Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

EPISTULA AD REV.MUM P. LUDOVICUM PAULUSSEN, S.I.,
PRAESIDEMSECRETARIATUS CENTRALIS
CONGREGATIONUM MARIANARUM:
DE EARUNDEM RECENS CONSTITUTA FOEDERATIONE,
CUIUS STATUTA APPROBANTUR.*

 

DILECTE FILI SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Omnibus, qui Nostram norunt de apostolatu hodierno mentem, compertum est, quantopere Nobis cordi sint Congregationes Marianae earumque iuge spirituale incrementum. In Constitutione Apostolica « Bis saeculari », quae quasi sinthesis est voluntatis Nostrae circa hanc eximiam et peculiarem Actionis Catholicae formam, Apostolica Auctoritate Nostra tales normas et leges statuimus, quibus « hae pietatis actuosaeque christianae vitae palaestrae magis magisque in dies vigeant ac roborentur » (A. A. S. 40. pag. 399). Nihil igitur mirum, si magno cum gaudio et solacio accepimus Congregationes Marianas legitime conditas ac Primae Primariae Collegii Romani aggregatas, quo melius « in omni re cum Ecclesia sentiant » (Reg. Comm. 33), in animo habere Foederationem in universo terrarum orbe constituere, qua obsequentes Nostris assiduis exhortationibus de maiore usque unitate provehenda ac mutua invicem conferenda opera, uberiores consequantur una cum omnibus militantis Ecclesiae huius generis consociationibus salutaresque fructus. Huiusmodi Foederatio, quae ad totam Catholicam Ecclesiam pertinere debet, cum nondum ubique terrarum foederationes « tum eiusdem classis tum eiusdem regionis » (Reg. Comm. 68) constitutae sint, suscepta hac de re proposita ad felicem exitum omnino adducet.

Quamobrem Statuta Foederationis huius libentissime approbamus et commendamus, invitantes omnes totius mundi minores foederationes iam existentes, ut universae eidem Foederationi adhaereant.

Quoniam vero in votis est, ut primus Foederationis Universalis Congressus Romae proximo anno habeatur, primo nempe exeunte saeculo, ex quo Decessor Noster fel. rec. Pius IX dogma Immaculatae Conceptionis Beatae Mariae Virginis sollemniter decrevit ac sanxit, itemque sexagesimo revoluto anno a Nostra Congregationis Marianae consecratione, Congressioni huic eiusque propositis atque inceptis bene omnia precamur.

Quo uberiores autem ex eo Congressu oriantur fructus, Nobis visum est, quaedam vobiscum hac de re per has Litteras communicare.

Argumentum hisce in coetibus agitandum, quod quidem a « Secretariatu Centrali » Nobis fuit propositum, valde opportunum esse videtur. Hisce siquidem verbis enuntiatur: Maior Dei gloria procuranda, per maiorem selectionem, maiorem cum Hierarchia coniunctionem, maioremque cum1 ceteris consociationibus apostolicis invicem conferendam adiutricem operam. Haec enim paucis praecipua complectuntur, quae in Constitutione Apostolica « Bis saeculari » a Nobis exposita fuere. Hanc autem Constitutionem volumus ut Sodalitates tamquam primariam legem sibi teneant, persuasum habentes se eo validiores, prosperiores, efficacioresque fore, quo fidelius ius praescriptionibus conformabuntur (Allocutio 3 Maii 1951).

Maior autem selectio fons omnis renovationis est, ideoque strenue est efficienda, ubi praesertim genuinus spiritus debilitatus est. Ii tantum ad consecrationem perpetuam admitti debent, qui velint et possint, servando Regulas Communes, vitam catholicam agere magis ferventem, magis apostolicam, magisque militantem. Quia Congregationes « pro omni classe fidelium » (Reg. Comm. 4) institutae sunt et reapse in omnibus fidelium coetibus exsistunt, a summo ad infimum, selectio etiam in omnibus, nullo excepto, facienda est. Haec autem selectio, quae eo spectat ut impensior habeatur ex Evangelio derivandus Apostolorum more influxus, neque necessario exigit parvum numerum sodalium, neque impedit quominus Sodalitates consentaneis modis coetus largiores pro non sodalibus efforment, praesertim pro iis qui sunt eiusdem condicionis.

Ex Allocutione Nostra ad Congressum e catholicis gentibus habitum, in quo actum est de apostolatu laicorum, clare elucet, eo puriorem esse naturam Actionis Catholicae, quo arctior habeatur in apostolatu debita cum Hierarchia coniunctio (A. A. S. 43, pag. 789). Liquet igitur, quantum in Congregationibus Marianis laicorum effulgere debeant notiones Actionis Catholicae propriae: nam eiusmodi Congregationes, semel ac legitime ab Hierarchia conditae sunt, unice et immediate ab Hierarchia pendent in omnibus apostolatus operibus; quapropter, ut iam saepe monuimus, semel ac constitutae sunt, ipso iure et pleno Actio Catholica dicendae sunt atque eodem ordine cum aliis Actionis Catholicae formis sunt censendae (A. A. S. 40, pag. 402, n. XII). Per novam Universalem Foederationem Congregationes Marianae in sua indole hierarchica nullum detrimentum patiuntur: foederationes enim omnes, nedum debitam coniunctionem cum Hierarchia Ecclesiae debilitent, eam stabiliorem, fortiorem, intimam cotidie magis reddere debent ac volunt.

Mutua collatio operis cum aliis consociationibus apostolicis certe inter primarios Foederationis Universalis fines maior habeatur oportet. Ideo optandum est, ut futurus Congregationum Marianarum Congressus, glorias hac in re a maioribus traditas strenue persequens, uberes afferat fructus. Sodalitates, quae neque ulla nova missione, neque ulla alia associatione indigent, ut Sacris Pastoribus ducibus apostolatum omnimodum, non iam privatum, sed sibi ab Ecclesia demandatum (A. A. S. 40, pag. 402, n. XI) exercere possint, ipsae videant, maiorem Dei gloriam semper intuentes, in quibus rerum adiunctis opportunum sit sodales mittere etiam in alias associationes apostolicas, quarum officia sine spirituali detrimento et operum apostolicorum ipsius Congregationis adimpleri possint.

Denique, pergratum Nobis est videre quomodo sodales, quaerentes non quae sua sunt, sed unice maiorem Dei gloriam et Beatissimae Virginis honorem (Reg. Comm. 43 et 68), insignes se praebeant in impenso amore erga Ecclesiae Pastores, in voluntate sincera mutuae cum ceteris omnibus adiutricis conferendae operae, in diligentia assidua ad procurandam secundum Ecclesiae normas conservationem vel renovationem spiritus regularumque verae Congregationis. Hanc erga rem catholicam puram mentis intentionem ex intimo animo extollimus, optime scientes hunc spiritum praesertim nostris diebus maxime necessarium esse, ut apostolatus laicorum, a Nobis tantopere commendatus, maiorem efficacitatem nansciscatur.

Solacio etiam ac gaudio Nobis est Congregationes Sacerdotum itemque sacerdotii candidatorum, quae, ut plurium saeculorum monumenta testantur, tam magna cum utilitate pro Ecclesia elaborarunt, etiam hodie florere; eas igitur vehementer commendamus; cum perutiles sint ad optimos Sacerdotes conformandos atque ad futuros ipsarum Congregationum Moderatores opportune praeparandos instruendosque.

Neque silentio praetereundi sunt omnes, qui votis Nostris obsequentes, eo vires contendunt, ut, in Exercitia Spiritualia, ut revera oportet, incumbentes, ex hoc limpidissimo fonte inspirationem, lumen et facultates hauriant sive ad vitam evangelico spiritu imbuendam, sive ad ipsas ducendas Congregationes, quemadmodum hodierna exigunt rerum adiuncta.

Peculiari autem mentionem dignos eos, existimamus sodales, Nobis sane addictissimos, in « Ecclesia silentii » viventes, quorum opera, sacrificia et preces in abscondito solus Deus videt ac benignissime excipit. Sciant omnes, qui quoquomodo persecutionem patiuntur propter iustitiam, crucem sibi a divina Providentia oblatam, ad id procul dubio non parum conferre, ut populi, tantis malis oppressi, tandem ad vitam, ad salutem, ad christianam renovationem perveniant.

Multa et praeclara, plerumque — ut decet imitatores Santissimae Virginis — sine strepitu, sodales perpetrant in formatione et educatione iuventutis, in restauratione vitae paroecialis, familiaris et socialis. Pergant igitur omnes hanc insistere viam, quamvis impedimentis constratam. Pergant ante omnia pietate praestare actuosissima erga Deiparam Virginem Mariam, itemque interioris vitae studio, navitate apostolica universali, praesertim dedita societati renovandae secundum principia caritatis et iustitiae socialis.

Ut haec omnia, auspice et afflante Beata Maria Virgine (A. A. S. 40, pag. 398), effecta dentur, utque Universalis eiusmodi Foederatio ac Congressus proximo anno habendus salutares fructus edant uberrimos, tibi, dilecte Fili, universisque Congregationum Marianarum Moderatoribus, sodalibus iisque, qui ad eos aspirant. Apostolicam Benedictionem effuso animo impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die II mensis Iulii, in festo Visitationis B. M. V., anno MDCCCCLIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XV,
  Quindicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1953 - 1° marzo 1954, pp. 643 - 646
  Tipografia Poliglotta Vaticana

A.A.S., vol. XXXXV (1953), n. 10,  pp. 494 - 497.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana