Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XII

EPISTULA AD EXCMUM IIS RELIGIOSIS E LUSITANIA,
QUI INTERFUERUNT CONGRESSUI, OLYSIPONE HABITO,
DE RELIGIOSAE PERFECTIONIS STATIBUS.*

 

Dilecti filii, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Pergratus Nobis est, qui Supremi Ecclesiae Pastoris munere fungimur, nuntius allatus, religiosos non paucos sodales Olysiponem conventuros esse ut studiosa debitaque oboedientia optatis ultro respondeant, quae Sacra Congregatio Negotiis Religiosorum Sodalium praeposita, manifestavit. Parique solacio certiores facti sumus ad congressum hunc vestrum digne frugifereque celebrandum assiduis vos precibus impigraque opera vosmet ipsos comparasse. Quamobrem fore omnino confidimus ut consiliis ac propositis vestris uberrima caelestis gratia obsecundet.

Dum in Tagi fluminis ripa, cohortantibus Episcopis vestris, in eo est ut ad finem et culmen perducatur magnum monumentum, Christo Regi sacrum, quod oculis patefiet omnium velut insigne populi Lusitani, qui fidem christianam latius etiam quam imperium dilatavit; vos, religiosi sodales — in urbe quae non modo Lusitaniae caput est, sed eorum quoque populorum, qui non paucas insulas et continentes terras incolentes in eius dicione sunt — conventu isto unum ex efficacissimis adhibetis conatibus ut Christus, primum quidem in vobismetipsis, qui ad christianam contenditis perfectionem, postea vero in gentibus, quae in oris vestris tum metropolitanis tum ultra maria positis commorantur, vincat, regnet, imperet.

Notum ac perspicuum omnibus apparet quam dives et quam praeclara in rebus gestis sit historia Ecclesiae in ipsis Lusitaniae fastis. Quos tamen fastos, quam tamen historiam nemo digne enarrare potest, quin in debita luce ponat quas praecipuas partes habuerint in utraque re Instituta Religiosa, quae dicuntur. Primo quidem Ordines Militum, qui, suorum profuso sodalium sanguine, fines christianae dicionis promoverunt et postea in causa fuerunt cur « nova maria novique caeli » Europae innotescerent. Ordines etiam Monachorum et Mendicantium, qui verbo et exemplo illis principiis, quibus christiani reguntur mores, vitam maiorum vestrorum imbuerunt. Ordines denique Clericorum Regularium, communem operam cum aliis sodaliciis in id alacriter contulerunt ut non solum civium animi litterarum disciplinarumque studio ditarentur, sed etiam ut populi, quos ad orientem et occidentem solem maiores vestri attigerunt, christianam amplecterentur doctrinam. Quis non meminerit, inter praeclaros Ecclesiae viros, Sanctum vestrum Antonium, ex Fratrum Minorum Ordine, qui tot miracula Deo donante patravit, qui titulum Doctoris a Nobis ei datum meruit, et qui hodie in universo terrarum orbe pietate omnium colitur? Neque silentio praeterire volumus Venerabilem Bartholomaeum a Martyribus, ex Ordine Praedicatorum, Archiepiscopum Primatem Bracarensem, validissimum illum propugnatorem et promotorem « Reformationis Catholicae », qui in celebratione Tridentinae Synodi admirabundos omnium ad se attraxit oculos.

Ut nemo valet res Lusitanorum gestas recte exscribere quin narret quas ex illis fecerint, qui statum religiosum enumeratis formis amplexi essent; ita omnino certum esse videtur gesta, quae olim tantam pepererunt gloriam, continuari eo modo non posse, quo historia vestra ab aliis nationibus distinguitur, si ad ea renovanda operam non contulerint suam eiusdem religiosi status sodales, additis etiam aliorum hodiernorum Institutorum sociis. Quod quidem eo clarius patet quo mens altius defigitur in divitiarum illarum consideratione, quibus natio vestra olim locupletabatur. Pollebat enim mirabili vi ut proprium nomen propriamque virtutem ultra remotissima maria propagaret; vitam ducebat in exemplum christianam; notitiis abundabat quae requiruntur ad cultiores colendos mores. Quis non videat ex iis omnibus non pauca periisse, cum per vim, vertente saeculo XVIII, imminutus esset numerus religiosorum praesertim in Sacris Missionibus, cum universi exstincti essent anno MDCCCXXXIV; cum denique fere idem accidisset anno MDCCCCX?

Ad erigendos tamen animos illarum acerbitate rerum afflictos, non defuerunt signa quae ipsam blandam benignamque manum adfuisse testarentur Illius, quam grati nominare soletis « gloriam patriae nostrae, quam millies saluti restituisti ». Ita christianae virtutis studia revixerunt. Et Lusitania, cum octo exirent saecula inde ab initio vitae suae, publice cum Ecclesia reconciliata est, sub cuius patrocinio et tutela olim nata erat. Inter maxima autem bona, quae Ecclesiae et Patriae vestrae ex rato Pacto Convento Missionario obvenerunt, illud merito in memoriam venit quod nemque auctus est numerus Institutorum Religiosorum eorumque qui eis nomen dederunt. Quod quidem duplex augmentum optimum signum esse videtur christianae vitae in pristinum renovatae.

Multa enim Instituta, quorum sodales conventum istum participant, paucis abhinc annis non habebantur. Lusitaniam autem petierunt ut operam conferrent, qua Provinciae, ultra maria sitae, christiana luce collustrarentur.

Agnoscere libet opus missionarium, quod vocant, magis apud vos magisque intellegi et aestimari pluris; atque adeo, ut latius pateat et « secundum scientiam » (Rom. 10, 2; 1 Petr. 3, 7 ) evolvatur, auxilium in eis invenire qui sortes Nationis istius moderantur. Episcopi vestri, perseveranti, qua praestant, magnanimitate, et liberalitate christifidelium adiuti, reficere potuerunt, multiplicare et alere dioecesium seminaria. Iidem quoque non sine gaudio conspiciunt hodie conventum vestrum ; sive qui dioeceses ultra maria habent sitas, quia plerique ex ipsorum adiutoribus ad vestra pertinent Instituta; sive qui in Lusitania, quia vident sub sua tutela veluti vivarium quoddam missionariorum ali, qui aliquando intra vel extra suas dioeceses operam sunt daturi ; omnes vero quia, cum ad ipsos pertineat munus curandi ut propriae oves « vitam habeant et abundantius habeant » (2 Io. 10, 10), vident varia religiosae perfectionis Instituta aptissimas sedes, in quas illi, cum a Spiritu Sancto impellantur, se recipere valeant ut opportunis adhibitis rationibus et opibus religiosae vitae perfectionem adipiscantur.

Quod autem magis interest hoc est : non iis scilicet tantum, qui praesunt, placere Instituta vestra, sed omnes etiam in Lusitania vitam religiosam, quae evangelicae perfectioni acquirendae dicata est, melius cognoscere ac diligere. Nolite igitur timere : pusillus grex vester, Deo favente, uti speramus, et numero et virtute mox augebitur.

Pluries iam locuti sumus de religiosae perfectionis Statibus, iamque aptiores rationes proposuimus, quibus optatam vitae renovationem, hodiernis necessitatibus accommodatam, assequi valeatis. Documenta profecto nostis ab hac Apostolica Sede hac de re data ; eaque procul dubio docili animo ac diligenti cura idcirco perpenditis, ut singula ad effectum deducantur. Satis ergo sit pauca obiter commendare.

Ac primum ii a recto veritatis itinere aberraverint qui Instituta illa vestra, quae iam diu multumque durarunt, praesenti tempore utilitate carere putaverint. Multa sunt apud vos veterum monasteriorum templa, cum adiunctis fere desertis claustris, quae pristinae artis splendore nitent. Nonne tamen, nostris hisce temporibus, similia alibi passim replentur christifidelibus, quin immo nullius religionis viris, qui conveniunt ut ea audiant resonare canticis et ritibus liturgicis splendere, ibi praesertim ubi refloret vita antiquissimorum monachorum?.

Sed « non est abbreviata manus Domini » (Is. 59) et « Spiritus ubi vult spirat » (Io. 3, 8). Itaque decurrentibus saeculis ortae sunt novae religiosae vitae formae « ad consummationem sanctorum... in aedificationem corporis Christi »  (Eph. 4, 12). Vos enim omnes in Ecclesia scholas sanctitatis frequentatis, ab ea ut tales legitime recognitas. Quae ubi desint, vita christiana plenam illam perfectionem nonnisi raro exprimere valet, quae merito ut nota habetur Mystici Corporis Christi in praesenti eius statu. In variis enim religiosae perfectionis Institutis haec christiana vita summopere fovetur, evolvitur, et in sua luce ponitur.

Clerum dioecesanum tum in apostolico munere tum in vita spirituali fraterne adiuvare et laicorum hominum apostolatum magis fovere secundum varias Actionis Catholicae formas, hoc certe opus est, quod novo Spiritus Sancti aifiatui, quo Ecclesia movetur, omnino respondet. Si tamen huiusmodi animorum ardor « secundum scientiam » non sit, atque ita manifestetur ut, sive in sacerdotibus sive in christifidelibus, aestimationem imminuat cleri qui in statibus perfectionis versatur, vel Institutorum religiosae perfectionis laicorum hominum, talis agendi modus procul dubio misere efficere potest, etiamsi optima sint proposita, ut christianorum coetuum vita languescat, quae potius fovenda est multiformi unitate universalique caritate « totius Christi » (Cfr. S. Augustin., Serm. 341; P. L. 39, col. 1499).

Ac praeterea haud parum confert ad vitam christianam in singulis dioecesibus promovendam, Sodalium religiosorum vita virtutum splendore omnibus praelucens, in iis praesertim ubi cura pastoralis animarum ipsis demandatur.

Instituta vestra, etsi antiquissima, non solum utilissima permanent, sed etiam temporum nostrorum necessitatibus optime aptari possunt. Quaenam autem praesentibus necessitatibus accommodata renovatio desideratur?

Ea procul dubio non id tantum postulat ut Sodalitatum Moderatores imperent, ac subditi obtemperent. Sed requiritur etiam talis animorum conformatio tum in praeparatione candidatorum, tum in recta noviciorum institutione, tum denique in professorum vita, ut semper clare luculenterque ea considerentur et perpendantur, quae in Instituto necessaria et immutabilia habeantur, et ea etiam quae nihil sint nisi traditiones aetatis decursu additae et temporum vicissitudinibus aptandae.   

Requiritur igitur ut singula Instituta, praeter principia vitae christianae in religiosae perfectionis usum deducenda, perspectum etiam omnino habeant quid Institutum proprium ab aliis distinguat secundum Conditoris mentem, Ecclesiae auctoritate approbatam. Qui religiosus Sodalis hoc ignoret, is profecto non potest Institutum suum recte, ut oportet, aetatis nostrae necessitatibus aptare.

Quod autem attinet ad traditiones decursu temporum Institutis adiectas, non debent eae in oblivionem tradi hac tantum de causa quod antiquae sunt, tempora autem perpetuo renovantur. Necesse tamen est ut eae ne impediant neve obruant bona maiora, quotiescumque talia reco gnoscantur, atque nova rerum adiuncta id postulent vel novae ecclesiasticae disciplinae normae. Immerito eiusmodi bona pessumdaretis « propter traditionem vestram » (Matth. 15, 3).

Placet in praesens, dilecti filii, quaedam peculiari modo attingere, quae ad apostolatus opera pertinent. In litterarum ludis et scholis iuventuti recte instituendae, in animis christiana virtute conformandis, iisdemque ut oportet moderandis, in indigentibus variis opportunisque modis iuvandis, in Sacris Expeditionibus agendis iisdemque quavis ope provehendis, Religiosae Familiae propria ratione paedagogica, suaque methodo utuntur, quas a suis Conditoribus quasi sacram hereditatem acceperunt, et quae per diuturnum temporis spatium saepe fructus ediderunt uberrimos. Quae omnia divitias Ecclesiae constituunt, quas contemptui haberi non licet.

Debetis quidem prompti paratique esse ad munera difiiciliora obeunda; sed, licet in hoc maximarum causa inveniatur laudum, non tamen ibidem indistincte reponendum est uniuscuiusque Instituti munus. Hoc enim in peculiari tantum fine consistere debet, quem assequendum Apostolica Sedes singulis proposuit.

Nobis bonisque omnibus in votis est ut quam plurimi habeantur qui ad religiosae vitae munus capessendiim divino quodam instinctu ducantur. « Messis quidem multa, operarii autem pauci » (Matth. 9, 37). Impensior fiat apud vos apostolatus ille, qui familiaris dicitur, et qui ab adultis praesertim in Actionis Catholicae coetibus exercetur.

Utinam parentes non solum timorem in hac re deponant, sed exemplo cotidiano vitae christianae efficaciter conferant ad maximum illum quem habere poterunt honorem : filios nempe sacerdotio vel Institutis vitae religiosae dare. Domesticae enim virtutis exempla ita valent ut quodammodo dici possit, prima seminaria primamque noviciorum sedem familias esse.

Ac praeterea condiciones considerandae sunt, quae educationi iuventutis praebentur. Novimus Ecclesiam habere optima educationis instituta, quibus Religiosae feminae moderentur, et hoc tum in Lusitania tum in quibusdam transmarinis Provinciis. Multo minora sunt numero collegia pueris instituendis educandisque. Utinam multiplicentur, non solum eo fine ut augeatur recta christianorum animorum conformatio, sed etiam idcirca quod hac ex re saepenumero oritur, quod olim eveniebat, multos scilicet divina gratia excitari ad sacra capessanda munia, quibus nominatim ad Africam indigetis. Verum utique est non deesse ad hunc finem assequendum plura seminaria, quorum moderatores et magistri pueros hac ratione conformant inde ab elementariis studiis absolutis. Nobis tamen experiundo perspectum est id quod iam assecuti estis non omnino sufficere neque increscentibus necessitatibus respondere. Id autem animadvertendum est : ubi pueri castitate nitent et christianae vitae studio flagrant, ibi non paucos haberi qui ad sacra divino afflatu vocentur, et Dei voci ultro libenterque respondeant. Qui vivendi modus, ut solet, facilius obtinetur in domibus educationis quae Ecclesiae sunt concreditae.

Iure merito gloriae vestrae ducitur olim populos non paucos ad Evangelii lucem esse vocatos. Oportet tamen non id tantum in memoriam revocare sed etiam dare operam sollertem ut condiciones redintegrentur quibus haec gloria etiam atque etiam renovetur; ita quidem ut Lusitania satis muneri facere pergat a Divina Providentia commisso.

Interim autem, quantum in praesentibus rerum adiunctis licet, necesse est eos candidatos studiosissime comparare ad vitam religiosam, qui iam habentur, idque efficere ut ii, qui eandem vitam iam professi sunt, accuratius cotidie rectiusque conformentur ; quod quidem magna et duratura bona in posterum gignet, etsi minus interea hodiernis necessitatibus consulitur.

Haec, in quae incidimus, tempora a vobis religiosos sodales pietate, scientia et virtute praestantes postulant. Non idcirco tamen ut de ipsis magnifice loquantur homines, neque idcirco ut institutum vestrum summis prosequantur laudibus; sed potius ut bonum Ecclesiae foveatur, ita ut si mundus vos laudet, id in Ecclesiae laudem recidat.

Ad nostra usque tempora, Lusitania, « tum eis tum ultra mare posita », non pauca exhibet monumenta, vel a religiosis sodalibus aedificata, vel eis oblata gratae voluntatis ergo, praesertim ad coetus constituendos vitae sive contemplativae sive apostolicae addictos. Quae quidem antiqui aevi molitiones eandem videntur significationem proponere ac Monumentum mox perficiendum, Christo Regi sacrum. Vetera illa aedificia sacra viros vel feminas incolas habuerunt, quos idem excitabat spiritus, quo vos in praesenti conventu ducimini ut viribus omnibus christianum nomen christianaque virtus usquequaque propagentur.

Iesus, Rex vester, et Maria, Regina vestra atque Patrona, vobis singulis vestraeque operae, vestris singulorum Institutis, inceptis, familiis adiutoribusque caelestia uberaque munera impertiant. Quorum quidem munerum sit auspex Nostraeque benevolentiae pignus Apostolica Benedictio, quam vobis singulis universis effusa caritate impertimus.

Datum Roma, apud S. Petrum, die III mensis Aprilis, anno MDCCCCLVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

PIUS PP. XII


*A.A.S., vol. L (1958), n. 6-7, pp. 312-318.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana