Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

EPISTULA AD EMUM ELIAM TIT. S. MARCI,
PRAESB. CARDINALEM DALLA COSTA, ARCHIEPISCOPUM
FLORENTINUM, QUINQUE LUSTRA IMPLETURUM,
EX QUO AD SUPREMUM ECCLESIAE SENATUM COOPTATUS EST.*

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Peragenti tibi propediem quintum ac vicesimum annum, postquam amplissimam Romanae purpurae dignitatem Decessor Noster fel. rec. Pius XI in te collocavit, temperare Nos quidem non possumus, quin gratulationem Nostram ac fervida vota libenti animo declaremus. Nihil est enimvero Nobis gratius iucundiusque, quam fausta eventa laetitiamque eorum adaugere, qui perhonorifico consiliarii adiutorisque munere in universa regenda Ecclesia perfunguntur.

Cognita profecto sunt planeque perspecta tanta erga Ecclesiam promerita, quae inter tot difficultates, tibi acquisivisti in gerendo pastorali munere, hoc haud brevi temporis intervallo, ob infandi praesertim belli vicissitudines, quando caritas et liberalitas tua, quo graviores in dies perampli gregis Florentini necessitates effectae sunt, eo maiore sollicitudine et sollertia eisdem consulere et providere non destiterunt. Illis itaque turbulentissimis annis civili quoque conflictu exasperatis, ipse, curis laboribusque multiplicatis, per Actionis Catholicae potissimum consociationes et opera, omnibus omnia factus es, ut tot aerumnosae iacturae et vulnera belli longe lateque in tua dicione resarcirentur vel quodammodo mitigarentur.

Quare Nos commodam nacti opportunitatem, ob pastorale ministerium tam alacriter fructuoseque gestum vehementer tibi gratulamur, simulque impensa prece Deum benignissimum exoramus, ut corporis tui vires corroborentur animusque saluberrimis donis solaciisque caelestibus repleatur. Quo interea pergrati eventus celebratio christiano populo utilior evadat, tibi ultro potestatem tribuimus, ut, constituta die, Sacro pontificali ritu peracto, adstantibus fidelibus nomine Nostro Nostraque auctoritate benedicat plenariam indulgentiam iisdem proponens, ad Ecclesiae praescripta lucrandam.

Superni denique praesidii in auspicium et praecipui Nostri amoris pignus, Apostolicam Benedictionem tibi, Dilecte Fili Noster, Archiepiscopo Coadiutori tuo, cunctoque clero et populo vigilantiae tuae demandato amantissime in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die IV mensis Martii, anno MDCCCCLVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

PIUS PP. XII


*A.A.S., vol. L (1958), n. 5, pp. 202-203.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana