsas veritates, quae religionis vestrae exstant fundamenta, revocant in dubium, quod quidem ut pestiferum virus in corpus sociale insinuatur, quin immo interdum fidei dogmata vel pia christianae vitae exercitia pro deridiculo aperte ducit. Curnam haec ausa patrantur, nisi ut, penitus exstincta, si fieri possit, flamma fidei illius, quam infantes Poloniae hactenus paene cum lacte materno suxisse videbantur, quolibet supernaturali ordine subverso, solius rationis inventis seu potius deliramentis aditus pateat, qui omnis generis cupiditatibus laxet habenas? Principiis catholicae fidei a nonnullis impugnatis et reiectis, a domiciliis quoque et asylis puerorum, plerumque orphanorum, apud vestrates ipsum Dei nomen, ut vos memorastis, et quodcumque aliud religionis signum exulare coguntur.

Haec sunt sane tristia duriorum in dies temporum indicia; si enim ipsa ethnicorum sapientia docuit :« maxima debetur puero reverentia (Iuven. 14, 47), quid dicendum de hodierna hominum societate, quae auspice et adiutrice christiana religione tantum civilis cultus progressionem est consecuta? Eodem tempore imminet periculum, ne religionis in scholis traditio coarctetur, ita ut ea perficere nequeat alumnorum educationem, quam ipsi domi perceperint. Haec rerum condicio, ut vos animadvertitis, gravior quotidie efficitur ex eo, quod datur utique licentia fidei patrimonium avitum doctrinamque de moribus catholicam oppugnandi, dum contra non eadem libertas conceditur utramque defendendi, adeo ut negetur veritatis tuitioni illud ius, quod erroris propagationi ultro tribuitur. Sunt profecto istae publicarum rerum inclinationes et pericula, quae vos atque animum Nostrum afficiunt moestitia temperantque illa gaudia, quae ex celebrationibus Czestochoviensibus profecta sunt.

At vero pro certo habemus, temporum iniquitates non infirmare, sed exacuere spiritus vestros, quum probe noveritis, Ecclesiam frequenter, historia teste, post contentiones et certamina adversus tenebrarum potestates triumphos egisse, et Sacras Litteras aperte docere : « militia est vita hominis super terram » (Iob 7, 1), pariterque : « qui certat in agone, non coronatur, nisi legitime certaverit » (2 Tim. 2, 5).

Manifesta equidem sunt Nobis vestra proposita, vestrae sollicitudines vestrique labores. Ipsi enim decrevistis descendere in certamen contra impietatis iniurias ac minas fidelesque opportune admonere, ut sedulo caveant ab erroribus fallacem veritatis speciem praeseferentibus et a bonorum fluxorum illecebris atque irritamentis. Neque vero desunt nonnullae acatholicorum sectae, ut Nobis significastis, quae, nactae opportunitatem tot in re oeconomica difficultatum, quibus tenuiores infandi belli causa vexantur, eosdem blanda spe cuittsdam lucri temporalis ad se allicere conantur. Quapropter vos potissimum exhortamur, ut veritas fidelibus omni ope studioque illustretur, ut adversariorum artes et calumniae detegantur, quibus ipsi detrahere de Ecclesia eiusque magisterio deque ministris nituntur. Insignita sane est huius saeculi nota, verum quoquo modo deformare et errorem fucato splendore adulterare, ita ut mentem subeat illa Apostoli admonitio :« Ipse enim Satanas transfigurat se in Angelum lucis » (2 Cor. 11, 14).

Fideles autem referent gratiam vobis pastoribus, quod ipsi servaverint aut vindicaverint sibi libertatem, qua Christus nos donavit, et verba sacri auctoris repetere quisque poterit: « Liberasti me . . . a lingua coinquinata et a verbo mendacii » (Eccli. 51, 4, 7). At vestrae sollicitudini vestroque indefesso apostolatui oportet peraucto studio alacrique animo omnes fideles respondeant. Officium eorum est instrui, ut parati evadant atque expediti ad infringendas adversariorum difficultates, ut testitmonium perhibeant de lumine ac veritate, quae a Christo diffunditur; neque solum verbis, sed praecipue bonis operibus, adeo ut christiani nominis inimicus nihil de iis mali queat dicere. Sint ergo adsidui in legibus divinis observandis, generosi in sui abnegatione, irreprehensibiles in iustitia et caritate erga proximos exercenda.

Quo autem melius satiusque fideles catholicae religionis veritatibus doceantur simulque ut debitum Deo cultum referant, sollemnis dies memoretur singulis hebdomadis celebrandus, quem Ipse usque ab antiquae Legis tempore voluit sibi reservare: « Quia sanctus dies Domini est » (2 Esdr. 8, 10). Profanatio itaque huius diei caelestes benedictiones e populis avertit eademque obstat ipsi huius vitae prosperitati.

Antequam vero hisce litteris finem faciamus vobis, Dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, gratulationes ex animo declaramus de omnibus iis, quae concordi consiliorum voluntate peregistis, ut peculiaribus subveniretur necessitatibus, in re praesertim religiosa et sociali, earum gentium, quae ex orientalibus regionibus istuc miserandum in modum commigravere. Hoc profecto caritatis est maximi pretii opus et sacerdotes illi, qui fratribus derelictis praesto fuerunt vel sunt, pro certo habeant apud Patrem, qui omnia corda scrutatur, egregiam meritorum coronam sibi ipsos comparasse. Nos interea non desistemus iisdem pro viribus auxiliari, iit praesentes eorum angustiae quodammodo mitigentur. Denique ex corde ominati, ut familiarum consecratio divino Cordi Iesu, a vobis in annum vertentem indicta, « per Mariam ad Iesum » feliciter perficiatur auspiciumque exstet sollemnioris illius consecrationis totius Poloniae nationis, quam in animo habetis aliquando peragere, Apostolicam Benedictionem vobis, Dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, cunctisque vestris gregibus effusa in Domino caritate impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XVIII mensis Ianuarii, in Cathedra S. Petri Apostoli, anno MDCCCCXXXXVIII, Pontificatus Nostri nono.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, X,
  Decimo anno di Pontificato, 2 marzo 1948 - 1° marzo 1949, pp. 430-434
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana