Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

EPISTULA AD EM.UM P.D. STEPHANUM S.R.E. PRESB. CARDINALEM WYSZYNSKI, ARCHIEPISCOPUM GNESNENSEM
ET VARSAVIENSEM ATQUE AD EXC.MOS PP. DD. POLONIAE ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOSLOCORUMQUE ORDINARIOS:
SEPTIMO VERTENTE SAECULO A CANONIZATIONE
SANCTI STANISLAI M., EPISCOPI CRACOVIENSIS.*

 

DILECTE FILI NOSTER AC VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

In Poloniae annalibus, qui rebus insigniter gestis clarescunt, numquam defutura sculptum memoria nomen est S. Stanislai, incliti patriae vestrae Praestitis. Cuius in Sanctorum album a Decessore Nostro Innocentio IV relati cum septimum mox abiturum sit saeculum, recordatione dignum eventum vos, dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, unanimo ducti consilio cum utriusque militiae clero et fidelibus curae vestrae commissis haud impari voluistis celebritatis obsequio recolere.

Nosmet, quibus filiorum studio solliciti proxime hoc renuntiastis, cum in urbem Cracoviam huius rei gratia convenistis et per telegraphicum nuntium gratulationes et vota Nostra statim significata excepistis, sacris denuo habendis sollemnibus nunc paternae laetitiae sertum hasce per Litteras Nostras quodam modo imponimus, sanctissimum virum Stanislaum meritae laudis praeconio efferentes et novo vos impellentes hortatu, ut, quemadmodum et agitis, eius patrocinio fulciamini et ab eius fortitudine exempla sumatis.

Illustre huius sancti Praesulis nomen fulgidissima luce Polonicae Ecclesiae fastos collustrat, quandoquidem illius opera primaeva christianae religionis aetas in natione vestra martyrii gloria consecrata fuit. Populo vestro adhuc deerat Pastor qui vitam pro ovibus profundens, ob fidei christianorumque morum tutelam, istic consita Evangelii germina magis magisque suo cruore fecundaret.

Hoc praestitit Cracoviensis Episcopus, qui divina providentia excitatus, christianae fortitudinis extitit specimen luculentissimum. Pietate in Deum effusaque in proximum caritate conspicuus, S. Stanislaus nihil suavius habuit quam omnem curam in gregem sibi concreditum impendere, ac nihil magis studuit quam ad extremum usque suae vitae tempus perfectissime in se divini Pastoris imaginem referre. Ut autem publici privatique mores evangelicis praeceptis apprime conformarentur, ipse nulli pepercit labori nullisque deterritus fuit difficultatibus, ne tunc quidem cum, perditis Boleslai regis palam denuntiatis moribus, ipsius in se furorem excitavit. Impius tyrannus Praesulem insectationibus, dirisque cruciatibus vexare potuit, invictum illius animum tamen flectere non potuit; qui quidem, suis ovibus intrepidae constantiae exemplum praebens, potius quam suae conscientiae officio deesset, libentissime vitae suae iacturam fecit eamque martyrii palma coronavit.

Quanto autem amore quantaque reverentia eximium hunc Episcopum maiores vestri prosequerentur, manifesto ostendit subita christiani populi indignatio ob tam diram necem in suum Pastorem illatam, acerbusque animorum dolor, qui adeo exarsit, ut impii facinoris auctor — prouti memoriae traditum est — regnum relinquere perpetuumque in exilium coactus fuerit proficisci. Quem quidem amorem atque admirationem erga hunc fortissimum Christi athletam, nedum elabentibus saeculis remiserit, in praesens apud vos cernimus, non sine animi Nostri delectatione suavique spe, novo quodam ardore effervescere.

Habent enim acerbitates, in quibus nunc temporis versamini, similitudinem cum immiti aetate, qua illius Martyris praegrandis constantia enituit. Iterum, proh dolor, piae ac semper fideli Poloniae calamitatum nox incubuit: at, late obductis tenebris, rutilantia veluti sidera vestrae refulgent virtutes, quas toto terrarum orbe diffusa iamdudum Ecclesia Dei suspicit. Admiramur Nos, scriptis venerabunda recensebit posteritas id, cui unus Deus, virium dator et spectator certaminum, pro meritis praemia attribuet. Quot istic nunc quoque catholicae fidei inviolatae servandae causa, bona profuderunt et vitam! Quot episcopi et sacerdotes et religiosi sodales, quia interriti tutores fuerunt iustitiae, in publicae custodiae locis detenti sunt; quot sacri ministri et cuiuslibet coetus et aetatis fideles in vincla coniecti, in gelidas solitudines detracti, civili iure destituti, poenis multati, contumeliis et maledictis oppressi, quia Evangelii integri fuerunt cultores.

Sempiterno digni procul dubio sunt honore isti omnes, qui per asperum callem, indiligentibus et segnibus negatum, S. Stanislai vestigia secuti palam demonstrarunt in Polonica gente priscam adhuc vigere virtutem eandemque, cum nefaria ei iubeantur, extrema quoque mala perpeti potius quam cum dedecore flecti esse paratam. Neve reputaveritis istiusmodi rebus egregie gestis vim effectumque, serius fortasse magis conspicuum, defecturum esse. Spiritus enim Dei, qui christianorum heroum pia pectora urit eorumque memorabilia facinora excitat, horum per cruciatus ad opimam maturitatem spiritalem alere frugem atque magna actuosae concordiae solet studia provehere: quo quidem feliciter et in Poloniae quoque finibus evenit, cum S. Stanislaus, sese divinae Hostiae adiungens, aram sui sanguinis purpura tinxit.

Haud exigua enim sanctorum virorum suboles, Polonorum immortale decus, ex profuso fortissimi illius Martyris cruore egigni visa est. Satis est pauca exempla proferre. Floruit sane S. Hyacintus Odrowaz ex Ordine Praedicatorum, qui per latissimas regiones innumeros sontes ad Christi pedes veniamque deduxit; eluxerunt beatus Ceslaus, qui Vratislaviam contra impetum et turbas Mongolorum tutatus est, beatus Sadok eiusque socii duodequinquaginta dominiciani sodales, cui cum Sandomirii, ab eisdem feris hostibus crudelissime torquebantur, cycnea voce Dei hominumque Matrem consalutarunt. Virtutum praestantia imperituram assecuti sunt gloriam beati Praesules Vincentius Kadlubek et strenuissimus ille Ioanne Prandota, qui ad Stanislaum in Sanctorum numero rite censendum magnopere nisus est. Neque feminei sexus tacendi sunt gratissimi et lectissimi flores: S. Hedviges Silesiae dux et Poloniae patrona ; beatae Kinga, Iolanta, Salomea, Bronislawa, quarum ad imitanda exempla Hedviges illa Andegavensis Poloniae regina alacri gressus decucurrit, numquam caduca digna admiratione, qui amorem Dei animorumque salutem quibuslibet antetulit blanditiis ac patriae vestrae splendet nunc sidus amicum.

Pergratum est etiam id recensere quod sacri Poloniae Pastores ad honorabiliter consecrandum memoriam beatissimi Stanislai decreverunt in Synodo Leczycae habita, cum centum condebantur anni, postquam is ad caelum evolavit. Iustitiae studium, quo ille incaluit, strenue imitati, providas tunc ipsi leges ideo sanxerunt, ut superbientium oppressorum arcerentur iniuriae ac tenuiorum civium bona iuraque tecta sarta servarentur. Cum iis statim convenit Casimirus Iustus princeps; ac primum tunc Polonorum statutum est foedus, quo, protegente S. Stanislao, vestris in finibus arrogans compescebatur iniquitas. Haud dubie non minus quam iustitiae S. Stanislaus istic altor fuit pacis. Vixdum perlato in Poloniam nuntio illum a Romano Pontifice sanctitudinis laurea decoratum fuisse, turmatim gens vestra Cracoviam eius sacras exuvias veneratura confluxit. Illic Apostolicus Legatus, Polonorum Antistites, quinque viri principes, innumera sacerdotum et christifidelium multitudo, omnes religiosam spirantes laetitiam, omnes concordiae redintegrato vinculo una simul nexi sunt. Tota Polonia, antea simultatibus dilacerata, quam vix Mongolorum aggressio et impetus unire valuerunt, ad S. Stanislai lipsana unanimis, sollers, solida consurrexit. Quam firmissimam animorum coniunctionem retinere prosequimini, ut ardua discrimina, in quibus versamini, superare possitis; eaque erit etiam in posterum vobis summa diligentia servanda, ut quae Deus vobis agenda praeparat, actuose perficiatis: ad magna enim incepta restat emetienda via quam cum vos volentes persequi prospicimus ex praesenti aegritudine et moestitia haud parcum haurimus solatium. Precibus praeterea, vitae morumque exemplis sermonibusque ii etiam qui Christi saepta reliquerunt, advocandi sunt, ut, reditu suo fratrum laetificantes coronam, in Ecclesia verum colant Deum, a quo abire est tenebris opprimi, . ad quem accedere splendescere est. « Non est desperandum; orate, praedicate, diligite; prorsus potens est Dominus. Iam coeperunt cognoscere frontem suam; multi cognoverunt, multi erubuerunt; aderit Christus, ut cognoscant et caeteri.» (S. Augustinus, In Ioan. Evang. tract. VI, 24; Migne P.L., 35, col 1456).

Cum noveritis igitur vobis adesse invictam dexteram Christi, nullo metu pavidi, in proelio Domini perstate; fiducia vestra basalte sit firmior; caritas vestra etiam in infensos homines nullam ob iniuriam deferveat; spes vestra etiam cum omnia videantur transversa agi et corruere, lucidior sole, piae constantiae vestra proposita roboret et ad serena portendenda inconcussam evehat mentem. Quid timendum? « Scit Sancta Ecclesia in passionibus crescere, atque inter opprobria honorabilem vitam tenere; scit nec de adversis deiici, nec de prosperis gloriari; novit contra prospera mentem suam in deiectione sternere, novit contra adversa animum ad spem superni culminis exaltare » (S. Gregorius Magnus, Moralia in Iob 1. XX, C. 19, n. 45 ; Migne P.L. 1, 76, col. 146).

Cogitate cum animis vestris vocatos nos esse ad militiam Dei vivi ( Tertullianus, Ad Martyres, c. 3; Migne P.L., 1, col. 6241), ut peccato et morte destructis, veritatis et caritatis, victricia vexilla coruscent. Quocirca unicuique vestrum hortationem S. Ignatii Antiocheni ad S. Polycarpum adhibemus: « Sta firmus ut incus percussa » (Ad Polycarpum, III, 1). Etenim haud erunt magno sine fructu magni a vobis exantlati labores.

Animum Nostrum suavitate quadam perfundi sentimus, cum percipimus almam Dei Matrem ita a vobis et ab ovibus gregum vestrorum adamari, ut hac religione et fiducia nulli cedatis, multos facile superetis. Benigna igitur Virgo e caelo ac propitia Polonos, qui in ipsius fidem confugiunt, respiciat atque, cum ipsis sit praesidium columen decusque, supplicibus invocata votis, Patrona validissima, transferat in laetitiam quod istic nunc gignit timore.

Quo autem sacra saecularia agenda sollemnia uberiorem vobis spiritalium fructuum copiam proferant, id libenter concedimus, ut sacrorum Antistites, quo voluerint, die suetis more ac lege Apostolicam Benedictione cum sacra indulgentia plenaria christifidelibus semel Nostro Nomine et auctoritate impertiri valeat; itemque, ut Poloni, qui, sive in patria sive extra patriae fines degentes, aedem quamlibet sacram hoc tantum anno die anniversario S. Stanislai Martyris in album Sanctorum cooptati visitaverint, sacram plenariam indulgentiam semel suetis condicionibus acquirant.

Nihil reliquum Nobis est nisi ut vobis, dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, ac universis et singulis, istis sacerdotibus, religiosis sodalibus et christifidelibus, praesertim iuventuti, de qua anxia est vestra et parentum cura, Apostolicam Benedictionem impertiamus: haec, paternae caritatis testis, vobis praesentem Dei opem conciliet, deprecante ipso S. Stanislao, qui dilectam et inclitam patriam vestram quemadmodum glorioso decoravit martyrio, ita potentissimo patrocinio suo tutari contendat.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XVI mensis anno MCMLIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XV,
  Quindicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1948 - 1° marzo 1949, pp. 649 - 653
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 A.A.S., vol. XXXXV (1953), n. 10,  pp. 498 - 502.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana