Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

EPISTULA AD EXCMUM P.D. IOSEPHUM PLACIDUM NICOLINI,
EPISCOPUM ASISINATEM OB SEPTIMUM REVOLUTUM
SAECULUM A PIO TRANSITU SANCTAE CLARAE.*

 

VENERABILIS FRATER SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Proximo mense augusto septimum explebitur saeculum ex quo Clara « prima plantula sororum Pauperum Sancti Damiani de Asisio, aemulatrix praecipua beati Francisci in conservanda perfectione evangelica » (Speculum perfectionis, c. 108), ex hoc terrestri exsilio ad Superos pio obitu evolavit.

Tantae virginis, hac data occasione, celebrare memoriam addecet quidem Asisium urbem, cuius praestantiam a Seraphico Patriarcha partam eo vel amplius commendant Clarae nomen et virtus, addecet frequentissimam Franciscalium familiam, cuius est inclitum decus, sed maiore etiam titulo Catholica exoptat Ecclesia, quae in ea praeclarissimum virginalis sanctimoniae specimen laetabunda cernit.

Dum nos huius sanctae Caelitis vitam mente recolimus ac venerabundi recogitamus quid ipsa, divina favente gratia, fecerit; quid egerint ab ea condita sodalitas ceteraque exinde profecta instituta — quae innumera per saeculorum decursum floruerunt — asseverare non dubitamus multum profecto Ecclesiam ac civilem ipsam societatem huic virgini debere. Atque simul non admirari non possumus providentissimi Dei consilium, qui, cum acriores in christianum nomen ingruant hostes, novas in Ecclesia excitat heras heroidesque, qui, temporibus pares, alacri actuosoque animo rem catholicam tueantur.

Horum in numero profecto sublimis extollitur Clara, virtute clarens et nomine, e tenebricosis illis emersa temporibus, quibus illustrandis emendandisque S. Franciscus Asisinas auspicato apparuit; quo in opere, haec virgo ipsi praecipua laboris socia divinitus data, caelestisque misericordiae administra, una cum Seraphico Patre nitidissima luce refulsit.

Nobili genere Asisii orta, ac nobilioribus etiam ex natura ipsa exornata dotibus, vixdum novos christianae pacis ac paenitentiae nuntios a Seraphico praecone allatos adolescens audivit, in eiusmodi evangelicam vivendi formam a Francisco propositam exarsit, eamque in se referre haud mora constituit. A quo quidem proposito non fragilis aetas, non adversa parentum voluntas, non asperrimum suscipiendum vitae genus ipsam amovere potuerunt; quin etiam, invitante beatissimo Patre Francisco, clam quadam nocte paternam domum relinquens, ad S. Mariae de Portiuncula perfugit, ibique saeculi pompis libentissime valedicens, rudem abiectamque tunicam induit, paupertatem sibi sociam et comitem in omni vita futuram constituit, totainque se Deo devovit.

Quo primo superato feliciter certamine, ut supernarum rerum sibi liceret contemplationi vacare, intra Sancti Damiani angusta septa excipitur, atque inibi « abscondita cum Christo in Deo » (Col. 3, 3), per duos et quadraginta annos nihil aliud suavius habuit, nihilque magis assequi enisa est, quam ut Francisci disciplinam perfectissime in se referret aliosque pro viribus conformaret.

Fulgidissima tamen ea lux, qua solitarius ille pauperrimus que recessus radiabat, diu latere non potuit; multae siquidem cum ex optimatum tum ex popularium genere eo convolant virgines, quae, Clarae sanctitatis fama permotae, castumque erga Divini Sponsi amorem mundi oblectamentis praeoptantes, eius se concredere disciplinae excupiunt. Quapropter « in huius caverna maceriae, columba deargentata nidificans, virginum Christi collegium genuit . . . pauperumque dominarum Ordinem inchoavit » (Legenda Sanctae Clarae Virginis, n. 10). Exinde Divi Francisci familia, quasi valida excrescens arbor divinae gratiae rore alita ac foecundata, in duos ramos bipartitur, quorum alter ad apostolicae vitae actionem praesertim pertinet, alter vero has virgines Deo devotas amplectitur, quae intra sacri claustri septa caelestium rerum potissimum contemplationi vacent ac suas ceterorumque labes precando paenitendoque abluant.

Quonam autem studio perfectissimarum virtutum exercitatione se Clara ad inserviendum divinae misericordiae consiliis paraverit, si mente facilius effingi potest, describere autem perarduum est. Revera quam maxime « satagebat pauperi Crucifixo paupertate perfectissima conformari » (Legenda Sanctae Clarae, n. 14), atque, etsi innocentiae integritate florebat, virginale corpus voluntariis extenuabat ieiuniis, asperisque cruciabat ciliciis. Divini Redemptoris assidue recolendo dolores, eundemque amantem impense redamando, uberes profundebat lacrimas. In Eucharistiae praeterea Sacramentum vehementi ferebatur ardore, idemque non tantum suae vitae fulcimentum et gaudium habuit, sed etiam sui Instituti caput et praesidium. Divina autem caritate potissimum eius agebatur atque impellebatur animus, qua quidem ut erga Deum flagrabat, ita universos complectebatur homines, peculiarique modo sibi creditas filias. Quae enim corpus suum aspere duriterque tractabat, eique nihil solacii, nihil quietis indulgebat, cum etiam postremis suae vitae annis morborum vi torqueretur, ea, cum de alienis angustiis, miseriis, infirmitatibus agebatur, exquisita animi lenitate effusaque misericordia renidebat; atque omnibus in comperto est suorum civium, cum iidem in gravi discrimine versarentur — supplicibus ad Deum adhibitis precibus atque data etiam virili animo opera — quam eximia exstiterit concordiae fautrix, pacis signifera, hostiumque haud semel invicta expultrix.

Praeterea dictu incredibile est huic feminae, quae se rebus humanis poenitus despoliaverat, quanta caelestis sapientiae large copioseque dona affluxerint. Ad eam enim non tantummodo confluebat cupida audiendi multitudo, sed eius utebantur consilio Episcopi, Patres Cardinales ac vel etiam Romani Pontifices. Ipse quoque Seraphicus Pater, in difficillimis sui Ordinis rerum adiunctis, Claram adire sollemne habuit; quod tum potissimum evenit, cum anceps causa agebatur, utrum primis sui Ordinis sodalibus tantummodo caelestium rerum contemplationem, an sacra etiam apostolatus opera ipse praeciperet; tunc, quo certius sibi divina consilia innotescerent, ad Claram se contulit, eiusque responso quasi oraculo acquievit.

Cum igitur tot virtutum esset praesidio cumulata, digna profecto fuit, quam Franciscus eam prae ceteris diligeret. in eaque validum auxilium cerneret religiosae suae asservandae disciplinae suique promovendi Instituti; quam quidem fiduciam feliciter haud semel confirmarunt eventus.

Late in terris redoluit huiusmodi intemeratae pulchritudinis flos, cuius suavissimum odorem Clarales virgines, quasi legiferae Matris virtutum pulcherrima perpetuoque revirescens propago, ad haec usque servavere tempora. Harum opera, Clarae exempla et praecepta, veluti aquae vivae flumen irrigando Ecclesiae agro, adeo utiliter per saeculorum decursum populo Dei fluxerunt ad salutem, ut verissima hodie quoque appareant quae de ipsa Dec. Noster f. r. Alexander IV protulit elata verba: « Haec fuit altum sanctitatis candelabrum vehementer in tabernaculo Domini rutilans ; ad cuius ingentem splendorem plurimae properaverunt et properant, suas de illius lumine lampades accedentes. Haec profecto in agro fidei plantavit, et coluit vineam paupertatis, de qua fructus salutis pingues et divites colliguntur... Haec fuit pauperum Primiceria, Ducissa humilium, magistra continentium et poenitentium Abbatissa » (Litt. Apost. « Clara claris » datae Anagniae, anno 1255). Nemo propterea miretur, post tam diuturnum a Beatae Clarae obitu intervallum, catholicorum in eam admirationem atque pietatem, nedum deferbuerint, novo quodam ardore effervescere. Quod quidem satis ostendunt sacra ac civilia quae multis in locis apparantur sollemnia, at in ea potissimum urbe, quam ipsa vivens praesentia sua, sanctitatis luce et miraculorum gloria nobilitavit.

Haec omnia libenti animo dilaudamus atque commendamus, plane fore confisi, ut exinde non pauci salutis fructus cum singulorum hominum tum in civilis societatis utilitatem redundent. Siquidem multa habent quae ex hac virgine imitanda suscipiant tempora haec nostra, haud omnino iis, in quae Clara iricidit, dissimilia. Non enim leviora, uti omnes vident, incumbunt in christianam rem publicam pericula, nec morum demutatio sane est minor: misere enim frigescente caritate, contentiones, odia, effrenaque rerum caducarum appetitio multorum animos perturbant, atque una simul domestici publicique ordinis fundamenta subvertere enituntur. In hanc igitur inclitam Caelitem, per harum saecularium celebrationum decursum, venerabundi intueantur catholici omnes, atque inde sumant generosae virtutis incitamentum. Ab ea discant potissimum a terrenis rebus recte aestimatis suum abalienare animum, voluntaria castigatione domitas habere cupiditates, fraterna proximos caritate complecti; sentiat molle hoc saeculum quanti sit et quam beatum, humilem sequi Christum, animoseque eius Crucem amplecti. Quae si effecta dentur, sperare licet christianam illam morum renovationem, ordinatamque rerum publicarum instaurationem, quae bonorum omnium iamdiu sunt in votis.

Iam nunc suavi spe recreamur haec ab Omnipotenti Deo ubertim impetraturam inclitam Claram. Eam, supplici admota prece, enixe rogamus, ut praevalido patrocinio suo tueatur Catholicam Ecclesiam ac benigna usque respiciat addictissimum sibi populum Asisinatem. Adsit denique universae Franciscalium familiae, peculiarique modo Claralibus virginibus, ac per eos praesertim efficiat, ut in dies magis magisque salutaris ille vigescat Franciscalis spiritus, qui si perturbatam ac paene collabentem olim societatem erexit ad melioresque reduxit mores, procul dubio saeculi quoque nostri poterit immensis opportune mederi malis feliciterque resarcire detrimenta.

Qua suavissima spe freti, tibi Venerabilis Frater, cunctae S. Francisci et S. Clarae suboli, universoque Asisinati populo, caelestem gratiarum auspicem, Apostolicam Benedictionem effuso animo impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis anno MDCCCCLIII Pontificatus Nostri quinto decimo.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XV,
  Quindicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1953 - 1° marzo 1954, pp. 631 - 635
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana