Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

EPISTULA AD EM.UM P.D. CLEMENTEM S.R.E. CARDINALEM MICARA, EPISCOPUM VELITERNUM EUMDEMQUE
SUMMI PONTIFICIS IN URBE VICARIUM:
OB FELICEM AC SALUTAREM EXITUM ANNI MARIALIS.
*

 

VENERABILIS FRATER NOSTER,
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Cum marialis Annus proxime exeat, quem Encyclicis datis Litteris indiximus (« Fulgens Corona »; A. A. S. 1953 pag. 577 sq.), ut ubique terrarum plenum celebraretur saeculum, ex quo Decessor Noster fel. rec. Pius IX definivit ac sanxit « Beatissimam Virginem Mariam in primo instanti suae conceptionis fuisse singulari Omnipotentis Dei gratia et privilegio, intuitu meritorum Christi Iesu Salvatoris humani generis, ab omni originalis culpae labe praeservatam immunem » (Bulla Dogm. « Ineffabilis Deus », d. VI idus Decemb. a. MDCCCLIV), facere non possumus quin immortales grates agamus Deo, quo donante cernere licuit non modo Romae, in Urbe christiani nominis capite, non modo in catholicarum Nationum urbibus, castellis, pagis, ubicumque viget christiana fides, sed in remotis etiam terris, ubi evangelicae veritatis praecones suo sudore atque interdum suo etiam ipsorum profuso sanguine novos pariunt Iesu Christo filios, impensiorem prorupisse ex animis erga Deiparam Virginem pietatem, incensioresque ad eam elatas fuisse preces. Ac post Deum, gratam voluntatem Nostram iis omnibus testari libet, qui vel sacrorum Antistites, vel sacerdotes, vel e laicorum ordine viri ac mulieres, auctoritate etiam praestantes, auctores fuerunt praecipui ut publicum hoc fidei pietatisque spectaculum mirandum in modum ederetur. Roma, pro certo, ceteris urbibus exemplo fuit; Liberiana praesertim Basilica innumeras vidit multitudines, e longinquis etiam regionibus pio peregrinantium more confluentes ac supplicibus orantes vocibus ; atque adhuc Nostrum grata subit recordatio animum illorum dierum cum Petrianam Basilicam Petrianumque forum prospeximus populi frequentia stipatum, qui una Nobiscum optabat incensas ad Caelum admovere preces. Peculiarique modo in Ecclesiae fastis hora illa memoranda erit, cum priscam Deiparae Virginis imaginem, quae « salus populi Romani » dicitur, ac totius christianae gentis praesidium et salus appellari potest, coram ingenti ovantium concursu, Nobis licuit aurea redimire corona, postquam regalis eius dignitatis festum ubique terrarum celebrandum apostolica auctoritate edixeramus. (cfr. Litt. Enc. « Ad Caeli Reginam », d. d. XI mensis Octob. anno MDCCCCLIV). Neque silentio praeterire volumus amplissimum illum ex omnibus Nationibus congressum, quem Nosmet ipsi radiophonico nuntio auspicati sumus, et in quo tot doctissimi viri, acroasibus habitis pereruditis, mariologicam doctrinam novis argumentis novisque rationibus illustrarunt, ac Beatissimae Virginis Mariae virtutes, laudes ac privilegia praeclaris sententiarum luminibus celebrarunt. Quod autem Romae feliciter evenit id, pro variis rerum locorumque condicionibus, ubique terrarum contigisse novimus, siquidem in singulas sacras aedes, atque in ea praesertim templa, in quibus Deipara Virgo Maria peculiari titulo impensioreque pietate colitur, christianorum multitudines pie religioseque concurrerunt, ac propalam pulcherrimas ediderunt communis fidei communisque erga caelestem Matrem amoris significationes. Haec omnia summo Nobis solacio fuere, eo vel magis quod futurum omnino confidimus ut hi pietatis flores, qui bonorum omnium commoverunt animos, ac suavissimum effuderunt circumquaque odorem, ne in posterum remittant, flaccescant ac decidant, sed virescant adhuc uberesque edant salutis fructus. Cernat, precamur, Beatissima Virgo Maria frequentiorem in dies suas ad aras confluentem populum supplicantem; cernat eum excelsas virtutes suas imitari cotidie libentius efficaciusque; videat eum quam creberrime ad sacramenta rite accedere, quae divinae gratiae sunt fontes, ac praesertim ad Eucharisticam mensam, in qua ipse caelestis vitae Auctor cum hominibus communicatur ; videat denique probandissimum illum maiorum nostrorum morem renovari vel magis vigescere, quo fiat ut, vesperascente caelo, cum occidui diei desierint labores, patres matresque familias, una cum subole cuiusque sua, in convictum domesticum conveniant, atque ante Beatissimae Virginis imaginem positis genibus Marialem coronam alternis vocibus pioque animo recitent. O procul dubio amantissima Mater nostra has orantes una simul familias propitia respiciet; atque ab eis profecto mala omnia, quae vera mala sint, ea potissimum quae domesticae paci avitaeque fidei ac virtuti insidientur, validissimo prohibebit patrocinio suo. Quae quidem avita fides avitaque virtus tempora, quibus vivimus, ut reviviscant cotidie magis omnino postulant. Potestas tenebrarum (cfr. Luc. 22, 53) quae nascentem a Divino Redemptore conditam societatem obscurare, profligare ac restinguere enisa est, hac etiam aetate nostra novis adhibitis opibus potentissimis Dei Ecclesiam insidiose aggreditur. Christiana religio vel palam alicubi impugnatur acerrime, divinis suis proculcatis iuribus suisque sacris Pastoribus in suo obeundo munere praepeditis, in vinculave coniectis, vel per calumnias falsique nominis doctrinas multorum eradicatur ex animis. Fere ubique autem qui ab Ecclesia abalienato sunt animo, innumeris scriptis editis decertare, iisque tamquam aptissimis ad nocendum armis uti consuevere. Hinc volumina laboriosa vel futtiles ephemerides virtuti ludificandae honestandaeque turpitudini composita ac latissime prolata; illinc diariorum volitantes paginae exitiale virus ita diffundunt, ut populi simplicitatem animi et incautam praesertim iuventutem ad malum alliciant, ac nobilissimum scriptorum munus in flagitiosum lucrum convertere videantur ; quibus aliisque de causis vix dici potest quanta labes honestati morum, quantum religionis incolumitati periculum impendeat. Forti igitur animo, vigili mente, omnique ope, ut christianos addecet, hisce malis obsistendum est; nihil profecto, quod ad tantam propulsandam perniciem valeat, neglegendum vel praetereundum est. Ac quandoquidem humanae vires huic efficiendae rei impares sunt, ad illam iterum atque iterum supplicibus precibus est confungiendum, ad quam patres nostri in cuiusvis periculi discrimine auxilium implorantes recurrerunt, ad illam dicimus, quae, angelorum hominumque Regina, tanta deprecatrice apud Deum potentia pollet, Divinique Filii sui Ecclesiam materno patrocinio nullo non tempore tuita est. Quod per Marialem Annum comprecando operandoque tam feliciter factum est, nedum intermittatur, cotidie impensius fiat; idque consociatis precibus contendatur, ut caelestis Mater nostra benignissima pacatiorem melioremque aetatem, veritate, iustitia caritateque auspice, Ecclesiae sanctae, singulis hominibus cunctisque Nationibus amico sinceroque foedere coniunctis, tandem aliquando a Deo impetret. Nos autem cupimus, quemadmodum hunc annum, peculiari modo Beatissimae Virgini dicatum, in Liberiana Basilica incohavimus, ita pariter, fovente Deo, ante sacram Deiparae Virginis imaginem, quae salus populi Romani » iure meritoque invocatur, supplicantes concludere. Ac coram ingenti multitudine, quae procul dubio illuc confluet, cupimus etiam universum hominum genus, peccati vulnere saucium, nimia terrenarum rerum cupiditate disiunctum, ac praesentibus futurisque eventibus perturbatum et anxium, amantissimae Matri nostrae caelestique Reginae iterum consecrare. Nec dubitamus id ipsum, quod Nos, Deo donante, acturi sumus, ubique terrarum quotquot habemus in Christo Fratres et filios libenter una Nobiscum coniunctos, pro sua cuiusque parte, in propriis templis esse facturos. Benigna respiciat singulos universos sollemni ea hora de Caelo Deipara Virgo Maria; idque omnibus concedat, quod tam pulchre, tam elate Claravallensis Doctor S. Bernardus asseverat: « Ipsam sequens non devias, ipsam rogans non desperas; ipsam cogitans non erras. Ipsa tenente non corruis; ipsa protegente non metuis; ipsa duce non fatigaris; ipsa propitia pervenis... » (Homil. super « Missus est » II, n. 17; Migne P. L. CLXXXIII, 71-A). Qua suavissima spe freti caelestium munerum auspicem paternaeque benevolentiae pignus cum tibi, Venerabilis Frater Noster, tum sacrorum Antistitibus universis, cetero clero et christiano populo, iis nominatim, qui sedula diligentique data opera, ad felicem ac salutarem Marialis Anni exitum contulerunt, Apostolicam Benedictionem peramanter in Dominio impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVIII mensis Novembris, Dominica prima Adventus, anno MDCCCCLIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XVI,
  Sedicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1954 - 1° marzo 1955, pp. 491 - 494
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana