Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

EPISTULA AD EXCMUM P. D. IOANNEM O'HARA,
 PHILADELPHIENSEM ARCHIEPISCOPUM :
CENTESIMO ET QUINQUAGESIMO REVOLUTO
ANNO AB EADEM ARCHIDIOECESI CONDITA.*

 

Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Praedulci christianae humanitatis nomine praedita, Philadelphiensis Archidioecesis — ut nuper scitu iucundum cognovimus — die VI Idus adventantis mensis Aprilis centesimum et quinquagesimum suum natalem celebrabit ; atque tu, Venerabilis Frater, ob tam fauste redeuntem memoriam, sacerdotes et fideles universos tuae curae concreditos ad pias vocans laetitias, congruentia rei sacra sollemnia es instauraturus.

Quodsi quilibet unus religiosus et bene moratus, ubi accepta a Deo beneficia secum considerat, illud Psaltae : « Laudem Domini loquatur os meum » (Ps. 144, 21), indefatigato repetit studio, multo maior est causa, certis temporibus ex instituto maiorum servandis, cur debita gratiarum actione concelebrentur benefacta caelestia, cum haec magnos coetus hominum affecerint.

Hoc Philadelphiensi ecclesiae feliciter obtigit. Nam annales eius in manus sumentibus manifesto occurrit, quantopere supernae benignitatis dignatio eius primordiis afflaverit, quantopere eius provexerit incrementa. Memoratu prorsus digna est opera, quam multi sacrorum Antistites, saepius arduis difficultatibus coortis, religionis studio incensi impenderunt, ut catholica vita istic aptis instrueretur praesidiis, et in multorum emolumentum insitas virtutis suae, qua nihil salutarius, exsereret vires: inter quos Venerabilis Ioannes Neumann, praesertim ad paroeciales scholas quod attinet, praeclara sibi merita comparavit, vir morum lenitate, sollertia, prudentia adhuc egregiam famam opinionemque assecutus. Haud sterilia vero fructus eius fuerunt exempla.

Praeter alia non exiguo Archidioecesi isti vertit honori, quod in sacris expeditionibus studiosae ab ea curae adhibentur, quas quidem usque sollicitiores optamus, et istinc in dissitas terras ad Christi regnum amplificandum Evangelii praeconum cohors prodivit. Cum autem vos vestraque invisimus oculis Nostris intuiti sumus, Eucharisticas mensas fidelium turbis saepiri et in Deiparam Virginem, matrum omnium optimam semper opiferam, religionem eximiam coli.

Multum cupientes, ut huiusmodi celebranda sollemnia in exemplum te industrium pastorem, atque eos omnes, qui catholica professione censentur, pro Dei gloria ad maiora usque perficienda moveant, incitent, acuant, vos paternis votis hortamur, ut ex ipso nomine, quo vestra Archidioecesis honestatur, magnifice sentiendi et agendi novus vobis aspiret afflatus ; atque idcirco paginam, ubi S. Augustinus caritati tribuit venerandum praeconium, proferimus meditandam : « Quanta est ista? Anima litterarum, prophetiae virtus, sacramentorum salus, scientiae solidamentum, fidei fructus, divitiae pauperum, vita morientium... Sola est quam felicitas aliena non premit, quia non aemulatur, sola est quam felicitas sua non extollit, quia non inflatur. Sola est quam conscientia mala non pungit, quia non agit perperam. Inter opprobria secura est, inter odia benefica est : inter iras placida est, inter insidias innocens : inter iniquitates gemens, in veritate respirans » (2 Sermo CCCL, 3; Migne PL, 39, 1535).

Quo validius salubre hoc mentis vinculum te, Venerabilis Frater, et Christi oves curae tuae commissas Deo in perfungendis officiis iungat, caelestia auxilia adprecamur, atque horum pignus, Apostolicam Benedictionem peramanter vobis impertimus.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, die XII mensis Martii, anno MDCCCCLVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

PIUS PP. XII


*A.A.S., vol. L (1958), n. 6-7, pp. 258-259.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana