Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

EPISTULA AD EMUM P.D. ADAMUM STEPHANUM TIT.
S. MARIAE NOVAE S.R.E. PRESBYTERUM CARDINALEM SAPIEHA, ARCHIEPISCOPUM CRACOVIENSEM, ATQUE CETEROS
EXCMOS PP. DD. POLONIAE ARCHIEPISCOPOS,
EPISCOPOS LOCORUMQUE ORDINARIOS.*

 

Decennium dum expletur, ex quo lacrimabile exarsit bellum, quod primam nobilem Polonorum nationem cladibus et ruinis oppressit, nolumus vobis, dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, ac per vos clero et christifidelibus, curae vestrae commissis, paternae caritatis sensus et vocem deesse. Pontificatus Nostri exordia — rem cognitam vobis memoramus — in tempora inciderunt, quibus Europae regionum et terrarum orbis tranquillitati horridae minae impendebant. Quid vero Nostrarum partium Nostrique muneris esset, quid ad Iesu Christi in terris Vicarium spectaret, prorsus Nos memores, et operi a Decessore Nostro fel. rec. incepto instantes, nulla interposita mora sategimus, ut bellici conflictus atrocitas et immanitas procul arceretur. Cum vero primum apostolicae sollicitudinis nuntium edidimus, ad pacem servandam cunctas impulimus gentes. Neque posthac vox Nostra siluit, sed instantior et urgentior, ut adiuncta rerum poscebant, animos hominum ad concordiam, ad iustitiam, ad caritatem fovendam incitavit ac Deo, tanti negotii causa, flagrantibus precibus supplicare pergebat. Neque id satis : vigil et sollers adiecta est per publicos legatos Nostros navitas, ut pax gentium indemnis defenderetur. Ineunte eniin mense Maio anno MDCCCCXXXIX, cum proximi conflictus sinistra incumberent pericula, apud supremos maiorum Civitatum moderatores quantum a Nobis fieri poterat, id moliti sumus, ut quae graviter minantia impendebant dissiparentur. At, pro dolor!, acuebantur simultates et, exeunte mense Augusto eiusdem anni, eo asperitatis devenerunt, ut armorum initium proximum prospiceretur. Tum omnes populos ac praesertim eos, ad quos belli aut pacis grave onus attinebat, radiophonice (die XXIV mensis Augusti anno MDCCCCXXXIX) allocuti sumus: « Imminet — ita animadvertimus — periculum, attamen adhuc reparandi tempus est. Pace nihil perditur, omnia bello perdi possunt » (A. A. S. vol. XXXI, pp. 333-335). Die vero XXXI Augusti, cum bellum in eo esset ut conflagraret, a Nostro Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis, mandato Nostro, aliquibus Legatis Civitatum penes Apostolicam Sedem, Germaniae scilicet, Poloniae, Angliae, Galliae, Italiae, postrema et instantissima provocatio tradita est, cum paulo vero antea per Apostolicos Nuntios, qui Varsaviae et Berolini erant, prout Nobis facultas dabatur, omnia temptavimus, ut demum Civitates inter sese consentirent et pacifice convenirent. Hac re haud immerito in primis Nostris Encyclicis Litteris scripsimus (die XX Octobris anno MDCCCCXXXIX): « . . . nihil sane inexpertum, nihil inexploratum omisimus ut ea ratione, quam sive apostolicum munus sive permissa Nobis instrumenta suaderent, prohiberemus ne ad vim et arma descenderetur, neve aditus omnes praecluderentur cum utriusque partis honore contentionem dirimendi » (A. A. S. vol. XXXI, pp. 449-450).

At vota et hortamina Nostra frustra adhibita sunt et horrenda conflictatio coorta est. Patria vestra, dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, cum utrimque ex occidentalibus et orientalibus partibus feriretur et invaderetur, exitiales pertulit casus. Nosmet, in audientia die XXX mensis Septembris anno MDCCCCXXXIX civibus vestratibus in hac alma Urbe degentibus aut exsulibus, a Nobis concessa, cum animi Nostri vehementi oboediremus affectui, palam fecimus moeroris vestri participationem Nostram; Nostrum in vos, filios calamitate perculsos, peculiare studium; a Divino Servatore et Magistro, qui mortuum Lazarum et patriam ruituram deflevit, vobis opem et solamen imploravimus. Quis numeret acerbitates, quas diuturnis servilibus annis Polonorum gens tulit? quis enarret luctus ob complura decies centena millia hominum bello aut in publicae custodiae locis interemptorum? quis recenseat turbas languentium et invalidorum, publicarum opum eversionem et excidium, eorum qui regionem vestram occupabant iniquissima decreta, quae saepius etiam Dei et humanae dignitatis iura perfringebant? Adhuc cogitationi Nostrae subeunt desolatae patriae vestrae miserrima fata, civium domo profugorum aut huc illuc sine tecto victuque palantium multitudo; auditui Nostro adhuc insonant gemitus matrum et uxorum, quae super interemptorum funeribus lacrimabant, fletus senum et infirmorum, qui saepenumero omni curatione et auxilio destituebantur, vagitus parvorum orphanorum fame tabescentium, lamenta sauciorum, morientium suspiria. Intersunt patris quae ad filios spectant. Quid? Nos non tangebat quod vos tam dire feriebat? Utique et quam maxime.

Misericordia in vos ducti enixis precibus, quibus Deum exorabamus, ut luctuosos dies vobis minueret, addebamus adsiduam sollicitudinem, qua quamlibet obviam Nobis euntem occasionem arripiebamus, ut vobis faveremus, addebamus studiosam operam Nostram, ut vobis malorum sarcinam allevaremus. Vobis, igitur, dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, extra ordinem facultates concessimus, ut adauctis christifidelium necessitatibus occurrere expedite et prompte valeretis. Omni ope et largitate pro viribus vestratibus domo profugis, exulibus, captivis extra patriae fines degentibus succurrimus. Nihil omissum et intemptatum reliquimus, quamvis saepius irrito conatu ut etiam in patria vestra ab exteris occupata, religionis status leniretur et vitae vestrae rationes et condiciones mitigarentur. Haud raro reclamavimus iniuriis Deo, Ecclesiae, animorum iuribus illatis; conquesti sumus, quod fas iubet aut vetat, temerarie violatum, tot innoxios et inermes tutari contendimus. Quod quidem tacendum non est, navitati Nostrae, quae, vafris technis exstranearum fines vestros occupantium gentium, a Polonis integre vel ex parte ignorata fuit, clen vestri alacris interiecta est operositas et industria. Sacerdotes profecto, sub ductu et auspicio sapientiae pleno sacrorum pastorum istic inextinguibili igne aluerunt spei facem, quae secura Dei providentiae et numini confidit et post nubila patriae vestrae lucidas exspectat et praeparat sortes. Quam invictam caritatem erga Deum et patriam, quae nihil, nedum extinguat, extenuat, testantur conferta agmina sacerdotum, quibus quidem sacrorum Antistites praeibant, qui in pulchro Christi certamine occubuerunt, testantur haud pauci sacri pastores e suis sedibus abacti, plurimi utriusque cleri strenui milites, vexati, in vincula coniecti, inopia laborantes. Tantae horum virtutis id praecipue debetur, si, opitulante Deo, Polonorum gens tot inter funesta et aspera catholicam fidem semper sibi conservavit neque inclitas suas vetustas laudes oblivione obruit.

Quamvis quatuor abhinc annos bellum confectum sit, Catholica in Polonia Ecclesia sibi vindicare libertates non potuit, quibus semper et ubique gentium fruendi ipsi ius est sacratissimum et quae eo vel maxime ei agnosci debent, ubi communis boni causa duris implicata est collisionibus et dirae afflictationis perpessa est tribulos. Heu aerumnosa discrimina rerum, in quibus versatur, nondum desierunt. Catholicae associationes paene omnino deletae, religiosa institutio in scholis arctata, impedita libera incrementa institutorum, quorum regimen clero aut religiosis feminis commissum est, falsis criminationibus religio catholica appetita, Nos ipsi, Episcopi, sacerdotes contumeliis icti, catholica scripta praelo edenda magis magisque iniqua censura compressa, carcere detentis et infirmis denegata religiosa curatio, mutuum epistolarum commercium et necessitudines inter Apostolicam Sedem et Episcopos et fideles praepedita, externa demum catholicae vitae explicatio cotide difficilior. Verumtamen, dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, nihil metus animos vestros conturbet. Quemadmodum exactis temporibus etiam in posterum « via impiorum peribit » (Ps. 1, 8) et insidiae eorum subvertentur (cfr. Prov. 10, 3). Poloniae fastos recensenti, qui gloriae et afflictationis granditate saepenumero praestant, torrentis modo fletus et sanguis varias inter vicissitudines rerum terram vestram madefacere videntur; hic vorago dolorum, illic culmina victoriae, religionis, litterarum, ingenuarum artium tantis irradiata fulgoribus. Unum tantum Polonia non novit: a Iesu Christo et ab Eius Ecclesia desciscere. Haec est laus vestra, hoc est nobilitatis vestrae insigne strenue agere, fortiter pati, invicte sperare, magna adipisci. Deipara Virgo, quae a vobis dulci « Regina Poloniae » nomine in vota vocatur, Sancti vestri, magni et multi, intercessione praesentissima vos communiant eorumque preces necnon dives promeriti mors vestratum, qui catervatim pro aris et focis obierunt, Poloniae, patriae vestrae a Nobis apprime dilectae, christianae pacis et prosperitatis optata munera concilient.

Quae dum suprema dona vobis flamm ante prece exoptamus, Apostolicam Benedictionem vobis, dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, et omnibus christifidelibus vestrae vigilantiae concreditis effusa caritate impertimus

Datum ex Arce Gandulphi, prope Romam, die I mensis Septembris anno MDCCCCXXXXIX, Pontificatus Nostri decimo primo.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XI,
  Undecimo anno di Pontificato, 2 marzo 1949 - 1° marzo 1950, pp. 427-431
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana