Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

EPISTULA DATA DILECTO FILIO ILLUSTRI ET HONORABILI
VIRO ALOISIO EINAUDI ITALORUM REIPUBLICAE PRAESIDI*

 

DILECTE FILI, ILLUSTRIS ET HONORABILIS VIR
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Cum hodie quintus ac vicesimus exeat annus, ex quo in Lateranensibus aedibus pacta conventa inter Apostolicam Sedem et Italorum Nationem feliciter inita fuere, putamus id, quod in fastos referre oportet, et Nostram et eorum omnium, quibus avitae religionis patriaeque concordia in honore est, gratam excitare memoriam. Siquidem per sollemnes eiusmodi pactione et vetus dissidium sanatum est, et res rationesque inter utramque partem compositae, et normae ac principia fuere sancita, quibus Ecclesia et Italiae gens mutua consensione mutuaeque utilitatis incremento inter se continerentur. Hoc igitur rerum adiuncta et tempora, quibus evenit, omnino exsuperat; et auspicalem lapidem esse ac fore opportunum est, firmum quidem et immobilem, quo publicae necessitudines arctiores usque in commune bonum innitantur, quibus Romanus Pontifex et Italorum Natio invicem devinciantur.

Nos quidem ut Te, Illustris et Honorabilis Vir, ita omnes cuiusvis ordinis cives confidimus huius eventus faustitatem eosque sensus, quibus gratulabundi movemur, libenter esse participaturos. De re enim agitur, quae ad populi, imprimis Nobis carissimi, concordiam ac veri nominis prosperitatem summopere confert.

Ut autem aliquid praebeamus, quod amplissimae significationis videatur index et auspex, volumus Tibi ac Nationi, cui digne praees, partem illam Arae Pacis Augustae donare, quae in Museo Vaticano asservatur. Esto huius arae fragmentum illius pacis insigne, quae XXV abhinc annis inter Apostolicam Sedem et Italiam convenit, atque etiam plenissimae illius pacis, quam Divinus Redemptor, concinentibus angelis, hominibus nuntiavit bonae voluntatis (cfr. Luc. 2, 14).

Interea vero caelestium munerum auspicem peculiarisque benevolentiae Nostrae pignus, cum Tibi, Dilecte Fili, Illustris et Honorabilis Vir, tum carissimo Italorum populo perlibenter in Domino Apostolicam Benedictionem impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XI mensis Februarii, anno MDCCCCLIV, Pontificatus Nostri quinto decimo.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XV,
  Quindicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1948 - 1° marzo 1949, pp. 689 - 690
  Tipografia Poliglotta Vaticana.

AAS 46 (1954), p.94-95.

L’Osservatore Romano 12.2.1954, p.1.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana