Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

EPISTULA AD EXCMUM P. D. IOANNEM ALEXANDRUM FLOERSH, ARCHIEPISCOPUM LUDOVICOPOLITANAM:
CENTUM ET QUINQUAGINTA IMPLETIS ANNIS
A CONSTITUTA EADEM ARCHIDIOECESI.*

 

Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Quoniam in rebus naturae et in moralibus institutis Deus est incrementi auctor et dator, congruens est religiosae pietatis officio Ipsi iuges persolvere gratias, ut bonorum fons, qui beneficiorum immemori menti arescit, memori effluere pergat, quin etiam uberior exundet. Hac re tu, Venerabilis Frater, pio et religioso statuisti consilio, extra ordinem sollemni hac gratiarum actione celebrare et ad communem tuam gregisque tui destinare laetitiam recursum diei, qui hoc anno centesimus et quinquagesimus redibit, scilicet Dioecesis istius natalis : enimvero eam immortalis recordationis Decessor Noster Pius VII die VI Idus Aprilis anno MDCCCVIII ecclesiastici iuris legitima forma constituit, pastoralem sedem urbem Bardspolitanam deligens, quam quidem postea hoc in honore Ludovicopolis consecuta est.

Hac data occasione, aeque decorum atque utile est, tuo impulsu et ductu, recoli Archidioecesis istius rerum gestarum memorias, non illaudata maiorum facta relinquere, vestigare consilia et inquirere curas, quibus continuam per seriem sacrorum Antistites elaborarunt, ut catholicae vitae formae aptis temperationis iuncturis et compage struerentur. Nunc autem optatus quidem Nobis locus datur, ut bonae existimationis Nostrae significationem Archidioecesi tuae exhibeamus ac dilaudemus diu impensam operam, ut catholicae Ecclesiae instituta istic solida disciplina constent et nova incepta temporis huius necessitatibus idonea exoriantur; imprimis tibi atque, diligentibus navitatis tuae adiutoribus, sacro clero et christifidelibus praecipuo vertit honori, quod multigenas constituistis vel provexistis scholas. Quod cogitate et pro vide effectum est, id felicioribus usque auctibus crescat, vigescat, floreat.

Tutela et praesidio Beatissimae Virginis Mariae freti, supplices Deo admovemus preces, ut huiusmodi a te instaurata sollemnia istic uberem et durabilem fructum pariant; utriusque militiae clerus numero et excellentia virtutis augeatur; a quovis periculo tuta, firma stent nuptiarum sacramento rata conubia; gravitas et verecundia domesticum exornent convictum ; fides vera, pura conscientia, mens sobria, illabefacta spes Deo vos magis magisque reddat acceptos et hominibus gratos. Haec exoptantes ne tu, Venerabilis Frater, atque Christi oves, quibus moderaris, pignore benevolentiae Nostrae careatis, itemque ut animos vestros huic Petri Sedi obsequentissimos confirmemus, Apostolicam Benedictionem peramanter vobis impertimus.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, die X mensis Martii, anno MDCCCCLXVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

PIUS PP. XII


*A.A.S., vol. L (1958), n. 6-7, pp. 257-258.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana