Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

EPISTULA AD REVMUM P. PETRUM ABELLÁN, S.I.,
RECTOREM MAGNIFICUM PONT. STUDIORUM
UNIVERSITATIS GREGORIANAE IN URBE: QUARTO EXPLETO
SAECULO AB EIUSDEM UNIVERSITATIS CONSTITUTIONE
.*

 

DILECTE FILI
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Opportuno sane consilio voluit Pontificia Studiorum Universitas Gregoriana memoriam quarti expleti a sua constitutione saeculi sollemni celebratione frequentique alumnorum et doctorum virorum ex omni gente concursu, renovare, ut debitae primum Deo grates persolverentur pro tot tantisque beneficiis per haec saecula in se collatis, atque ut animorum coniunctio cum antiquis recentibusque alumnis cumque ceteris Academiis et Athenaeis, iis praesertim quae sacros administros instituendos curant, in commune bonum omni ope proveheretur.

Etenim, superiorum temporum res gestas recognescentes, gratos in primis nos esse decet erga Deum, qui iactum medio saeculo decimo sexto a Sancto Ignatio semen ita voluit beneficiorum imbre irrigatum, ut saeculorum decursu quasi alta arbor in dies grandescens, viris recondita eruditione ornatis Ecclesiam Catholicam honestaverit, protulerit praeclara omnis doctrinae monumenta, ac lucem veritatis, alumnis ministris, in caligantem mundum late diffuderit.

Siquidem Gregoriana Universitas quae est « Pontificium disciplinarum ecclesiasticarum Studium generale, proxime subiectum auctoritati ipsius Summi Pontificis, qui eidem moderatur per Sacram Congregationem de Seminariis et Studiorum Universitatibus, rectionem vero et procurationem Societati Iesu commisit » (Statuta, a. 1, § 1), in eum nobilissimum finem est condita « ut esset in Urbe quoddam omnium nationum Seminarium. Ecclesiae continenter suppeditans electam doctorum copiam, qui genuinam Iesu Christi doctrinam Romae e sincerissimis fontibus haustam, una cum reverentia, amore, fidelitate erga Beati Petri Cathedram per totum orbem propagarent atque diffunderent » (Statuta a. I, § 2).

Haec autem et Studiorum et Alumnorum universalitas, haec integra semper erga Sedem Romanam fides, hic spiritus apostolicus in Dei ministris instituendis, eximiae sunt huius Universitatis proprietates, quae cum illam quattuor iam saeculis ornaverint, nostra maxime aetate, Deo favente, decorant.

Enim vero Collegium Romanum, quod Sanctus Ignatius de Loyola humillimis quidem initiis, angusta in domo, sub Capitolino monte inchoaverat anno millessimo quingentesimo quinquagesimo primo, iam post duos annos, cum adhuc sanctus eius conditor viveret, Studium generale factum est, coniunxitque cum liberalibus artibus Philosophiae ac Theologiae disciplinas, quibus, facta a Romanis Pontificibus potestate conferendi gradus academicos aequo iure atque celeberrimae eius aetatis Acaderniae, Parisiensis nempe, Salmanticensis, Lovaniensis, Complutensis, verae Universitatis naturam induit. Additis tandem seriore tempore ex Summorum Pontificum concessu et munere, Facultatibus iuris Canonici, Historiae Ecclesiasticae et Missiologiae, consociatisque a Decessore Nostro fel. rec. Pio XI Pontificiis Institutis Biblico et Orientalium Studiorum, — his tamen proprio iure fruentibus — feliciter evasit, ut eiusdem Decessoris Nostri verbis utamur, « vera, perfecta pleneque ad temporum necessitates accomodata studiorum omnium ecclesiasticorum Universitas » (Pius XI, Motu Proprio « Quod Maxime », 30 Septembris 1927).

Iure igitur meritoque factum est, ut « tot inter Athenaea in hoc christiani orbis centro feliciter erecta vel auspicato erigenda una proprii ac veri nominis Universitas seu omnium sacrarum disciplinarum studium generale et plenius fieret et apertius appareret », sicuti idem Decessor Noster habet in Litteris Apostolicis « Gregorianam Studiorum Universitatem » die XXI mensis Iunii, anno MDCCCCXXXII, quibus Nosmetipsi, eo tempore Cardinalis a publicis Ecclesiae negotiis munere fungentes, nomen subscripsimus, quasque nunc ad Romanam Cathedram evecti libenter confirmamus.

His porro veri nominis Facultatibus, aliae accessere ex Summorum Pontificum voluntate disciplinae in hoc Athenaeo tradendae, ut Schola Theologiae Asceticae, Schola Superior Litterarum Latinarum, Altius pro laicis religionis. Magisterium. Ac praeterea, ex Pontificum hortationibus, qui rerum socialium studium nostra aetate pernecessarium summa cura saepenumero inculcarunt, Institutum Socialium disciplinarum cum Philosophiae Facultate coniunctum, laudabiliter conditum est laetosque iam reddit fructus.

Nec modo Studiorum, verum etiam Gentium Universitas iure optimo potest Gregoriana Universitas appellari. Iam enim a principio ea fuit Sancti Ignatii mens Summorumque Pontificum voluntas, ut Collegium Romanum esset sacrorum administrorum seminarium, in quod adulescentes sacris initiandi ex omni orbe confluerent, ut, ad pietatem informati sacrisque eruditi disciplinis, quae hic didicissent, efficacius deinde in variis gentibus verbo spargerent et exemplo moribusque confirmarent. Itaque brevi factum est, ut studiosa variarum gentium iuventus Romae sua haberet collegia, Universitatis Gregorianae magistris operam datura. Et iam quadraginta clericorum saecularium collegia et octoginta Religiosorum virorum Ordines et Congregationes suos ad hanc Studiorum Universitatem alumnos mittunt instituendos, quae mirabile proinde praebet unius universalisque Ecclesiae Catholicae exemplum. Hoc videlicet praeviderat fel. rec. Gregorius XIII Decessor Noster, cuius nomen accepit haec Studiorum Universitas, quique cum auspicali lapide novi Collegi summa munificentia extruendi, nummi demitterentur voluit, ad rem procusi, et Pontificis propositum hisce insculptis verbis ref erentes : « Collegium Omnium Nationum, Omnium Nationum Seminarium ».

Quam uberes vero fructus ex hac Universitate Studiorum in Ecclesiae bonum expectarentur, satis probarunt assidua et perpetua cura studiumque singulare, quibus statim ab initio Romani Pontifices hoc opus sunt prosequuti. Summa enim cum Apostolica Sede coniunctio et ex vicinitate et ex Magistrorum animis illius studiosissimis orta, de integritate doctrinae deque amore ac fidelitate erga Petri Successores spondebat. Nec decepta est exspectatio; siquidem alumni ex quavis regione, nullo habito religionis discrimine, Romani Collegii auditoria frequentarunt et in patriam dein, studiis peractis, reversi, integram sinceramque catholicae fidei doctrinam praedicarunt, et amorem coniunctionemque cum Sede Apostolica promoverunt fortes ac fideles, fusoque haud raro sanguine consecrarunt.

Non sine ratione igitur Universitas Gregoriana, superiorum temporum monumenta evolvens, patronum suum Robertum Bellarminum delegit, praeclarum illum Ecclesiae Doctorem et Cardinalem quem olim Professorem Rectoremque habuit; cuius ipsum nomen laborem sonat adsiduum Sedique Apostolicae obsequentem ; cuius eximia doctrina et praeclara volumina « De controversiis christianae fidei » novam in re theologica viam aperuerunt iisque omnibus arma validissima pararunt, qui futuri erant post ipsum catholicae fidei assertores.

Bellarminum vero alii secuti sunt huius Athenaei Doctores, qui recondita sua in sacris disciplinis eruditione egregiam dederunt operam Sanctae Sedi, sive in amplissimis gerendis muneribus, sive consultores adiuvando Sacra Ecclesiae Consilia, sive haud parum laboris conferentes ad eius insigniora acta paranda, ut fuerunt Calendarii reformatio a Gregorio XIII confecta, Vaticana Synodus Oecumenica, sollemnes definitiones dogmaticae de Immaculato Beatae Virginis Conceptu, deque eius gloriosa in Caelum Assumptione.

Hanc vero Professorum Alumnorumque in catholica fide tuenda integritatem, eorumque operam Sedi Apostolicae assidue ab iisdem praestitam, numquam Decessores nostri non agnoverunt apertis verbis; quae quidem nunc in memoriam revocantes facimus nostra. Haec siquidem Leo XII in Litteris Apostolicis « Cum multa » die xvit mensis Maii, anno MDCCCXXIV datis, praeteritam recolens aetatem sollemniter asserit: « Cum multa in Urbe hac Nostra fuerint a Summis Pontificibus providentissime constituta, quae ad salutem et commodum Christiani populi maxime pertinent, eminet certe inter ea Romanum Collegium quod religioni et bonis moribus tradendis, ex fel. rec. Gregorii XIII liberalitate, molitione ingenti ac magnificentissima exstructum, insignia semper impensae sollicitudinis paternaeque dilectionis testimonia a Praedecessoribus Nostris omni aetate est promeritum ». Et expleto ab his prolatis verbis saeculo, Decessor Noster fel. rec. Pius XI, haec, quae sequuntur, asserere non dubitavit: « Recolentibus enim Nobis res ab Athenaei restitutione gestas, bene multa occurrunt unde comprobatur talem illius magistros operam Apostolicae huic Sedi per id temporis spatium praestitisse, quae omnem ipsius expectationem abunde compleret » ( Pius XI, Litt. Apost. « Ea inter opera », d. d. V mensis Maii, a. MDCCCCXXIV).

Cum autem idem Decessor Noster Pius XI statuit ut Magnus Cancellarius Pontificiae Universitatis Gregorianae et Pontificiorum Institutorum Biblici et Orientalis cum eadem consociatorum, esset in posterum S. R. E. Cardinalis Praefectus pro tempore Sacrae Congregationis Seminariis et Studiorum Universitatibus praepositae, hoc insigne benevolentiae pignus concessit « singularibus prorsus peculiaris subiectionis ac vigilantiae nexibus attentis, quibus Gregoriana Universitas Apostolicae huic Sedi ita iugiter devincta est atque etiam nunc, si unquam alias, devincitur » (Pius XI, « Gregorianam Studiorum Universitatem », Litt. Apost. d. d. XXI, mensis Iunii, a. MDCCCCXXXII).

Hanc denique peculiarem Sedis Apostolicae potestatem in Universitatem Gregorianam, idem Summus Pontifex Pius XI iterum significavit, eam volens « in Lateranensibus quoque Pactionibus cum Regno Italico initis qua Pontificiam rem agnitam peculiaribusque iuribus ornatam » (Pius XI, «Gregorianam Studiorum Universitatem», d. d. XXI, mensis Iunii, a. MDCCCCXXXII).

Quae clarissima Romanorum Pontificum in Universitatem Gregorianam benevolentiae signa, caelestium donorum pignora ei semper exstiterunt.

Voluit enim Omnipotens Deus ex eius alumnis, tam recte ac Sedis Apostolicae amorem et obsequium informatis, plurimos ex quavis mundi plaga ad episcopale munus evehere; voluit multos, qui ipsi Pontifici Maximo assisterent consilio, in amplissimum ordinem Purpuratorum Patrum cooptare; voluit ex his tredecim ad supremi Pontificatus honores extollere, quorum nomina inter Pontifices praeciariores refulgent: Gregorium XV dicimus, Urbanum VIII, Innocentium X, Clementem IX, Clementem X, Innocentium XII, Clementem XI, Innocentium XIII, Clementem XII, Leonem XIII, Benedictum XV, Pium XI; voluit denique inscrutabili suae Providentiae consilio Nos etiam, qui iuvenili aetate scholas Gregorianas frequentavimus, ad Romanae Cathedrae fastigium perducere.

Ne vero nimii simus in viris illis recolendis, qui spectatae virtutis exemplo enituere, eos saltem Nobis liceat commemorare, qui Sanctorum Caelitum honores habuerunt: Robertum Bellarminum, Camillum de Lellis, Leonardum a Portu Mauritio, Ioannem Baptistam De Rossi, Ioannem Leonardi, Aloisium Gonzaga, Ioannem Berchmans; quibus plurimi addendi sunt in Beatorum numerum relati, qui vel eximia virtutum omnium exercitatione excelluerunt, vel suo purpurati sanguine per vulnera et mortem praeclarum amoris testimonium erga Christum eiusque Ecclesiam dederunt.

Haec igitur maiorum vestrorum praeclara virtutum et doctrinae exempla, vobis, Almae Matris Professores et Alumni, tutum ac gloriosum iter commonstrant, et ad illud pro viribus insistendum vehementer hortantur. Pergatis fovere in vestro Athenaeo studiorum et gentium universitatem, ut eius conditor et Romani Pontifices voluerunt et Universitatis nomen requirit; pergatis tenere perfectissimam doctrinae et caritatis unitatem, eamque perfirmam cum Petri Sede communionem def endere; pergatis apostolicum illum animum excolere et exercere, quo tantum maiores vestri valuerunt. Gloriatur merito Athenaeum vestrum pari semper gressu se doctrinarum progressiones persecutum esse, immutabili veritati mordicus haerens, in veri indagatione numquam iners. Heic longa humaniorum litterarum experientia et usus, mirabilem illum Codicem paravit, seu « Rationem Studiorum », quae fuit per saecula constante fama notissima; heic philosophiam perennem, prudenter ceterarum disciplinarum progressibus aptastis, sancteque servato antiquorum theologorum thesauro, ad studium etiam SS. Patrum, Theologiae Moralis, Sacrorum Canonum, Historiae Ecclesiasticae vos contulistis.

Quare, cum Leo XIII, Decessor Noster imm. mem., innovare voluit Philosophiam et Theologiam per instauratum Angelici Doctoris doctrinae studium, fidissimis eius sectatoribus voluistis annumerari. Sic pariter nostro tempore, cum docendi discendique ratio in sacris disciplinis esset ad novas necessitates amplificanda; aliis institutis magisteriis, quibus apti doctores ad subtiliores amplioresque doctrinas appararentur, novas de altioribus studiis normas condidistis, quas Constitutio Apostolica « Deus scientiarum Dominus » postea confirmavit, et quas vos etiamnunc pergitis cum fide et utiliter servare. Curate igitur ut gloriosa haec a maioribus tradita studiorum ratio maneat incorrupta, et solidas doctrinas tenentes, novos investigationum progressus sollicite persequi ne spernatis.

Hac studiorum amplitudine et apta temporibus accommodatione illecti alumni ex toto Orbe terrarum in posterum etiam, ut fore omnino confidimus, ad vos convenient magno numero, certa spe freti posse se in hac Alma studiorum Matre perfecta illa institutione donari, qua valeant in sua quisque natione apostolicum munus explere. Sentiant, dum vestras scholas frequentant, eam animorum coniunctionem qua voluntates ad idem munus conglutinantur et Ecclesiae unitas per caritatem ad vivum exprimitur. Etenim hac nostra aetate, si alias unquam, consociati conspirantesque singulorum labores, non vero disiuncti, victoriam de hostibus consequentur. Deerit autem, ut probe nostis, et laborum conspiratio et plena certaque victoria, si proelium contra erroris et peccati nequitiam non uno duce Christo et eius in terris Vicario committatur.

Sit denique haec Universitas Studiorum, quae a Magno Pontifice appellata est Gregoriana, reapse semper Pontificia, quod facile vobis erit, cum sitis cum Romana veritatis Cathedra ita propinquitate finitimi, ut ex hoc fonte ipso possitis incorruptam veritatem haurire. Sancti Ignatii, Collegii Romani conditoris ac patris, vestigia sequentes, qui mirabiles illas regulas « ad sentiendum cum Ecclesia » tradidit et sua vita expressit, teneatis firmiter Christi doctrinam, quae integra servatur infallibili Petri Cathedrae Magisterio, integra traditur.

Concedat Deus propitius, ut ex huius Universitatis scholis prodeant in apertum apostolatus campum novae semper sacerdotum turmae, quae cum reconditiore doctrina copulent studium animarum, quae non sibi gloriam conquirant, sed Iesu Christo, et aeternam hominum salutem, nulla habita patriae ratione, nullo praetermisso labore, nulla non fortiter sublata, etiam vitae, iactura.

Concedat et Beatissima Virgo Maria, quam « Sedem Sapientiae » invocatis et Patronam, ut memores beneficiorum et rerum superiore aetate gestarum, traditas vobis a maioribus doctrinas atque virtutes, studium praesertim ac fidem erga Apostolicam Sedem, tanquam gloriosam hereditatem servetis integram iidemque posteris tradatis.

Quarum salutarium rerum sit auspex Nostraeque benevolentiae testi Apostolica Benedictio, quam tibi imprimis, dilecte fili, ac singulis universis Gregorianae studiorum Universitatis moderatoribus, magistris et alumnis paterna caritate impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XII mensis Augusti, anno MDCCCCLIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XV,
  Quindicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1948 - 1° marzo 1949, pp. 661 - 667
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 A.A.S., vol. XXXXV (1953), n. 14,  pp. 658 - 664.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana