Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

MOTU PROPRIO

QUANDOQUIDEM TEMPLUM*

DE PONTIFICIO S. EUGENII INSTITUTO PRO SACRORUM
ADMINISTRIS A SACERDOTIO RECENTIBUS

 

Quandoquidem templum divo Eugenio I dicandum adiectaque domus non multum post temporis, Deo iuvante, iam in promptu erunt — ac libet heic iis omnibus plurimas grates agere, quorum generosae largitati res debetur — cupimus ac volumus ut inibi condatur paroecia, quae iisdem regatur normis ac fruatur iuribus, quibus ceterae almae Urbis paroeciae reguntur ac fruuntur.

Ac praeterea Nobis in animo est aliud etiam in iisdem aedibus constituere, quod confidimus fore Romano clero, Nobis sane carissimo, valde frugiferum.

Sunt enim quaedam ad rei catholicae profectum ita necessaria, ut cum iisdem ipsius Ecclesiae status atque incrementum coniungantur quam maxime. In quibus quidem recta adulescentis cleri institutio ac conformatio ponenda est; quapropter non modo Decessores Nostri, sed sacrorum etiam Antistites in quavis terrarum orbis parte cordi semper habuere peculiares sui officii curas in hac re collocare; idque post celebratam Tridentinam Synodum potissimum effectum est per instituta in singulis Dioecesibus Seminaria, in quibus delecti iuvenes, divino quodam instinctu ad sacerdotalia capessenda munia vocati, rite educarentur.

Quando tamen ex his studiorum domiciliis sacerdotes novensiles proficiscuntur, ut sibi creditum ministerium suscipiant, etsi sunt sacris disciplinis pietatisque fervore praediti, nihilo secius cum saeculi afflatum sentiunt, atque in media rapiuntur aetatis huius nostrae pericula difficultatesque, non raro experiuntur se haud satis esse ad increscentibus populi necessitatibus occurrendum instructi, atque interdum etiam animo concidunt, cum se cernunt non sine proprio discrimine a christianae doctrinae christianaeque virtutis hostibus acerrime impugnari.

Oportet igitur iuvenes a sacerdotio recentes opportunis illis disciplinis ac rebus exerceantur, quibus iisdem opus sit ut novas etiam apostolatus formas, quas nostra induxerit aetas, expedite, apte alacriterque tractare valeant.

Norunt profecto omnes primos potissimum sacerdotii annos, cum sacri administri ex Seminarii claustris in apertum campum prosiliunt, ut quae in scholis didicerint ad rem deducant, peculiarem habere momenti gravitatem, atque interdum etiam non leve discrimen. Ex iisdem siquidem saepenumero pendet futurae eorum vitae cursus, atque adeo eorum morum eorumque sacerdotalis muneris processus. Hac de causa facile cernitur quam opportunum ac prorsus necessarium sit eos in sacrae militiae initio optimos habere duces ac magistros, qui eis non tam doctrinae praeceptis, quam sacerdotalis ministerii exercitatione in exemplum praeluceant.

Id quidem non novum in Ecclesiae annalibus est ; quod Romae S. Philippus Nerius hac in re peregit, quod S. Carolus Borromaeus Mediolani gessit, ac superiore saeculo Augustae Taurinorum S. Iosephus Cafasso « Ecclesiasticum Convictum » moderando obtinuit, id omnibus perspectum est; at multa alia hoc genus opera atque instituta memorari queunt, quae ad optimam sacerdotum conformationem summopere contulerunt.

Haec Nos mature considerantes, cum vehementer cupiamus ut iuvenis Almae Urbis Clerus, qui peculiari modo ac titulo Nobis carissimus est, hisce adiumentis ne careat, optamus ac volumus Pontificium Institutum Romae condere, cui quidem sit gravissima haec causa demandata. Quapropter per has litteras motu proprio datas decernimus aedificia illa, de quibus supra mentionem fecimus, non modo novae paroeciae, sed Pontificio etiam Instituto attribuenda esse, Romano clero novensili hac ratione instituendo.

Haec praeterea, quae sequuntur, statuimus ac decernimus:

I. Pontificii huius Instituti Rector a Nobis Nostrisve Successoribus eligetur, audito Cardinali in Urbe Vicario.

II. Novi Almae Urbis sacerdotes per certum tempus inibi commorabuntur, ut non modo virtute, sed sacro etiam in ministerio exerceantur, peculiarique modo in iis apostolatus formis, quas nostrum invexit saeculum.

III. Addiscent iidem quid nostra tempora postulent, quibus necessitatibus angantur, quae pericula ac discrimina praebeant; atque adeo opportunis omnibus rationibus instruentur, quibus et haec pericula facilius superare, et praesentibus hisce necessitatibus modo aetati nostrae pari actuoseque respondere queant.

IV. Sacris concionibus exercebuntur, impertiendaeque christianae doctrinae institutione; qua de causa in paroeciales aedes statis temporibus se conferent, ubi eorum opera apte utiliterque dirigetur.

V. In gerendis administrandisque paroecialibus officiis sub optimorum magistrorum ductu pariter exercebuntur.

VI. Vitam communem agent, ex qua quidem magnum experientur spiritualis utilitatis profectum. Dum Nos haec decernimus, suavissima spe ducimur fore ut Almae Urbis sacerdotes ex hoc Instituto habeant ut sibi, sacro suo muneri Romanoque populo aptius uberiusque, divina adspirante gratia, prospicere ac consulere queant.

Quod vero a Nobis hisce litteris, motu proprio datis, decretum ac statutum est, id firmum ac ratum esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die II mensis Aprilis, anno MDCCCCXXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XI,
  Undecimo anno di Pontificato, 2 marzo 1949 - 1° marzo 1950, pp. 413-415
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana