Index   Back Top Print


INDEX*

 

TITULUS I

De ritibus orientalibus
(Can. 1-15)

TITULUS II

De personis physicis et moralibus
(Can. 16-37)

CAPUT I — De personis physicis

CAPUT II — De personis moralibus

CAPUT III — De iis quae sunt personis tam physicis quam moralibus communia

TITULUS III

De clericis in genere
(Can. 38-158)

CAPUT I — De clericorum adscriptione alicui eparchiae vel Religioni

CAPUT II — De iuribus et privilegiis clericorum

CAPUT III — De obligationibus clericorum

CAPUT IV — De officiis ecclesiasticis

Art. I — De provisione officiorum ecclesiasticorum

1 — De libera collatione

2 — De electione

3 — De postulatione

Art. II — De amissione officiorum ecclesiasticorum

CAPUT V — De potestate ordinaria et delegata

CAPUT VI — De reductione clericorum ad statum laicalem 

TITULUS IV

De clericis in specie
(Can. 159-526)

PARS I
De suprema potestate deque iis qui eiusdem sunt canonico iure participes
(Can. 162-391)

CAPUT I — De Romano Pontefice

CAPUT II — De Oecumenica Synodo

CAPUT III — De Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus

CAPUT IV — De Curia Humana 

Art. I — De Sacris Congregationibus

Art. II — De Tribunalibils Curiae Romanae

Art. III — De officiis Curiae Romanae

CAPUT V — De Legatis Romani Pontificis

CAPUT VI — De Patriarchis

Art. I — De electione Patriarcharum

Art. II — De iuribus et obligationibus Patriarcharum

Art. III — De privilegiis Patriarcharum

Art. IV — De curia patriarchali

Art. V — De sede patriarchali vacante vel impedita

CAPUT VII — De Archiepiscopis ceterisque Metropolitis

CAPUT VIII — De Synodis patriarchalibus, archiepiscopalibus, provincialibus rituum vel plurium provinciarum

CAPUT IX — De Administratoribus apostolicis

CAPUT X — De Exarchis

Art. I — De Exarchis qui extra patriarchatus praesunt territorio proprio

Art. II — De Exarchis qui praesunt territorio non proprio

1 — De Exarchis apostolicis

2 — De Exarchis patriarchalibus et archiepiscopalibus

PARS II
De potestate episcopali deque iis qui eam participant
(Can. 392-526)

CAPUT I — De Episcopis 

CAPUT II — De Coadiutoribus et Auxiliaribus Episcoporum

CAPUT III — De Conventu eparchiali

CAPUT IV — De curia eparchiali

Art. I — De Syncello et oeconomo

Art. II — De cancellario aliisque notariis et archivo episcopali

Art. III — De examinatoribus eparchialibus et parochis consultoribus

CAPUT V — De consultoribus eparchialibus

CAPUT VI — De Sede impedita aut vacante ac de Administratore eparchiae vacantis

CAPUT VII — De protopresbyteris

CAPUT VIII — De parochis

CAPUT IX — De vicariis paroecialibus

CAPUT X — De ecclesiarum rectoribus

TITULUS V

De laicis
(Can. 527-558)

CAPUT I — De fidelium consociationibus in genere

CAPUT II — De fidelium consociationibus in specie

 

PIUS PP. XII

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE

CLERI SANCTITATE*

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS, CETEROSQUE LOCORUM HIERARCHAS ECCLESIARUM ORIENTALIUM,
PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
DE RITIBUS ORIENTALIBUS, DE PERSONIS PRO ECCLESIIS ORIENTALIBUS.

 

Cleri sanctitati, christifidelium aedificationi totiusque Ecclesiae emolumento ac decori nemo est qui ignoret quantum conferat libens ac studiosa ecclesiasticae et clericalis disciplinae observatio, prouti iam Oecumenica Tridentina Synodus, constantem hac de re Ecclesiae sententiam exprimens, luculenter perdocuit: «Nihil est, quod alios magis ad pietatem et Dei cultum assidue instruat, quam eorum vita et exemplum, qui se divino ministerio dedicarunt cum enim a rebus saeculi in altiorem sublati locum conspiciantur, in eos, tamquam in speculum, reliqui oculos coniiciunt, ex iisque sumunt, quod imitentur. Quapropter sic decet omnino clericos, in sortem Domini vocatos, vitam moresque suos omnes componere, ut habitu, gestu, incessu, sermone allisque omnibus rebus nil, nisi grave, moderatum ac religione plenum, prae se ferant; levia etiam delicta quae in ipsis maxima essent, effugiant; ut eorum actiones cunctis afferant venerationem» [1].

At, vertentibus saeculis, evenit ut in Ecclesiis Orientalibus disciplina deficiens aliquando aut incerta, praesentibus temporibus impar prorsus exstiterit.

Norunt omnes Synodos, sive Oecumenicas, sive particulares alias passim ab Ecclesiis celebratas, hand omisisse idoneas et opportunas praescriptiones de muneribus ac privilegiis sacrorum Antistitum ceterorumque clericorum tradere ad eorum vitam regendam moresque continendos aut corrigendos, si quando abusus irrepserint.

Illae autem praescriptiones cum nec completae nec certae, nedum in unum corpus apte digestae essent, neque clericis ad propriam vitam et actuositatem dirigendam, neque Episcopis ad silos greges gubernandos satis auxilii erant. Quod incommodum aegre iam omnes cleri ordines ferebant, quippe qui sua officia et munera liquide ac certe cognoscere optarent, idque sive ad sui spiritus profectum et animi tranquillitatem sive in commune Ecclesiae bonum.

Ceterum, quamquam nonnullae Synodi aliquid laudabiliter tentarunt ut propriae communitatis studiis in hac re satis facerent, desiderabatur quotidie magis ab Orientalibus Ecclesiis unum ac commune corpus legum ecclesiasticarum, integrum, certum, hodiernis rerum temporumque adiunctis accommodatum atque universale; quod veluti integra certaque ratio disciplinae et auxilium efficax sanctitatis omnibus foret, simulque novum ac praeclarum vinculum coniunctionis inter Orientales omnes Ecclesias constitueret quod sane inceptum nonnisi ab una suprema et universali Romani Pontificis auctoritate eiusque apostolica sollicitudine efficienter et promoveri et sanciri poterat.

Hoc legum corpore edito aliquando et cum Codice Iuris Canonici conlato, magna profecto eluxisset similitudo ac vel etiam aequalitas canonum atque institutorum pro universa Catholica Ecclesia, quae omni tempore et loco, dum legitimos populorum mores et consuetudines servat, simul, providis datis legibus materna sollicitudine contendit ut vividiorem fidem, actuosiorem caritatem fortiusque fidelium cum legitimis sacris Pastoribus omniumque cum Christi Vicario, Romano Pontifice, unionis vinculum efficiat ad maiorem Servatoris Christi gloriam in eiusque mystici Corporis aedificationem.

Consuluimus iam Apostolicis ad hoc datis Litteris disciplinae quae ad matrimonii Sacramentum [2], ad ecclesiastica tribunalia [3], ad religiosum statum et bona temporalia [4] spectat; nunc vero tempos esse duximus indulgendi crebris supplicationibus Nobis allatis a sacris orientalibus Antistitibus atque a Sacra Congregatione pro Ecclesia Orientali, cuius quidem opus ac ministerium haud parvis difficultatibus ob incertam disciplinam detinebatur, ut etiam leges de cleri disciplina publicaremus.

Nos igitur attente et cogitate omnibus in Domino perpensis, motu proprio, certa scientia ac de Apostolicae plenitudine potestatis statuimus ac decrevimus canones ad cleri disciplinam spectantes promulgari quos Pontificium Consilium Orientalium Ecclesiarum Codici Canonici conficiendo paravit.

Qui canones sacris Pastoribus munera et officia, sub Romani Pontificis suprema et plena iurisdictionis potestate exercenda, indicant vel definiunt simulque adhortantur et iuvant ut ipsi, integritate vitae, revera «sal terrae et lux mundi» evadant sintque sui gregis forma et salus.

Memoratu vero dignum prae ceteris videtur patriarchale institutum, quippe quod orientalis ecclesiasticae ordinationis veluti praecipua nota sit. Proprii talis instituti canones, christianae venerandae antiquitatis vestigia prae se ferentes, munera, iura et privilegia iustasque attributiones recensent.

Animadvertatur praeterea canones nonnullos quos praesentes Nostrae Litterae habent, in praecedentibus iam Apostolicis Litteris [5] ob evidentem necessitatem promulgatos inveniri, rubricae cui inserebantur accomodatos, qui quidem canones nunc proprio loco atque in propria ac nativa vi hic referuntur atque a Nobis confirmantur.

Visum est praeterea hisce canonibus de ritibus orientalibus et de ecclesiastica hierarchia tractantibus, canones quoque adiicere, ab eodem Pontificio Consilio paratos, qui ad laicos eorumque in finem sanctitatis et aeternae salutis consociationes spectant.

Cum vero canones de status religiosi disciplina, a Nobis iam promulgati existant universa nunc de Personis canonica disciplina per has Litteras absolvitur.

Canones autem, quos Nos Apostolica auctoritate comprobamus, hi sent, qui sequuntur.

TITULUS I
DE RITIBUS ORIENTALIBUS

Can. 1

§ 1. Orientales ritus, quorum augusta antiquitas et praeclaro est ornamento Ecclesiae omni et fidei catholicae divinam unitatem affirmat, religiose serventur.

§ 2. Patriarchae, Archiepiscopi ceterique Hierarchae studiosissime curent fidelem custodiam et accuratam observationem sui ritus, neque ullam in ritum mutationem induci permittant aut tolerent.

§ 3. Clerici et religiosi omnes, ne quid clericis vel fidelibus diversi ritus suggerere aut suadere audeant quod eorum ritus laudabilium institutorum contemptum aut imminutionem inducere possit.

Can. 2

§ 1. Sacrorum ministrorum suum unusquisque accurate servet ritum in celebratione divinae Liturgiae, in administratione sacramentorum aliorumque sacrorum actione, idque etsi fideles diversi ritus sub administratione habeat.

Can. 1 § 1. — Innocentius III, (in Syn. Lateranen. IV), a. 1215, cap. IV: «Licet Graecos»; litt. Inter quatuor, 2 aug. 1206: «Postulasti postmodum»; S. Leo IX, litt. In terra pax, a. 1053: «Ut enim»; Innocentius IV, ep. Cum to de cetero, 27 aug. 1247; ep. Sub catholicae, 6 mart. 1254, Prooem.; Nicolaus III, instr. Istud est Memoriale, 9 oct. 1278; Leo X, litt. ap. Accepimus nuper, 18 maii 1521; Paulus III, litt. ap. Dudum, 23 dec. 1534; Pius IV, const. Romanus Pontifex, 16 febr. 1564, § V; Clemens VIII, const. Magnus Dominus, 23 dec. 1595, § 10; Paulus V, const. Solet circumspecta, 10 dec. 1615, § 3; Benedictus XIV, ep. encycl. Demandatam, 24 dec. 1743, § 3; ep. encycl. Allatae sunt, 26 iul. 1755, §§ 3, 6-19, 32; Pius VI, litt. encycl. Catholicae communionis, 24 maii 1787; Pius IX, litt. In suprema, 6 ian. 1848, § 3; litt. ap. Ecclesiam Christi, 26 nov. 1853; allocut. In Apostolicae Sedis, 19 dec. 1853; const. Romani Pontifices, 6 ian. 1862; ep. Non sine gravissimo, 24 febr. 1870; Leo XIII, litt. ap. Praeclara, 20 iun. 1894, n. 7; litt. ap. Orientalium, 30 nov. 1804, prooem. — Syn. Armen., a. 1911, 613; Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1895, sect. II, cap. I, art. 1, 8; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. IV, 2; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. III, art. I.

§ 2. — Paulus V, const. Fraternitatis tuae, 24 febr. 1610, §§ 2, 3; Benedictus XIII, litt. ap. Quamquam sollecitudini, 13 aug. 1729; Benedictus XIV, ep. encycl. Demandatam, 24 dec. 1743, § 3; S. C. de Prop. Fide, decr. 2 apr. 1669, II; decr. 15 mart. 1729; (Pro Negotiis Ritus Orientalis), decr. 18 aug. 1913, art. 3 et 17 aug. 1914, art. 3; S. C. pro Eccl. Orient., decr. 1 mart. 1929, art. 3; deer. 24 maii 1930, art. 3. — Syn. Armen., a. 1911, 611; Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. I, art. I, 9; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars I, cap. III, 5; pars II, cap. 1, 2.

§ 3. — S. C. de Prop. Fide (C. G.), 10 mart. 1760. — Syn. Armen., a. 1911, 617.

Can. 2 § 1. — S. C. S. Off., 14 iun. 1843; decr. 6 sept. 1865; S. C. de Prop. Fide (Regulae pro sacerdotibus coptis), 15 mart. 1790, n. VIII; (C. G.), 11 dec. 1838, n. 17-19; decr. 6 oct. 1863, C, a; decr. 6 oct. 1863, B, c; (C. G.), 30 apr. 1866, n. 3. — Syn. Armen., a. 1911, 613, 619, 620; Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. I, art. V, XI, XIII; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. III, art. IX, 1, 2, 6.

§ 2. Ubi plures sunt ritus, suadeatur fidelibus ut proprii Titus ecclesias crebro, diebus praesertim dominicis et festis, adeant, ibique divinis adesse officiis non praetermittant.

Can. 3

Caveant sacri ministri, ne ritus diversitas obstet quominus unitatem servent spiritus in vinculo pacis.

Can. 4

Locorum Hierarchae in eodem territorio iurisdictionem obtinentes, collatis consiliis, unitatem actionis inter diversi ritus clericos foveant, et, viribus unitis, communia adiuvent opera, ad bonum religionis expeditius promovendum et cleri disciplinam efficacius tuendam.

Can. 5

Clerici et religiosi, exempti quoque, operam navantes in locis ubi ritus a proprio diversus unicus est vel ita fidelium numero praevalens ut communi aestimatione unicus censeatur, a loci Hierarcha humus ritus in iis quae sacrum ministerium respiciunt, pendent, eique plene subiiciuntur.

Can. 6

§ 1. Inter varios ritus ad ilium quis pertinet, cuius caeremoniis legitime baptizatus fuit.

§ 2. Si baptismus a ritus diversi ministro vel ob gravem necessitatem cum sacerdos proprii ritus praesto esse non potuit, vel ob aliam iustam causam de licentia proprii Hierarchae, vel ob fraudem collatus fuit, ita baptizatus illi ritui adscriptus habeatur cuius caeremoniis baptizari debuit.

Can. 2 § 2. — S. C. de Prop. Fide, 4 maii 1705; Instr. (ad Del. Ap. Aegypti), 30 apr. 1862.— Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. XII, 4.

Can. 3. — Pius. VI, litt. encycl. Catholicae Communionis, 24 maii 1787; S. C. de Prop. Fide, instr. (ad Ep. Latinum Babylonen.), 23 sept. 1783: «Prorsus». — Syn. Leopollen. Ruthenorum, a. 1891, tit. IX, cap. II, 12.

Can. 4. — Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1900, tit. II, cap. I, § 5.

Can. 5. — Benedictus XIV, ep. encycl. Demandatam, 24 dec. 1743, § 13; instr. Eo quamvis tempore, 4 maii 1745, § 16; Leo XIII, litt. ap. Orientalium, 30 nov. 1894, prooem.; S. C. de Prop. Fide, instr. (ad Ep. Latinum Babylonen.), 23 sept. 1783: «Cum vero»; instr. (ad Del. Ap. Aegypti), 30 apr. 1862, ad 4, 2; decr. 12 sept. 1896.

Can. 6. — Benedictus XIV, const. Etsi pastoralis, 26 maii 1742, § II, n. XI, § VIII, n. VII, VIII, X; ep. encycl. Demandatam, 24 dec. 1743, § 18; const. Praeclaris, 18 mart. 1746; S. Pius X, const. Tradita ab antiguis, 14 sept. 1912, n. VI; S. C. de Prop. Fide, Instr. (pro Graeco-Melehit.), 15 febr. 1742; decr. 6 oct. 1863, C, a; ep. (ad Ep. auxil Strigonien.), 27 apr. 1903, n. 15921. — Syn. Armen., a. 1911, 624.

§ 2. — S. C. de Prop. Fide, ep. (ad Ep. auxil. Strigonien.), 27 apr. 1903, n. 1°, 5°.

Can. 7

Nemo quemvis fidelem, ad alum ritum assumendum, ullo modo inducere praesumat.

Can. 8

§ 1. Nemo potest sine licentia Sedis Apostolicae ad alum ritum valide transire, aut, post legitimum transitum, ad pristinum reverti.

§ 2. Inter causas, ob quas solet concedi transitus ad alium ritum, eminet reditus ad ritum maiorum.

Can. 9

Integrum est mulieri diversi ritus, ad ritum viri, in matrimonio ineundo vel eo durante, transire; matrimonio autem soluto, libere potest proprium ritum resumere.

Can. 10

Si ad alum ritum legitime transeat pater aut, in mixto matrimonio, mater catholica, filii impuberes, ad eundem ritum, ipso iure, transeunt.

Can. 7. — Benedictus XIV, ep. encycl. Demandatam, 24 dec. 1743, §§ 12 e 15; const. Praeclaris, 18 mart. 1746; ep. encycl. Allatae sunt, 26 iul. 1755, § 21; Leo XIII, litt. ap. Orientalium, 30 nov. 1894, n. I; S. C. de Prop. Fide, 28 iul. 1626, n. 2 ad II; 27 mail 1627, n. 17; instr. (pro Graeco-Melchit.), 15 febr. 1746; decr. 6 oct. 1863, A, c. — Syn. Armen., a. 1911, 617.

Can. 8. — Nicolaus V, const. Pervenit, 6 sept. 1448; Benedictus XIV, const. Etsi pastoralis, 26 maii 1742, § II, n. XIII, XIV, § VII, n. XXIV, XXV; const. Praeclaris, 18 mart. 1746; ep. encycl. Allatae sunt, 26 iul. 1755, § 20, 21; Gregorius XVI, ep. encycl. Inter gravissimas, 3 febr. 1832, § 7; Pius IX, litt. ap. Ubi inscrutabili, 3 iul. 1848, § 4; S. Pius X, const. Tradita ab antiquis, 14 sept. 1912; S. C. S. Off., 3 aug. 1639; S. C. de Prop. Fide, 30 nov. 1629; 7 iun. 1639, n. 7; (C. G.), 2 apr. 1669, n. I; instr. (pro Graeco-Melchit.), 15 febr. 1746; (C. G.), 8 mart. 1757; (C. G.), 12 mart. 1759; decr. 20 nov. 1838; Litt. 17 sept. 1842; decr. 6 oct. 1863, A, a, C, d; instr. (ad Del. Ap. Mesopotamiae), 15 iul. 1876; decr. 1 maii 1897, n. 2; ep., 15 iun. 1912. — Syn. Armen., a. 1911, 617, 627; Syn. Alexandria. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. I, art. V, XIX; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. III, art. IX, 8, 18-20.

§ 1 — S. C. de Prop. Fide, ep. (ad Ep. auxil Strigonien.), 27 apr. 1903, n. 1°, 5°.

§2 — Leo XIII. litt. ap. Orientalium, 30 nov. 1894, nn. VII, XI.

Can. 9. — Clemens VIII, instr. Sanctissimus, 31 aug. 1595, § 5:  «Latina uxor»; Benedictus XIV, const. Etsi pastoralis, 26 maii 1742, § VIII, n. IX; Leo XIII, litt. ap. Orientalium, 30 nov. 1894, n. VIII; S. C. S. Off., decr. 26 nov. 1626; 13 febr. 1669; S. C. de Prop. Fide (C. G.), 12 mart. 1759: Cum vero; decr. 19 maii 1759; (C. G.), 25 iul. 1887, ad 2, 4. — Syn. Armen., a 1911, 622; Syn. Alexandria. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. I, art. V, XXIII; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. III, art. IX, 9, 10.

Can. 11

§ 1. Baptizati acatholici ritus orientalis, qui in catholicam Ecclesiam admittuntur, ritum quem maluerint amplecti possunt; optandum tamen ut ritum proprium retineant.

§ 2. Clericus qui potentate delegata baptizatum acatholicum ritus orientalis in aliquem Ecclesiae catholicae ritum, a suo diversum, receperit, Hierarcham ritus assumpti certiorem faciat. Expedit etiam ut, antequam eum recipiat, praedictum Hierarcham consulat.

Can. 12

§ 1. Infidelis catholicam amplectens fidem libere potest ritum eligere.

Can. 13

§ 1. Nisi Sedis Apostolicae rescriptum aliter ferat, transitus ad alum ritum vim habet a momento declarationis factae coram ritus novi proprio Hierarcha vel parocho aut sacerdote ab alterutro delegato et duobus testibus, excepto transitu qui, praemissa mulieris scripta declaratione, fit in matrimonio ineundo.

§ 2. Haec declaratio sine mora in libro baptizatorum signanda est et a parocho novi ritus significanda parocho apud quem baptismus illius qui ritum mutavit, ad normam canonum, adnotandus est, ut in libro baptizatorum de ritus mutatione mentio fiat, et, si agatur de ulteriore transitu, etiam parocho ritus medio tempore assumpti.

Can. 14

Fideles ritus orientalis, Hierarchae vel parocho diversi ritus legitime subiecti, proprio ritui permanent adscripti.

Can. 15

Praescriptis can. 1 § 2, 4, 5, 7, 10, 11 § 2, 13 tenentur clerici et fideles cuiusvis ritus, latinis haud exclusis.

Can. 11. — S. C. de Prop. Fide (C. G.), 1 iun. 1885, ad 2.

§ 1. — Benedictus XIV, ep. encycl. Allatae sunt, 26 Iul. 1755, § 19; S. C. de Prop. Fide, instr. (ad Del. Ap. Mesopotamiae), 15 iul. 1876.— Syn. Armen., a. 1911, 617, 626; Syn. Alexandria. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. I, art. V, XX; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. III, art. IX, 21.

§ 2. — S. C. de Prop. Fide (C. G.), 1 Iun. 1885, ad 3.

TITULUS II
DE PERSONIS PHISICIS ET MORALIBUS

CAPUT I
De personis physicis

Can. 16

§ 1. Baptismate homo constituitur in Ecclesia Christi persona.

§ 2. Persona in Ecclesia Christi omnibus christianorum iuribus fruitur et officiis adstringitur, nisi, ad iura quod attinet, obstet obex ecclesiasticae communionis vinculum impediens, vel lata ab Ecclesia censura.

Can. 17

§ 1. Persona quae duodevigesimum aetatis annum explevit, maior est, firmo iure particulari provectiorem aetatem assignante; infra hanc aetatem, minor.

§ 2. Minor, si masculus, censetur pubes a decimo quarto, si femina, a duodecimo anno completo.

§ 3. 1° Impubes, ante plenum septennium, dicitur infans seu puer vel parvulus et censetur non sui compos; expleto autem septennio, usum rationis habere praesumitur;

2° Infanti assimilantur quotquot usu rationis sunt habitu destituti.

Can. 18

Persona maior plenum habet suorum iurium exercitium; minor in exercitio suorum iurium potestati parentum vel tutorum obnoxia manet, iis exceptis in quibus ius minores a patria potestate exemptos habet.

Can. 16. — Syn. Trident., sess. VII, de baptismo, can. 7, 8, 13, 14; sess. XIV, de poenitentia, c. 2; Eugenius IV (in Syn. Florentin.), const. Exsultate Deo, 22 nov. 1439, § 10; Benedictus XIV, const. Etsi pastoralis, 26 maii 1742, § VII, n. XI; ep. encycl. Inter omnigenas, 2 febr. 1744, § 16; S. C. S. Off., instr. 22 Iun. 1859.

Can. 17. — Benedictus XIV, instr. Eo quanvvis tempore, 4 mail 1745, § 19. — D. 23, 1, 14 in fine; C. 6, 30, 18 pr.

§ 1. — D. 4, 4. 1. 2.

§ 2. — Instit., 1, 22, pr.; C. 5, 60, 3; Basilic., 60, 3, 5.

§ 3. — Inst., 3, 19, 10.

Can. 18. — Instit. 3, 19, 8. 9 et 10; D. 44, 7, 1. 12 et 13; 44, 7, 43; C. 6, 30, 18.

Can. 19

§ 1. Locus originis filii est ille in quo, cum filius natus est, domicilium, aut, in defectu domicilii, quasi-domicilium habebat pater vel, si filius sit illegitimus non legitimates aut postumus, mater.

§ 2. Si agatur de filio vagorum, locus originis est ipsemet nativitatis locus; si de exposito, est locus in quo inventus est.

Can. 20

§ 1. Domicilium acquiritur commoratione in aliqua paroecia ant quasi-paroecia, aut saltem in eparchia; quae commoratio vel coniuncta sit cum animo ibi perpetuo manendi, si nihil inde avocet, vel sit protracta ad decem annos completos.

§ 2. Quasi-domicilium acquiritur commoratione uti in § 1, quae vel coniuncta sit cum animo ibi manendi saltem per maiorem anni partem, si nihil inde avocet, vel sit reapse protracta ad maiorem anni partem.

§ 3. Domicilium vel quasi-domicilium in paroecia vel quasi-paroecia dicitur paroeciale; si autem habeatur tantum in eparchia, non vero in paroecia, vel quasi-paroecia, dicitur eparchiale.

Can. 21

§ 1. Uxor a viro legitime non separata necessario retinet domicilium viri; proprium tamen quasi-domicilium potest obtinere legitime autem separata, in perpetuum vel ad tempos indefinitum, obtinere potest etiam domicilium, amisso domicilio viri.

§ 2. Minor habet domicilium illius cuius potestati subiicitur; egressus infantia, potest proprium quasi-domicilium obtinere.

§ 3. Amens habet domicilium curatoris.

Can. 22

§ 1. Nisi aliud iure caveatur, sive per domicilium sive per quasi-domicilium suum quisque parochum et Hierarcham proprii rites sortitur.

Can. 19. — D. 50, 1, 9; C. 10, 39 (38), 3.

§ 1. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars. II, cap. XIV, 9. - D. 50, 1, 6. 1; 50, 1, 17. 11; 50, 1, 30; C. 10, 39 (38), 4.

Can. 20 § 1. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars II, cap. XIV, 9. — D. 47, 10, 5. 2; 50, 1, 17. 13; 50, 16, 203; C. 10, 40 (39), 2. et 7. 1.

Can. 21 § 1. — D. 5, 1, 65; 50, 1, 32; C. 12, 1, 13; Basilic., 7, 5, 64.

§ 2. — D. 50, 1, 3 et  4.

Can. 22 § 1. — Innocentins III, (in Syn. Lateranensi IV), a. 1215, cap. IX: «Quoniam in plerisque».

§ 2. Deficiente parocho pro fidelibus alicuius ritus, horum Hierarcha designet alias ritus parochum qui eorum curam suscipiat, postquam idem Hierarcha habuerit consensum Hierarchae parochi designandi.

§ 3. Extra territorium proprii rites, deficiente humus ritus Hierarcha, habendus est tamquam proprius, Hierarcha loci. Quodsi plures sint, ille habendus est tamquam proprius, quem designaverit Sedes Apostolica, firmo praescripto can. 260, § 1, n. 2, d.

§ 4. Proprius vagi parochus vel Hierarcha est sui ritus parochus vel Hierarcha loci ubi vagus actu commoratur; deficiente parocho vel Hierarcha sui ritus, serventur normae in §§ 2, 3 statutae.

§ 5. Illorum quoque qui non habent nisi eparchiale domicilium vel quasi-domicilium, parochus proprius est parochus loci in quo actu commorantur.

Can. 23

Domicilium et quasi-domicilium amittitur discessione a loco cum animo non revertendi, salvo praescripto can. 21.

Can. 24

§ 1. Consanguinitas computatur per lineas et gradus.

§ 2. In linea recta, tot sunt gradus quot personae, stipite dempto.

§ 3. In linea obliqua, tot sunt gradus quot personae in utroque tractu, stipite dempto.

Can. 25

§ 1. 1° Affinitas ex digeneia oritur ex matrimonio valido etsi non consummato;

Can. 22 § 2. — Pius IX, allocut. Probe noscitis, 3 iul. 1848; Leo XIII, litt. ap. Orientalium, 30 nov. 1894, n. II ; S. C. de Prop. Fide, 28 aug. 1627; litt. 11 oct. 1780; instr. (ad Ep. latinum Babylonen.), 23 sept. 1783: «Prorsus» et «Si vero»; (C. G.), 29 mart. 1824; (C. G.), 11 dec. 1838, n. 15, 16; instr. (ad Del. Ap. Aegypti), 30 apr. 1862; (C. G.), 1 iun. 1885, ad 4; (C. G.), 25 iul. 1887, n. 4; litt. encycl., 26 febr. 1896; decr. 1 maii 1897; (Pro Negotiis Ritus Orientalis), decr. 18 aug. 1913, art. 22, 23; decr. 17 aug. 1914, art. 18; S. C. pro Eccl. Orient., decr. 1 mart. 1929, art. 19; decr. 24 maii 1930, art. 21, 22. — Syn. Armen., a. 1911, 621, 627; Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. I, art. V, IX; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars II, cap. 1, 5; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. III, art. IX, 17.

§ 3. — Pius IV, const. Romanus Pontifex, 16 febr. 1564, § II; Pius IX, litt. Ubi inscrutabili, 3 iul. 1848, § 3; Leo XIII, lit. ap. Orientalium, 30 nov. 1894, n. IX; S. C. de Prop. Fide, litt. (ad Ep. Strigonien.), 1 oct. 1907, n. 23109. — Syn. Armen., a. 1911, 621, 627; Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. I, art. V, X.

Can. 23. — D. 50, 1, 20.

Can. 24 § 1. — Syn. Armen., a. 1911, 571, 5°; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars II, cap. XI, 8, IV; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. V. art. XV, § 8, n. 10. — D. 38, 10, 9.

§ 2. — Instit., 3, 6, pr. 1, 2, 7; D. 38, 10. 1; D. 38, 10, 10. 9. 10 et 11.

Can. 25 § 1. — Canones Apostolorum, can. 19. — Syn. Armen., a. 1911, 571, 60; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars II, cap. XI, 8, V ; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. V, cap. VIII, I, m) α) γ); a. 1882, tit. IV, sect. I. cap. II. § 17, α) γ); Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. V, art. XV, § 8, n. 12. — D. 38, 10, 4, 3 et 8; 38, 10, 4. 5; 38, 10, 6; 38, 10, 7 et 8; 38, 10, 10 pr.

Can. 25 § 2. — Syn. Trdent., a. 691, can. 54. — Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. V, cap. VIII, I, n, β); a. 1882, tit. IV, sect. I, cap. II, § 17, β).

2° Viget inter alterutrum coniugem et alterius consanguineos; 3° Qua quis linea et quo gradu, alterutrius coniugis est consanguineus, alterius est affinis.

§ 2. 1° Iure particulari, affinitas ex digeneia de qua in § 1, n. 1, oritur etiam inter consanguineos viri et consanguineos mulieris;

2° Ita computatur ut tot sint gradus quot fert summa graduum consanguinitatis quibus uterque affinium distat a coniugibus ex quorum matrimonio affinitas oritur.

§ 3. 1° Iure particulari, affinitas praeterea oritur ex trigeneia seu ex duobus matrimoniis validis, etiam non consummatis, si duae personae matrimonium contrahant: a) cum una eademque tertia persona, soluto matrimonio, una post alteram, aut b) cum duabus personis inter se consanguineis;

2° Affinitatem ex trigeneia contrahunt alteruter coniux cum iis qui sunt, ex alio matrimonio, alterius coniugis affines ex digeneia;

3° Haec affinitas, inter alterutrum coniugem et alterius affines, ita computatur ut qui sunt ex alio matrimonio affines viri ex digeneia, in eodem gradu sint uxoris affines ex trigeneia, et vice versa;

4° Quoties haec affinitas viget inter consanguineos quoque unius et affines alterius coniugis, ita computatur ut tot sint gradus quot fert summa graduum tum consanguinitatis tum affinitatis ex digeneia quibus uterque affinium distat a coniugibus ex quorum matrimonio affinitas oritur.

Can. 26

Personarum in Ecclesia aliae pertinent ad statum clericalem aliae ad laicalem. Tum clerici tum laici possunt esse religiosi.

CAPUT II
De personis moralibus

Can. 27

In Ecclesia, praeter personas physicas, sunt etiam personae morales, publica ecclesiastica auctoritate constitutae, quae distinguuntur in personas morales collegiales et non collegiales.

Can. 26. — Syn. Trident., sess. XXIII, de ordine, can. 4; S. Clemens I, ep. Propter subitas, a. 90-99 (?), c. 40.

Can. 27. — D. 3, 4, 1. pr.; 47, 22, 3.

Can. 28

§ 1. Catholica Ecclesia et Apostolica Sedes moralis personae rationem habent ex ipsa ordinatione divina; ceterae inferiores personae morales in Ecclesia eam sortiuntur vel ex ipso iuris praescripto vel ex speciali competentis Superioris ecclesiastici concessions data per formale decretum ad finem religiosum vel caritativum.

§ 2. Persona moralis collegialis constitui non potest, nisi ex tribus saltem personis physicis.

§ 3. Personae morales sive collegiales sive non collegiales rninoribus aequiparantur.

Can. 29

§ 1. Circa actus personarum moralium collegialium:

1° Nisi aliud expresse iure communi aut particulari statutum fuerit, id vim iuris habet, quod, demptis suffragiis nullis, placuerit parti absolute maiori eorum qui suffragium ferunt, aut post duo inefficacia scrutinia, parti relative maiori in tertio scrutinio; quod si suffragia aequalia fuerint, post tertium scrutiniurn praeses sua auctoritate paritatem dirimere potest, aut, si agatur de electionibus et praeses sua auctoritate paritatem dirimere nolit, electus habeatur antiquior primum sacra ordinatione, dein prima professione, denique senior aetate;

2° Quod autem omnes, uti singulos, tangit, ab omnibus probari debet.

§ 2. Si de actibus personarum moralium non collegialium agatur, serventur normae iuris communis et particularis, quae easdem personas respiciunt.

Can. 30

§ 1. Persona moralis, natura sua, perpetua est; iure tamen exstinguitur si a legitima auctoritate supprimatur, vel si facto per centum annorum spatium esse desierit.

§ 2. Si vel unum ex personae moralis collegialis membris supersit, ius omnium in illud recidit, salvo praescripto § 3.

§ 3. Persona collegialis numero membrorum voce activa fruentium destituta quae ad normam iuris ad actus exercendos requiruntur, speciali curae Superioris ecclesiastici saecularis vel religiosi subditur. Superior, nisi aliud iure communi aut particulari cautum sit, auditis, ad validitatem, membris voce actives fruentibus, actus collegiales supplere debet. Actus vero non collegiales ad quos alicuius collegli interventus, ad normam iuris communis vel particularis, ad validitatem requiritur, confirmatione eiusdem Superioris ad validitatem indigent.

Can. 28. — Pius IX, ep. encycl. Quanta cura, 8 dec. 1864; Leo XIII, ep. encycl. Immortale Dei, 1 nov. 1885; ep. ap. Praeclara, 20 iun. 1894; ep. encycl. Satis cognitum. 29 iun. 1896. — D. 47, 22, 4; 50, 16. 85.

Can. 29 § 1, 1°. — S. C. de Prop. Fide, instr. (ad Patr. et Epp. Graeco-Melehitas), 29 maii 1789, n. 19 in fine. — Syn. Armen., a. 1911, 233. — D. 3, 4, 3 et  4; 50, 1, 19; 50, 17. 160.

Can. 30 § 1. — C. 1, 3, 55 (57). 3.

§ 2. — D. 3, 4, 7. 2; Basilic., §, 2, 107.

Can. 31

§ 1. 1° Nisi aliud iure communi aut particulari cautum fuerit, bona et iura personae collegialis quae membris caret, ad modum patrimonii personae non collegialis, illius Superioris ecclesiastici cura conservari, administrari seu exerceri debent, cui in casu extinctionis de ipsis statuere competit. Superior debet ad normam iuris fideli adimpletioni providere onerum quae ilia bona gravant.

2° Adscriptio membrorum huius personae, salvis normis iuris communis et particularis, ab illo Superiore ecclesiastico fieri potest et, iuxta casus, debet, cui ipsius personae collegialis immediata cura competit. Idipsum servetur si membra quae remanent, adscriptionis peragendae, iure communi aut particulari, incapacia sint.

§ 2. 1° Nominatio rectorum et administratorum personae non collegialis, si ad normam iuris communis vel particularis fieri nequeat, ad immediatum Superiorem ecclesiasticum devolvitur;

2° Eidem Superiori ecclesiastico onus incumbit administrationis ad normam § 1, donec idoneum administratorem nominaverit.

CAPUT III
De iis quae sunt personis tam physicis quam moralibus communia

Can. 32

§ 1. Actus, quos persona sive physica sive moralis ponit ex vi extrinsecus illata, cui ipsa resistere non possit, pro infectis habentur.

§ 2. Actus positi ex metu gravi et iniuste incusso vel ex dolo, valent, nisi aliud iure caveatur; sed possunt ad normam canonum [6], per iudicis sententiam rescindi, sive ad petitionem partis laesae sive ex officio.

Can. 33

Error actum irritum reddit, si versetur circa id quod constituit substantiam actus vel recidat in condicionem sine qua non; secus actus valet, nisi aliud iure caveatur; sed in contractibus error locum dare potest actioni rescissoriae ad normam iuris.

Can. 32. — D. 4, 2. 1. 3 et 4; C. 2, 4, 13; Basilic., 10, 2, 3-4.

§ 2. — D. 4, 2, 5. 6 et 7; 4, 2, 9. pr. et 1; 4, 2, 21. 1; Basilic., 10, 2. 3, 4, 9.

Can. 33. — D. 50, 17, 116. 2; C. 3, 32, 18.

Can. 34

Quodlibet damnum iniuria datum resarciendum est ab eo cuius dolo vel culpa illatum sit.

Can. 35

§ 1. Cum ius statuit Superiorem ad agendum indigere consensu vel consilio aliquarum personarum:

1° Si consensus exigatur, Superior nisi obtinuerit earundem consensum invalide agit;

2° Si exigatur consilium tantum, per verba: cum consilio consultorum, vel auditis consultoribus, aliave similia, non requiritur ad valide agendum nisi ut Superior illas personas audiat; quamvis autem nulla obligatione teneatur ad earum suffragium, etsi concors, accedendi, multum tamen, si plures audiendae sint personae, concordibus earundem suffragiis, deferat, nec ab iisdem, sine praevalenti ratione, suo iudicio aestimanda, discedat;

3° Si requiratur consensus vel consilium non unius tantum vel alterius personae, sed plurium simul, eae personae legitime convocentur, servatis normis can. 104, §§ 3, 4 de convocandis electoribus, et mentem suam manifestent.

§ 2. Si convocandorum, quorum consensus requiritur, quis negligatur, Superior valide agit, sed ad neglecti instantiam debet, probata praeteritione et absentia, a competenti Superiore vel iudice actus irritus fieri, dummodo ad normam iuris constet recursum, saltem intra triduum ab habita notitia de conventu ad exquirendum consensum, fuisse transmissum.

§ 3. Superior pro sua prudentia ac negotiorum gravitate potest personas de quibus in § 1 adigere ad iusiurandum de secreto servando praestandum.

§ 4. Omnes personae quarum consensus vel consilium exquiritur, debent ea qua par est reverentia, fide ac sinceritate sententiam suam aperire.

Can. 36

Praescriptum can. 29, § 1, n. 1, de actibus personarum moralium collegialium, servetur etiam cum de suffragio de quo in can. 35, § 1, n. 3 tum de omni alio suffragio a pluribus sive coniunctim sive disiunctim ferendo.

Can. 37

Circa praecedentiam inter varias personas seu physicas seu morales, salvis normis specialibus quae traduntur suis in locis, serventur normae quae sequuntur:

1° Qui alius personam gerit, ex eadem obtinet praecedentiam; sed qui in Synodis aliisque similibus conventibus procuratorio nomine intersunt, sedent, firmo iure particulari, post personas eiusdem gradus quae intersunt nomine proprio;

2° Cui est auctoritas in personas sive physicas sive morales, eidem ius est praecedentiae supra illas;

3° Inter diversas personas ecclesiasticas quarum nulla habeat in alias auctoritatem: qui ad gradum potiorem pertinent praecedunt iis qui sunt inferioris gradus; inter eiusdem gradus personas sed non eiusdem ordinis, qui altiorem ordinem tenet praecedit iis qui in inferiore sunt positi; si denique ad eundem gradum: pertineant eundemque ordinem habeant, praecedit qui prius est promotus ad gradum; si eodem tempore promoti sint, antiquior sacra ordinatione, nisi ordinatione recentior ordinatus fuerit a Romano Pontifice; et si eodem tempore ordinem receperint, senior aetate;

4° In praecedentia diversitas ritus non attenditur;

5° Inter varias personas morales eiusdem speciei et gradus, illa praecedit quae est in pacifica quasi-possessione praecedentiae et, si de hoc non constet, quae prius in loco, ubi quaestio oritur, erecta est; inter sodales vero alicuius collegii, ius praecedentiae determinetur ex propriis legitimis statutis; secus ex iure particulari, quo deficiente, ex praescripto iuris communis;

6° Hierarchae est in sua eparchia statuere praecedentiam inter suos subditos, ratione habita principiorum iuris communis, legitimarum eparchiae consuetudinum et munerum iis commissorum; et omnes de praecedentia controversias, etiam inter exemptos, quatenus ii collegialiter cum aliis procedant, componere in casibus urgentioribus, remoto omni recursu in suspensivo, sed sine praeiudicio iuris uniuscuiusque;

7° Circa personas quae ad Domum Summi Pontificis pertinent, praecedentia moderanda est secundum peculiaria privilegia, regular et traditiones eiusdem Domus.

Can. 37, 1°. — Syn. Trullan., a. 691, can. 7. — Syn. Armen., a. 1911, 229.

Can. 37, 2° — Syn. Nicaen. I, a. 325, can. 18.

3°. — V. fontes ad 10, 2°

4°. — Gregorius XV, litt. ap. Exponi nobis, 20 mar. 1623, nn. 1, 2; S .C. de Prop. Fide, 30 maii 1629; 13 iul. 1629, n. 27; decr. 6 oct. 1863, E, g. — Syn. Armen., a. 1911, 628. 7°. — Benedictus XIV, const. Etsi pastoralis, 26 maii 1742, § IX, n. XVII; S. C. de Prop. Fide, litt. 15 iun. 1867.

TITULUS III
DE CLERICIS IN GENERE

Can. 38

§ 1. 1° Qui divinis ministeriis, per sacrum ritum in propria disciplina receptum, mancipati sunt, clerici dicuntur;

2° Clerici ex divina institutione a laicis distinguuntur.

§ 2. Non sunt omnes in eodem grade, sed inter eos ecclesiastica hierarchia est in qua alii aliis subordinantur.

§ 3. Ex divina institutione ecclesiastica hierarchia ordinis constat Episcopis, presbyteris et ministris; hierarchia iurisdictionis constat pontificatu supremo et episcopatu subordinato; ex Ecclesiae autem institutione alii quoque gradus accessere.

Can. 39

Qui in ecclesiasticam hierarchiam cooptantur, vel, cooptati, ad altiorem eiusdem hierarchiae gradum promoventur, non ex populi vel potestatis saecularis consensu aut vocatione adleguntur vel promoventur; sed in gradibus potestatis ordinis constituuntur sacra ordinatione; in supremo pontificatu, ipsomet iure divino, adimpleta condicione legitimae electionis eiusdemque acceptationis; in reliquis gradibus iurisdictionis, canonica missione.

Can. 40

In iis  ritibus in quibus admittuntur clerici ad subdiaconatura et ad maiores ordines non ascensuri, iidem clerici reguntur tantum iure particulari.

Can. 38 § 1, — Syn. Trident., sess. XXIII, de ordine, can. 4; S. Clemens I, ep. Propter subitas, a. 90-99 (?), c. 40.

§ 2. — Syn. Trident., sess. XXIII, de ordine, can. 2, 4, 6, 7.

§ 3. — Syn. Trident., sess. XXIII, de ordine, C. 2, 4, can. 6, 7; Syn. Vatican., sess. IV; S. Clemens, litt. Propter subitas, a. 90-99 (?): «Apostoli nobis», c. 40; Professio fidei (in Syn. Lugdunen. II) a Michaele Palaeologo Gregorio X oblata, a. 1274; Benedictus XII, a. 1341, prop. 84. 85, Armenorum, damn.; Eugenius IV (in Syn. Florentin.), const. Laetentur caeli, 6 iul. 1439, § 8; Gregorius XIII, const. Sanctissimus, a. 1575, Professio fidei Graecis praescr.; Benedictus XIV, const. Etsi pastoralis, 26 maii 1742, § 1, n. VI; ep. Nuper ad nos, 16 mart .1743, Professio fides Maronitis praescr.; Pius IX, ep. encycl. Amantissimus, S apr 1862; litt. ap. Reversurus, 12 iul. 1867; Leo XIII, ep. encycl. Satis cognitum, 20 iun. 1896; S. Pius X, litt. encycl. Pascendi, 8 sept. 1907. — Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VII, art. I, De gradibus praelatorum characterem episcopalem habentium.

Can. 39. — Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, actio X, can. 12; Syn. Trident., sess. XXIII, de ordine, c. 4, can. 7; S. Pius X, litt. encycl. Pascendi, 8 sept. 1907. — S. Tarasius CP., ep. episcopis Siciliae.

Can. 40. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. I, 2; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VI, art. I, 1.

Can. 41

§ 1. 1° Patriarcha titulo praelatitio, honoris causa, condecorare potest, firmo can. 260, § 1, n. 3, presbyteros sui ritus virtute et doctrina praestantes, qui tamen suis insignibus et privilegiis uti non possunt extra patriarchatus, nisi apt Patriarcham comitentur vel eiusdem personam sustineant in Synodis aliisve sollemnitatibus, aut consensum Hierarchae loci obtinuerint;

2° Haec potestas competit Episcopis quoque pro suo cuiusque territorio ad normam n. 1, firmo praescripto § 2, et iure particulari quo haec potestas, etiam quod attinet ad clericos saecularis, Patriarchae reservetur.

§ 2. Religiosi extra proprias domos officio exercentes augeri non possunt titulis sui ritus dignitatum nisi Patriarcha, audito Superiore, consensum dederit. Cessante officio, cessat, nisi aliter ferant liturgicae leges, etiam dignitatis titulus.

§ 3. Circa privilegia et insignia quae titulis de quibus in § 1 adnexa stint, servetur ius particulare.

Can. 42

§ 1. Patriarcha et Episcopi, act normam can. 41, titulo praelatitio, honoris causa, condecorare possunt, de consensu tamen:, in scriptis dato, ipsorum Hierarchae, presbyteros alienae eparchiae, diversi quoque ritus, latino excepto.

§ 2. Hi tituli praelatitii facilitates baud ferunt quae iisdem titulis in ritu concedentis adnexae sunt, sed tantum tribuunt ins deferendi liturgica honoris insignia in liturgicis caeremoniis ritus eiusdem concedentis.

Can. 41. — S. C. pro Eccl. Orient., 10 ian. 1929. — Syn. Armen., a. 1911, tit. II, cap. IX, De Chorepiscopis; cap. XII, De doctoribus minoribus, maioribus et mitratis; Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1895. sect. II, cap. III, art. VII, § 1, 7; § 6, 3, IX; sect. III, cap. IV, art. III, De Archidiacono; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars II, cap. XIV, 43-45 et 48; pars III, cap. III, 3, II-III et 4; pars IV, cap. I, 15; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1883, cap. V, art. XIII, § 1, 8; § 7, De benedictione Archidiaconi; § 9, De benedictione Periodeutae at Chorepiscopi; cap. VI, art. VIII, 6; cap. XI, De officiis Vicarii Generalis, Chorepiscopi, Periodeutae at Parochi; art. II, De Chorepiscopo et Periodeuta.

§ 1, 20. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1730, pars III, cap. III, 4, III.

Can. 42. — S. C. pro Eccl. Orient., 10 ian. 1929. — Syn. Armen., a. 1911, tit. II, cap. IX, De Chorepiscopis; cap. XII, De doctoribus minoribus, maioribus et mitratis; 724; Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. III, art. VII, § 1, 7; § 6, 3, IX; sect. III, cap. IV, art. III, De Archidiacono; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars II, cap. XIV, 43-45 et 48; pars III, cap. III, 3, 4, II; pars IV, cap. I, 15; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. V, art. XIII, § 1, 8; § 7, De benedictione Archidiaconi; § 9, De benedictione Periodeutae at Chorepiscopi; cap. VI, art. VIII, 6; cap. XI, De officii Vicarii Generalis, Chorepiscopi, Periodeutae at Parochi; art. II, De Chorepiscopo et Periodeuta.

§ 2. — S. C. pro Eccl. Orient., resp. 11 iun. 1940.

Can. 43

Circa Romani Pontificis Familiares, sive praelati titulo gaudeant, sive non, standum privilegiis, regulis et traditionibus Domus eiusdem Summi Pontificis.

CAPUT I
De clericorum adscriptione alicui eparchiae vel Religioni

Can. 44

Quemlibet clericum oportet esse vel alicui eparchiae vel alicui Religioni adscriptum, firmo can. 52.

Can. 45

Per sacrum ritum, quo quis clericus fit, clericus adscribitur eparchiae pro cuius servitio promotus fuit.

Can. 46

§ 1. Per sacrum ritum quo religiosus, etiam professes ad tempus in monasteriis aut in Ordinibus vel Congregationibus in quibus emittuntur vota perpetua [7], clericus fit, religiosus suae Religioni qua clericus adscribitur.

§ 2. Clericus in Religionem legitime receptus, votis ad tempus adstrictus, etsi suae eparchiae maneat adscriptus, Superiori religioso qua clericus subiicitur. Emissa autem professione perpetua vel elapso sexennio a prima professione in Religione sine votis perpetuis [8], propriam eparchiam amittit.

§ 3. Salvis iuris praescriptis de religiosis clericis subdiacono inferioribus a Religione dimissis [9], religiosus clericus subdiacono inferior, qui ad normam § 1, suae Religioni, qua clericus, adscriptus est, si Religionem relinquat, nisi ab aliquo Hierarcha benevolo receptore propriae eparchiae adscribatur, ipso iure e statu clericals decidit.

Can. 43. — S. C. Coeremonialis, deer. 30 nov. 1880.

De clericorum adscriptione... — Syn. Nicaen. I. a. 325, can. 15. — Syn. Armen., a. 1911, 736.

Can. 44. — Syn. Chalcedouen., a. 451, can. 6, 10, 20; Syn. Nicaen. II, a. 787, can. 15. — Syn. Carthaginen., a. 419, can. 93. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. III, art. VII, § 4, V; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars II, cap. XIV, 12 et 17; Syn. Sciarfen. Syrorum, 1888, cap. V, art. XIII, § 3, n. 1, VI.

Can. 47

Praeter casum de quo in can. 49 et casum receptionis, ab Hierarcha benevolo [10], religiosi in subdiaconatu vel in maiore ordine constituti qui propriam eparchiam ad normam can. 46, § 2 non amiserit, ut clericus alienae eparchiae valide adscribatur, a suo Hierarcha obtinere debet litteras ab eodem subscriptas dimissionis perpetuae et absolutae; et ab Hierarcha alienae eparchiae litteras ab eodem subscriptas adscriptionis pariter perpetuae et absolutae.

Can. 48

Clericum adscribere alicui eparchiae vel ex aliqua eparchia dimittere valide nequeunt:

1° Syncellus sine mandato speciali;

2° In patriarchatibus, Administrator patriarchatus ad tempus constitutes, sine consensu Synodi permanentis, Exarchus patriarchalis et Administrator eparchiae vacantis, sine consensu Patriarchae;

3° Extra patriarchatus, Exarchus archiepiscopalis sine consensu Archiepiscopi, Administrator eparchiae vacantis, nisi post annum a vacatione sedis episcopalis et de consensu consultorum eparchialium.

Can. 49

Clericus, qui ab Hierarcha alienae eparchiae quodvis beneficium residentiale obtinuerit cum consensu sui Hierarchae in scriptis dato, vel cum licentia ab eodem in scriptis concessa ex eparchia discedendi in perpetuum, ipso iure censetur dimissus a sea eparchia et adscriptus alienae eparchiae.

Can. 50

Dimissio ex aliqua eparchia fieri nequit sine iustis causis, et effectum non sortitur, nisi secuta sit adscriptio alii eparchiae, cuius Hierarcha de eodem priorem Hierarcham quantocius certiorem reddat.

Can. 51

Hierarcha suae eparchiae alienum clericum ne adscribat, nisi:

1° Necessitas aut utilitas eparchiae id exigat, et salyis iuris praescriptis circa canonicum ordinationis titulum;

2° Ex legitimo documento sibi constiterit de obtenta legitima dimissione ex eparchia, et habuerit praeterea a curia dimittente, sub secreto, si opus sit, de clerici natalibus, vita, moribus ac studiis opportuna testimonia, praesertim si adscribendus sit clericus diversae linguae vel nationis; Hierarcha autem dimittens, graviter onerata eius consciuntia, advigilare debet ut testimonia sint veritati conformia;

3° Clericus scripto declaraverit se in perpetuum novae eparchlae servitio velle addici ad normam canonum.

Can. 47. — Syn. Nicaen. II, a. 787, can. 10; S. Leo M., litt. Grato animo, 6 ian. 446; litt. Quanta fraternitati, a. 446: «Alienum clericum». — Syn. Carthaginen., a. 419, can. 58; Syn. Trullan., a. 691, can. 17. — Syn. Armen., a. 1911, 541; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. IV, 24; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. IX, art. I, 16; cap. XI, art. III, 5, X.

Can. 49. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. IV, 24.

Can. 52

Si, iure particulari ita ferente, clerici adscribantur non certae eparchiae sed ipsi patriarchatui eorundem tum adscriptioni tum e patriarchatu dimissioni applicentur praescripta can. 44-54.

CAPUT II
De iuribus et privilegiis clericorum

Can. 53

Soli clerici possunt potestatem sive ordinis sive iurisdictionis ecclesiasticae et beneficia ac pensiones ecclesiasticas obtinere.

Can. 54

Omnes fideles debent clericis, pro diversis eorum gradibus et muneribus, reverentiam, segue sacrilegii delicto commaculant, si quando clericis realem iniuriam intulerint.

Can. 55

§ 1. Clerici in omnibus causis sive contentiosis sive criminalibus apud iudicem ecclesiasticum conveniri debent, nisi aliter quod attinet ad particularia loca legitime provisum fuerit, firmo praescripto § 2.

Can. 52. — Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. XI, art. III, 3.
De iuribus et privilegiis clericorum. — S. C. S. Off. (Mission. Arcipelagi), 3 aug. 1039, n. 1-2; S. C. de Prop. Fide, 30 apr. 1624, n. 6; 29 ian. 1677, n. 14. — Syn. Armen., a. 1911, tit. V, cap. IV, De iuribus et privilegiis clericorum.

Can. 53. — Syn. Tridentin. sess. VII, de Sacramentis in genere, can. 10; sess. XIV, de poenitentia, c. 6, can. 10; sess. XXIII, de ordine, c. 4, can. 7; sess. XXIV, de ref., c. 12; S. Hormisdas, litt. Lectis litteris, 10 febr. 518. — Syn. Trullan., a. 691, can. 64.

Can. 54. — Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 14; Paulus V, const. Fraternitatis tuae, 24 febr. 1610, § 5.— Canones Apostolorum, 56; Syn. Laodicen., a. 347/381, can. 20. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. III, art. VII, § 7, I; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. I, 17, 18; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VI, art. I, 4; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. X. — C. 1, 3, 32 (33), 6.

Can. 55. — Syn. Carthaginen., a. 419, can. 107. — C. 1, 4, 13 ; Nov. 83, praef.

§ 1. — Syn. Chalcedonen., a. 451, can. 9; Leo XIII, ep. encycl. Immortale Dei, 1 nov. 1885; S. C. S. Off. (Mission. Arcipelagi), 3 aug. 1639, ad 2. — Syn. Antiochen., a. 341, can. 12; Syn. Carthaginen., a. 419, can. 15. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. III, art. VII, § 7, II; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. I, 18; Syn. Sciarfen. Syrorum, 1888, cap. VI, art. I, 4.

§ 2. Apud iudicem laicum conveniri nequeunt:

1° Sine licentia Sedis Apostolicae: Patres Cardinales, Legati Romani Pontificis, Patriarchae, Archiepiscopi; ob negotia ad ipsorum officium pertinentia, Officiales maiores Romanae Curiae, Administratores apostolici et Visitatores apostolici; extra patriarchatus Episcopi etiam titulares, Exarchi cum territorio proprio, Exarchi apostolici, Administratores eparchiarum vacantium, firmo praescripto n. 3, supremi Religionum iuris pontificii Moderatores et Superiores monasteriorum sui iuris exemptione pontificii fruentium;

2° Sine licentia Patriarchae: Episcopi, etiam titulares, Exarchi patriarchales, Syncelli Patriarchae, Administratores eparchiarum vacantium, Delegati Patriarchae ob negotia ad ipsorum munus pertinentia, supremi Moderatores Religionum iuris pontificii vel patriarchalis, et Superiores monasteriorum sui iuris exemptorum;

3° Sine licentia Archiepiscopi, Exarchi archiepiscopales et Administratores eparchiarum vacantium;

4° Sine licentia Hierarchae loci in quo causa peragitur, ceteri privilegio fori gaudentes, quam tamen Hierarcha, praesertim cum actor est laicus, ne deneget sine iusta et gravi causa, tum maxime cum controversiae inter partes componendae frustra operam dederit.

§ 3. Si nihilominus ab eo qui nullam habuerit licentiam, conveniantur, possunt, ratione necessitatis, ad vitanda maiora mala, comparere, certiore tamen facto Superiore a quo licentia obtinenda fuisset.

Can. 56

Clerici omnes ab onere militiae itemque a muneribus et publicis civilibus officiis a statu clericali alienis immunes sunt.

Can. 57

Clericis qui creditoribus satisfacere coguntur, salva sint quae ad honestam sui sustentationem, prudenti ecclesiastici iudicis arbitrio, sunt necessaria, firma tamen eorundem obligatione creditoribus quamprimum satisfaciendi.

Can. 58

Memoratis privilegiis clericus renuntiare nequit; sed eadem amittit, si ad statum laicalem reducatur aut privatione perpetua iuris incluendi habitum ecclesiasticum plectatur, ad normam can. 157, § 1; recuperat vero, si haec poena remittatur aut ipse rursus inter clericis admittatur. Privilegia vero suspenduntur si clericus privetur ad tempus iure deferendi habitum ecclesiasticum.

Can. 56. — Syn. Chalcedonen., a. 451, can. 7. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. III, art. VII, § 7, III. — C. 1, 3, 2. et 6; Nov. 123, 6 pr.

Can. 59

§ 1. Curet Hierarcha ut in sua eparchia habeatur pecuniae summa pensionibus solvendis destinata, ad sublevandos parochos aliosque clericos saeculares eparchiae, qui, viribus deficientes, officiis obeundis impares exsistunt.

§ 2. Ad hanc pecuniae summam constituendam et augendam conferre debent domus seu mensa episcopalis, paroeciae vel quasi-paroeciae, singuli eparchiales consultores, parochi, vicarii paroeciales et, si statuta eparchialia ita ferant, ceteri clerici eparchiae adscripti.

§ 3. Hierarchae plures, in finem de quo in § 1, inter se convenire possunt pro clericis omnium suarum eparchiarum.

CAPUT III
De obligationibus clericorum

Can. 60

Clerici debent sanctiorem quam laici vitam interiorem et exteriorem ducere iisque virtute et recte factis in exemplum excellere.

Can. 61

Curent locorum Hierarchae ut clerici omnes:

1° Poenitentiae sacramento frequenter conscientiae maculas eluant;

2° Quotidie per congruum tempus veritates fidei, mysteria vitae Domini nostri Iesu Christi, obligationes proprii status meditentur; Christum Dominum in divina Eucharistia praesentem adorent, Deiparam Virginem receptis ab Ecclesia orationibus colant, conscientiam suam discutiant et Sacram Scripturam Veteris et Novi Testamenti assidue legant.

Can. 60. — Syn. Trident., sess. XIV, de ref., prooemium; sess. XXII, de ref., c. I; sess. XXIII, de ref., c. 11, 13; sess. XXV, de ref., c. 1, 14; Pius IX, ep. encycl. Amentissimus, 8 apr. 1862; Pius XI, litt. encycl. Ad catholici Sacerdotii fastigium, 20 dec. 1935, II; S. C. de Prop. Fide (Regulae pro sacerdotibus coptis), 15 mart. 1790, n. XX; instr. (ad Archiep. Fagarasien. et Alba-Iulien.), 24 mart. 1858. — Canones Apostolorum, 27; S. Tarasius CP., ep. Episc. Siciliae. — Syn. Armen., a. 1911, tit. V, cap. II, De vita et honestate Clericorum; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. I, 14; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. IX, cap. II, 1; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. IV; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VI, art. II, De honestate clericorum in genere; art. V, 3.

Can. 61. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. III, art. VII, § 6, 1, I; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. VII, cap. VI, 8; tit. IX, cap. II, 18; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VI, art. V, 2.

1°. - S. C. de Prop. Fide, deer. 13 apr. 1807, n. XIV. — Syn. Armen., a. 1911, 474; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. III, § 5.

2°. — Benedictus XIV, const. Etsi pastoralis, 26 maii 1742, § VI, n. I; Pius XII, Litt. encycl. Divino afflante Spiritu, 30 sept. 1943. — Syn. Armen., a. 1911, 429; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. VII, cap. II; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. IX, cap. II, 16, 17; cap. III, De scientia sacerdotum, 4.

Can. 62

§ 1. Omnes presbyteri saeculares debent tertio saltem quoque anno recollectioni spirituali, per tempus a proprio Hierarcha determinandum, in pia aliqua religiosave domo ab eodem designate vacare; neque ab iis quisquam eximatur, nisi in casu singulari, iusta de causa ac de expressa eiusdem Hierarchae licentia.

§ 2. Eadem obligatione tenentur etiam diaconi ad presbyteratum non promovendi.

Can. 63

Omnes clerici, praesertim vero presbyteri, speciali obligatione tenentur suo quisque Hierarchae reverentiam et obedientiam exhibendi. Meminerint autem Hierarchae se esse patres, non dominos; paterno idcirco affectu clericos prosequantur.

Can. 64

Quoties et quandiu id, iudicio proprii Hierarchae, exigat Ecclesiae necessitas, clericis, nisi legitimum impedimentum excuset, suscipiendum est ac fideliter implendum munus quod ipsis fuerit ab eodem commissum.

Can. 65

§ 1. Clerici studia, praesertim sacra, recepto sacerdotio, ne intermittant; et in sacris disciplinis solidam illam doctrinam a maioribus traditam et communiter ab Ecclesia receptam sectentur, devitantes profanas vocum novitates et falsi nominis scientism.

§ 2. Pro viribus autem studeant ita catholicam de fide deque moribus doctrinam callere, ut eam ceteris proponere apte possint, et ad hominum animos regendos magis in dies idonei fiant.

Can. 62 § 1. — Pius XI, litt. encycl. Ad catholici Sacerdotii fastigium, 20 dec. 1935, IV. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. III, art. VII, § 6, 1, I; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. I, 16; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. VII, cap. II; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VI, art. V, 1; cap. IX, art. I, 5; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. IX, cap. II, 18.

Can. 63. — Syn. Chalcedonen., a. 451, can. 8;  Pius XI, litt. encycl. Ad catholici Sacerdotii fastigium, 20 dec. 1935, II. — Canones Apostolorum, 31, 39, 55; Syn. Antiochen., a. 341, can. 5; Syn. Sardicen., a. 343, can. 11; Syn. Laodicen., a. 347/381, can. 56; S. Basilius M., can. 1. — Syn. Armen., a. 1911, 260; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. III, 1; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. IX, cap. II, 10.

Can. 64. — S. C. pro Eccl. Orient., decr. 15 maii 1929, n. 20. — Syn. Carthaginen., a. 419, can. 34. — Syn. Armen., a. 1911, 734.

Can. 65 § 1. — Pius IX, ep. encycl. Amantissimus, 8 apr. 1862; Pius XI, litt. encycl. Ad catholici Sacerdotii fastigium, 20 dec. 1935, II.— S. Nerses Glaien. Armenorum, a. 1166; Syn. Alexandria. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. III, art. VII, § 6, 1, III; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. I, 13; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. VII, cap. I; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. IX, cap. III, De scientia Sacerdotum, 1; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VI, art. VI, De amore studii clericis necessario.

§ 3. Profanarum quoque scientiarum, earum praesertim quae cum sacris disciplinis arctius cohaereant, talem sibi copiam comparare negligent, quam excultos homines habere decet.

Can. 66

§ 1. Expleto studiorum curricula presbyteri omnes, nisi ab Hierarcha loci ob iustam causam fuerint exempti, examen singulis annis saltem per integrum triennium in diversis sacrarum scientiarum disciplinis, antea opportune designatis, subeant secundum modum ab eodem Hierarcha determinandum.

§ 2. In collatione officiorum et beneficiorum ecclesiasticorum ratio habeatur eorum qui, ceteris paribus, in his periculis praestiterunt.

Can. 67

§ 1. In civitate episcopali et in singulis protopresbyteratibus saepius in anno, diebus arbitrio Hierarchae loci praestituendis, conventus habeantur, quos collationes seu conferentias vocant, de re morali et liturgica; quibus addi possunt aliae exercitationes, quas Hierarcha opportunas iudicaverit ad scientiam et pietatem clericorum promovendam.

§ 2. Si conventus haberi difficile sit, resolutae quaestiones scriptae mittantur, secundum normas ab Hierarcha loci statuendas.

§ 3. Conventui interesse, aut, deficiente conventu, scriptam casuum solutionem mittere debent, nisi a loci Hierarcha exemptionem antea expresse obtinuerint, tum omnes presbyteri saeculares, tum religiosi, licet exempti, curam animarum habentes et etiam, si collatio in eorum domibus non habeatur, alii religiosi qui iurisdictionem ad audiendas confessiones ab Hierarcha obtinnerunt.

Can. 68

Caelibatus clericorum eorundem statui ac divinorum ministeriorum exercitio dignius aptiusque respondens, prout fert unanimis Ecclesiae cum Orientalis tum Latinae traditio, ab omnibus in honore habendus est.

Can. 66. — S. C. pro Eccl. Orient., decr. 27 ian. 1940, n. 13.

§ 1. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. III, art. VII, § 6, 1, III, 2.

Can. 67. — Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VI, art. VI, 3.

§ 1. — Syn. Armen., a. 1911, 297; Syn. Sergii Patriarchae, 18 sept. 1956, c. V.; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars I, cap. II, 6; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1782, tit. VII, cap. II; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. 1.X., cap. III, De scientia Sacerdotum, 9.

Can. 68. — Pius XI, litt. encycl. Ad catholici Sacerdotii fastigium, 20 dec. 1935, II; S. C. de Prop. Fide, litt. 4 iul. 1833, n. IX. — Syn. Iosephi Patriarchae, 3 nov. 1596, can. II; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars II, cap. XIV, 35; Syn. prov. Alba-lulien. at Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. VII, cap. III, De Presbyteris coelibibus; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VI, art. VII, 2.

Can. 69

Nullus ad episcopalem ordinem promoveri potest qui non sit caelebs vel a matrimonii vinculo legitime solutus.

Can. 70

Subdiaconi omnesque clerici in maioribus ordinibus constituti ita a nuptiis arcentur ut, ad normam iuris [11], ad matrimonium contrahendum inhabiles sint.

Can. 71

Quod attinet ad coniugatos, ad subdiaconatum vel ad maiores ordines admittendos aut absolute aut cum dispensatione sive Patriarchae sive loci Hierarchae, non autem Syncelli, vel etiam ad eosdem ab iisdem ordinibus arcendos, hae Litterae Apostolicae nihil innovant circa vigentem in unoquoque orientali rite

Can. 72

In ritibus in quibus non admittuntur clerici coniugati:

1° Clerici subdiacono inferiores possunt quidem nuptias inire, sed initis nuptiis, ipso iure e statu clericali decidunt, nisi matrimonium fuerit nullum vi aut metu iisdem incusso;

2° Coniugatus qui sine dispensatione apostolica subdiaconatum vel ordines maiores, licet bona fide, suscepit, ab eorundem ordinum exercitio prohibetur.

Can. 69. — V. Fontes ad can. 85. — Syn. Trullan., a. 691, can. 12.

Can. 70. — Syn. Chalcedonen., a. 451, can. 14; Benedictus XIV, const. Etsi pastoralis, 26 maii 1742, § VII, n. XXVI, XXVII; instr. Eo quamvis tempore, 4 maii 1745, § 34 ss.; ep. encycl. Allatae sunt, 26 iul. 1755, § 22; S. C. de Prop. Fide, instr. (ad Archiep. Fagarasien. at Alba-Iulien.), 24 mart. 1858. — Canones Apostolorum, 26; Syn. Ancyran., a. 314, can. 10; Syn. Carthaginen., a. 419, can. 4, 28, 73; Syn. Trullan., a. 691, can. 6, 30. — Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. VII, cap. V, De secundis nuptiis Clericorum in sacris Ordinibus constitutorum.

Can. 71. — Innocentius III, litt. Cum olim, 5 sept. 1203; Benedictus XIV, ep. encycl. Allatae sunt, 26 iul. 1755, n. 22; Pius XI, litt. encycl. Ad catholici Sacerdotii fastigium, 20 dec. 1935, II; S. C. de Prop. Fide, litt. 4 iul. 1833, n. IX. — Canonus Apostolorum, 5; Syn. Trullan., a. 691, can. 3, 6, 13, 30; Syn. Carthaginen., a. 419, can. 2; S. Cyrillus Alexandrin., can. 4; S. Nicephorus CP., can. 156. — Syn. Armen., a. 1911, 737; Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. III, art. VII, § 5, I, III, IV; Syn. Iosephi Patriarchae, 3 nov. 1596, can. II; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars II, cap. XIV, 35; Collegii condendi regulae a Synodo in monasterio Ss.mi Salvatoris celebrata, 11-14 maii 1811, pars II, Reg. VI; pars III, cap. I, Reg. III, IV, VI; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. VII, cap. IV, De Presbyteris Coniugatis; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. V, art. XIII, § 5, n. 3; cap. VI, art. VII, 1, 2.

Can. 72. — Canones Apostolorum, 26; Syn. Carthaginen., a. 419, can. 3, 4, 16, 28, 73.— Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VI, art. VII, 2.

Can. 73

Clerici, etiam coniugati, castitatis decore elucere debent. Qui contra castitatem peccaverint, ad normam iuris puniantur.

Can. 74

§ 1. Caveant clerici ne mulieres, de quibus suspicio esse possit, apud se retineant aut quoquo modo frequentent.

§ 2. Firmo can. 71, iisdem licet cum illis tantum mulieribus cohabitare, in quibus naturale foedus nihil mali permittit suspicari, quales stint mater, soror, amita et huiusmodi, aut a quibus spectata morum honestas, cum provectiore aetate coniuncta, omnem suspicionem amoveat.

§ 3. Iudicare an retentio aut frequentatio mulierum, etiam illarum in quas communiter suspicio non cadit, in peculiari aliquo casu scandalo esse possit aut incontinentiae afferre periculum, ad Hierarcham loci pertinet, eiusdemque est clericos ab hac retentione vel frequentatione prohibere.

§ 4. Contumaces praesumuntur concubinarii.

Can. 75

Consuetudo vitae communis inter clericos caelibes laudanda est iisque suadenda, eaque, ubi viget, quantum fieri potest, servanda.

Can. 76

Clerici in subdiaconatu vel in maioribus ordinibus constituti, exceptis iis de quibus in can. 157, 158, obligatione tenentur divinum officium publice vel privatim persolvendi iuxta praescripta iuris particularis.

Can. 73. — S. C. de Prop. Fide, instr. (ad Archiep. Fagarasien. et Alba-Iulien. Graeci Ritus), 24 mart. 1858. — S. Basilius M., can. 69. — Syn Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. III, art. VII, § 6, 1, II; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. I, 15; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. IX, cap. II, 7; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VI, art. VII, 4.

Can. 74.— Syn. Nicaen. I, a. 325, can. 3; Syn. Nicaen. II, a. 787, can. 18. — Syn. Trullan., a. 691, can. 5; S. Basilius M., can. 88. — Rabbula, can. 27, 29.

§ 1. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. III, art. VII, § 6, 1, II; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. I, 11; Syn. Ain-Trazen. Graeco-Melchitarum, a. 1835, can. 12; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. IX, cap. II, 7, 8y; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. X; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VI, art. III, 1-3.

§§ 2. 3. — Syn Libanen. Maronitarum, a. 1730, pars III, cap. 1, 12. — V. Pontes ad § 1.

Can. 76. — Innocentius IV, ep. Sub catholicae, 6 mart. 1254, § 8; Benedictus XIV, const. Etsi pastoralis, 26 maii 1742, § VII, a. V; instr. Eo quamvis tempore, 4 maii 1745, § 42 ss. — Syn. Laodicen., a. 347/381, can. 18. — S. Nerses Glaien. Armenorum, a. 1166; Syn. Armen., a. 1911, 740; Syn. Mar. Isaaci Chaldaeorum, a. 410, can. 15; Syn. Alexandria. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. II, art. I, 2; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars II, cap. XIV, 34; pars III, cap. I, 13; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. VII, cap. II; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. IV, cap. III, 3, 5; Rabbula, can. 52; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. III, art. VI, 9; cap. VI, art. IV, De obligatione clericorum recitandi officium canonicum.

Can. 77

§ 1. Clerici ecclesiasticum habitum decentem induant, eumque conformem cum legitimis locorum consuetudinibus et Hierarchae loci praescriptis; capillorum simplicem cultum adhibeant. Ad barbam gestandam quod attinet, serventur locorum consuetudines et Hierarchae loci praescripta.

§ 2. Annulo ne utantur, nisi id ipsis iure, sive communi sive particulari, aut privilegio, sit concessum.

§ 3. Clerici, subdiaconis inferiores, qui contra praescriptum § 1 propria, auctoritate sine legitima causa habitum ecclesiasticum dimiserint, nec, ab Hierarcha moniti, sese intra mensem emendaverint, ab eodem Hierarcha, pro eius prudenti arbitrio, ad statum laicalem redigi poterunt.

Can. 78

A fideiubendo, etiam de bonis propriis, clericos prohibetur, inconsulto loci Hierarcha.

Can. 79

Clerici ab iis omnibus quae statum suum dedecent, prorsus abstineant indecoras artes ne exerceant; aleatoriis ludis, pecunia exposita, ne vacent; arma ne gestent, nisi quando iusta timendi causa subsit; venationi ne indulgeant, clamorosam autem nunquam exerceant; tabernas aliaque similia loca sine necessitate aut alia iusta causa ab Hierarcha loci probata ne ingrediantur.

Can. 77.— Syn. Trullan., a. 691, can. 27. — Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. VII, cap. VII.

§ 1.— Syn. Nicaen. II, a. 787, can. 16. — Syn. Alexandria. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. III, art. VII, § 6, 1, IV; sect. II, cap. III, art. VII, § 6, 3; 6, 3, IX; Syn. Ainz-Trazen. Graeco-Melchitarum, a. 1835, can. 11; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. I, 2-4; Syn. Zamosten Ruthenorum, a. 1720, tit. X; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. IX, cap. II, 3; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VI, art. VIII, De clericorum habitu.

§ 2. — Syn. Ain-Trazen. Graeco-Melchitarum, a. 1835, can.

§ 3. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. I, 2-4.

Can. 78. — Canones Apostolorum, 20; S. Tarasius CP., ep. Episc. Siciliae.— Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. I, 10; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. VII, cap. II, b) β); Rabbula, can. 66.

Can. 79. — Syn. Nicaen. II, a. 787, can. 22; S. C. de Prop. Fide, decr. 13 apr. 1807, n. VII, XIV. — Canones Apostolorum, 42, 43, 54; Syn. Laodicen., a. 347/381, c. 24, 27, 55; Syn. Carthaginen., a. 419, can. 43; Syn. Trullan., a. 691, can. 9, 50, 51; S. Tarasius CP., ep. Episc. Siciliae. - Syn. Mar Isaaci Chaldaeorum, a. 410, can. 8; Syn. Alexandria. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. III, art. VII, § 6, 2, I, II, IV-VI; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. I, 5, 6, 8; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. VII, cap. II, b) β), cap. VI; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. X; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. IX, cap II, 3; Rabbula, can. 47; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VI, art. III, 4, 6, 8.

Can. 80

§ 1. Clerici etiam ea quae, licet non indecora, a clericali tamen statu aliena sunt, vitent.

§ 2. Sine apostolico indulto medicinam vel chirurgiam ne exerceant, tabelliones seu publicis notarios, nisi in curia ecclesiastica, ne agant; officia publica quae exercitium laicalis iurisdictionis vel administrationis secumferunt, ne assumant, firmo praescripto can. 260, § 1, n. 2, b.

§ 3. Sine licentia sui Hierarchae ne meant gestiones bonorum ad laicos pertinentium aut officia saecularia quae secumferant onus reddendarum rationum; procuratoris aut advocati munus ne exerceant, nisi in tribunali ecclesiastico, aut in civili quando agitur de causa propria aut suae ecclesiae; in laicali iudicio criminali, gravem personalem poenam prosequente, nullam partem habeant, ne testimonium quidem sine necessitate ferentes.

§ 4. Senatorum aut oratorum legibus ferendis, quos deputatos vocant, munus ne sollicitent neve acceptant, sine licentia Patriarchae vel Archiepiscopi, quae concedi potest dummodo nihil obstet ex parte Hierarchae clerici; sine licentia tum sui Hierarchae tum Hierarchae loci in quo electio facienda est, extra patriarchatus et archiepiscopatus; ubi vero prohibitio Sedis Apostolicae praecesserit, sine eiusdem licentia.

Can. 81

Spectaculis, choreis et pompis quae eos dedecent, vel quibus ipsos interesse scandalo sit, praesertim in publicis theatris, clerici ne intersint.

Can. 80. — Canones Apostolorum, 6.

§ 1. — S. C. S. Off., decr. 26 mart. 1942. — Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. VII, cap. II, b) a); Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. X; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. IX, cap. II, 4; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VI, art. III, 9, 13, 15.

§ 2. — Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 24. — Canones Apostolorum, 81; S. Tarasius CP., ep. Episc. Siciliae. - Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. III, art. VII, § 6, 2, X, XI; Syn. Ain-Trazen. Graeco-Melchitarum, a. 1835, can. 16 pr;. Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. I, 10; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. VII, cap. II, 5) a); Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. IX, cap. II, 4; Syn. Sciarfen. Syrorum, a.1888, cap. VI, art. III, 9, 10, 11, 13, 15.

§ 3. — Syn. Chalcedonen., a. 451, can. 3; Syn. Nicaen. II, a. 787, can. 10; Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 24. — Syn. Carthaginen., a. 419, can. 16; S. Tarasius CP., ep. Episc. Siciliae. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. III, art. VII, § 6, 2, VII, VIII, XI, XII; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars. III, cap. I, 9, 10; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. VII, cap. II, b) a); Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. X; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. IX, cap. II, IV; Rabbula, can. 50, 51; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VI, art. III, 11. — C. 1, 3, 17 pr.; 1, 3, 40 (41) in fine.

§ 4. — Syn. Chalcedonen.. a. 451, can. 7.

Can. 81. — Syn. Laodicen., a. 347/331, can. 54; Syn. Trullan., a. 691, can. 24, 51. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. III, art. VII, § 6, 2, III; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. I, 5 ; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. VII, cap. II, b) γ); cap. VI; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. X; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. IX, cap. II, 3; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VI, art. III, 5. — C. 1, 4, 34.

Can. 82

§ 1. Saecularem militiam ne capessant voluntarii, nisi cum sui Hierarchae licentia, ut citius liberi evadant; neve intestinis bellis et ordinis publici perturbationibus opera quoquo modo ferant.

§ 2. Clericus, subdiacono inferior, qui contra praescriptum § 1 sponte sua militiae nomen dederit, ipso iure e statu clericali decidit.

Can. 83

Prohibentur clerici per se vel per alios negotiationem aut mercaturam exercere sive in propriam sive in aliorum utilitatem.

Can. 84

Clerici, licet beneficium aut officium residentiale non habeant, a sua tamen eparchia per tempus non breve, sine licentia saltem praesumpta proprii Hierarchae, ne discedant.

Can. 85

§ 1. Licentiam commorandi extra regiones orientales concedere potest suis clericis Hierarcha loci, non tamen ultra sex menses, nisi causa studiorum intercedat, firmo praescripto § 3.

§ 2. Licentiarn pro ulteriore comrnoratione con cedere competit Sedi Apostolicae, firmo praescripto can. 260, § 3.

§ 3. Exceptis casibus vis maioris et salvis praescriptis taxis de stipe cogenda et probatorum statutorum quae, causa sacri ministerii sub obedientia Superiorum exercendi, aliter caveant, Superiores non possunt permittere ut subditi extra domum propriae Religionis degant, nisi gravi et iusta de causa atque ad tempus quam brevissimum secundum statuta; ad absentiam vero quae sex menses excedat, nisi causa studiorum intercedat, requiritur licentia Patriarchae, aut, extra patriarchatus, Praesidis Confoederationis monasticae vel Supremi Moderatoris Religionis [12].

Can. 82. — Canones Apostolorum, 83.

§ 1. — Syn. Chalcedonen., a. 451, can. 7.

Can. 83. — Syn. Nicaen. I, a. 325, can. 17. — Syn. Carthaginen., a. 419, can. 16; Syn. Trullan , a. 691, can. 9; S. Nicephorus CP., can. 167. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. III, art. VII, § 6, 2, IX; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. I, 9; Syn. Ain-Trazen. Graeco-Melchitarum, a. 1835, can. 13; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. VII, cap. II, b) β); Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. X; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. IX, cap. II, 4; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VI, art. III, 14.

Can. 84. — Syn. Nicaen. I, a. 325, can. 16; Syn. Chalcedonen., a. 451, can. 5; Syn. Nicaen. II, a. 787, can. 10; Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 23. — Canones Apostolorum, 15; Syn. Antiochen., a. 341, can. 3; Syn. Sardicen., a. 343, can. 13; Syn. Laodicen., a. 347/381, can. 42; Syn. Trullan., a. 691, can. 18. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars II, cap. XIV, 16.

Can. 85. — S. C. de Prop. Fide, lett. encycl. (ad Epp.), 12 apr. 1894. — Syn. Antiochen., a. 341, can. 3.

Can. 86

Qui cum licentia sui Hierarchae in aliam eparchiam transient, suae eparchiae manens adscriptus, revocari potest, iusta de causa, et naturali aequitate servata; et etiam Hierarcha alienae eparchiae potest ex iusta, causa eidem denegare licentiam amplius commorandi in proprio territorio, nisi beneficium eidem contulerit.

Can. 87

Clericus qui extra propriam eparchiam, propter magisterium, studia vel aliam iustam causam, per tempus non breve commoraturus sit, loci Hierarcham sine mora adeat, eumque ut suum Hierarcham, in iis quae sui status obligationes respiciunt, habeat, eiusque auctoritati et correctioni subiectus maneat.

CAPUT IV
De officiis ecclesiasticis

ARTICULUS I
De provisione officiorum ecclesiasticorum

Can. 88

§ 1. Officium ecclesiasticum nequit sine provisione canonica valide obtineri.

§ 2. Nomine canonicae provisionis venit concessio officii ecclesiastici, a competenti auctoritate ecclesiastica, ad normam canonum, facta.

Can. 89

Provisio officii ecclesiastici fit aut per liberam collationem a fundatore vel nominatio, aut per eius confirmationem vel admissionem, si praecesserit electio vel postulatio, aut per simplicem electionem et electi acceptationem, si electio non egeat confirmatione.

Can. 90

Electi, postulati, praesentati vel nominati a quibusvis personis ad ecclesiastica officia ne confirmentur, admittantur, instituantur, nisi antea eos proprius Hierarcha idoneos repererit, etiam per examen, si id ius vel officii ratio postulet aut Hierarcha opportunum iudicaverit.

Can. 91

§ 1. Provisio officii de iure non vacantis ad normam can. 125, § 1, est ipso facto irrita, nec subsequente vacatione convalescit.

§ 2. Promissio eiusdem officii, quicumque illud promiserit, nullum parit iuridicum effectum.

Can. 92

Officium de iure vacans quod forte ab aliquo illegitime possidetur, conferri potest, dummodo rite secundum canones declaratum fuerit eam possessionem non esse legitimam, et de hac declaratione mentio fiat in litteris collationis.

Can. 93

Officii provisio ex metu gravi, iniuste incusso, dolo aut errore substantiali vel simoniace facta, irrita est ipso iure.

1 — De libera collatione

Can. 94

§ 1. Loci Hierarchae, non autem Syncello sine mandato speciali, in proprio territorio competit, vi iuris communis, nisi aliud probetur, collatio officiorum ecclesiasticorum.

§ 2. Idem ius spectat ad Patriarcham in locis stauropegiacis et ad Patriarcham vel Archiepiscopum in locis patriarchatus vel archiepiscopatus ubi eparchiae vel exarchiae constitutae non sunt.

Can. 95

§ 1. Ad vacans officium promovendus debet esse clericus, iis qualitatibus praeditus, quae a iure communi vel particulari aut a lege fundationis ad idem officium requiruntur.

§ 2. Assumatur, omnibus perpensis, magis idoneus sine ulla personarum acceptione.

§ 3. Cum provisus caret qualitatibus requisitis, provisio est nulla, si ita cautum sit lure communi vel particulari aut lege fundationis; secus est valida, sed per sententiam a legitimo Superiore rescindi potest.

Can. 96

Officia quae curam animarum vel in foro externo vel in interno secumferunt, clericis qui non sint presbyteri conferri valide nequeunt.

Can. 97

Officiorum provisio, cui nullus terminus est speciali lege praescriptus, nunquam differatur ultra sex menses utiles ab habita notitia vacationis computandos, firmo praescripto can. 499.

Can. 98

§ 1. Nemini conferantur duo officia incompatibilia.

§ 2. Sunt incompatibilia officia, quae, propter residentiae onus quod secumferunt aliasve obligationes, una simul ab eodem adimpleri nequeunt.

§ 3. Firmo praescripto can. 130, n. 3, concessio alterius officii a Sede Apostolica facta., non valet, nisi in supplici libello mentio prioris incompatibilis habeatur, aut concessioni clausula derogatoria adiiciatur.

Can. 99

§ 1. Officium vacans per renuntiationem vel per sententiam privationis, nequit ab Hierarcha, qui renuntiationem acceptavit aut sententiam tulit, valide conferri suis aut resignantis familiaribus, consanguineis vel affinibus usque ad quantum gradum inclusive, firmo praescripto § 2.
 

§ 2. Officium vacans moths de quibus in § 1 nequit ab Hierarcha, qui renuntiationem acceptavit aut sententiam tulit, valide conferri iis de quibus in eadem § 1 sine Patriarchae vel Archiepiscopi consensu. Quod si ipse Patriarcha vel Archiepiscopus renuntiationem acceptavit aut sententiam tulit, ut valide iisdem personis idem officium conferatur, requiritur consensus Synodi permanentis.

Can. 97. — Syn. Chalcedonen., a. 451, can. 25. — Syn. Carthaginen., a. 419, can. 77.

Can. 98 § 1. — Syn. Chalcedonen., a. 451, can. 10; Syn. Nicaen. II, a. 787, can. 15. — Syn. Libanen. Maronitarunt, a. 1736, pars II, cap. XIV, 17.

§ 2. — V. fontes ad § 1.

Can. 100

Qui, alius negligentiam vel impotentiam supplens, officium confert, nullam inde potestatem acquirit in nominatum; sed humus iuridicus status perinde constituitur, ac si provisio ad ordinariam iuris normam peracta fuisset.

Can. 101

Cuiuslibet officii provisio scripto consignetur.

2 — De electione

Can. 102

Romani Pontificis electio unice regitur constitutionibus apostolicis hac de re datis; in aliis electionibus ecclesiasticis serventur praescripta canonum qui sequuntur, et peculiaria, si qua sint, de singulis officiis legitime statuta.

Can. 103

Si cui collegio sit ius eligendi ad officium, electio, nisi aliud iure cautum fuerit, nunquam differatur ultra trimestre utile computandum ab habita notitia vacationis officii; quo termino inutiliter elapso, Superior ecclesiasticus, cui ius confirmandae electionis vel ius providendi deinceps competit, officio vacanti libere provideat.

Can. 104

§ 1. Salvo iure particulari, collegii praeses, statuto modo, loco ac empore electoribus convenienti, convocet omnes de collegio; et convocatio, quando personalis esse debet, valet, si fiat vel in loco domicilii aut quasi-domicilii vel in loco commorationis.

§ 2. Si quis ex vocandis neglectus et ideo absens fuerit, electio valet, sed ad emus instantiam debet, probata praeteritione et absentia, a competenti Superiore rescindi, etiam post confirmationem, dummodo ad normam iuris constet recursum saltem intra triduum ab habita notitia electionis fuisse transmissum.

§ 3. Quod si plures quam tertia pars electorum neglecti fuerint, electio est ipso iure nulla.

§ 4. Defectus convocationis non obstat, si praetermissi nihilominus interfuerint.

§ 5. Si agatur de electione ad officium quod electus ad vitam retinet, convocatio electorum ante officii vacationem nullum habet iuridicum effectum.

Can. 102. — Pius XII, const. Vacantis Apostolicae Sedis, 8 dec. 1945, n. 12, dl. 15, 37, 43, 65.

Can. 105

Convocatione legitime facta, ius eligendi pertinet ad eos qui praesentes sunt die in convocatione statuto, ita tamen ut suffragia valide ferH nequeant sive per epistolam sive per procuratorem, nisi iure particulari aliud caveatur.

Can. 106

Etsi quis plures ob titulos ius habeat ferendi nomine proprio suffragii, non potest nisi unicum ferre.

Can. 107

Nullus collegio extraneus admitti potest ad suffragium, salvis privilegiis legitime quaesitis; secus, electio est ipso facto nulla.

Can. 108

Si laici contra canonicam libertatem electioni ecclesiasticae quoquo modo sese immiscuerint, electio ipso iure invalida est.

Can. 109

§ 1. Nequeunt suffragium ferre:

1° Incapaces actus humani;

2° Impuberes;

3° Censura vel infamia iuris affecti, post sententiam tamen declaratoriam vel condemnatoriam;

4° Qui sectae haereticae vel schismaticae nomen dederunt vel publice adhaeserunt;

5° Carentes voce activa sive ob legitimam iudicis sententiam sive ex lure communi aut particulari.

§ 2. Si quis ex praedictis admittatur, eius suffragium est nullum, sed electio valet, nisi constet, eo dempto, electum non retulisse requisitum suffragiorum numerum, aut nisi scienter admissus fuerit excommunicatus per sententiam declaratoriam vel condemnatoriam.

Can. 110

Si quis ex electoribus praesens in ea domo sit in qua fit electio, sed electioni ob infirmam valetudinem interesse nequeat, suffragium emus scriptum a scrutatoribus exquiratur, nisi aliter particulari iure fuerit constitutum.

Can. 108. — Syn. Nicaen. II, a. 787, can. 3; Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 12, 22. — Canones Apostolorum, 30; Syn. Laodicen., a. 347/381, can. 13.

Can. 111

§ 1. Suffragium est nullum, nisi fuerit:

1° Liberum; et ideo invalidum est suffragium, si elector metu gravi aut dolo, directe vel indirecte, adactus fuerit ad eligendam certain personam aut plures disiunctim;

2° Secretum, certum, absolutum, determinatum.

§ 2. Condiciones ante electionem suffragio appositae tanquam non adiectae censentur.

Can. 112

Suffragium sibimetipsi nemo valide dare potest.

Can. 113

§ 1. Ante electionem per secreta suffragia deputentur, nisi lam propriis statutis designati sint, e gremio collegii duo saltem scrutatores, qui una cum praeside, si et ipse e gremio collegii sit, iusiurandum interponant de munere fideliter implendo ac de secreto servando, circa acta in comitiis, etiam expleta electione.

§ 2. Scrutatores curent ut suffragia secreto, diligenter, singillatim et servato praecedentiae ordine ab unoquoque electore ferantur; collectisque ad ultimum suffragiis, coram praeside electionis, secundum formam proprio iure particulari statutam, inspiciant an suffragiorum numerus respondent numero electorum, suffragia ipsa scrutentur palamque faciant quot quisque retulerit.

§ 3. Si numerus suffragiorum superet numerum eligentium, nihil est actunt.

§ 4. Suffragia statim, peracto unoquoque scrutinio, vel post sessionem, si in eadem sessione habeantur plura scrutinia, comburantur.

§ 5. Omnia electionis acta ab eo, qui actuarii munere fungitur, accurate describantur, et saltem ab eodem actuario, praeside ac scrutatoribus subscripta, in collegii tabulario diligenter asserventur.

Can. 114

§ 1. Electio, nisi aliud iure caveatur, fieri etiam potest per compromissum, si nempe electores, consensu unanimi et in scriptis expresso, in unum vel plures idoneos sive de gremio sive extraneos ius eligendi en, ease transferant, qui nomine omnium ex recepto mandato eligant.

§2. Si agatur de clericali collegio, compromissarii debent esse sacerdotes, secus electio est invalida.

§ 3. Ut electio valida sit, compromissarii debent condiciones compromisso appositas, quae non sint contra ius commune, observare; si nullae condiciones additae fuerint, servandum ipsis est ius commune circa electiones; condiciones autem contra ius pro non adiectis habeantur.

§ 4. Si ab electoribus in unam tantum compromissum fuerit personam, haec nequit seipsam nominare; si plures designati fuerint cornpromissarii, nemo ex its proprio consensu potest accedere reliquis ipsum eligentibus ut requisitum ad sui electionem suffragiorum numerum compleat.

Can. 115

Cessat compromissum et ius eligendi redit ad compromittentes 1° Si collegium, re integra, compromissum revocet ;

2° Si qua condicio compromisso apposita non secuta aut non servata sit;

3° Si electio invalide facta sit a compromissariis.

Can. 116

Is electus habeatur et a collegii praeside proclametur, qui requisitum suffragiorum numerum retulerit, ad normam can. 29, § 1, n. 1.

Can. 117

§ 1. Firmo can. 235, § 3, 253, electio illico intimanda est electo. 2.

§ 2. Electus debet saltem intra octo dies utiles a receptor intimatione, salvo iure, etiam particulari, brevius temporis spatium statuente, manifestare utrum electioni consentiat, an eidem renuntiet; secus omne ius ex electione quaesitum amittit.

Can. 118

§ 1. Si electus renuntiaverit, omne ius ex electione quaesitum amittit, etsi renuntiationis eum postea poeniteat; sed rursus eligi potest; collegium autem intra mensem a cognita renuntiatione ad novam electionem procedere debet.

§ 2. Acceptatione electionis electus, si confirmatione non egeat, plenum ius statim obtinet; secus, non acquirit nisi ius ad exigendum tituli collationem ad normam can. 119, § 2.

§ 3. Ante acceptam confirmationem, electo praetextu electionis non licet sese immiscere administrationi officii sive in spiritualibus sive in temporalibus, et actus ab eo forte positi nulli sent.

Can. 119

§ 1. Electus, si electio confirmatione indigeat, debet, non ultra octo dies a die acceptatae electionis, firmo iure, etiam particulari, brevius tempus statuente, confirmationem a competenti Superiore petere per se vel per alium; secus omni iure privatur, nisi probaverit se a petenda confirmatione iusto impedimento fuisse detentum.

§ 2. Superior, si electum repererit idoneum, et electio ad normam iuris fuerit peracta, nequit confirmationem denegare.

§ 3. Confirmatio in scriptis dari debet.

§ 4. Recepta confirmatione, electus obtinet plenum ius in officio, nisi aliud in iure caveatur.

Can. 120

Si electio intra praescriptum tempus peracta non fuerit, aut collegium iure eligendi privetur in poenam, libera officii provisio ad eum Superiorem devolvitur, a quo confirmanda esset electio vel cui ius providendi deinceps competit.

3 — De postulatione

Can. 121

§ 1. Si electioni illius quem electores aptiorem putent ac praeferant impedimentum obest, a quo dispensari possit ac soleat, suis ipsi suffragiis eum possunt, nisi aliud iure caveatur, a competenti Superiore postulare, etsi agatur de officio ad quod electus confirmatione non egeat.

§ 2. Compromissarii postulate nequeunt, nisi id in compromisso fuerit expressum.

Can. 122

§ 1. Ut postulatio vim habeat, pro ea stet oportet maior suffragiorum pars, imo, si cum electione concurrat, saltem duae tertiae partes requiruntur; secus electus habeatur in tertio scrutinio eligibilis qui partem suffragiorum relative maiorem obtinuit, excluso postulato.

§ 2. Suffragium ad postulationem exprimi debet per verbum: postulo, aut aequivalens. Formula: eligo vel postulo, aut aequipollens, valet ad electionem, si impedimentum non exsistat, secus ad postulationem.

Can. 123

§ 1. Postulatio quamprimum, nee ultra octo dies, mitti debet Superiorem ad quem pertinet electionem confirmare, si facultatem habeat ab impedimento dispensandi; secus ad Romanum Pontificem aut ad alium qui facultatem habuerit.

§ 2. Si postulatio intra praescriptum tempus missa non fuerit, ipso facto nulla evadit et electores eo casu privantur iure eligendi aut postulandi, nisi probent se a mittenda postulatione iusto detentos fuisse impedimento.

§ 3. Postulatione nullum ius postulato acquiritur et Superiori licet eandem repellere.

§ 4. Postulationem ad Superiorem missam electores revocare non possunt, nisi Superiore consentiente.

Can. 124

§ 1. Reiecta a Superiore postulatione, ius eligendi ad collegium redit, nisi electores scienter ilium postulaverint qui tali detinetur impedimento a quo nequeat aut non soleat dispensari; tunc enim provisio ad Superiorem devolvitur.

§ 2. Postulatione a Superiore admissa, id significetur postulato, qui respondere debet ad normam can. 117. Si eam acceptet, plenum ius in officio acquirit.

ARTICULUS II
De amissione officiorum ecclesiasticorum

Can. 125

§ 1. Amittitur officium ecclesiasticum renuntiatione, privatione, amotione, translatione, lapsu temporis praefiniti.

§ 2. Resoluto quovis modo iure Superioris a quo fuerat concessum, officium ecclesiasticum non amittitur, nisi lex aliud caveat aut nisi in concessione habeatur clausula: ad beneplacitum nostrum, vel alia aequipollens.

Can. 126

Quisque sui compos potest officio ecclesiastico iusta de causa renuntiare, nisi speciali prohibitione renuntiatio sit ipsi interdicta.

Can. 127

Renuntiatio ex metu gravi, iniuste incusso, dolo aut errore substantiali vel simoniace facta, irrita est ipso iure.

Can. 128

Renuntiatio, ut valida sit, fieri debet a renuntiante aut scripts ant oretenus coram duobus testibus aut etiam per procuratorem special." inandato munitum. Renuntiationis documentum in curia deponatur.

Can. 129

§ 1. Nisi aliud iure statuatur, renuntiatio, ut valeat, ei fieri debet a quo est acceptanda, vel, si acceptatione non egeat, a quo clericus officium accepit vel qui eiusdem locum tenet.

§ 2. Si officium per confirmationem, institutionem vel admissionem collatum fuerit, renuntiatio fieri debet Superiori ad quem lure ordinario confirmatio, institutio vel admissio spectat.

Can. 130

Ob tacitam renuntiationem ab ipso iure admissam quaelibet officia vacant ipso facto, et sine ulla declaratione, si clericus:

1° Professionem religiosam emiserit, salvo iuris praescripto de amissione beneficii quod habet clericus qui professionem emittit [13];

2° Neglexerit adire officium sibi collatum, intra tempus utile iure statutum vel, deficiente iure, ab Hierarcha determinatum;

3° Aliud officium ecclesiasticum cum priore incompatibile acceptaverit et eiusdem pacificam possessionem obtinuerit;

4° A fide catholica publice defecerit;

5° Matrimonium contra praescriptum can. 70, etsi civile tantum, ut aiunt, contraxerit vel attentaverit;

6° Coniugatus, ad subdiaconatum vel ad maiorem ordinem contra praescriptum can. 71 ascenderit;

7° Contra praescriptum can. 82, § 1, militiae saeculari nomen sponte dederit;

8° Habitum ecclesiasticum contra praescriptum can. 77 propria auctoritate sine iusta causa deposuerit, nec ilium, ab Hierarcha monitus, intra mensem a monitione recepta, resumpserit;

9° Residentiam, cuius lege tenetur, illegitime deseruerit et receptae Hierarchae monitioni, legittimo impedimento non detentus, intra congruum tempus ab Hierarcha praefinitum, non paruerit nec absentiae causam attulerit.

Can. 131

§ 1. Superiores sine iusta et proportionata causa renuntiationes ne acceptent.

§ 2. Renuntiationem Hierarcha loci intra mensem vel acceptet vel reiiciat. Elapso autem integro mense a renuntiatione facta, Hierarcha renuntiationem valide acceptare potest, nisi renuntians, renuntiationem, antequam acceptetur, revocaverit et de renuntiatione revocata Hierarcham certiorem fecerit.

Can. 130, 1°. — S. Nicephorus CP., can. 157.

4°. — Syn. Ephesin., a. 431, can. 1, 3.

Can. 132

§ 1. Officium, renuntiatione legitime facta et acceptata, vacat postquam renuntianti significata est acceptatio.

§ 2. Renuntians in officio permaneat, donec de Superioris acceptatione certum nuntium acceperit.

Can. 133

§ 1. Legitime facta et acceptata renuntiatione, non datur poenitentiae locus, licet renuntians possit idem officium ex alio titulo consequi.

§ 2. Acceptata renuntiatio tempestive nota fiat iis qui aliquod ius in officii provisionem habent.

Can. 134

§ 1. Privatio officii locum habet vel ipso iure, vel ex facto legitimi Superioris.

§ 2. Officio inamovibili Hierarcha nequit clericum privare, nisi per processum ad normam iuris.

§ 3. Amovibilis officii privatio decerni ab Hierarcha potest ex quailbet iusta causa, prudenti eius arbitrio, etiam citra delictum, naturali aequitate servata, nec certum procedendi modum sequi debet, salvo iure particulari de modo procedendi in remotione parochorum amovibilium; privatio tamen effectum non habet nisi postquam fuerit a Superiore intimata; et ab Hierarchae decreto datur recursus ad Sedem Apostolicam, firmo praescripto can. 260, § 2.

Can. 135

§ 1. Ad aliud officium ecclesiastieum transferre potest is tantum, qui ius habet tum acceptandi renuntiationem, tum amovendi a priore officio et promovendi ad alterum.

§ 2. Ad translationem, si de consensu clerici fiat, quaelibet iusta causa sufficit; si invito clerico, eadem fere causa requiritur idemque procedendi modus quae ad privationem exiguntur, salvo iure particulari de modo procedendi in translatione parochorum.

Can. 136

§ 1. In translatione prius officium vacat cum clericus alterius administrationem canonice init, nisi aliud iure cautum sit vel a legitimo Superiore praescriptum.

§ 2. Reditus prioris officii translatus percipit, donec aliud occupaverit.

Can. 137

Qui clericum ad officium elegerunt vel postulaverunt aut praesentaverunt, nequeunt eundem officio privare aut ab eo amovere aut ad aliud transferre.

CAPUT V
De potestate ordinaria et delegata

Can. 138

Potestas iurisdictionis seu regiminis, quae ex divina institutione est in Ecclesia, alia est fori externi, alia fori interni, seu conscientiae, sive sacramentalis sive non sacramentalis.

Can. 139

§ 1. Potestas iurisdictionis ordinaria ea est quae ipso iure adnexa est officio ; delegata, quae commissa est personae.

§ 2. Potestas ordinaria potest esse sive propria sive vicaria.

Can. 140

§ 1. Qui iurisdictionis potestatem habet ordinariam, potest eam alteri ex toto vel ex parte delegare, nisi aliud expresse iure caveatur.

§ 2. Etiam potestas iurisdictionis ab Apostolica Sede delegata subdelegari potest sive ad actunt, sive etiam habitualiter, nisi persona propter suas qualitates electa fuerit aut subdelegatio prohibita.

§ 3. Potestas delegata ab eo qui infra Romanum Pontificem habet ordinariam potestatem, si delegetur ad universitatem negotiorum, potest in singulis casibus subdelegari ; si vero ad singula negotia, subdelegari potest tantummodo ex concessione expresse facta, sed articulum aliquem non iurisdictionalem, etiam sine expressa commissione, indices delegati possunt subdelegare.

§ 4. Nulla subdelegata potestas potest iterum subdelegari, nisi id expresse concessum fuerit.

Can. 141

§ 1. Potestas iurisdictionis ordinaria et ad universitatem negotiorum delegata, late interpretanda, est ; quaelibet alia stricte; cui tamen delegata potestas est, ea quoque intelliguntur concessa, sine quibus eadem exerceri non posset.

§ 2. Ei, qui delegatum se asserit, incumbit onus probandae delegationis.

Can. 188. — S. Pius X, litt. encycl. Pascendi, 8 sept. 1907.

Can. 139 § 1. —  S. C. de Prop. Fide, litt. encycl. (ad Deleg. Ap. pro Orient.), 8 nov. 1882.

Can. 140 § 1. —  D. 2, 1, 5; 5, 1, 12; Basilic., 7, 3, 16.

§ 2. — Basilic., 7, 3, 31.

§ 3. — D. 1, 21, 1 pr. et 5.

Can. 141 § 1. — D. 2, 1, 2.

Can. 142

§ 1. Potestas iurisdictionis potest in solos subditos directe exerceri, nisi expresse aliter statuatur.

§ 2. Iudicialis potestas tam ordinaria quam delegata exerceri nequit in proprium commodum aut extra territorium, nisi agatur de absolvendis propriis subditis, potentate ordinaria, quae etiam extra territorium exerceri potest, aut de iudice e territorio suo vi expulso vel a iurisdictione ibi exercenda impeclito [14].

§ 3. Nisi aliud ex rerum natura aut ex iure constet, potestatem iurisdictionis non iudicialem quis exercere potest etiam in proprium commodum, aut extra territorium exsistens, aut in subditum e territorio absentem.

Can. 143

§ 1. Actus potestatis iurisdictionis sive ordinariae sive delegatae pro foro externo collatae, valet quoque pro interno, non autem e converso.

§ 2. Potestas collata pro foro interno exerceri potest etiam in foro interno non sacramentali, nisi sacramentale exigatur.

§ 3. Si forum, pro quo potestas data est, expressum non fuerit, potestas intelligitur concessa pro utroque foro, nisi ex ipsa rei natura aliud constet.

Can. 144

§ 1. Delegatus qui, vel quod ad res vel quod ad personas attinet, mandati sui fines excedit, nihil agit.

§ 2. Fines tamen excessisse non intelligitur delegatus, qui alio modo ac deleganti placuerit, ea ad quae delegatus est, peragit, nisi modus ipse fuerit a delegante praescriptus tanquam condicio.

Can. 142. — Syn. Nicaen. I, a. 325, can. 6; Syn. Constantinopolitan. I, a. 381, can. 2; Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 23. — Syn. Antiochen., a. 341, can. 22.

§ 1. — Syn. Sardicen., a. 343, can. 3. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars II, cap. I, 5; cap. IV, 6; pars III, cap. IV, 24. — D. 1, 18, 3.

§ 2. — D. 1, 18, 3; 2, 1, 10 et 20; C. 3, 5.

Can. 144. — S. Leo M., litt. Quanta fraternitati, a. 446: «Multum stupeo».

§ 1. — C. 2, 12 (13), 10; 7, 48, 1 et 2.

Can. 145

Salva cuilibet fideli in toto orbe catholico facultate, ob primatum Romani Pontificis, Sedem Apostolicam directe adeundi atque cum ea libere communicandi, in interponendis recursibus iure admissis, is, nisi aliter expresse statuatur, servetur ordo ut a decretis loci Hierarchae, subiecti Patriarchae vel Archiepiscopo, recursus fiat ad Patriarcham vel Archiepiscopum; a decretis autem Hierarchae loci, Patriarchae vel Archiepiscopo non subiecti, itemque a decretis ipsius Patriarchae vel Archiepiscopi, ad Sedem Apostolicam. 

Can. 146

Si quis Superiorem adierit, inferiore praetermisso, non idcirco suspenditur inferioris potestas non iudicialis, sive ordinaria sive delegata; sed rei ad Superiorem delatae ne se immisceat inferior, nisi ex gravi urgentique causa; et hoc in casu statim Superiorem de re moneat.

Can. 147

§ 1. Si pluses iurisdictionem delegatum obtinuerint ad idem negotium et dubitetur utrum potestas delegata fuerit singillatim an collegialiter exercenda, praesumitur facta collegialiter in re iudiciali; secus, singillatim.

§ 2. Pluribus singillatim delegatis, qui antea negotium occupavit, alios ab eodem excludit, nisi aut posthac impediatur aut nolit ulterius in negotio procedere.

§ 3. Pluribus collegialiter delegatis, omnes, ut actus valeant, in negotio expediendo simul procedere debent, nisi in mandato aliud cautum sit.

Can. 148

Pluribus diverso tempore delegatis, ille negotium expedire debet cuius mandatum anterius est nec posteriore rescripto expresse revocatum fait.

Can. 149

§ 1. 1° Potestas delegata exstinguitur expleto mandato, elapso tempore nut exhausto numero casuum pro quo concessa fuit, firmo n. 2, cessante causa finali delegationis, revocatione delegantis delegato directe intimata aut renuntiatione delegati deleganti directe intimata et ab eodem acceptata; non autem resoluto iure delegantis, nisi aliud apparent ex additis clausulis in rescripto Sedis Apostolicae, Patriarchae vel Hierarchae loci, aut rescriptum contineat potestatem alicui factam concedendi gratiam peculiaribus personis in eodem expressis, et res adhuc integra sit;

2° Potestate pro foro interno concessa, actus per inadvertentiam positus, elapso tempore vel exhausto casuum numero, validus est.

§ 2. Pluribus collegialiter delegatis, si unus deficiat, aliorum quoque delegata potestas exspirat, nisi aliud tenore delegationis constet.

Can. 145. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. I, art. III, IV, 81; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. IV, 32.

Can. 149 § 1. — D. 2, 1, 6; 5, 1. 58.

Can. 150

Potestas ordinaria non exstinguitur resoluto iure concedentis officium cui adnexa est, ad normam can. 125, § 2; sed cessat amisso officio.

Can. 151

§ 1. Nisi aliter iure caveatur, potestas iurisdictionis sive ordinaria sive delegata suspenditur legitima appellatione interposita, nisi forte appellatio sit tantum cum effectu devolutivo.

§ 2. Haec potestas non suspenditur interposito recursu, nisi aliud sus expresse caveat.

Can. 152

In errore communi aut in dubio positivo et probabili sive iuris sive facti, iurisdictionem supplet Ecclesia in foro tum externo tum interno.

Can. 153

Praescripta can. 139-152 de potestate iurisclictionis, nisi natura rei aut textus contextusque legis obstet, serventur de omni ecclesiastica potestate publica.

Can. 154

Potestas ordinis, a legitimo Superiore ecclesiastico sive adnexa officio sive commissa personae, nequit aliis demandari, nisi id expresse fuerit iure vel indulto concessum.

CAPUT VI
De reductione clericorum ad statum laicalem

Can. 155

§ 1. Etsi sacra ordinatio, valide recepta, nunquam irrita fit, subdiaconus tamen et clericus maior ad statum laicalem redigitur rescripto Sedis Apostolicae, decreto vel sententia ad normam can. 158, demurn poena depositionis maioris.

Can. 151. — Pius XII, const. Vacantis Apostolicae Sedis, 8 dec. 1945.

§ 2. Clericus subdiacono inferior ad statum laicalem reducitur ipso facto, ob causas in iure definitas, aut Hierarchae decreto iusta, de causa lato, si nempe Hierarcha, omnibus perpensis, prudenter iudicaverit clericum non posse cum decore status clericalis ad subdiaconatum vel ad ordines maiores promoveri; itemque ad eundem statum regreditur sua ipsius voluntate, praemonito loci Hierarcha.

Can. 156

§ 1. Clericus subdiacono inferior, ad statum laicalem quavis de causa regressus vel reductus, inter clericos denuo admitti nequit, nisi loci Hierarcha, audito Hierarcha eparchiae vel Superiore maiore Religionis cui clericus adscriptus erat ante reductionem vel regressum ad statum laicalem, post diligens examen super vita et moribus, et congruum experimentum, eum sacro ministerio dignum iudicaverit, graviter super hac re eius onerata conscientia.

§ 2. 1° Subdiaconus vel clericus maior ad statum laicalem a Sede Apostolica reductus, inter clericos ab una Sede Apostolica denuo admitti potest;

2° Si autem ad statum laicalem a Superiore infra Romanum Pontificem reductus est, ut inter clericos denuo admittatur, indiget Sedis Apostolicae licentia, firmo praescripto can. 260, § 1, n. 2, c.

Can. 157

§ 1. Omnes qui e clericali statu ad laicalem legitime reducti aut regressi sunt, eo ipso amittunt officia, beneficia, iura ac privilegia clericalia et vetantur habitum ecclesiasticum induere.

§ 2. Subdiaconus et clericus maior, matrimonio ante receptam ordinationem legitime non iuncti, si ad statum laicalem reducantur, lege sacri caelibatus tenentur, salvo praescripto can. 158.

Can. 158

Clericus qui metu gravi coactus subdiaconatum vel ordinem maiorem recepit, nec postea, remoto metu, eandem ordinationem ratam habuit saltem tacite per ordinis exercitium, volens tamen per talem actum obligationibus clericalibus se subiicere, ad statum laicalem, legitime probata coactione et ratihabitionis defectu, sententia iudicis redigatur, sine ullis clericalibus obligationibus.

Can. 156. — Canons Apostolorum, 62.

Can. 158. — Benedictus XIV, instr. Eo quamvis tempore, 4 maii 1745, § 21; ep. encycl. Anno vertente, 19 iun. 1750, § 7; S. C. de Prop. Fide (C. P.), 29 apr. 1754.

TITULUS IV
DE CLERICIS IN SPECIE

Can. 159

Erectio seu restitutio, immutatio et suppressio patriarchatuum, archiepiscopatuum, provinciarum, eparchiarum, exarchiarum cum territorio proprio aut apostolicarum competit Romano Pontifici vel Oecumenicae Synodo, salvo praescripto can. 248, 327, § 1, 328.

Can. 160

§ 1. Territorium cuiuslibet eparchiae dividatur in distinctas partes: unicuique autem parti sua peculiaris ecclesia cum populo determinato est assignanda, suusque peculiaris rector, tamquam proprius eiusdem pastor, est praeficiendus ad necessariam animarum curam.

§ 2. Pari modo exarchiae, ubi commode fieri possit, dividantur.

§ 3. Partes eparchiae de quibus in § 1, sunt paroeciae ; partes exarchiae apostolicae, patriarchalis vel archiepiscopalis, si peculiaris rector iisdem fuerit assignatus, appellantur quasi-paroeciae.

§ 4. 1° Non possunt sine speciali Sedis Apostolicae indulto constitui paroeciae pro diversitate sermonis fidelium eiusdem ritus in eadem civitate vel territorio degentium, nec paroeciae mere familiares aut personales; ad constitutas autem quod attinet nihil innovandum, inconsulta Apostolica Sede;

2° Indultum et consilium de quibus in n. 1 dare competit Patriarchae et Archiepiscopo ad normam iuris in suo cuiusque territorio.

Can. 161

§ 1. Episcopus territorium suum distribuat in regiones pluribus paroeciis constantes, quae veniunt nomine proto-presbyteratus.

Can. 159. — Syn. Chalcedonen., a. 451, can. 12; S. Innocentius I, litt. Et onus et honor, a. c. 415: «Nam quod sciscitaris»; S. Nicolaus I, litt. Ad consulta vestra, 13 nov. 866: «A quo autem»; Innocentius III, litt. Rex regum, 25 febr. 1204; Leo XII, const. ap. Petrus Apostolorum princeps, 15 aug. 1824; Leo XIII, litt. ap. Christi Domini, a. 1895. — Syn. Carthaginen., a. 419, can 17, 57.

§ 2. 1° Si haec distributio, ratione circumstantiarum, videatur impossibilis aut inopportuna, Episcopus consulat Sedem Apostolicam;

2° In adiunctis de quibus in n.1, Episcopus in patriarchatu vel archiepiscopatu consulat Patriarcham vel Archiepiscopum.

PARS I

DE SUPREMA POTESTATE DEQUE IIS
QUI EIUSDEM SUNT CANONICO IURE PARTICIPES

CAPUT I
De Romano Pontifice

Can. 162

§ 1. Romanus Pontifex, beati Petri in primatu Successor, habet non solum primatum honoris, sed supremam et plenam potestatem iurisdictionis in universam Ecclesiam tum in rebus quae ad fidem et mores, tum in iis quae ad disciplinam et regimen Ecclesiae per totum orbem diffusae pertinent.

§ 2. Haec potestas est vere episcopalis, ordinaria et immediata tum in omnes et singulas ecclesias, tum in omnes et singulos pastores et fideles, a nulla humana auctoritate dependens.

Can. 162. — S. Bonifacius, litt. Beatus apostolus, a. 419; S. Leo M., litt. Omnis admonitio, 12 ian. 444; Bonifacius VIII, bulla Unam sanctam. 18 nov. 1302; S. C. de Prop. Fide, litt. encycl. (ad Patriarchas Orientis), 6 iun. 1803. — S. Theodorus Studita, ep. 192, 193.

§ 1. — S. Clemens, litt. Propter subitas, a. 90-99(?); S. Soter, litt. a. c. 170: «A principio»; S. Victor, litt. a. c. 190: «Nos ergo»; S. Callistus I, decr. a. 217-222; S. Damasus, litt. Quod vestra caritas, a. 378/82; litt. Post has omnes, a. 382; S. Innocentius I, litt. In requirendis, 7 ian. 417, c. 1; S. Zosimus, litt. Quamvis Patrum, 21 mart. 418; S. Bonifacius I, litt. Inter caeteras, a. 419; litt. Retro maioribus, 11 mart. 422, c. 2; litt. Manet beatum, 11 mart. 422; litt. Institutio universalis, 11 mart. 422; S. Coelestinus I, litt. Tandem malorum, 15 mart. 432: « ... Elaborate»; S. Xystus III, litt. Si ecclesiastici corporis, 17 sept. 433: «Haec sanctitatem»; S. Leo M., litt. Quantum dilectioni, 21 iun. 445; litt. Credebamus post, [6] ian. 446; litt. Quanta fraternitati, a. 446: «Si autem in eo»; S. Simplicius, litt. Cuperem quidem, 10 ian. 476: «Haec, venerabilis»; S. Felix III, litt. Postquam sanctae, m. mart. 843; litt. Olim nobis, 5 oct. 484; litt. Multa sunt, a. 490; S. Gelasius, litt. Quod plena cupimus, 1 mart. 492; litt. Famuli vestrae, a. 494; litt. Ex epistola, a. 492-496; litt. Valde mirati sumus, 5 febr. 496: «Sed nec illa»; S. Anastasius II, litt. Exordium pontificatus, a. 496; S. Ioannes II, litt. Inter claras, 25 mart. 534; S. Gregorius M., litt. Piissimus atque, mense iun. 595; litt. Suavissima mihi, mense nov. 597; Agatho, litt. Consideranti mihi, mense mart. 680; litt. Omnium bonorum, mense mart. 680; Hadrianus I, litt. Deus qui dixit, 26 oct. 785; litt. Pastoralibus curia, 26 mart. 785: «Porro post»; S. Nicolaus I, litt. Principatum divinae, 25 sept. 860; litt. Postquam beato, 18 mart. 862; litt. Si serenissimi, 18 mart. 862; litt. ... et divinorum, a. 863; litt. Proposueramus quidem, a. 865: «...Verumtamen» et sequentia; litt. Dici non potest, 13 nov. 866; Iohannes VIII, litt. Si ergo, a. 873-5; litt. Ad hanc quippe, 16 apr. 878; litt. Inter claras sapientiae, (16 aug.) 879 «Nunc itaque» ; Stephanus V, litt. Cum Deo propitio, a. 885; litt. Vestrae serenitatis, a. 885; litt. Quia te zelo, a. 885; Iohannes X, litt. Cum religio, a. c. 925; S. Leo IX, litt. In terra pax, 2 sept. 1053, c. 32; litt. Congratulamus vehementer, a. 1052/53: «Quod ipse»; litt. Quantas gratias, a. 1054; S. Gregorius VII, litt. Summae sedis specula, 6 iun. 1080; Hadrianus IV, litt. Ex quo, a. 1154/1159: «Traditunt est»; litt. Inter omnia, 13 iun. 1157; Alexander III, litt. Apostolica sedes, 27 sept. 1177; Coelestinus III, litt. Fundavit Deus, 20 febr. 1196; Innocentius III, litt. Reprobata quondam, 1-15 aug. 1198; Litt. Apostolicae Sedis, 12 nov. 1199; litt. Ex eo to radicatum, 23 nov. 1199; litt. Multae nobis, 13 nov. 1199; litt. Is Ecclesiam, 24 nov. 1199; litt. Non processit, 1 iun. 1202; litt. Licet apostolica sedes, mense maii 1205; litt. Licet hactenus, 7 oct. 1207; litt. Inconsutilis, 30 aug. 1213; int. Licet olim, 31 aug. 1213; Gregorius IX, ep. Quia Christi, 18 iul. 1231; Professio fidei (in Syn. Lugdunen. II) a Michaële Palaeologo Gregorio X oblata, a. 1274; Iohannes XXII, ep. Salvator noster, 29 apr. 1319; Benedictus XII, a. 1341, prop. 90, Armenorum, damn.; Eugenius IV (in Syn. Florentin.), const. Laetentur caeli, 6 iul. 1439, 8; Pius IV, const. Iniunctum nobis, 13 nov. 1564, Professio fidei Trident.; Gregorius XIII, const. Sanctissimus, a. 1575, Professio fidei Graecis praescr.; Benedictus XIV, const. Etsi pastoralis, 26 maii 1742, § 1, n. VI; ep. Nuper ad nos, 16 mart. 1743, Professio fidei Maronitis praeser.; Pius IX, ep. encycl. Amantissimus, 8 apr. 1862; litt. ap. Reversurus, 12 iul. 1867; ep. encycl. Quartus supra, 6 ian. 1873, § 6; Leo XIII, ep. encycl. Satis cognitum, 29 iun. 1896; S. Pius X, litt. encycl. Pascendi, 8 sept. 1907; S. C. de Prop. Fide, instr. 31 iul. 1902, n. 1, i.

Can. 162 § 2. — Syn. Vatican., sess. IV, c. III, de vi et ratione primatus Romani Pontificis; Gregorius XIII, const. Sanctissimus, a. 1575, Professio fidei Graecis praescr. ; Benedictus XIV, const. Etsi pastoralis, 26 maii 1742, § I, n. VI; ep. Nuper ad nos, 16 mart. 1743, Professio fidei Maronitis praescr.; Leo XIII, ep. encycl. Satis cognitum, 29 iun. 1896 ; Pius IX, litt. ap. Reversurus, 12 iul. 1867.

Can. 163. — S. Pius X, litt. encycl. Pascendi, 8 sept. 1907; Pius XII, const. Vacantis Apostolicae Sedis, 8 dec. 1945.

Can. 164. — Syn. Trident., sess. XXIV, de ref., c. 5; S. Xistus III, litt. Si quantum humanis, 8 iul. 435; S. Leo M., litt. Omnium quidem, 13 ian. 444; litt. Omnis admonitio, 12 ian. 444: «Ipsunt vero»; litt. Quanta fraternitati, a. 446; S. Leo IX, litt. Congratulamur vehementer, a. 1052/3: «Siquidem»; Pius IX, litt.ap. Reversurus, 12 iul. 1867.

Can. 163

Romanus Pontifex, legitime electus, statim ab acceptata elections, obtinet, iure divino, plenam supremae iurisdictionis potestatem.

Can. 164

Gravioris momenti negotia quae uni Romano Pontifici reservantur sive natura sua, sive positiva lege, causae maiores appellantur.

Can. 165

Si contingat ut Romanus Pontifex renuntiet, ad eiusdem renuntiationis validitatem non est necessaria Cardinalium aliorumve acceptatio.

Can. 166

Omnibus in ritibus, inter divina officia fieri debet a Patriarchis, Episcopis, ceterisque Hierarchis et omnibus clericis, commemoratio Romani Pontificis.

CAPUT II
De Oecumenica Synodo

Can. 167

§ 1. Dari nequit Oecumenica Synodus quae a Romano Pontifice non fuerit convocata.

§ 2. Eiusdem Romani Pontificis est Oecumenicae Synodo per se vel per alios praeesse, res in ea tractandas ordinemque servandum constituere ac designare, Synodum ipsam transferee, suspendere, dissolvere, eiusque decreta confirrnare.

Can. 168

1. Convocantur ad Synodum in eaque ius habent suffragii deliberativi:

1° S. R. E. Cardinales, etsi non Episcopi;

2° Patriarchae, Primates, Archiepiscopi, Episcopi residentiales, etiam nondum charactere episcopali aucti;

3° Abbates vel Praelati nullius seu Exarchi qui praesunt territorio proprio;

4° Abbas Primas, Praeses Consociationis Confoederationum monasticarum cum exemptione pontificia, Abbates Superiores Congregationum monasticarum, Praesides Confoederationum monasticarum cum exemptione pontificia, ac supremi Moderatores Religionum clericalium exemptione pontificia fruentium, non autem aliarum Religionum, nisi aliud convocationis decretum ferat.

§ 2. Etiam Episcopi titulares, ad Synodum convocati suffragium obtinent deliberativum, nisi aliud in convocatione expresse caveatur.

§ 3. Theologi ac canonum periti, ad Synodum forte invitati, suffragium non habent nisi consultivum.

Can. 106. — Callixtus III, const. Reddituri de commisso, 3 sept. 1457, § 1; Benedictus XIV, ep. encycl. Ex quo, 1 mar. 1756, §§ 9-17 ; S. C. de Prop. Fide, litt. 4 iul. 1833, n. II; litt. 29 maii 1838; instr. 31 iul. 1902, n. 13, e). – Syn. Armen., a. 1911, 153; 638, b); Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. I, art. II, I; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars I, cap. I, 12, 4; pars III, cap. VI, 3; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. II, cap. II; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. I; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VII, art. II, 1.

Can. 167. — Leo XIII, ep. encycl. Satis cognitum, 29 inn. 1896.

Can. 169

§ 1. Si quis ex convocatis ad Synodum ad normam can. 168, § 1, eidem, iusto impedimento detentus, interesse non possit, mittat procuratorem et impedimentum probet.

§ 2. Procurator, si fuerit unus e Synodi Patribus, duplici suffragio non gaudet; si non fuerit, publicis tantum sessionibus interesse potest, sed sine suffragio; expleta autem Synodo, huius acta subscribendi ius habet.

Can. 170

Nemini eorum qui Synodo interesse debent, licet ante discedere, quam Synodus sit rite absolutes, nisi a Synodi praeside, cognita ac probata, discessionis causa, abeundi licentiam obtinuerint.

Can. 171

Propositis a Romano Pontifice quaestionibus Patres possunt alias addere, postquam tamen obtinuerint a Synodi praeside earundem approbationem.

Can. 172

Synodi decreta vim definitivam obligandi non habent, nisi a Romano Pontifice fuerint confirmata et emus iussu promulgata.

Can. 173

§ 1. Synodus Oecumenica suprema, pollet in universam Ecclesiam potestate.

§ 2. A sententia Romani Pontificis non datur ad Synodum Oecumenicam appellatio; nec a ceteris actis recursus.

Can. 174

Si contingat ut Romanus Pontifex, durante Synodi celebratione, e vita decedat, ipso iure haec intermittitur, donec novus Pontifex illam resumi et continuari iusserit.

Can. 172. — S. Damasus, litt. Confidimas, a. 372; S. Leo M., litt. Quam vigilanter, 21 mart. 453; S. Gelasius, litt. Valde mirati Minus, 5 febr. 496: «Quibus convenientem»; S. Nicolaus I, litt. Postquam beato, 18 mart. 862: «Quod dicitis»; litt. Proposueramus quidem, a. 865: «...Quamvis dixeritis»; Leo XIII, ep. encycl. Satis cognitum, 29 iun. 1896.

Can. 173 § 1. — S. Coelestinus I, litt. Spiritus sancti, 8 maii 431; Eugenius IV (in Syn. Florentin.), const. Exsultate Deo, 22 nov. 1439, § 8.

§ 2. — Syn. Vatican., ses. IV, c. III, de vi et ratione primates Romani Pontificis; S. Zosimus, litt. Quamvis Patrum, 21 mart. 418; S. Bonfacius I, litt. Retro maioribus, 11 mart. 422, c. 2; S. Leo IX, litt. In terra pax, 2 sept. 1053, c. 32: «Nam Romanae Eccles.»; Pius II, const. Exsecrabilis, 18 ian. 1459, § 2; Iulius II, Suscepti rcgiminis, 1 iul. 1509.

Can. 174. — Pius XII, const. Vacantis Apostolicae Sedis, 8 dec. 1945.

CAPUT III
De Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus

Can. 175

S. R. E. Cardinales Senatum Romani Pontificis constituunt eidemque in regenda Ecclesia praecipui consiliarii et adiutores assistunt.

Can. 176

§ 1. Sacrum Collegium in tres ordines distribuitur episcopalem, ad quem soli pertinent sex Cardinales ecclesiis suburbicariis praepositi; presbyteralem, qui Cardinalibus quinquaginta; diaconalem, qui constat quatuordecim.

§ 2. Cardinalibus ordinis presbyteralis ac diaconalis suus cuique titulus aut diaconia in Urbe assignatur a Romano Pontifice.

Can. 177

§ 1. Cardinales libere a Romano Pontifice ex toto terrarum orbe et ex quocumque ritu eliguntur, viri saltem in ordine presbyteratus constituti, doctrina, pietate ac rerum agendarum prudentia egregie praestantes.

§ 2. A Cardinalatus dignitate arcentur:

1° Illegitimi, etiamsi per subsequens matrimonium fuerint legitimati; itemque alii irregulares vel a recipiendis subdiaconatu et maioribus ordinibus impediti secundum canonicas sanctiones, etsi legitime fuerint ad recipiendos ordines et dignitates, etiam episcopalem, dispensati;

2° Qui prolem, etiam ex valido matrimonio susceptam, vel nepotem ex ea habent;

3° Qui alicui Cardinali viventi coniuncti sunt consanguinitate usque ad quartum gradum inclusive.

Can. 178

§ 1. Cardinales creantur et publicantur a Romano Pontifice in Consistorio, sicque creati et publicati obtinent ius ad electionem Romani Pontificis et privilegia de quibus in can. 185.

§ 2. Si tamen Romanus Pontifex creationem alicuius in Consistorio annuntiaverit, eius nomine sibi in pectore reservato, hic nullis interim gaudet Cardinalium iuribus aut privilegiis, sed, postquam a Romano Pontifice eius nomen publicatum fuerit, iisdem fruitur a publicatione, iure vero praecedentiae a reservatione in pectore.

De Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus. — Eugenius IV, ep. Non mediocri, a. 1439; Paulus IV, const. Cum venerabiles, 22 aug. 1555; Sixtus V, const. Postquam, 3 dec. 1586; Pius XII, const. Vacantis Apostolicae Sedis, 8 dec. 1945.

Can. 179

Promotus absens a Curia debet in recipiendo bireto rubro iurare se intra annum, nisi legitimo detineatur impedimento, Summum Pontificem aditurum.

Can. 180

Orientales ad dignitatem cardinalitiam promoti proprium retinent ritum. Privilegiis autem Cardinalium utentes ab iis abstineant quae cum suo rite non convenient.

Can. 181

Nisi aliter in casibus particularibus fuerit ab Apostolica Sede provisum, per promotionem ad sacram purpuram non solum ipso facto vacant dignitates omnes, ecclesiae, beneficia quae promotus habeat, sed etiam pensiones ecclesiasticae amittuntur.

Can. 182

§ 1. Per optionem in Consistorio factam et a Summo Pontifice approbatam, possunt, servata prioritate ordinis et promotionis, Cardinales ex ordine presbyterali transire ad ilium titulum et Cardinales ex ordine diaconali ad aliam diaconiam et, si per decem annos completos in ordine diaconali permanserint, etiam ad ordinem presbyteralem.

§ 2. Cardinalis ex ordine diaconali, transiens per optionem ad ordinem presbyteralem, locum obtinet ante omnes illos Cardinales presbyteros, qui post ipsum ad sacrae purpurae honorem assumpti sunt.

§ 3. Suburbicaria si vacet sedes, Cardinales ex ordine presbyterali, qui momento vacationis praesentes fuerint in Curia vel ab ea absentes ad tempos ob sibi commissum negotium aliquod a Romano Pontifice, optare eam possunt in Consistorio, servata prioritate promotionis.

§ 4. Cardinales quibus una ex ecclesiis suburbicariis est assignata, aliam optare nequeunt; cum vero Cardinalis gradum Decani attigerit, ecclesiam suam Ostiensi cumulat, quae proinde cum alia atque alia ecclesia suburbicaria in persona Cardinalis Decani semper coniungitur.

Can. 180. — S. C. Coeremonialis, decr. 30 nov. 1880.

Can. 183

§ 1. Sacro Cardinalium Collegio praeest Decanus, qui est antiquior promotione ad aliquam sedem suburbicariam. Ipsi nulla est in ceteros Cardinales iurisdictio, sed primus habetur inter aequales.

§ 2. Vacante decanatu, ipso iure succedit Subdecanus, sive is ternpore vacationis sit praesens in Curia, sive in sua suburbicaria sede commoretur, sive absit ad tempos ob sibi commissum menus a Romano Pontifice.

Can. 184

§ 1. Cardinales tenentur obligatione residendi in Curia, nec possunt ab eadem discedere sine licentia Romani Pontificis, salvo praescripto §§ 2, 3.

§ 2. Haec obligatio urget etiam Cardinales Episcopos suburbicarios; sed ipsi non indigent licentia ut sese conferant ad ecclesias sibi commissas, quoties opportunum iudicaverint.

§ 3. Cardinales qui sunt Episcopi alicuius ecclesiae non suburbicariae, lege residendi in Curia eximuntur; sed cum ad Urbem venerint, Summum Pontificem adeant, nec ab Urbe discedant antequam ab eodem abeundi licentiam impetraverint.

Can. 185

§ 1. Cardinales omnes, praeter alia privilegia iure statuta, a sua promotione in Consistorio facultate gaudent:

1° Audiendi ubique terrarum confessiones, etiam religiosorum utriusque sexus, et absolvendi ab omnibus peccatis et censuris etiam reservatis, exceptis tantum censuris Sedi Apostolicae specialissimo modo reservatis et illis quae adnexae sunt revelationi secreti S. Officii;

2° Sibi suisque familiaribus eligendi sacerdotem confessionibus excipiendis, qui, si iurisdictione careat, eam ipso iure obtinet, etiam quod spectat ad peccata et censuras, reservatas quoque, illis tantum censuris exceptis, de quibus in n. 1°;

3° Verbum Dei ubique praedicandi;

4° Celebrandi vel alii permittendi ut coram se celebret semel divinam Liturgiam in feria V maioris hebdomadae ac ter in nocte Nativitatis Domini;

5° Benedicendi ubique, solo crucis signo, cum omnibus indulgentiis a Sede Apostolica concedi solent, cruces, rosaria, aliasque coronas precatorias, numismata, statuas, scapularia a Sede Apostolica probata eaque imponendi sine onere inscriptionis;

6° Unica benedictione erigendi, in ecclesiis et oratoriis etiam privatis aliisque piis locis, stationes Viae Crucis cum omnibus indulgentiis, quae huiusmodi pium exercitium peragentibus impertitae sunt; nec non benedicendi pro fidelibus, qui causa infirmitatis vel alius legitimi impedimenti sacras stationes Viae Crucis visitare nequeant, Crucifixi icones cum applicatione omnium indulgentiarum devoto exercitio eiusdem Viae Crucis a Romanis Pontificibus adnexarum;

7° Celebrandi super aram portatilem non solum in domo propriae habitationis, sed ubicumque degunt; et permittendi ut iterum divina Liturgia, ipsis adstantibus, celebretur;

8° Celebrandi in mari, debitis cautelis adhibitis;

9° In omnibus ecclesiis et oratoriis divinam Liturgiam celebrandi iuxta proprium calendarium;

10° Fruendi altari privilegiato personali quotidiano;

11° Lucrandi in propriis oratoriis indulgentias, ad quas acquirendas praescripta sit visitatio ecclesiae alicuius vel publici oratorii civitatis seu loci, in quo Cardinales actu commorentur, quo privilegio etiam eorum familiares frui possunt;

12° Benedicendi ubique populo more Episcoporum sed in Urbe in ecclesiis tantum, piis locis et fidelium consessibus;

13° Episcoporum insignia gestandi, atque utendi mitra et baculo pastorali;

14° Divinam Liturgiam celebrandi in quolibet privato oratorio sine praeiudicio illius qui indulto gaudet;

15° Pontificalia cum throno et baldachino peragendi in omnibus ecclesiis extra Urbem, Hierarcha praemonito, si ecclesia sit cathedralis;

16° Honoribus, qui locorum Hierarchis solent, fruendi quocumque se conferant;

17° Fidem faciendi in foro externo, de oraculo pontificio testantes;

18° Fruendi oratorio ab Hierarchae visitatione exempto;

19° De reditibus beneficiariis libere disponendi, etiam per testamentum, salvo iuris praescripta de defuncto Cardinali, qui in Urbe domicilium habebat;

20° Consecrationes et benedictiones ecclesiarum, altarium, sacrae supellectilis, Abbatum seu Superiorum monasterii sui iuris aliasve similes, excepta oleorum sacrorum consecratione, si Cardinalis charactere episcopali careat, ubique locorum, servatis servandis, peragendi.

21° Praecedendi omnibus Praelatis non exclusis Patriarchis et Legatis Pontificiis, nisi Legatus sit Cardinalis in proprio territorio residens; Cardinalis autem Legatus a latere praecedit extra Urbem omnibus aliis;

22° Conferendi primam tonsuram et ordines minores, dummodo promovendus habeat dimissorias proprii Hierarchae litteras;

23° Ministrandi sacramentum chrismatis, firmo onere inseriptionis nominis fidelis chrismate uncti ad normam iuris;

24° Concedendi indulgentias trecentorum dierum, etiam toties quoties lucrandas, in locis vel institutis ac pro personis suae iurisdictionis vel protectionis; item in aliis locis, sed a praesentibus tantummodo, singulis vicibus, lucrandas.

§ 2. Cardinalis Decanus gaudet privilegio ordinandi electum Pontificem, si hic ordinatione presbyterali vel episcopali indigeat, et tunc pallio utitur; quod privilegium, absente Cardinali Decano, competit Subdecano, eoque etiam absente, antiquiori Cardinali Episcopo suburbicario.

§ 3. Demum Cardinalis Protodiaconus pallia Archiepiscopis et Episcopis privilegio fruentibus eorumve procuratoribus, vice Romani Pontificis imponit; et nomen novi electi Pontificis populo annuntiat.

Can. 186

§ 1. Cardinalis ad sedem suburbicariam promotus, postquam eius regimen canonice suscepit, est verus Episcopus suae ecclesiae, eaque potestate in eam pollet, quam ceteri Episcopi residentiales in propria eparchia seu dioecesi obtinent.

§ 2. Ceteri Cardinales in suis titulis vel diaconiis, assumpto ad normam iuris eorundem regimine, omnia possunt quae locorum Hierarchae in suis ecclesiis, exceptis ordine iudiciorum et quolibet iurisdictione in fideles, sed salva potestate in iis quae ad disciplinam, morum correctionem, servitium ecclesiae pertinent.

§ 3. Cum throno et baldachino Cardinalis ordinis presbyteralis potest in suo titulo pontificalia peragere et Cardinalis ordinis diaconalis in sua diaconia pontificaliter assistere, neque alius quisquam ibidem id potest sine Cardinalis consensu; in aliis vero Urbis ecclesiis Cardinales throno et baldachino uti nequeunt sine licentia Romani Pontificis.

Can. 187

Sede Apostolica vacante, Sacrum Cardinalium Collegium et Romana Curia non aliam habent potestatem, quam quae definitur in constitutionibus apostolicis de hac re datis.

CAPUT IV
De Curia Romana

Can. 188

§ 1. Curia Romana constat Sacris Congregationibus, Tribunalibus et Officiis, prout inferius enumerantur et describuntur.

§ 2. Incolumi iure Congregationis S. Officii, ex sacris Congregationibus, Orientalium negotia agit, nisi aliud expresse statuatur, Congregatio pro Ecclesia Orientali.

De Curia Romana. S. Pius X, const. Sapienti consilio, 29 iun. 1968; Ordo servandus in S. Congregationibus, Tribunalibus, Officiis Romanae Curiae, 29 sept. 1908.

Can. 189

§ 1. In singulis Congregationibus, Tribunalibus, Officiis servanda est disciplina et agenda sunt negotia secundum normas tum generates tum particulares, quas ipsis Romanus Pontifex praestituerit.

§ 2. Omnes qui ad Congregationes, Tribunalia, Officio Romanae Curiae pertinent, secreturn servare debent intra fines et secundum modum ex disciplina unicuique propria determinatum.

Can. 190

§ 1. Nihil grave aut extraordinarium in iisdem Congregationibus, Tribunalibus, Officiis agatur, nisi a Moderatoribus eorundem Romano Pontifici fuerit antea significatum.

§ 2. Gratiae quaevis ac resolutiones indigent pontificia approbatione, exceptis iis ad quas eorundem Officiorum, Tribunalium, Congregationum Moderatoribus speciales facilitates tributae sint, exceptisque sententiis Tribunalis Sacrae Romanae Rotae et Signaturae Apostolicae.

Can. 191

Controversiam, si qua exoriatur, de competentia inter Sacras Congregationes, Tribunalia vel Officia Romanae Curiae, dirimit coetus S. R. E. Cardinalium, quos Romanus Pontifex in singulis casibus designaverit.

ARTICULUS I
De Sacris Congregationibus

Can. 192

Singulis Congregationibus praeest Cardinalis Praefectus vel, si iisdem praesit ipsemet Romanus Pontifex, eas dirigit Cardinalis a secretis; quibus adiunguntur Cardinales quos Pontifex iis adscribendos censuerit, cum aliis necessariis administris.

Can. 193

§ 1. Congregatio S. Officii, cui ipse Summus Pontifex praeest, tutatur doctrinam fidei et morum.

§ 2. Iudicat de iis delictis quae sibimet secundum propriam eiusdem legem reservantur, cum potestate has criminales causas videndi non solum in gradu appellationis a tribunali Hierarchae loci, sed etiam in prima instantia, si directe ad ipsam delatae fuerint.

§ 3. Ipsa sola cognoscit ea quae, sive directe sive indirecte, in iure aut in facto, circa privilegium, uti aiunt, Paulinum et matrimonii impedimenta disparitatis cultus et mixtae religionis versantur; itemque, ad eam spectat facultas dispensandi ab hisce impedimentis. Quare quaelibet huiusmodi quaestio ad hanc Congregationem est deferenda, quae tamen potest, si ita censeat et casus ferat, quaestionem remittere ad aliam Congregationem vel ad Tribunal Sacrae Romanae Rotae.

§ 4. Ad eandem pertinet non solum delatos sibi libros diligenter excutere, eos, si oportuerit, prohibere, et dispensationes a prohibitione concedere; sed etiam ex officio inquirere, qua opportuniore licebit via, quae in vulgus edantur scripta cuiuslibet generis damnanda, et in memoriam Hierarcharum reducere, quam religiose debeant in perniciosa scripta animadvertere eaque Sedi Apostolicae ad normam iuris denundare.

§ 5. Ipsa una competens est circa ea omnia quae ieiunium eucharisticum pro sacerdotibus divinam Liturgiam celebrantibus respiciunt.

Can. 194

§ 1. Congregationis Consistorialis Praefectus est ipse Romanus Pontifex. Praeter alios, ad eandem pertinent ex officio Cardinales a secretis S. Officii, Praefectus Congregationis de Seminariis et Universitatibus studiorum et a secretis Status. Inter Consultores eiusdem semper sunt Assessor S. Officii, Praelatus a secretis Congregationis pro negotiis ecclesiasticis extraordinariis et Praelatus a secretis Congregationis de Seminariis et Universitatibus studiorum.

§ 2. Ad hanc Congregationem spectat non modo parare agenda in Consistoriis, sed praeterea, in locis Congregationibus pro Ecclesia Orientali et de Propaganda Fide non obnoxiis, novas dioeceses ac provincias et capitula tum cathedralia tum collegialia constituere dioeceses iam constitutas dividere; Episcopos, Administratores apostolicos, Coadiutores et Auxiliares Episcoporum constituendos proponere, canonicas inquisitiones seu processus super promovendis indicere actosque diligenter expendere, ipsorum periclitari doctrina, salvo praescripto can. 202.

§ 3. Ab hac Congregatione dependent ea omnia quae pertinent ad constitutionern, conservationem et statum dioecesium. Quare ipsa vigilat super impletis vel minus obligationibus, quibus Ordinarii tenentur cognoscit ea quae ab Episcopis scripto relata sint de statu suarum dioecesium; indicit visitationes apostolicas examinatque eas quae fuerint absolutae, transmissis in utroque case ad singulas Congregationes iis ad deliberandum negotiis quae ad eas peculiariter pertinent.

Can. 193 § 3. — S. C. S. Off., 27 ian. 1928, ad II.

Can. 195

§ 1. 1° Congregationi pro Ecclesia Orientali, cui praeest ipse Romanus Pontifex, reservantur omnia cuiusque generic negotia quae sive ad personas, sive ad disciplinam, sive ad ritus orientales referuntur, etiamsi sint mixta, idest sive rei sive personarum ratione Latinos quoque attingant. Quare pro Ecclesiis rituum orientalium ipsa omnibus facultatibus potitur, quas aliae Congregationes pro Ecclesiis ritus latini obtinent, incolumi tamen iure Congregationis S. Officii ad normam can. 193, Congregationis Sacrorum Rituum ad normam can. 200, §§ 2, 3, Congregationis pro negotiis ecclesiasticis extraordinariis ad normam can. 202, nec non Congregationis de Seminariis et Universitatibus studiorum ad normam can. 203, § 1, in iis quae spectant ad Athenaea, quae vocant studiorum Universitates vel Facultates, atque Sacrae Poenitentiariae ad normam can. 204;

2° Ipsius est pro omnibus orientalibus ritibus libros approbare liturgicos, ac dubia solvere circa eorumdem textum et translationes; item omnia videre ac statuere de rubricis et caeremoniis divinae Liturgiae, sacramentorum, sacramentalium et officii divini;

3° In iis praeterea regionibus in quibus eadem sacra Congregatio obtinet plenam et exclusivam iurisdictionem, ipsa, non solum pro fidelibus rituum orientalium, sed etiam pro fidelibus ritus latini eorumque hierarchia, operibus, institutis, piis societatibus, facultatibus potitur, quae aliae Congregationes pro fidelibus ritus latini extra illas regiones obtinent, incolumi tamen iure Congregationis S. Officii, atque integris manentibus quae usque adhuc reservata sunt Congregationi de disciplina Sacramentorum, Congregationi Sacrorum Rituum, Congregationi de Seminariis et studiorum Universitatibus ac Sacrae Poenitentiariae.

4° Quod vero spectat ad sodales religiosos latini ritus, missionarios in regionibus de quibus in n. 3, eadem Congregatio sibi vindicat quidquid eosdem qua missionarios, sive uti singulos sive simul sumptos, tangit. Quidquid vero eosdem qua religiosos, sive uti singulos sive simul sumptos, attingit, ad Congregationem religiosorum negotiis praepositam remittit aut relinquit.

§ 2. Haec Congregatio controversias dirimit via disciplinari; quas vero ordine iudiciario dirimendas censuerit, ipsa, servato eadem ordine, cognoscet aut ad tribunalia ordinaria Apostolicae Sedis remittet.

Can. 195 § 1. — Pius XI, motu propr. Post datam, 20 apr. 1923.

§ 1, 1°. — Pius IX, const. Romani Pontifices, 6 ian. 1862; Benedictus XV, motu propr. Dei providentis, 1 maii 1917, n. II, III; Pius XI, motu propr. Sancta Dei Ecclesia, 25 mart. 1938, n. III.

§ 1, 2°. — Pius XI motu propr. Quam sollicita, 21 dec. 1934.

§ 1, 3°, 4°. — Pius XI, motu propr. Sancta Dei Ecclesia, 25 mart. 1938, nn. I, II.

§ 2. — Benedictus XV, motu propr. Dei providentis, 1 maii 1917, n. IV, V ; Pius XI, motu propr. Sancta Dei Ecclesia, 25 mart. 1938, n. IV ; S. C. Consist., 12 nov. 1908, ad VI.

Can. 196

§ 1. Congregationi de disciplina Sacramentorum proposita est universa legislatio circa disciplinam septem sacramentorum, incolumi iure Congregationis S. Officii circa ea quae in can. 193 statuta sunt, et Sacrorum Rituum Congregationis circa ritus et caeremonias quae in sacramentis conficiendis, ministrandis et recipiendis servari debent.

§ 2. Ad illam itaque spectant ea omnia, quae decerni concedique solent tum in disciplina matrimonii, tum in disciplina aliorum sacramentorum nec non in celebratione Sacrificii eucharistici, iis tantum exceptis quae aliis Congregationibus reservata sunt.

§ 3. Ipsa cognoscit quoque et exclusive de facto inconsummationis matrimonii, de exsistentia causarum ad dispensationem concedendam, deque iis omnibus quae cum his sunt connexa; potest tamen cognitionem horum omnium, si id expedire iudicaverit, ad Sacram Romanam Rotam remittere. Ad eam referri possunt quaestiones de validitate matrimonii, quas tamen, si accuratiorem disquisitionem aut investigationem exigant, ad tribunal competens remittat. Ad ipsam etiam pertinet videre de obligationibus ordinibus maioribus adnexis, atque examinare quaestiones de ipsa validitate sacrae ordinationis, aut eas ad tribunal competens remittere. Et ita porro de aliis sacramentis.

Can. 197

§ 1. Congregationi Concilii ea pars negotiorum est commissa, quae ad universam disciplinam cleri saecularis populique christiani refertur.

§ 2. Quamobrem ipsius est curare ut christianae vitae praecepta serventur, cum facultate opportune ab iisdem fideles dispensandi; moderari quae parochos et canonicos spectant; aut quae pias sodalitates, pias uniones (etiamsi dependeant a religiosis vel erectae sint in eorum ecclesiis seu domibus), pia legata, pia opera, Liturgiarum stipes, beneficia aut officia, bona ecclesiastica, mobilia et immobilia, tributa dioecesana, taxas curiarum episcopalium aliaque huiusmodi attingunt. Eidem reservata est facultas eximendi a condicionibus requisitis ad assecutionem beneficiorum, quoties ad Ordinarios eorum collatio spectat; admittendi ad compositionem eos qui occuparunt bona ecclesiastica, etiam pertinentia ad religiosos; permittendi ut fideles acquirant bona ecclesiastica, a potestate civili usurpata.

§ 3. Videt quoque de iis omnibus, quae ad immunitatem ecclesiasticam pertinent, itemque de controversiis circa praecedentiam, salvo iure Congregationis negotiis religiosorum sodalium praepositae et Congregationis Caeremonialis.

§ 4. Ad eandem pertinent ea omnia quae ad Conciliorum celebrationem et recognitionem atque ad Episcoporum coetus seu collationes referuntur, extra loca quae subsunt Congregationibus pro Ecclesia Orientali et de Propaganda Fide.

5. Est autem haec Congregatio competens in omnibus controversiis negotia eidem commissa spectantibus, quas in via disciplinari pertractandas censuerit; cetera ad tribunal competens sunt deferenda.

Can. 198

§ 1. Congregatio negotiis religiosorum sodalium praeposita ea sibi exclusive vindicat quae respiciunt regimen, disciplinam, studies, bona et privilegia religiosorum sodalium utriusque sexus quibusvis publicis votis adstrictorum, eorumque qui, quamvis sine votis, in communi tamen vitam agunt more religiosorum, itemque tertiorum Ordinum saecularium, incolumi iure Congregationum pro Ecclesia Orientali et de Propaganda Fide.

§ 2. Quapropter, quaestionibus ordine iudiciario tractandis ad tribunal competens remissis et incolumi semper iure Congregationis S. Officii et Congregationis Concilii circa negotia ad ipsas spectantia, haec Congregatio quaestiones omnes suae competentiae in via disciplinari dirimit; sed si quaestio vertatur inter religiosum sodalem et personam non religiosam, ipsa, praesertim ad instantiam partis, potest etiam, si aequum iudicaverit, eandem quaestionem ad aliam Congregationem aut tribunal remittere.

§ 3. Huic denique Congregationi reservatur concessio dispensationum a iure communi pro sodalibus religiosis, firmo praescripto can. 193, § 5.

Can. 199

§ 1. Congregatio de Propaganda Fide missionibus ad praedicandum Evangelium et catholicam doctrinam praeest, ministros necessarios constituit et mutat, facultatemque habet tractandi, agendi et exsequendi omnia hac in re necessaria et opportuna.

§ 2. Curat ea omnia quae ad Conciliorum celebrationem et recognitionem in locis sibi subiectis pertinent.

§ 3.Eius iurisdictio iis est circumscripta regionibus, ubi, ecclesiastica hierarchia nondum constituta, status missionis perseverat. Huic Congregationi sunt etiam subiectae regions, quae, etsi hierarchia inibi constituta sit, adhuc inchoatum aliquid praeseferunt. Eidem pariter subsunt societates ecclesiasticorum ac seminaria quae exclusive fundata sunt eo fine, ut in iis instituantur alumni pro exteris missionibus, praesertim quod attinet ad eorum regulas, administrationem atque opportunas concessiones ad sacram ordinationem alumnorum requisitas.

§ 4. Haec autem Congregatio debet ad competentes Congregationes deferre negotia quae aut fidem attingunt, aut causas matrimoniales, aut generales normas circa sacrorum rituum disciplinam tradendas vel interpretandas.

§ 5. Quod vero spectat ad sodales religiosos, eadem Congregatio sibi vindicat quidquid religiosos qua missionarios, sive uti singulos sive simul sumptos attingit. Quidquid vero religiosos qua tales, sive uti singulos sive simul sumptos attingit ad Congregationem religiosorum negotiis praepositam remittat aut relinquat.

Can. 200

§ 1. Congregatio Sacrorum Rituum ius habet videndi et statuendi ea omnia quae sacros ritus et caeremonias Ecclesiae Latinae proxime spectant, non autem quae latius ad sacros ritus referuntur, cuiusmodi sunt praecedentia iura aliaque id genus, de quibus sive servato ordine iudiciario sive administrativo modo disceptetur. Eius proinde est praesertim advigilare, ut sacri ritus ac caeremoniae diligenter serventur in Sacro celebrando, in sacramentis administrandis, in divinis officiis persolvendis, in iis denique omnibus quae Ecclesiae Latinae cultum respiciunt; dispensationes concedere opportunas; insignia et honoris privilegia tam personalia et ad tempus, quam localia et perpetua, quae ad sacros ritus vel caeremonias pertineant, elargiri, et cavere ne in haec abusus irrepant. In hisce peragendis auxilio utitur sectionis liturgicae.

§ 2. Eiusdem Congregationis praeterea est ea omnia agere quae ad beatificationem et canonizationem Servorum Dei, firma § 3, vel ad sacros reliquias quoquo modo referuntur. Haec reservantur sectioni alteri, quam promotor generalis fidei moderatur.

§ 3. Pro causis Servorum Dei in quibus colligi nequeunt depositiones testium coaevorum, nec certa prostant documenta tales depositiones rite suo tempore collectas praebentia, praesto est sectio tertia, quae historica audit. Haec sectio suffragium praeterea profert circa libros liturgicos emendandos vel denuo edendos. Huic sectioni praeest relator generalis.

Can. 201

Ad Congregationem Caeremonialem pertinet moderatio caeremoniarum in Sacello Aulaque Pontificali servandarum et sacrorum functionum quas Patres Cardinales extra Pontificale Sacellum peragunt; itemque eadem Congregatio cognoscit quaestiones de praecedentia tum Patrum Cardinalium tum Legatorum quos Nationes ad Sedem Apostolicam mittunt.

Can. 202

Ad Congregationem pro negotiis ecclesiasticis extraordinariis spectat dioeceses constituere vel dividere et ad vacantes dioeceses idoneos viros promovere, quoties hisce de rebus cum civilibus Guberniis agendum est; insuper Congregatio in ea negotia incumbit, quae eius examini subiiciuntur a Summo Pontifice per Cardinalem a secretis Status, praesertim ex illis quae cum legibus civilibus coniunctum aliquid habent et ad pacta conventa cum Nationibus referuntur.

Can. 203

§ 1. Congregatio de Seminariis et Universitatibus studiorum advigilat omnibus quae ad regimen, disciplinam, temporalium bonorum administrationem et studia Seminariorum pertinent, incolumi iure Congregationum pro Ecclesia Orientali et de Propaganda Fide. Eidem pariter commissa est moderatio regiminis ac studiorum, in quibus versari debent Athenaea seu quas vocant studiorum Universitates vel Facultates quae ab Ecclesiae auctoritate dependent, non exceptis iis quae a religiosae alicuius familiae sodalibus diriguntur. Novas institutiones perpendit approbatque; facultatem concedit academicos gradus conferendi normasque tradit quibus ii conferri debeant, et ubi agitur de viro singulari doctrina commendato, potest eos ipsa conferre.

§ 2. In hac Sacra Congregatione connumerantur inter alios Cardinales Cardinalis a secretis Congregationis Consistorialis et inter Consultores Assessor eiusdem Congregationis.

ARTICULUS II
De Tribunalibus Curiae Romanae

Can. 204

§ 1. Sacrae Poenitentiariae praeficitur Cardinalis Poenitentiarius Major. Humus tribunalis iurisdictio coarctatur ad ea quae forum internum, etiam non sacramentale, respiciunt; quare hoc tribunal pro solo foro interno gratias largitur, absolutiones, dispensationes, commutationes, sanationes, condonationes; excutit praeterea, quaestiones conscientiae easque dirimit.

§ 2. Eiusdem insuper est de iis omnibus iudicare quae spectant ad usum et concessionem indulgentiarum, salvo iure S. Officii videndi ea quae doctrinam dogmaticam circa easdem indulgentias vel circa novas orationes et devotiones respiciunt.

Can. 205

Causae ordinem iudiciarium requirentes aguntur apud Sacram Romanam Rotam et apud Supremum Tribunal Signaturae Apostolicae intra fines et secundum normas iisdem proprias [15], salve iure Congregationis S. Officii et Congregationis Sacrorum Rituum in causas sibi proprias, firmoque can. 195, § 2 de iure Congregationis pro Ecclesia Orientali.

Can. 204. — S. C. pro Eccl. Orient., 26 iul. 1930.

§ 2. — S. C. pro Eccl. Orientali, notificat. 21 iul. 1935.

ARTICULUS III
De Officiis Curiae Romanae

Can. 206

§ 1. Cancellariae Apostolicae, cui praeest Cardinalis Cancellarius Sanctae Romanae Ecclesiae, proprium est apostolicas expedire litteras seu Minas de beneficiorum et officiorum consistorialium provisione, novarum provinciarum et dioecesium ac capitulorum institutione et de maioribus Ecclesiae negotiis conficiendis.

§ 2. Quae litterae seu bullae ne expediantur nisi de mandato Congregationum Consistorialis aut pro Ecclesia Orientali circa negotia ad earum competentiam spectantia aut de mandato Summi Pontificis circa alia negotia, servatis in singulis casibus ipsius mandati terminis.

Can. 207

Datariae Apostolicae, quam moderator Cardinalis Datarius Sanctae Romanae Ecclesiae, commissum est cognoscere de idoneitate promovendorum ad beneficia non consistorialia Apostolicae Sedi reservata; conficere et expedire apostolicas litteras de eorum collations; eximere in conferendo beneficio a condicionibus requisitis, quoties eius collatio ad Hierarcham non pertinet; curare pensiones et onera quae Summus Pontifex in iisdem conferendis beneficiis imposuerit.

Can. 208

Camerae Apostolicae, cui praesidet Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Camerarius, cura est atque administratio bonorum ac iurium temporalium Sedis Apostolicae, quo tempore praesertim haec vacet; et tunc adamussim serventur normae statutae in constitutionibus apostolicis hac de re editis.

Can. 209

Officium Secretariae Status, cuius moderator est Cardinalis a secretis Status, constat triplici parte hoc ordine:

1° Prima pars, cui praesidet Praelatus a secretis Congregationis pro negotiis ecclesiasticis extraordinariis, tractat negotia quae eidem Congregationi examinanda subiici debent ad normam can. 202, ceteris pro diversa eorum natura ad peculiares Congregationes remissis;

2° Altera pars, cui praeest Substitutus, incumbit in ordinaria negotia;

3° Tertiam partem dirigit Cancellarius Brevium Apostolicorum, qui vacat expeditioni Brevium.

Can. 210

Ad Secretarias Brevium ad Principes et Epistolarum latinarum spectat munus latine scribendi acta Summi Pontificis, ab eodem illis commissa.

CAPUT V
De Legatis Romani Pontificis

Can. 211

Romano Pontifici ius est, a civili potestate minime dependens, in quamlibet mundi partem Legatos cum vel sine ecclesiastica iurisdictione mittendi.

Can. 212

Dicitur Legatus a latere Cardinalis qui a Summo Pontifice tanquam alter ego cum hoc titulo mittitur, et tantum potest, quantum ei a Summo Pontifice demandatum est.

Can. 213

§ 1. Legati qui mittuntur cum titulo Nuntii aut Internuntii:

1° Fovent, secundum normas a Sede Apostolica receptas, relationes inter Sedem Apostolicam et civilia Gubernia apud quae legations stabili funguntur;

2° In territorio sibi assignato ad vigilare debent in ecclesiarum statum et Romanum Pontificem de eodem certiorem reddere;

3° Praeterea delegates quoque facultates plerumque obtinent.

§ 2. Qui vero mittuntur cum titulo Delegati Apostolici unam habent ordinariam potestatem de qua in § 1, n. 2, praeter alias facultates delegatas ipsis ab Apostolica Sede commissas.

Can. 214

§ 1. Legatorum officium cum omnibus facultatibus iisdem commissis non exspirat vacante Sede Apostolica, nisi aliud in litteris pontificiis fuerit statutum.

§ 2. Cessat autem, expleto mandato, revocatione iisdem intimata, renuntiatione a Romano Pontifice acceptata.

Can. 211. — S. Bonifacius, litt. Inter caeteras, a. 419; S. Felix III, litt. Quoniam pietas, 28 iul. 484.

Can. 214 § 1. — Pius XII, const. Vacantis Apostolicae Sedis, 8 dec. 1945.

Can. 215

§ 1. Legati Patriarchis atque Hierarchis locorum liberum suae dictionis exercitium relinquant.

§ 2. Licet charactere episcopali careant, praecedunt tamen omnibus Hierarchis, qui non sint cardinalitia dignitate insigniti.

§ 3. Etsi charactere episcopali carent possunt, sine Hierarcharum licentia, in omnibus eorum ecclesiis, cuiusvis sint ritus, excepta cathedrali, officia divina, etiam in pontificalibus, peragere.

CAPUT VI
De Patriarchis

Can. 216

§ 1. Secundum antiquissimum Ecclesiae morem, singulari honore prosequendi sunt Orientis Patriarchae, quippe qui amplissima potestate, a Romano Pontifice data seu agnita, suo cuique patriarchatui seu ritui tamquam pater et caput praesunt.

§ 2. 1° Nomine Patriarchae venit Episcopus cui canones tribuunt iurisdictionem in omnes Episcopos, haud exceptis Metropolitis, clerum et populum alicuius territorii seu ritus, ad normam iuris, sub auctoritate Romani Pontificis, exercendam;

2° Patriarchae in fideles eiusdem ritus, extra limiter proprii territorii commorantes, competit potestas quatenus iure communi vel particulari expresse statuatur.

Can. 215 § 3. — S. C. de Prop. Fide (C. G.), 11 dec. 1838, n. 1.

Can. 216. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. VI, 4.

§ 1. — S. Innocentius I, litt. Et onus et honor, a. c. 415; Innocentius III, litt. Solitae benignitatis, a. 1201/2: «Circa ilium litt. Quod die, 1 iun. 1202: «Nos igitur litt. Evangelica docente, 21 ian. 1205: «Et ego videns»; litt. Inter quatuor, 2 aug. 1206; litt. Scriptum est, 18 aug. 1212; Pius VII, litt. ap. Simul ac spectabilium, 8 iul. 1815; Leo XIII, motu propr. Auspicia serum, 19 mart. 1896. — Syn. Armen., a. 1911, 155; Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. III, art. VII, § 4, XVI; sect. III, cap. I, art. III, I ; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. V, art. XIII, § 3, n. 3; cap. VII, art. III,6.

§ 2. — Syn. Nicaen. I. a. 325, can. 6; Syn. Constantinopolitan. I, a. 381, can. 2; Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 17. — Syn. Armen., a. 1911, 182.

§ 2, 1°. — Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 20; Innocentius III, litt. Quia divinae, 4 ian. 1215: «Quae omnia vos»; Leo XIII, litt. ap. Orientalium, 30 nov. 1894. n. XIII. — Syn. Mar. Isaaci Chaldaeorum, a. 410, can. 12; Syn. Sciarfen. Syrorum. a. 1888, cap. VIII, art. II.

§ 2, 2°. — Syn. Sciarfen. Syrorum. a. 1888, cap. VII, art. III, 6, 19).

Can. 217

§ 1. Titulum Ecclesiae unicuique patriarchatui legitime agnitum seu concessum tantum Romanus Pontifex vel Synodus Oecumenica immutare potest.

2. Tituli personales, qui Patriarchis singulis concedantur, ut adiuncti et accessorii habendi sunt, atque ad normam concessionis stricte diiudicandi quod attinet sive ad usum sive ad tempus quo ipsis uti liceat.

Can. 218

§ 1. 1° Singuli patriarchatus sedem residentiae fixam habere debent;

2° Sedes residentiae transferri nequit nisi gravissimis de causis, cum consensu Synodi patriarchalis vel Episcoporum ad normam can. 224, § 1, et praevia Sedis Apostolicae approbatione.

§ 2. Sedes residentiae constituatur in civitate principe ex qua Patriarcha titulum desumit vel, si id fieri non possit, in eparchia Patriarchae propria.

Can. 219

§ 1. 1° Ordo praecedentiae inter antiquas patriarchales Orientis sedes is est ut praecedat Patriarcha constantinopolitanus, post quem numeretur alexandrinus, deinde antiochenus, et post eum hierosolymitanus;

2° Inter hos Patriarchas, qui diversi quidem ritus, unius vero eiusdemque sunt tituli, praecedentiam obtinet qui prior promotus est ad dignitatem patriarchalem, et, si eodem tempore fuerint promoti, senior aetate.

§ 2. Inter ceteros Orientis Patriarchas, praecedentia regitur norms de qua in § 1, n. 2.

Can. 217 § 1. — S. C. de Prop. Fide (C. P.), 28 ian. 1636.

§ 2. — Pius IX, litt. ap. Perlibenter accepimus, 17 nov. 1856; S. C. de Prop. Fide, 9 iun. 1856, dub. 2.

Can. 218. — Pius VII, breve In communi, 1 nov. 1816, n. 4; Gregorius XVI, litt. ap. Non sine, 24 dec. 1831; S. C. de Prop. Fide, 8 iul. 1774, dub. 4; decr. 12 aug. 1816: (C. G.), decr. 15 mart. 1819, n. 14. — Syn. Libanen. Maronitarum. a. 1736, pars III, cap. VI, 5; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VII, art. III, 6.

§ 1. — Syn. Bekorkien. Maronitarum, a. 1790, s. 9.

§ 1, 1°. — Benedictus XIV, litt. ap. Quoniam, ven. Fratres, 6 mar. 1754.

§ 1, 2°. — Gregorius XVI, lit. ap. Non sine, 24 dec. 1831.

Can. 219. — S. C. de Prop. Fide, litt. 15 iun. 1867; litt. 9 iul. 1894. — Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VII, art. III, 6.

§ 1. — Syn. Nicaen. I, a. 325, can. 7; S. Nicolaus I, litt. Ad consulta vestra, 13 nov. 866: «Desideratis nosse»; «Porro quis»; S. Leo IX, litt. Congratulamur vehementer, a. 1052/3: «Pro cuius»; Innocentius III, litt. Inter quatuor, 24 nov. 1205; litt. Praerogativa dilectionis, 30 mart. 1205; litt. Cum unigenitus, 25 apr. 1205; litt. Divisis aliis, 15 maii 1205: «Vocavit enim»; litt. Inter quatuor, 2 aug. 1206; litt. Licet apostolica series, mense maio 1205; litt. Licet secundum, 22 aug. 1212; litt. Scriptum est, 18 aug. 1212; Eugenius IV (in Syn. Florentin.), const. Laetentur caeli, 6 iul. 1439, § 9.

§ 1, 1°. — Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 21; S. Leo M., litt. Quantum dilectioni, 11 iun. 453.

§ 3. 1° Patriarcha omnis in ecclesiis vel in divinis officiis proprii ritus praecedit ceteris Patriarchis, etsi sedis titulo potioribus vel promotione prioribus;

2° Patriarcha qui actu iurisdictionem obtinet praecedit, extra Curiam Romanam, Patriarchis mere titularibus cuiusvis ritus, etiam latini.

Can. 220

Patriarcha apocrisiarium apud Sedem Apostolicam habere potest, ab ipso, audita Synodo permanenti et praevio Sedis Apostolicae consensu, designatum.

ARTICULUS I
De electione Patriarcharum

Can. 221

Patriarcha designandus est canonica electione in Synodo Episcoporum sui patriarchatus, legitime convocata ab Administratore patriarchatus ad normam can. 308, n. 3 et rite coadunata.

Can. 222

Synodus coadunari debet in ipsa patriarchali residentia, aut alio in loco ab Administratore patriarchatus, auditis, etiam per litteras, Patribus Synodi, designando.

Can. 223

Synodi coadunatio fieri debet non ultra mensem a die vacationis, firmo iure particulari brevius tempus statuente.

Can. 224

§ 1. In electione Patriarchae voce activa fruuntur omnes et soli eiusdem patriarchatus Episcopi, edam titulares, legitime electi atque confirmati, etsi episcopali charactere non aucti, iis exclusis qui in can. 109, § 1 recensentur.

§ 2. A Synodo prorsus excluduntur clerici episcopali dignitate carentes, salvo can. 228, §§ 1, 2. 3.

§ 3. Laici cuiusvis gradus et auctoritatis Patriarchae electioni neque interventu in Synodum neque candidatorum commendatione neque quovis alio modo semet immiscere valent, reprobata contraria consuetudine et revocato quolibet contrario privilegio.

Can. 220. — Clemens XI, litt. ap. Singularis argumentum, 21 maii 1712.

De electione Patriarcharum. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. II, art. II, De Patriarchae electione; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VIII, art. II, De Patriarchae electione et institutione.

Can. 221. — Syn. Constantinopolitan. I, a. 381, can. 4; Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 22; S. Nicolaus I, litt. Ad consulta vestra, 13 nov. 866: «A quo autem»; Clemens XIII, litt. up. Succrescente zizania, 1 aug. 1760.

Can. 222. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. VI, 7, III. Can. 223. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. VI, 7, V.

Can. 224. — Pius IX, litt. ap. Reversurus, 12 iul. 1867, § 15; const. Cum ecclesiastica, 31 aug. 1869, § 5, I; ep. encycl. Quartus supra, 6 ian. 1873, § 27; S. C. de Prop. Fide, litt (ad Patriarcham Syr.), 28 ian. 1792. — Syn. Armen., a. 1911, 170; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. VI. 7, IX.

Can. 225

§ 1. Episcopi omnes, legitime convocati, gravi obligations tenentur ut intersint electioni.

§ 2. Si iusto existiment se detineri impedimento, scripto suas rationes aperiant Synodo, cuius iudicio stare debent.

Can. 226

§ 1. Convocatione legitime facta, si duae tertiae partes eorum qui voce activa fruuntur, nec legitimo sunt impedimento detenti, in loco ad normam can. 222 designato praesentes sunt, Synodus canonica declara bitur et ad electionem procedi potest.

§ 2. Firmo praescripto can. 110, ius eligendi praesentibus in electionis loco reservatur, exclusa facultate ferendi suffragium non solum per epistolare sed etiam per procuratorem.

Can. 227

Nisi Sedes Apostolica aliter, in casu singulari, statuerit, Synodo de eligendo Patriarcha praesidet, salvo iure particulari, antiquior ordinatione episcopali inter Episcopos Patriarchae subiectos.

Can. 228

§ 1. 1° Ante electionem, per secreta suffragia, designentur duo scrutatores, qui una cum praeside, munus de quo in can. 113 impleant;

2° Hi scrutatores assumantur, ad normam iuris particularis, inter Patres Synodi vel inter presbyteros.

§ 2. Praeter scrutatores, a praeside Synodi, auditis duobus Episcopis ordinations episcopali, inter praesentes, antiquioribus, actuarius seu notarius designetur.

§ 3. 1° Omnes de quibus in §§ 1 et 2 iusiurandum interponere statim debent de munere fideliter implendo et de secreto servando circa acta in comitiis, etiam expleta electione ;

2° Vetantur quoque scrutatores iurisiurandi religione, vel ipsis Patribus Synodi, nomina auctorum suffragiorum revelare.

Can. 224 § 2. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. VI, 8.

§ 3. — Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 22. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. VI, 8.

Can. 225. — Syn. Armen., a. 1911, 169.

Can. 226 § 1. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. VI, 7, VII.

§ 2. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. II, art. II, 2; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. VI, 7, VIII, XI; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VIII, art. II.

Can. 227. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars. III, cap. VI, 7, VI.

Can. 228. — Syn. Armen., a. 1911, 173; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. VI, 7, IV, XII, XVI.

Can. 229

§ 1. Schedulae electionis conficiantur ad normam iuris particularis; suffragia ferantur servatis praescriptis iuris communis, salvo tamen iure particulari.

§ 2. Antequam ad Patriarchae electionem deveniatur, singuli Patres iureiurando promittant se illum in singulis scrutiniis electuros quem secundum Deum eligendum esse existimaverint.

Can. 230

§ 1. Is electus habeatur qui, clemptis suffragiis nullis, duas ex tribus suffragiorum partes retulerit.

§ 2. Scrutinia repeti debent donec duae ex tribus partes in eumdem candidatum conveniant.

Can. 231

Ut quis ad patriarchalem dignitatem idoneus habeatur, praeter ea quae can. 394, § 1, nn. 1, 2, 5, 6 ad dignitatem episcopalem requiruntur, debet esse:

1° Natus quadraginta saltem annos;

2° A decem saltem annis in presbyteratus ordine constitutus.

Can. 232

Electione intra quindecim dies ab inita Synodo non peracta, designatio personae Patriarchae ad Romanum Pontificem, eo in casu, devolvitur.

Can 229. — Syn. Armen., a. 1911, 173; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars. III, cap. VI, 7, XV.

Can. 230. — Syn. Armen., a. 1911, 172; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars. III, cap. VI, 7, XVII; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 18S8, cap. VIII, art. II.

§ 1. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. VI, 7. XIX.

Can. 231. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. II, art. II, 5; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1786, pars III, cap. VI, 7, X; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VIII, art. II.

2°. — Syn. Constantiuopolitan. IV, a. 869, can. 5; Iohannes VIII, litt. Experientia tuae prudentiae, 16 aug. 879: «Et cum»; litt. Inter claras sapientiae, (16 aug.) 879: «Eo tamen».

Can. 232. — Syn. Armen., a. 1911, 173.

Can. 233

Electio ad normam iuris peracta, illico a praeside, vel, si praeses fuerit electus, ab illo qui eius vices gerere debet, totius Synodi nomine, formula modoque in singulis ritibus receptis, electo intimanda est, salvo praescripto can. 235, § 3, n. 1.

Can. 234

Electus intra biduum utile a receptor intimatione, manifestare debet utrum electioni consentiat, an eidem renuntiet; secus, omne ius ex electione quaesitum amittit.

Can. 235

§ 1. Si electus renuntiaverit, ad novam electionem procedendum est.

§ 2. Si electus acceptaverit, Synodus procedat, iuxta praescripta sui ritus, ad eius proclamationem et inthronizationem, dummodo sit Episcopus, hud excluso Episcopo electo seu designato, rite confirmato, etsi charactere episcopali nondum aucto, sed exclusis Episcopis qui canonice officio episcopali renuntiaverunt vel depositi. sunt, iisque de quibus in can. 109, § 1.

§ 3. 1° Si vero electus talis non sit, Synodus Romano Pontitici electionem peractam illico notam faciat, suspensa, eiusdem electi proclamatione et inthronizatione, et servato a Patribus, omnibusque qui qualibet ratione Synodo interfuerunt vel quomodolibet electionis exitum noverunt, secreto circa eundem exitum, etiam adversus electum, donec confirmatio pervenerit et legitime publica evaserit;

2° Interim Patres Synodi possunt residentiae sedem repetere, ad Synodum redituri cum pervenerit Summi Pontificis responsum;

3° Obtenta Summi Pontificis confirmatione, procedatur ad sollemnem Patriarchae proclamationem et inthronizationem.

4° Si electus Summi Pontificis confirmationem non obtinuerit, ad novam electionem statim procedendum est.

§ 4. Electus ad dignitatem patriarchalem qui charactere episcopali careat, si ex iis sit de quibus in § 2 agitur, ante inthronizationem Episcopus ordinetur; si autem sit ex iis de quibus in § 3, n. 1, nonnisi post Romani Pontificis confirmationem Episcopus ordinari potest.

Can. 233. — Syn. Armen., a. 1911, 175.; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars. III, cap. VI, 7, XX, XXI.

Can. 234. — Syn. Armen., a. 1911, 175; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars. III, cap. VI, 7, XXI.

Can. 235. — Pius IX, litt. ap. Reversurus, 12 iul. 1867? § 16 ; const. ap. Cum ecclesiastica, 31 aug. 1809, § 5, II; litt. encycl. Quartus supra, 6 ian. 1873, §§ 33-34; S. C. de Prop. Fide, decr. 15 mart. 1729. — Syn. Armen., a. 1911, 180, 181; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VIII, art. II.

§ 2. — S. C. de Prop. Fide (C. P.), 28 Ian. 1636, n. 2.3; 30 oct. 1894. — Syn. Armen., a. 1911, 175; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars II, cap. XIV, 47; pars III, cap. VI, 7, XX.

§ 4. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars II, cap. XIV, 48.

Can. 236

§ 1. Novus Patriarcha de electione canonica ad Romanum Pontificem referre debet, additis documentis, propria manu subscriptis, de emissa, iuxta probatas formulas, coram Synodo, professione fidei deque iureiurando fidelitatis praestito, simulque ab eodem expostulare ecclesiasticam communionem et pallium, quod est plenitudinis officii pontificalis insigne.

§ 2. Synodus ad Romanum Pontificem, per synodicas litteras, eodem tempore referat de electione ad normam iuris peracta atque de fidei formula ac fidelitatis iureiurando a novo Patriarcha coram ipsa Synodo recitatis et subscriptis, itemque petat pro Patriarcha ecclesiasticarn communionem et pallium.

Can. 237

§ 1. 1° Electionis acta, postquam omnia absoluta fuerunt, a praeside, scrutatoribus et actuario subscripta, in archivo secreto patriarchatus fideliter reponenda sent;

2° Patrum omnium Synodi subscriptio laudabiliter praedictorum subscriptionibus, ad normam iuris particularis, additur.

§ 2. Testimonium elections, ad normam § 1 subscriptum, novo Patriarchae tradendura est.

Can. 238

§ 1. Patriarcha ad normam can. 235 electus et inthronizatus plenum ius in officio obtinet, firma § 3.

§ 2. Patriarchae ad normam can. 235, § 3, n. 1 electo, qui quavis ex causa electionis notitiam habuerit, ante obtentam a Summo Pontifice electionis confirmationem, nullo modo licet sese, electionis praetextu, immiscere officii patriarchalis administrationi, sive in spiritualibus, sive in temporalibus et actus ab eo forte ante praedictam confirmationem positi, nulli sunt.

§ 3. Patriarcha legitime electus et inthronizatus, antequam in Consistorio confirmationem et pallium sollemniter receperit, prohibetur ne Synodum patriarchalem de qua in can. 340, § 1 convocet et Episcopos sive eligat sive ordinet.

Can. 236. — Clemens XI, litt. ap. Divinae Bonitatis, 20 iun. 1715, n. 3; Benedictus XIV, litt. ap. Dum nobiscum, 29 febr. 1744, § 1; Pius IX, litt. ap. Reversurus, 12 iul. 1867, § 10; const. ap. Cum ecclesiastica, 31 aug. 1869, § 5, n. II; ep. encycl. Quartus supra, 6 ian. 1873, §§ 33-84; S. C. de Prop. Fide, litt. (ad Vic. Sedis patriarchalis Syror.), 25 sept. 1802; (C. G.), 1 dec. 1837. — Syn. Armen., a. 1911, 177, 201; Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. II, art. II, 9, 13; Syn. Libanen. Maronitarum, a.1736, cars II, cap. XIV, 47 ; pars III, cap. VI, 7, XXII; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VIII, art. II.

§ 1. — Leo IV, litt. Vidimus animi, a. 853; S. Nicolaus I, litt. Ad consulta vestra, 13 nov. 866 «A quo autent»; Innocentius III, litt. Quia nobis, 27 nov. 1202: «Nos ergo»; litt. Apostolica sedes, 27 nov. 1202: «Petisti vero»; litt. Rex regum, 25 febr. 1204; litt. Receptis litteris, 10 sept. 1203: «Nos autem»; litt. Licet ex eo, 25 febr. 1204; Pius IV, const. ap. Venerabilem, 1 sept. 1562; Clemens XI, const. ap. Cum nos, 12 kal. apr. 1706; Benedictus XIV, alloc., a. 1744; Clemens XIII, litt. up. Delatis ad nos, 1 aug. 1760, § 5. — Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888 ,cap. VII, art. III, 6, 1).

Can. 237. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. VI, 7, XX. § 1. — Syn. Armen., a. 1911, 175.

Can. 238. — Syn. Armen., a. 1911, 177, 180; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VIII, art. II.

Can. 239

Omnes et singuli qui Synodo intersunt debent iusiurandum praestare de secreto, etiam post peractam electionem, servando, adversus ipsum etiam electum, circa ea quae scrutinia sive directe sive indirecte respiciunt.

ARTICULUS II
De iuribus et obligationibus Patriarcharum

Can. 240

§ 1. Patriarcha potestatem. habet ordinariain in universo patriarchatu, ideoque ei ius et officium est exercendi, ad normam canonum et legitimarum consuetudinum, inrisdictionem in Episcopos, clericos et fideles, qui mimes canonicam obedientiam et reverentiam ei exhibere debent.

§ 2. Haec potestas, nisi aliud ex natura rei vel iure constet, exerceri valide potest in patriarchatu tantum.

Can. 241

Potestas Patriarchae ita est personalis ut ipse non valeat Syncellum pro toto patriarchatu constituere.

Can. 242

Donec Metropolitis iurium et officiorum exercitium in suis provinciis, ad normam can. 316, restituatur, ad Patriarcham spectat Metropolitarum iura exercere et officia implere.

Can. 238 § 3. — Innocentius III, const. ap. Quia divinae, III non. ian. 1215; Pius IX, const. ap. Cum ecclesiastica, 31 aug. 1869, § 5, III; litt. ap. Reversurus, 12 iul. 1867, § 17 ; S. C. de Prop. Fide (C. G.), 1 dec. 1837 ; 30 oct. 1894. — Syn. Armen., a. 1911, 225; Syn Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. VI, 7, XXII.

Can. 239. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. II, art. II, 11.

De iuribus et obligationibus Patriarcharum. — Eugenius IV (in Syn. Florentin.), const. Laetentur caeli, 6 iul. 1439, § 9; Leo XIII, ep. Omnibus compertum est, 21 iul. 1900, n. I.

Can. 240. — Syn. Nicaen. I, a. 325, can. 6; Syn. Constantinopolitan. I, a. 381, can. 2. — Syn. Armen., a. 1911, 182; Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. VII, art. II, 5.

§ 1. — S. C. de Prop. Fide (C. G.), 17 febr. 1772, n. 5. — Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VIII, art. II.

Can. 241. — S. C. de Prop. Fide (C. G.), 15 sept. 1777, n. 2.— Syn. Armen., a. 1911, 188. Can. 242. — Syn. Armen., a. 1911, 184; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736.. pars III, cap. IV, 14.

Can. 243

§ 1. Leges, universalibus Ecclesiae legibus iisque etiam quas Sedes Apostolica pro patriarchatu constituit non contrarias, sive integrum patriarchatum ipsae respiciant sive aliquam ipsius partem, seu personarum coetum, Patriarcha, tantum in Synodo patriarchali de quo in can. 340, § 1, ferre valet.

§ 2. Legum in Synodo patriarchali latarium Patriarcha sedulo promulgationem curare debet, firmo can. 350, § 1.

§ 3. Legum Synodi patriarchalis, usque ad futuram Synodum, authentica interpretatio, Patriarchae, audita Synodo permanenti, competit.

§ 4. 1° Iusta, de causa Patriarcha a legibus Synodi patriarchalis, in casibus singularibus, etiam pro toto patriarchatu, dispensare valet. Si dispensatio casus singulares excedat, Patriarcha ipsum concedere non valet nisi gravi de causa et de consensu Synodi permanentis;

2° Denegatam ab Hierarcha loci dispensationem a lege Synodi patriarchalis Patriarcha ne concedat, nisi iusta de causa et audito eodem Hierarcha.

Can. 244

§ 1. Summi Pontificis acta pro patriarchatu, pro Orientali vel pro universa Ecclesia data, nisi Sedes Apostolica directo providerit, Patriarcha, a Sacra Congregatione pro Ecclesia Orientali certior de re factus, Episcopis aliisve ad quos pertinet rota facere debet; atque eorumdem actorum, quoties fidelium interest ea cognoscere, publicam lectionem in ecclesiis praescribere.

§ 2. Praescriptorum quae in his actis continentur quaeque patriarchatum ipsum afficiunt Patriarcha fidelem exsecutionem curet.

Can. 245

§ 1. Patriarcha proprio iure valet:

1° Edicta, mandata atque ordinationes generales, pro toto etiam patriarchatu, ferre, et legum applicationem definiendam earumque exsecutionem urgendam;

2° Instructiones ad clerum populumque dirigere ad sanam doctrinam exponendam, pietatem fovendam, abusus corrigendos et exercitia quae spirituale fidelium bonum foveant approbanda et commendanda

3° Encyclicas litteras universo patriarchatui dare circa quaestiones ad propriam ecclesiam ac ritum pertinentes.

§ 2. Patriarcha Episcopis, clero et religiosis iubere potest ut suae ordinationes, instructiones, litterae publice in ecclesiis, seu in ecclesiasticis ac religiosis domibus, legantur et exponantur.

Can. 243 § 1. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. VI, 2, 13.

§ 2. — Syn. Armen., a. 1911, 234.

§ 3. — Syn. Armen., a. 1911, 234, 1006; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars IV, cap. VII, 8.

Can. 244. — S. C. de Prop. Fide,, instr (ad Patr. et Epp. Ritus Graeco-Melchit.), 20 maii 1789, n. 18. — Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VII, art. II, II.

§ 1. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. I, art. II, II; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars I, cap. I, 10.

Can. 245. — Gennadius CP., ep., ad Martyrium Ep. antiochenum. — Syn. Armen.. a. 1911, 185; Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. I, art. III, IV, 5); Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VII, art. III, 6, 5).

Can. 246

§ 1. Salvo iure et officio singulorum Episcoporum, visitandi proprias eparchias, Patriarcha ius et officium habet, ordinaries visitatione, totum patriarchatum visitandi per se aut per alium, decimo quoque anno.

§ 2. Gravi de causa Patriarcha valet etiam extraordinariam visitationem in aliqua ecclesia, civitate, eparchia peragere.

§ 3. Tempore visitationis Patriarcha potest omnia quae in canonica visitatione Hierarchae competunt, peragere.

Can. 247

Singulis annis, iis exceptis in quibus celebratur patriarchalis Synodus de qua in can. 340, § 1, Patriarcha convocare ne omittat, ad habendas collationes, Episcopos aliosqne Hierarchas locorum aut universi patriarchatus aut alicuius provinciae vel regionis, ita tamen ut, altero in casu, saltem intra quinquennium, nemo non sit convocatus.

Can. 248

§ 1. Patriarcha de consensu Synodi patriarchalis vel Episcoporum ad normam can. 224, § 1, gravi ex causa, valet:

1° Provincias et Eparchias erigere, aliter circumscribere, unire, dividere, supprimere, earumve gradum hierarchicum immutare, sedemque episcopalem transferre, salva tamen Sedis Apostolicae confirmatione;

2° Metropolitas vel Episcopos residentiales ant titulares ab una ad aliam eparchiam residentialem vel titularem transferre;

Can. 246. — Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 19. — Syn. Armen., a. 1911, 195, 200, 4°; Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. I, art. III, IV, 6); Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. VI, 2, 11; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VII, art. III, 6, 17).

§ 1. — Benedictus XIV, const. Apostolica praedecessorum, 14 febr. 1742.

§ 2. — S. C. de Prop. Fide (C. G.), 17 febr. 1772, n. 7.

Can. 247. — Syn. Armen., a. 1911, 235.

Can. 248 § I, 1° — S. C. de Prop. Fide, decr. 20 iul. 1760; Instr. (ad Patr. et Epp. Ritus Graeco-Melchit.), 29 maii 1789, n. 7; 18 seopt. 1843, dub. 2.  – Syn. Sardicen., a. 343, can. 1 et 4; Syn. Carthaginen., a. 419, can. 57, 102, 121. – Syn. Armen., a. 1911, 189; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. IV, 21.

§ 1, 2°. — Benedictus XIV, const. Apostolica praedecessorum, 14 febr. 1742. – Canones Apostolorum, 14; Syn. Antiochen., a. 341, can. 13.– Syn. Armen., a. 1911, 192; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. IV, 22; cap. VI, 2, 7; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VII, art. III, 6, 12).

3° Episcoporum renuntiationes ipsi factas acceptare;

4° Episcopo residentiali Coadiutorem vel Auxiliarem dare, servatis praescriptis can. 251-255, si designandus episcopali charactere non sit auctus.

§ 2. Patriarcha de consensu Synodi permanentis potest exarchias erigere, earumdem fines immutare, supprimere.

§ 3. De decisionibus Synodi circa negotia de quibus in § 1, nn. 2-4, § 2, Sedem Apostolicam Patriarcha quamprimum certiorem faciat.

Can. 249

§ 1. Ad eparchias vacantes quod attinet, Patriarchae competit: 1° Certiorem facere Sedem Apostolicam de sedis vacatione;

2° Eparchiae vacanti invigilare;

3° Ubi, ad normam can. 469, ius eligendi Administratorem ad collegium consultorum eparchialium spectat, supplere negligentiam eiusdem collegii;

4° Ubi, ad normam can. 469, ius nominandi Administratorem ad Patriarcham spectat, intra mensem utilem ab accepta vacationis notitia, nominare, auditis Episcopis in curia officium cum residentia habentibus, Administratorem eparchiae vacantis; elapso inutiliter mense, Administratoris nominatio ad Sedem Apostolicam devolvitur.

§ 2. Administratoris, a Patriarcha ad normam § 1, n. 4 nominati, remotio ab eodem Patriarcha, auditis Episcopis in curia officium cum residentia habentibus, ex iusta causa, fieri potest.

§ 3. Patriarchae ius et officium est curandi ut sedi vacanti, quamprimum, nec ultra terminos iure communi statutos, dignus idoneusque pastor detur.

Can. 250

Sede vacante, Patriarcha curet ut patrimonium eparchiae et res defuncti Episcopi ad ecclesiam devolvendae, diligenter conserventur et fideliter administrentur; quae omnia futuro Episcopo post inthronizationem integre, debitaque forma tradi debent.

Can. 248 § 1, 3°. — Syn. Libanen. Maronitarum. a. 1736, pars III, cap. IV, 36; cap. VI, 2, 7, 8; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VII, art. III, 6, 12) ; cap. IX, art. II, 6.

§ 1, 4°. — S. C. de Prop. Fide, 28 aug. 1643, n. 4. - Syn. Armen., a. 1911, 193; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. IV, 35; cap. VI, 2, 7.

Can. 249 § 1. — Syn. Armen., a. 1911, 298; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VII, art. III, 6, 8); cap. VIII, art. III.

§ 1, 4°. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III. cap. I, art. III, IV, 3); cap. II, art. III, 1.

§ 3. — Syn. Chalcedonen., a. 451, can. 25; Paulus V, litt. ap. Erga Maronitarum, 21 oct. 1619. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. II, art. IV, De electione episcopi; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. IV, 17; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1858, cap. VIII, art. IV, De electione metropolitarum et episcoporum; cap. V, art. XIII, § 10, n. 4.

Can. 250. — Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1885, cap. VIII, art. III.  

Can. 251

Episcopi canonice eliguntur in Synodo ad normam canonum qui sequuntur, abrogatis privilegiis et consuetudinibus contrariis, firmo can. 255.

Can. 252

§ 1. Quod attinet ad Episcoporum nominationes:

1° Patriarcha informationes et documenta quae, ad normam iuris communis et particularium Apostolicae Sedis instructionum, necessaria seu opportuna sunt ut iuxta can. 391 candidatorum idoneitas rite comprobetur, colligat;

2° Patriarcha, laicorum exclusis intromissione et commendatione, si opportunum ducat, audiat sub secreto, singillatim adhibitisque debitis cautelis, parochos aliosve presbyteros vacantis eparchiae eosque interroget an aliquem candidatum idoneum proponendum habeant.

§ 2. 1° Episcopos de quibus in can. 224, § 1 convocet in Synodum pro Episcoporum electione, ipsique praesideat; in qua Synodo nemo iure potitur ferendi suffragium per epistulam vel per procuratorem;

2° Patres in Synodo congregati, quem prae ceteris dignum et idoneum coram Domino censeant, cui christiani gregis custodia committatur, libere eligant, firmo iure particulari quo ius nomina candidatorum proponendi Patriarchae reservetur;

3° Ad validam electionem requiritur pars suffragiorum absolute maior, demptis suffragiis nullis;

4° De suffragiis servandum est secretum etiam post electionem.

Can. 251. — Syn. Nicaen. I, a. 325, can. 4, 6; Syn. Ephesin., a. 431, can. 8; Syn. Chalcedonen., a. 451, can. 25; Syn. Nicaen. II, a. 787, can. 3; Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 22; S. Iulius, litt. Legi litteras, a. 341: «At nunc ignoro»; Innocentius IV, ep. Iustis petentium, S aug. 1243; Iulius III, const. ap. Cum nos nuper, 28 apr. 1553: «Nec confirmare»; Benedictus XIV, const. Apostolica praedecessorum, 14 febr. 1742; alloc. Neminem vestrum, 12 maii 1754; Clemens XIII, litt. ap. Libentissime occasionem, 1 aug. 1760; Pius VII, litt. ap. Ubi primum, 3 iun. 1816, § 3; breve (ad Patr. et Epp. Melchitas) Tristis guidem, 3 iun. 1816, § 4; Gregorius XVI, 24 dec. 1531; Pius IX, litt. ap. Reversurus, 12 iul. 1867, §§ 20, 21; alloc. Cum ex hac vita, 12 iul. 1867: «Cum autem» const. Cum ecclesiastica, 31 aug. 1869, § 5, VI; ep. encycl. Quartus supra, 6 Ian. 1873, §§ 29-82; S. C. de Prop. Fide, decr. 20 iul. 1760, ad 7; instr. (ad Patr. et Epp. Ritus Graeco-Melchit.), 29 maii 1789, n. 7, 8. — Syn. Antiochen., a. 341, can. 16, 19, 23; Syn. Laodicen., a. 347/381, can. 12; Syn. Carthaginen., a. 419, can. 53, 54, 81. — Syn. Mar Isaaci Armenorum, a. 410, can. 1, 20; Syn. Armen., a. 1911, 190, 239; Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. II, art. IV, De electione episcopi; Syn. Libanen. Maronitarum; a. 1736, pars III, cap. IV, 15, 35; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VIII. art. IV, De electione metropolitarum et episcoporum.

Can. 252. — Syn. Antiochen., a. 341, can. 19. — Syn. Armen., a. 1911, 239; Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. II, art. IV, De electione episcopi; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. IV, 15, 16, 35; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VIII, art. IV, De electione episcoporum et metropolitarum.

§ 1. — Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1383, cap. V, art. XIII, 10, n. 5.

§ 1, 1°. — Syn. Nicaen. II, a. 787, can. 2.

§ 1, 2°. — Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 22; Pius IX, litt. encycl. Quartus supra, 6 ian. 1873, §§ 24-27.— Syn. Antiochen., a. 341, can. 16; Syn. Sardicen., a. 343, can. 2, 5.

§ 2.— Syn. Armen., a. 1911, 240

§ 2, 1°. — Syn. Nicaen. I, a. 325, can. 4. — Syn. Antiochen., a. 341, can. 16; Syn. Carthaginen., a. 419, can. 13.

Can. 253

§ 1. Firmo can. 251, § 1, Patriarcha de peracta electione, ad electi confirmationem obtinendam ad normam can. 392, § 2, ad Romanum Pontificem illico referat.

§ 2. Non licet electi nomen cuiquam manifestare, ne ipsi electo quidem, nisi postquam pervenerit authenticum nuntium concessae confirmationis.

Can. 254

§ 1. Quo expeditius eparchiis vacantibus provideatur, parari potest elenchus, a Sede Apostolica approbatus, presbyterorum ad episcopate officium idoneorum. Nullius nomen in elencho recenseri potest nisi, iudicio Patriarchae et Episcoporum in Synodo congregatorum, secreto scrutinio, per partem suffragiorum absolute maiorem, idoneus ad id officium repertus sit.

§ 2. 1° Si legitime a Synodo electus ad certam eparchiam sive residentialem sive titularem sit ex recensitis in elencho, potest, peracta electione, illico ad ulteriora procedi, nisi interim nomen alicuius candidati ab elencho a Sede Apostolica expunctum fuerit;

2° De peracta electione Sedes Apostolica statim edoceatur.

Can. 255

§ 1. Quoties Synodus ad normam can. 251, congregari non potest, Patriarcha, obtenta Sedis Apostolicae licentia, suffragia Episcoporum per litteras exquirat; quo in casu Patriarcha, ad validitatem actus, uti debet opera duorum Episcoporum scrutatorum, qui designandi sunt ad normam iuris particularis vel, eo deficiente, a Patriarcha de consensu Synodi permanentis. Scrutatores, praestito una cum Patriarcha iuramento ad normam can. 113, § 1, de munere fideliter implendo, et de secreto servando, litteras Episcoporum aperiant, suffragia numerent et relationem scriptam de peracto scrutinio una, cum Patriarcha subsignent. § 2. Suffragia per litteras data secreta manere debent.

Can. 252 § 2, 3°. — Syn. Nicaen. I, 325, can. 6. — Syn. Armen., a. 1911, 241.

Can. 253. — Pius IX, const. Cum ecclesiastica, 31 aug. 1869, § 5, n. VI. — Syn. Armen., a. 1911, 242; Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. II, art. IV, De electione episcopi; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VIII, art. IV, De electione metropolitarum et episcoporum.

§ 1. — Pius IX, alloc. Cum ex hac vita, 12 iul. 1867: «Cum autem». — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. II, art. IV, 10.

Can. 255. — Syn. Armen., a. 1911, 240.

§ 1. — Syn. Nicaen. I, a. 325, can. 4. - Syn. Antiochen., a. 341, can. 19; Syn. Carthaginen., a. 419, can. 13, 53.

Can. 256

§ 1. Patriarchae competit:

1° Ius ordinandi Metropolitas, per se, vel, si impeditus fuerit, per alios Episcopos.

2° Metropolitae vel Episcopo litteras patriarchales provisionis canonicae de qua in can. 395, § 1 conferre;

3° Per se vel per alium, electum Metropolitam post ordinationem episcopalem inthronizare, etsi hic per alium administrationem eparchiae canonice inivit.

§ 2. Patriarcha, infra tres menses, electo ordinationem episcopalem conferre et litteras provisionis canonicae de qua in § 1, n. 2 dare, debet, mentione facta in iisdem litteris, nominationis aut confirmationis a Romano Pontifice datae.

Can. 257

Patriarcha, in Synodo electionum ad normam can. 251, potest curare, dummodo congruae eorum sustentationi provisum sit, ut nominentur aliqui Episcopi titulares, non tamen ultra tres, quibus officium cum residentia in curia conferat, eosque, nisi agatur de electo de quo in can. 254, § 2, obtenta Sedis Apostolicae confirmatione, ordinare.

Can. 258

Patriarchae competit :

1° Praeter casus de quibus in can. 403, § 2, Hierarchis loci sibi subiectis, ratione habita gravitatis causae, absentiam ab eparchia permittere :

2° Devolutivo iure negligentiam Metropolitarum, ad normam canonum, supplere;

3° Vacante sede metropolitana, Metropolitae iura exercere et officia implere in universa provincia.

Can. 256. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 189S, sect. III, cap. II, art. IV, De electione episcopi; Syn. Seiarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VIII, art. IV, De electione metropolitarum at episcoporum.

10. — Syn. Constantinopolitan. IV, a. 809, can. 17; S. Innocentius I, litt. Et onus at honor, a. c. 415. — Syn. Sisen. Armenorum, a. 1342; Syn. Armen., a. 1911, 183, 2°, 190, 244; Syn. Alexandrin. Coptorum, 1898, sect. III, cap. I, art. III, IV, 2) ; cap. II, art. IV, 11; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars. III, cap. IV, 15, 17; cap. VI, 2, 6; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. V, art. XIII, § 10 n. 6; cap. VII, art. III, 6, 7). 2°. — Iulius III, const. ap. Cum nos miner, 28 apr. 1553: «Nec non»; «Tradere et assignare...» ; Leo XIII, litt. ap. Ex officio supremi, 1 oct. 1894. — Syn. Armen., a. 1911, 242.

Can. 257. — S. C. de Prop. Fide, Instr. (ad Patr. et Epp. Ritus Graeco-Melchit.), 29 maii 1789, n. 7. — Syn. Armen., a. 1911, 191; Syn. Bekorkien. Maronitarum, a. 1790, s. I; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1730, pars III, eap. IV, 20; cap. VI, 6; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. V, art. XIII, § 10 n. 5 ; cap. X.

Can. 258. 1°. — Syn. Carthaginen., a. 419, can. 26. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. I, art. III, IV, 7); cap. III, art. II, 5; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars II, cap. XIV, 14; pars III, cap. IV, 36 ;Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. IX, art. II, 2.

Can. 259

§ 1. Patriarcha omnes Episcopos sibi subiectos, ea qua par est reverentia prosequatur et fraterna caritate complectatur; Episcopi vero omnes, Patriarchae tamquam legitimo Superiori honorem et obsequium exhibeant, debitamque obtemperationem praestent.

§ 2. Si qua inter ipsos oriatur controversia, eam iudicio Patriarchae subliciant, incolumi iure eam quolibet tempore seu statu controversiae ad Sedem Apostolicam deferendi.

§ 3. In negotiis extraordinariis vel peculiarem difficultatem praeseferentibus, tum Episcopi sententiam exquirere Patriarchae, tum Patriarcha Episcopos audire, ne omittant.

§ 4. 1° Negotia quae plures eparchias respiciunt et civilem Auctoritatem tangunt Patriarcha ad se avocare potest; statuere autem de iisdem non valet nisi auditis locorum Hierarchis quorum res interest et de consensu Synodi permanentis;

2° Quod si res urgent nec suppetat tempus ad coadunandos Episcopos Synodi permanentis sodales, horum vices in casu gerunt Episcopi in curia patriarchali officium cum residentia habentes.

Can. 260

§ 1. Patriarchae ius est et officium:

1° Clericis universi patriarchatus vigilandi. Si quis poenam mereri videatur, Hierarcham emus moneat; et, monitione incassum facta, in clericum ipse ad normam iuris animadvertat;

2° Si ita ferat ius particulare: a) Presbyteros proprios in eparchiam patriarchatus, in qua presbyteri deficiant, mittendi de consensu Hierarchae eparchiae, et clerico cuilibet committendi munus expediendi negotia ecclesiastica vel saecularia patriarchatus, de consensu sui Hierarchae. Quamdiu munus perduraverit, potest Patriarcha hunc clericum etiam a proprii Hierarchae iurisdictione eximere, sibique immediate sublicere; b) Indultum de quo in can. 80, § 2, dare; c) Clericum ad statura laicalem, ad normam can. 156, § 2, n. 2 reductum, inter clericos, de consensu Synodi permanentis, demo admittere ; d) Hierarcham pro sui ritus fidelibus extra patriarchatum commorantibus designare, dummodo eorundem fidelium cures, iure particulari, Patriarchae commissa sit et Sedis Apostolicae consensum obtinuerit ; e) Iusiurandum obedientiae erga Patriarcham a candidato de quo in can. 395, § 2, emittendum recipere; f) Facultatem de qua in can. 494, § 3, audita Synodo permanenti, exercere;

3° Clericum alicui patriarchatus eparchiae adscriptum, audito ipsius Hierarcha, praelatitio titulo augere.

§ 2. Recursus de quo in can. 134, § 3, 494, § 5, 547, § 1, interponi debet, firmo praescripto can. 145, ad Patriarcham.

§ 3. Licentiam de qua in can. 85, § 2 concedere est Patriarchae; itemque indultum de quo in can. 490, § 1, de consensu tamen Synodi permanentis.

§ 4. Praescripta de militum cappellanis ferre.

Can. 259, § 1. — Syn. Chalcedonen., a. 451, can. 30; Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 17; Leo XIII, ep. Omnibus compertum est, 21 iul. 1900, n. I, II. — Syn. Cartaginen., a. 419, can. 123. — Syn. Armen., a. 1911, 198, 236.

§ 2. — Leo XIII, ep. Omnibus compertum est, 21 iul. 1900, n. 11. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. VI, 2, 9.

§ 3. — S. C. de Prop. Fide, Instr. (ad Patr. et Epp. Ritus Graeco-Melchit.), 29 maii 1789, n. 9. — Canones Apostolorum, 34; Syn. Antiochen., a. 341, can. 9, 11. — Syn. Armen., a. 1911, 184, 200, 2°; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1730, pars III, cap. VI, 2, 9; 2, 22; 3; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VII, art. III, 6, 11).

Can. 260 § 1, 1°. — Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VII, art. III, 6, 14).

§ 1, 2° litt. a. — S. C. de Prop. Fide (C. G.), 17 febr. 1772, n. 1-2; instr. (ad Deleg. Ap. apud Maronit.), 28 inn. 1788; (C. G.), 24 sept. 1816. — Syn. Armen., a. 1911, 197; Syn. Bekorkien. Maronitarum, a. 1790, s. 12; Syn. Sciarfen. Syrorum, n. 1888, cap. V, art. XIII, § 3, n. 1, VII.

Can. 261

§ 1. Patriarcha, ad communitates fidelium sui ritus, extra territorium patriarchale commorantium, obtento Sedis Apostolicae consensu, mittere potest presbyterum idoneum qui curam eorum suscipiat, si in eosdem fideles ei potestas competat ad normam can. 216, § 2, n. 2.

§ 2. 1° Hic presbyter, antequam munus meat, Hierarchae loci se sistat, eique litteras quibus designatur ostendat ut opportunas facultates ab eo recipiat;

2° Sine gravi causa, Hierarcha loci facultates huic presbytero ne recuset; secus, de recusatione eiusque causis Sedem Apostolicam doceat;

3° Idem presbyter, in exercitio sui ministerii, Hierarchae loci ad normam iuris subditur;

4° In officio exercendo fideliter adhaereat normis in decreto nominationis vel a Sede Apostolica datis; vitam christianam fidelium sibi commissorum pro viribus promoveat et praescripta sui ritus accurate servet;

5° In fine cuiusque anni, a die decreti nominationis supputandi, idem presbyter relationem scriptam de statu personali et religioso suorum fidelium et de sacro ministerio expleto mittere debet tum ad Sacram Congregationem pro Ecclesia Orientali, sive directe sive per Legatum Romani Pontificis, tum ad Patriarcham.

§ 3. 1° Presbyter de quo in § 1 certae eparchiae adscriptus recidit sub iurisdictionem proprii Hierarchae simul atque in proprium patriarchatum redierit; interim vero a potestate Hierarchae proprii orientalis eximitur et Patriarchae subditur;

2° Revocari potest a Patriarcha certiore facia Sede Apostolica; attamen alium in locum, extra patriarchatus, transferri non potest, nisi de consensu Sedis Apostolicae.

Can. 260 § 1, 2 litt. b. — Vide fontes ad can. 80 § 2.

litt. c. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars II, cap. VI, 5.

litt. e. — Syn. Armen., a. 1911, 245 ; Syn. Sciarfen. Syronrum, a. 1888, cap. V, art. XIII, § 3 n. 1, II.

§ 3. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars II, cap. XIV, n. 14.

Can. 261. — Innocentius III (in Syn. Lateranen. IV), a. 1215, cap. IX: «Quoniam in plerisque»; S. C. pro Eccl. Orient., decr. 23 dec. 1929.

§ 2. — S. C. pro Eccl. Orient., instr. 26 sept. 1932, n. 2-6.

Can. 262

§ 1. 1° Patriarchae est, obtento consensu Sedis Apostolicae, idoneum sacerdotem saecularem vel religiosum, quoties opportunum ei videatur, ad fidelium communitates extra territorium patriarchale commorantium, si in eosdem fideles ei, ad normam can. 216, § 2, n. 2, potestas competat, mittere, qui eosdem paterne visitet et de omnibus ad Sacram Congregationem pro Ecclesia Orientali et ad ipsum referat;

2° Visitator antequam munus meat, Hierarcham loci adeat, eique suae nominationis litteras exhibeat.

§ 2. Visitatio canonica eornmdem fidelium, firmo lure et officio Hierarchae loci, uni Sedi Apostolicae competit.

Can. 263

§ 1. Patriarcha valet, gravi de causa atque de consensu Synodi permanentis, locum vel institutum ecclesiasticum ad opera religionis vel caritatis sive spiritualis sive temporalis destinatum, in actu fundationis, a iurisdictione Hierarchae loci eximere sibique reservare, firmo iuris praescripto de non donanda stauropegii privilegio domo Ordinis vel Congregationis [16].

§ 2. Personae quaevis come ad locum vel institutum stauropegiacum non pertineant, tempore quo eidem loco vel instituto sunt addictae, a iurisdictione Hierarchae loci eximuntur et uni Patriarchae subiiciuntur in iis omnibus quae ad suum munus seu officium aut loci vel institute disciplinam spectant.

§ 3. In institutis stauropegiacis ad unum Patriarcham spectant iura et officio. Hierarchae loci circa bonorum Ecclesiae temporalium administrationem et circa contractus [17].

Can. 261 § 2, 5°. — S. C. pro Eccl. Orient., decr. 16 nov. 1938.

Can. 264

Patriarchae est dies festos de praecepto, abstinentias et ieiunia, in casibus extraordinariis et ad actum, indicere gravi de causa atque audita Synodo permanenti.

Can. 265

Patriarchae competit:

1° Ab omnibus impedimentis quae obstant receptions sacrae ordinationis et irregularitatibus sive ex delicto sive ex defectu ortis dispensare, incolumi iure Congregationis Sancti Officii;

2° Ab abstinentiae et ieiunii legibus, ad singulos tantum annos, sive in aliqua patriarchatus parte sive in toto patriarchatu, iusta de causa, dispensare;

3° A censuris et poenis vindicativis, a iure latis, exclusis casibus ad forum iudiciale deductis, in foro cum interno tum externo, absolvere seu dispensare, illis exceptis quae Sedi Apostolicae reservatae sunt et quae adnexae sunt revelationi secreti Sancti Officii;

4° Dummodo ne adnexae sint delicto cuius censures Sedi Apostolicae reservatur, ab infamia iuris et a poenis inhabilitatis vel privationis vocis activae et passivae dispensare, obtento, si vox activa vel passiva Episcopo restituenda sit, consensu Synodi permanentis.

Can. 266

Patriarchae reservatur collatio beneficii invalide ob vitium simoniae ab Hierarcha loci sibi subiecto collati.

Can. 267

Patriarcha potitur facultate concedendi sanationem in radice si validitati matrimonii obstat tantum defectus fortune celebrationis vel impedimentum a quo ipse dispensare potest [18].

Can. 264. — S. C. de Prop. Fide (C. P.), 18 sept. 1781, dub. 15. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. IV, 30; cap. VI, 2, 21.

Can. 265. — Syn. Libanen. Maronitarum. a. 1736, pars III, cap. IV, 30.

10. — Syn. Armen., a. 1911, 537; Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. III, art. VII, § 3, 4, III; sect. HI, cap. I, art. III, IV, 13); Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars II, cap VI, 11; cap. XIV, 19, 33; pars III, cap. VI, 2, 18; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. V, art. XIV, § 1 n. 3-5; cap. VII, art. III, 6, 15).

2°. — S. C. de Prop. Fide, litt. 7 maii 1746. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. II, art. II, 10.

3°. S. C. de Prop. Fide (C. G.), 17 febr. 1772, n. 3. — Syn. Armen., a. 1911, 186; Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. VII, art. VI, III.

Can. 268

Patriarcha acta, ad normam iuris nulla [19] quia ab actuario non subscripta aut non intervenientibus promotore iustitiae vel vinculi defensore confecta, sanare potest dummodo ipso facile iterum confici nequeant, consentientibus tamen partibus atque favente promotore iustitiae, itemque, in causis in quibus eius praesentia requiritur, vinculi defensore.

Can. 269

§ 1. Patriarcha potest :

1° Legata, haereditates, donationes, subsidia, sive a propriis subditis sive ab extraneis, pro patriarchatu recipere, iuxta pias benefactorum voluntates et normas canonicas collocanda vel in necessitate occurrenti impendenda;

2° Ab Hierarchis locorum sui patriarchatus, sicubi usus vigeat, moderatum canonicum, et, firmis iuris praescriptis de imponendo boneficiariis vectigali, aut alio tributo benefieciis aliisque institutis ecclesiasticis [20], a fidelibus et a personis moralibus consuetas decimas, oblationes, collectas, exigere.

§ 2. Determinare quae decimae, oblationes, vel collectae ad norrnam § 1, n. 2 Patriarchae solvi seu offerri debeant competit Synodo patriarchali.

Can. 270

Patriarcha valet confessarios et praedicatores pro universo patriarchatu approbare, quibus tamer' omnibus ministerium exercere non licet nisi de consensu Hierarchae.

Can. 269 § 1. — Benedictus XIV, const. Apostolica praedecessorum, 14 febr. 1742, § 10.— Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. IV, 18.

§ 1, 2°. — Benedictus XIV, const. Apostolica praedecessorum, 14 febr. 1742, § 7; Pius VI, litt. ap. Maximum nobis, 28 sept. 1784, n. 3 ad IV; S. C. de Prop. Fide, 8 iul. 1774 et 22 mart. 1777. — Syn. Sisen. Armenorum, a. 1246, can. 21; Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. I, art. III, IV, 14); Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. IV, 34, III, IV; cap. VI, 2, 19; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1858, cap. VII, art. III, 6, 18.

§ 2. — Benedictus XIV, const. Apostolica praedecessorum, 14 febr. 1742, § 10. - Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. IV, 18.

Can. 270. — S. C. de Prop. Fide (C. G.), 17 febr. 1772, n. 6. - Syn. Armen., a. 1911, 196; Syn. Iosephi Patriarchae, 3 nov. 1596. can. IV; Syn. Libanen. Maronitarum. a. 1796, pars II, cap. IV, 6.

Can. 271

§ 1. Statuta personalia iis in regionibus in quibus vigent servari debent non solum in iis in quibus cum iure canonico, etiam particulari, conveniunt, sed etiam in ceteris, dummodo ea de re desit proprium iuris canonici praescriptum et Statuta personalia iuri divino vel canonico non sint contraries.

§ 2. Si plures Patriarchae eodem in loco potestate in Statutis personalibus concessa utantur, expedit ut de gravioris momenti negotiis collatis consiliis statuant.

§ 3. Patriarcha potestatem civilis magistratus, probata consuetudine ita ferente, exercere valet.

Can. 272

Patriarcha commemorari debet in divinis officiis, post Romanum Pontificem, ab omnibus Episcopis, a ceteris Hierarchis et, iure particulari ita ferente, a clericis.

Can. 273

Patriarcha obligatione tenetur:

1° Romano Pontifici, b. Petri Successori et Christi in terris Vicario, plenam obedientiam, fidelem subiectionem ac filialem venerationem profitendi, atque fidelitatis iusiurandum renovandi cum celebratur Synodus patriarchalis et quoties fidei professio iure praecipitur;

2° Intra annum a sun electione, ad Urbem, beatorum Apostolorum Petri et Pauli sepulcra veneraturus, accedendi, et Summo Pontifici se sistendi.

Can. 274

Commemorationem Romani Pontificis, in divina Liturgia ceterisque divinis officiis, iuxta liturgicas leges, Patriarcha facere debet et curare ut ipsa a Metropolitis, Episcopis, ceteris Hierarchis et clericis patriarchatus fideliter fiat.

Can. 271. — Syn. Armen., a. 1911, tit. IX, cap. III, De Testamentis deque Funda tionibus et Legatis piis.

§ 1. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. VI, tit. I, 4; tit. IV, art. I, 1, c); tit. V, art. XI, 2-6; cap. VIII, art. VI, 14; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. V, 8.

Can. 272. — Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 10; Benedictus XIV, ep. encycl. Ex quo, 1 mart. 1756, § 9, 18-23; S. C. de Prop. Fide, instr. 31 iul. 1902, n. 13, e). — Syn. Armen., a. 1911, 638, b); Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. I, art. III, IV, 1); S. Theodorus Studita, Ep. I, 25, 28; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. VI, 2, 17; 3; pars. IV, cap. II, 8; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VII, art. III, 6, 2).

Can. 273. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars. III, cap. VI, 7, XXII.

1°. — Innocentius III, litt. Multae nobis, 13 nov. 1199: «Gaudemus autem»; litt. Apostolicae sedis, 12 nov. 1199: «Gaudemus autem».

Can. 274. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. VI, 3.

Can. 275

§ 1. Patriarcha obligatione tenetur, singulis quinquenniis, relationem super statu patriarchatus iuxta probatam formulam Summo Pontifici faciendi.

§ 2. 1° Eo anno quo relationem exhibere debet, ad Urbem accedat ut visitationem, de qua in can. 273, n. 2, peragat;

2° Si Patriarcha visitationem per se ipsum peragere non valeat, eam ad normam can. 408 peragat per Auxiliarem Episcopum, si forte habeat, vel per presbyterum in dignitate constitutum specialiter delegatum et in patriarchatu habitualiter residentem.

Can. 276

Patriarcha residere debet in sede patriarchali, a qua abesse non potest nisi canonica ex causa.

Can. 277

Patriarcha divinam Liturgiam pro populo totius patriarchatus, in sollemnitatibus Nativitatis, Epiphaniae D. N. I. C., Paschatis, Pentecostes et Assumptionis B. M. V. applicare ne omittat, firmo praescripto can. 404. Si his sollemnitatibus, ad normam citati can. 404, pro eparchiae suae populo applicare debeat, Patriarcha, divinam Liturgiam pro totius patriarchatus populo applicans, obligationi qua adstringitur ergo, propriam eparchiam quoque satisfacit.

Can. 278

§ 1. Episcoporum officia de quibus in can. 400, tenent Patriarcham pro universo patriarchatu, firmo singulorum Episcoporum officio.

§ 2. Patriarcha diligenter vigilet ut Episcopi ceterique locorum Hierarchae pastorali muneri fideliter satisfaciant et in suis eparchiis resideant. Ipsorum zelum excitet; si in aliquo offenderint, eos monere ne omittat et, si monitiones optatum effectum non sortiantur, ad normam iuris procedat.

Can. 275. — Clemens XI, litt. ap. Singularis argumentum, 21 maii 1712. — Syn. Armen., a. 1911, 152, 200, 1°; Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. I. art. II, III; Syn. Libanen. Maronitarum. a. 1736, pars III, cap. VI, 9; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VII, art. II, III.

§ 2. — Gregorius XII, const. ap. Romani Pontificis, XIV kal. oct. 1579, in fine; Pius IX, const. ap. Cum ecclesiastica, 31 aug. 1869, 5. V.

Can. 276. — Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 19. - Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars II, cap. XIV, 14.

Can. 278. — Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 16. — Syn. Armen., a. 1911, 195; Syn. Alexandrin, Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. I, art. III, IV, 4); Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. VI, 2, 11; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VII, art. III, 6, 9); Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VII, art. III, 6, 10), 12), 14).

Can. 279

§ 1. Quod attinet ad orationes et pietatis exercitia, Patriarcha fruitur in universo patriarchatu potestate qua gaudent Hierarchae loci, audita Synodo permanenti si res gravis momenti sit.

§ 2. Patriarchae competit librorum liturgicorum editionis recognitio, ipseque respondere debet de fidelitate et integritate textus deque eius congruentia cum textu approbato; atque, congruentia probata, in vulgus edendi licentiam concedere valet. Prima autem textuuin liturgicorum approbatio Sedi Apostolicae reservatur.

Can. 280

§ 1. Patriarcha diligenter invigilare debet administrationi bonorum ecclesiasticorum in toto patriarchatu.

§ 2. Metropolitam qui oeconomum ad normam can. 429, § 2, 438, non constituerit Patriarcha moneat; monitione incassum facia, oeconomum ad normam can. 258, n. 2, ipse Patriarcha. nominet.

Can. 281

Patriarcha, impetrato consensu Sedis Apostolicae, conventiones, non tamen contrariam iuri communi vel legi a Sede Apostolica pro peculiari illo ritu datae, cum Auctoritate civili, obtento consensu Synodi permanentis, inire potest. Easdem autem conventiones Patriarcha ad effectum ducere non potest nisi obtenta Sedis Apostolicae approbatione.

Can. 282

Patriarcha in propria eparchia, itemque in iis locis patriarchatus ubi nec eparchiae nec exarchiae patriarchales erectae sunt, servare debet praescriptum canonum de potestate, iuribus et obligationibus Episcoporum residentialium.

Can. 279, § 1. — Syn. Armen., a. 1911, tit. VII, cap. V, De variis pietatis exercitlis. § 2. — Syn. Sergii Patriarchae, 18 sept. 1596, can. 8.

Can. 280 § 2. — Syn. Nicaen. II, a. 787, can. 87.

Can. 282. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. VI, 5.

ARTICULUS III
De privilegiis Patriarcharum

Can. 283

Praeter alia privilegia iure communi a Romano Pontifice concessa seu agnita, omnes Patriarchae, peracta ad normam can. 235 inthronizatione, facultatibus ac privilegiis gaudent:

1° Audiendi ubique terrarum confessiones rifts orientalis fide- Hum, etiam religiosorum utriusque sexus, et absolvendi ab omnibus peccatis et censuris etiam reservatis, non autem ab iis quae in can. 185, § 1, n. 1 excipiuntur;

2° Verbum Dei ubique praedicandi;

3° Benedicendi ubique, solo crucis signo, cum omnibus indulgentiis quae a Sede Apostolica concedi solent, cruces, coronas precatorias numismata, statuas, scapularia ab Apostolica Sede probata eaque imponendi sine onere inscriptionis;

4° Concedendi indulgentiam trecentorum dierum etiam toties quoties lucranda, in singulis locis sui patriarchatus, etsi exemptis, in ecclesiis sui ritus extra terminos patriarchatus, et ubique pro fidelibus sui ritus;

5° Declarandi in qualibet ecclesia sui ritus, etiam extra patriarchatum, unum ex altaribus privilegiatum perpetuum quotidianum;

6° Utendi, ad normam legum liturgicarum, baculo pastorali et pallio in toto patriarchatu, haud exceptis locis a sua iurisdictione exemptis; baculo tantum pastorali, etiam extra patriarchatus, sed in ecclesiis sui ritus

7° Peragendi, in ecclesiis sui ritus etiam extra regionem seu territorium orientale pontificalia, adhibito quoque baculo, praemonito tamen loci Hierarcha si ecclesia sit cathedralis;

8° Adhibendi, in suis litteris, si ita legitimus usus ferat, peculiarem formulam benedictionis, etiam apostoiicae, exclusis formulis Curiae Romanae propriis;

9° Utendi insignibus et ornamentis suae dignitatis etiam extra regionem vel territorium orientale;

De privilegiis Patriarcharum. — Eugenius IV (in Syn. Florentin.), const. Laetentur caeli, 6 iul. 1439, § 9; Pius VII, litt. ap. Simul ac spectabilium, 8 iul. 1815; Leo XIII, ep. ap. Praeclara, 20 iun. 1894, n. 7; ep. Omnibus compertum est, 21 iul. 1900, n. I.

Can. 283. — Syn. Armen., a. 1911, 183; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. VI, 2.

5°. — S. C. de Prop. Fide (C. G.), 7 iun. 1790. — Syn. Armen., a. 1911, 187; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars II, cap. VII, 3.

8°. — Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 27.  — Syn. Armen., a. 1911, 643, h); Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. VI, 7, XXIII; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VI, art. VIII, 8.

9°. — Syn. Armen., a. 1911, tit. IV, cap. V, 643 h); Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VII, art. III, 6, 4).

10° Beatitudinis tituli;

11° Praecedenti, etiam extra regionem vel territorium orientale, omnibus Primatibus, Archiepiscopis ceterisque Metropolitis, Episcopis cuiusvis ritus orientalis, licet hi omnes sint in suo cuiusque territorio;

12° Assistendi a latere Romani Rontificis in Cappellis aliisque caeremoniis pontificiis, servato praecedentiae ordine;

13° Nominandi procuratores seu delegatos qui eius personam sustineant eiusve nomine agant in negotiis patriarchatus gerendis, firma can. 260, § 1, n. 2.

Can. 284

Patriarcha, in universo patriarchatu, servatis servandis, et firmo onere inscriptionis ad normam canonum, potest:

1° Sacramenta baptismi et chrismatis administrare;

2° Matrimonii sive promissioni sive celebrationi assistere seu benedicere.

Can. 285

§ 1. Patriarchis, si iure particulari ipsis tribuantur, sequentia insuper privilegia et facultates competunt

1° Committendi presbytero, in dignitate constituto, ecclesiarum altariumve benedictionem, minorum ordinum collationem, calicum, patenarum, tabularum consecrationem;

2° Monachos cuiuscumque monasterii, quod non sit iuris pontificii, sive ad primum ordinem sive ab uno ordine ad alias, etiam presbyteratum, auditis Superioribus, evehendi, necessitate urgente;

3° Utendi supercamelaucio albo.

§ 2. Unius Patriarchae, si iure particulari ei reservetur, est chrisma conficere, Hierarchis patriarchatus gratis distribuendum.

Can. 283, 10° — Syn. Armen., a. 1911, tit. IV, cap. V, 643 h).

11°. — Syn. Armen., 1911, tit. IV, cap. V, 643 h); Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. III, art. VII, § 6, 3, IV ; sect. III, cap. I, art. III, III; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VI, art. VIII, 5).

12°. — S. C. Caeremonialis, 3 inn. 1893.

Can. 285. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. VI, 2, 22.

§ 1, 1°. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. II, 2, III ; cap. III, 4. I.

§ 1, 2°. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars II, cap. XIV, 10; pars IV, cap. II, 8..

§ 2. — Innocentius IV, ep. Sub catholicae, 6 mart. 1254, § 3, n. 5; Benedictus XIV, const. Apostolica praedecessorum, 14 febr. 1742; litt. ap. Quoniam, ven. Fratres, 6 mart. 1754, § 2; S. C. de Prop. Fide (C. G.), 8 iul. 1774, n. 2. — Syn. Carthaginen., a. 419, can. 6. — Syn. Duinen. Armenorum, a. 719, can. 9; Syn. Partaven. Armenorum, a. 771, can. 5 ; Syn. Armen., a. 1911, 183, 30, 395, 404; Syn. Alexandria. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. III, art. III, XII-XIV ; sect. III, cap. I, art. III, IV, 11); Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars II, cap. II, 12; cap. III, 3; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. III, § II; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. V, art. III, 4, V-VI; cap. VII, art. III, 6, 6).

ARTICULUS IV
De curia patriarchali

Can. 286

§ 1. Patriarcha, ad regimen totius patriarchatus, instruere et convenienter instructam conservare debet curiam patriarchalem, distinctam a curia eparchiae Patriarchae propriae. Officia utriusque curiae, quatenus fieri possit, in iisdem personis ne cumulentur.

§ 2. Ad curiam patriarchalem pertinent illi omnes qui Patriarchae in regimine totius partiarchatus opem ferunt, quique ex toto patriarchatu et ex utroque clero seligi possunt.

§ 3. Curia patriarchalis sit penes sedem patriarchalem.

Can. 287

§ 1. Curia patriarchalis constat: Synodo permanenti vel Consilio ad normam can. 288, 296, tribunali patriarchali, Officio administrationis patriarchalis bonorum temporalium, cancellaria patriarchali et consultoribus patriarchalibus.

§ 2. Praeter personas quae ad normam iuris communis et particularis ad praedicta Officia et Consilia constituenda requiruntur, curiae patriarchali accenseri debent Episcopi in curia officium cum residentia habentes.

§ 3. In illis rebus in quibus ius commune vel particulare de curia patriarchali non cavet, norma, nisi rei natures obstet, sumatur ex iis quae regunt curiam eparchialem.

Can. 288

Patriarchae habere debent Synodum permanenter constitutam quae eos iuvet in maioris momenti negotiis expediendis quaestionibusque definiendis quae patriarchatum respiciunt.

Can. 289

§ 1. Synodus permanens constat Patriarcha praeside et quatuor Episcopis ad quinquennium nominatis.

§ 2. Horum Episcoporum duo ex residentialibus esse debent, designati ex ordine, ratione antiquioris episcopalis ordinationis.

§ 3. 1° Ceterorum Episcoporum alter a Patriarcha libere nominatur; alter ab Episcopis Patriarchae subiectis ad normam canonum eligitur. Hi Episcopi, exacto quinquennio, ad idem officium iterum assumi possunt;

2° Eodem tempore ac modo, designetur Episcopus qui sodalem Synodi permanentis, a Patriarcha nominatum vel ab Episcopis electum, impeditum substituat.

§ 4. Synodi permanentis sodales esse non possunt ii de quibus in can. 109, § 1.

De curia patriarchali. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. VI, 6

Can. 288. — Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 26; S. C. de Prop. Fide, 25 ian. 1830, dub. 10. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars IV, cap. VII, 8.

Can. 289 § 1. — S. C. de Prop. Fide, 1 mart. 1869, dub. 2.

§ 2. — Syn. Chalcalonen., a. 451, can. 26 ; Syn. Nicaen. II, a. 787, can. 11; S. C. de Prop. Fide, 1 mart. 1869, dub. 2. —  Theophilus Alexandria., can. 10.

Can. 290

§ 1. Si Patriarcha impediatur quominus Synodo permanenti intersit, Synodi sessionibus praeest, firmo iure particulari, antiquior episcopali ordinatione inter Episcopos Synodi sodales, redintegrato quinario numero per Episcopum substitutum a Patriarcha, ad normam can. 289, § 3, n. 2, designatum.

§ 2. 1° Quoties Episcopus Synodi permanentis sodalis impeditur quominus sessionibus Synodi intersit, substituitur, si sit ex duobus Episcopis de quibus in can. 289, § 2, Episcopus immediate ex ordine sequens; si sit ex ceteris duobus, substituitur Episcopus de quo in can. 289, §3, n. 2;

2° Si cum Episcopus, Synodi sodalis, a Patriarcha vel ab Episcopis electus, tum eius substitutus impediantur quominus interesse possint Synodi sessioni, et urgeat negotii definitio, idem Episcopus suffragium mittat ad Patriarcham per litteras, aperiendas in Synodi sessione.

§ 3. Quoties Synodus permanens definire debet negotium quod personam alicuius Episcopi Synodi sodalis vel eius eparchiam tangat, he quidem audiendus est, sed in Synodo ei substituatur alias Episcopus ad normam § 2.

Can. 291

§ 1. Manus secretarii Synodi permanentis gerit unus ex Episcopis synodalibus ab eadem Synodo designatus; acta autem sessionum praeses et omnes Synodi sodales subscribere debent.

§ 2. Patriarchae est presbyterum qui archivii Synodi permanentis curam suscipiat eligere, eumque a munere amovere.

Can. 292

Synodus permanens negotia decidit per suffragia quae debent esse secreta.

Can. 293

A decretis Synodi permanentis, extra ordinem iudiciarium datis, circa ea quae eidem iure reservantur datur recursus cum effectu devolutivo ad Sedem Apostolicam.

Can. 289 § 3. —  S. C. de Prop. Fide, 1 mart. 1869, dub. 2.

Can. 294

Si quod negotium, ad Synodi permanentis competentiam pertinens, definiendum sit dum celebratur patriarchalis Synodus vel habetur Synodus electionum, negotii decisio Synodo permanenti. reservatur.

Can. 295

Synodus permanens convocari debet ter in anno, statis temporibus, et quoties expedienda sunt negotia ad quae peragenda ius requirit consensum vel consilium Synodi.

Can. 296

Ubi, ob aliquam gravem causam, Synodus permanens constitui non possit, causa perdurante, constituatur, Sede Apostolica praemonita, Consilium patriarchale quod Synodi permanentis vices in omnibus suppleat.

Can. 297

§ 1. Consilium patriarchale constat:

1° Ex Episcopo residentiali, ordinatione episcopali antiquiore inter Episcopos a Patriarcha dependentes;

2° Ex Episcopo ad normam canonum ab Episcopis residentialibus electo.

§ 2. Exacto quinquennio, pro Episcopo ratione antiquioris ordinationis episcopalis designato substituitur Episcopus residentialis ex ordine immediate sequens; Episcopus autem electus ab Episcopis residentialibus, ab iisdem ad idem officium iterum assumi potest.

Can. 298

§ 1. In curia patriarchali constitui debet ad normam iuris tribunal patriarchale, a tribunali eparchiae Patriarchae propriae distinctum.

§ 2. Tribunal patriarchale proprios iudices, promotorem iustitiae et vinculi defensorem habeat, atque instructum sit auditoribus, notaries, aliisque necessaries ministris.

§ 3. Iudicibus, auditoribus atque promotore iustitiae exceptis, ceteri in § 2 recensiti iidem esse possunt in tribunali patriarchali et eparchiali.

Can. 299

§ 1. Pro administratione bonorum patriarchates, in curia patriarchali speciale Officium, ab illo Officio distinctum quod administrationem bonorum eparchiae Patriarchae propriae curat, constituendum est, constans oeconomo, ratiocinatore et aliis necessaries ministris.

§ 2. 1° Oeconomus patriarchalis Officio administrationis immediate praeest et bona patriarchates ad normam canonum administrat;

2° Oeconomi patriarchalis munus clerico fideli, diligenti, probatae vitae atque in administrandis bonis temporalibus experto committatur; iis autem qui cum Patriarcha consanguinitate vel affinitate usque ad quantum gradum inclusive coniuncti sint valide conferri non potest;

3° Idem de consensu Synodi permanentis nominatur et amovetur Patriarcha, a quo pendet in munere exercendo;

4° Munus oeconomi patriarchalis cumulari potest, de consensu Synodi permanentis, cum munere oeconomi eparchiae Patriarchae propriae.

§ 3. Oeconomus patriarchalis rationem administrationis Synodo permanent quotannis et quoties ab ipso petitur in scriptis reddere debet; Synodus autem per duos saltem synodales Episcopos, rationes ab oeconomo exhibitas examinat, arcam recognoscit, convenientes inspectiones bonorum, documentorum, nominum, inopinato etiam, exsequitur seu exsequendas iubet, et diligenter conservationi, tutelae, incremento patrimonii patriarchalis providet.

Can. 300

§ 1. In curia patriarchali constituatur a Patriarcha, audita Synodo permanent, cancellarins patriarchalis, qui sit presbyter omni exceptione maior.

§ 2. Cancellarius patriarchalis cancellariae et archivo patriarchatus praeest, atque ex munere primus patriarchatus notarius constituitur.

§ 3. Patriarcha cancellarii adiutorem vicesque gerentem nominare potest, qui ipse quoque notarii officio fungitur.

Can. 301

§ 1. Ad normam can. 110 Patriarcha, praeter cancellarium eiusque vices gerentem, alios notarios pro toto patriarchatu constituere valet.

§ 2. Notariis patriarchalibus applicentur canones 440, 441.

Can. 302

Constituendum est a Patriarcha consilium seu ut aiunt commissio de re liturgica, ad recognoscendos et imprimendos libros liturgicos, ad normam can. 279, § 2, et ad ea pertractanda quae Liturgiam spectant.

Can. 303

Patriarcha, audita Synodo permanent, aliquos theologos ac iurisperitos nominare potest consultores patriarchales ex sacerdotibus utriusque cleri, doctrina et prudentia insignes, qui operam suam praestent ad enodandas quaestiones difficiliores iis committendas.

Can. 302. — Syn. Armen., a. 1911, 614, 615; Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. I, art. I, 9; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars I, cap. III, 5; pars III, cap. VI, 2, 22; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. III, art. III, 7, 3).

Can. 304

In curia patriarchali archivum patriarchatus, ad normam can. 442 sqq. diligenter instruendum, ordinandum ac conservandum est.

Can. 305

Expensae curiae patriarchalis exsolvantur ex bonis quibus uti ad hunt finem potest Patriarcha; si haec non sufficient, singulae eparchiae, pro mensura a Synodo patriarchali de qua in can. 340, § 1 definienda, ad illa praestanda concurrant.

ARTICULUS V
De sede patriarchali vacante vel impedita

Can. 306

Sedes patriarchalis vacat ad normam can. 468, § 1.

Can. 307

Vacante sede patriarchali, administratio patriarchatus, nisi Sedes Apostolica Administratorem nominandum censuerit, transit, salvo iure particulari, ad Episcopum ordinatione episcopali antiquiorem inter eos qui officium cum residentia in curia patriarchali obtinent.

Can. 308

Administratoris patriarchatus est:

1° Vacationis nuncium statim Sedi Apostolicae omnibusque ac singulis patriarchatus Episcopis, etiam titularibus, ceterisqne locorum Hierarchis, exceptis Syncellis, communicare;

2° Peculiares normas quas, pro diversis adiunctis, in quibus vacatio locum habuit, ius commune vel particulare aut Sedis Apostolicae si qua deter instructio praescribit, accurate exsequi seu ab aliis exsequendas curare;

3° Patres Synodi ad normam can. 221 convocare, ac cetera omnia, ad Synodum de Patriarchae electione necessaria, diligenter ac fideliter disponere.

Can. 304. — Syn. Carthaginen., a. 419, can. 89.

De sede patriarchali vacante vel impedita. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. II, art. I, De Patriarchalis sedis vacatione; Syn. Libanen. Maronitarum. a. 1736, pars III, cap. VI, 7; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VIII, art. I, De vacantia Sedis patriarchalis.

Can. 306. — Clemens XIII, litt. ap. Quam cara semper, 1 aug. 1760, § 2; S. C. de Prop. Fide, declar. 30 ian. 1696. —  Syn. Armen., a. 1911, 168, 201.

Can. 307. — Pius IX. litt. ap. Reversurus, 12 lin. 1867, § 14.

Can. 309

Administrator patriarchatus sede vacante, in eparchia Patriarchae propria et in aliis patriarchatus locis ubi eparchiae vel exarchiae constitutae non sunt, iisdem iuribus gaudet et officiis tenetur quibus Administrator eparchiae vacantis.

Can. 310

§ 1. Nisi aliud ex natura rei vel ex iuris praescripto constet:

1° Ad Administratorem patriarchatus, sede vacante, transit ordinaria Patriarchae iurisdictio in spiritualibus et in temporalibus, firmo can. 311;

2° Administrator exsequi potest rescripta Sedis Apostolicae quae Patriarchae remissa sint, ac regulariter ad ipsum quoque pertinent facultates habituales Patriarchae a Sede Apostolica concessae.

§ 2. Administrator patriarchatus sede vacante nihil innovet.

Can. 311

§ 1. A competentia Administratoris patriarchatus sede vacante excluduntur ea omnia quae agi non possunt nisi consentientibus vel auditis Episcopis in Synodo patriarchali vel Synodo electionum congregatis.

§ 2. Administrator patriarchatus sede vacante non potest Patriarchae Syncellos, etsi charactere episcopali careant, ab officio amovere vel alio transferre.

§ 3. Idem non gaudet privilegiis de quibus in can. 283, 285.

Can. 312

Administrator patriarchatus sede vacante praecedit Metropolitis, Archiepiscopis, Episcopis ceterisque patriarchatus Hierarchis, non autem in ipsa Synodo de electione Patriarchae.

Can. 313

Novus Patriarcha ab Administratore patriarchatus rationem Ipsius administrationis exigere debet.

Can. 314

§ 1. Impedita, ad normam can. 467, sede patriarchali:

1° Ad eparchiae Patriarchae propriae regimen quod attinet, servetur praescriptum eiusdem can. 467;

2° Universi patriarchatus regimen esto penes Episcopum residentialem Patriarchae subiectum, ordine praecedentiae primum, nisi Patriarcha alium Episcopum vel etiam presbyterum ex praestantioribus, rerum adiunctis ita suadentibus, designaverit;

3° Si Patriarcha in casus de quibus in can. 467, § 4 inciderit, Primus ordine praecedentiae inter Episcopos Patriarchae subiectos ad Sedem Apostolicam illico recurrat ut ipsa provideat.

§ 2. De Episcopo vel presbytero de quo in § 1, n. 2, servetur praescriptum can. 310, 311.

§ 3. Qui regimen suscepit, Sedem Apostolicam quamprimum moneat de sede impedita et de assumpto regimine.

CAPUT VII
De Archiepiscopis ceterisque Metropolitis

Can. 315

Provinciae ecclesiasticae praeest Metropolita, quae dignitas coniuncta est cum sede episcopali determinata vel agnita a Romano Pontifice ant ab Oecumenica Synodo.

Can. 316

Restitutio sedium metropolitanarum vel exercitii iurium et officiorum Metropolitarum in patriarchatibus reservatur Patriarchae de consensu Episcoporum in Synodo patriarchali vel in Synodo electionum congregatorum, salva Sedis Apostolicae confirmatione.

Can. 317

Metropolita commemorandus est ab Hierarchis suae provinciae in divina Liturgia ceterisque divinis officiis ad normam legum liturgicarum.

Can. 318

Salvo praescripto can. 321, 339, Metropolita in propria eparchia easdem obligationes eademque iura habet quad Episcopos in sua.

Can. 315. — Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 17. —  Canoues Apostolorum, 34; Syn. Antiocen., a. 341, can. 9. —  Syn. Mar Isaaci Chaldaeorum, a. 410, can. 18; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. II, cap. III, 1; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. V.

Can. 316. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. I, art. IV. De metropolitae iurisdictione; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. IV, 14; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VII, art. IV, De metropolita.

Can. 317. — Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 10; Benedictus XIV, ep. encycl. Ex quo, 1 mart. 1756, § 22. — Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. II, cap. III, 1; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. VII, cap. II, 4.

Can. 318. — Syn. Nicaen. II a. 787, can. 11.

Can. 319

Metropolitae a Patriarcha dependentis, in suae provinciae eparchiis, praeter alia quae iure communi ei tribuuntur, est:

1° Episcopos suae provinciae intra tempus in can. 396, § 1, n. 1 determinatum ordinare, eosque inthronizare;

2° Vigilare ut fides et disciplina ecclesiastica accurate serventur, ac de abusibus certiorem facere Patriarcham;

3° A fundatoribus ad beneficia praesentatos instituere, si comprovincialis Hierarcha intra tempus iure statutum, iusto impedimento non detentus, id facere omiserit; itemque oeconomum eparchiae comprovincialis nominare, si huius Hierarcha, monitus, eum nominare neglexerit;

4° Canonicam visitationem peragere, causa prius a Patriarcha probata, si eam Hierarcha neglexerit; tempore autem visitationis potest praedicare, confessiones audire, de vita et honestate clericorum inquirere, clericos infamia notatos Hierarchis ipsorum, ut eos puniant, denuntiare, notoria delicta, notorias vel manifestas offensas tum sibi tum suis forte illatas, iustis poenis, censuris non exclusis, punire;

5° In omnibus ecclesiis, etiam exemptis, Hierarcha loci praeraonito, si ecclesia sit cathedralis„ peragere pontificalia uti Episcopus proprio territorio, populo benedicere, non autem alia exercere quae iurisdictionem requirant; item in ecclesia stauropegiaca, de licentia saltem praesumpta Patriarchae;

6° Indulgentias ducentorum dierum, sicuti in propria eparchia, concedere.

Can. 320

§ 1. Metropolitae extra patriarchatus, in eparchiis suae provinciae, praeter alia quae iure communi ei tribuuntur, est:

1° Supplere negligentiam collegii cosultorum eparchialium, si intra praescriptum tempus Administratorem sedis vacantis non elegerit;

2° Vigilare ut fides ac disciplina ecclesiastica accurate serventur, ac de abusibus Romanum Pontificem certiorem facere, firmo praescripto n. 5;

3° Canonicam visitationem peragere, causa prius ab Apostolica Sede probata, si eam. Hierarcha neglexerit, firmo praescripto n. 5; tempore autem visitationis, potest ea de quibus in can. 319, n. 4 facere;

4° Quae in can. 319, nn. 71, 3, 5, 6, recensentur, praestare;

5° In achiepiscopatu, de abusibus de quibus in n. 2, certiorem facere Archiepiscopum et ab eodem approbationem causae de qua in n. 3 obtinere.

§ 2. 1° Metropolitae, non subiecto Patriarchae vel Archiepiscopo, insuper competit Summi Pontificis acta tum pro sua provincia tum pro Orientali vel pro universa Ecclesia data, nisi Sedes Apostolica directo providerit, Episcopis allisve ad quos pertinet communicare; et praescriptorum quae in his actis continentur fidelem exsecutionem curare;

2° Eidem applicantur praescripta can. 249, § 1, n. 1, 259, § 3, et, auditis provinciae Episcopis, can. 279, § 2.

Can. 319. — Syn. Alexandria. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. I, art. IV, De metropolitae iurisdictione; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VII, art. IV, De metropolita. 10. — Syn. Nicaen. I, a. 325, can. 6; S. Xystus III, litt. Si quantum humanis, 8 iul. 435; S. Leo M., litt. Omnium quidem, ian. 444. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. IV, 17; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. II, cap. 3.

2° — Syn. Antiochen., a. 341, can. 9. — Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien Rumenorum, a. 1872, tit. II, cap. III, 6; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. V.

4°. — Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 19. — Syn. Carthaginen. a. 419. can. 56. — Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. II, cap. III, 6.

Can. 320, § 1, 1°. — Syn. prov. Alba-Iulien et Fagarasien Rumenorum, a. 1872, tit. II, cap. III, 5; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. V.

§ 1, 2°. — Syn. Antiochen., a. 341, can. 9. — Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum. a. 1872, tit. II, cap. III, 6; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. V.

Can. 321

§ 1. Metropolita extra patriarchatus obligatione tenetur, intra tres menses ab episcopali ordinatione vel, si iam ordinates fuerit, a provisione canonica in Consistorio, per se vel per procuratorem, a Romano Pontifice pallium, quod est signum potestatis metropolitanae, petendi.

§ 2. Ante pallii impositionem, Metropolita nequit Synodum celebrare et Episcopos ordinare.

§ 3. Metropolita uti potest pallio intra quamlibet ecclesiam etiam exemptam suae provinciae in peragendis pontificalibus, diebus statutis; nullatenus vero extra provinciam, etsi Hierarchae loci consensus accedat.

Can. 322

Pallium quod Romanus Pontifex alicui sedi episcopali in perpetuum, vel alicui Episcopo confert honoris causa, nec iurisdictionem nec titulum archiepiscopalem vel metropolitanum secumfert, nisi in Apostolicis Litteris aliud caveatur.

Can. 320 § 1, 3°. — Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 19. — Syn. Carthaginen., a. 419, can. 56. — Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. II, cap. III, 6.

§ 1, 4°. — Syn. Nicaen. I. a. 325, can. 6; S. Xystus III, litt. Si quantum humanis, 8 iul. 435; S. Leo M., litt. Omnium quidem, 12 ian. 444; Clemens VIII, const. Decet Romanum Pontificem„ 23 febr. 1596, § 2; Pius VII, const. ap. In universaris Ecclesiae, 22 febr. 1807.

§ 1. 5° — Vide finites ad nn. 2, 3.

§ 2. 2°. — Canones Apostolorum, n. 34; Syn. Antiochen., a. 341, can. 9, 11; Syn. Carthaginen., a. 419, can. 29. — Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. II, cap. III, 2 et 3; a. 1900, tit. II, cap. IL § 1.

Can. 321. — Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 27. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. VI, 7, XXIII; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. II, cap. III, 7; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. VII, cap. II. 4

§ 3. — Syn Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 27.

Can. 323

Episcopi qui nulli Patriarchae, Archiepiscopo vel Metropolitae subiiciuntur, Exarchi cum territorio proprio, et Exarchi apostolici, aliquem viciniorem Metropolitam, praevia Sedis Apostolicae approbatione, designent, cui stabiliter iura et obligationes competant quae Metropolitae ita designato iure communi tribuuntur.

Can. 324

Inter Metropolitas excellit Archiepiscopus, quae dignitas coniuncta est cum sede metropolitana, extra patriarchatus sita, determinata vel agnita a Romano Pontifice aut a Synodo Oecumenica.

Can. 325

§ 1. Archiepiscopum Romanus Pontifex libere nominat aut legitime electum confirmat atque praeficit peculiari ecclesiae.

§ 2. In electione Archiepiscopi serventur praescripta can. 221-239 de electione Patriarchae, firmo praescripto § 3.

§ 3. 1° Synodum pro electione Archiepiscopi convocat primus, ordine praecedentiae, Metropolita vel, si in archiepiscopatu provinciae non sint, primus Episcopus;

2° Ad electi, etsi sit Episcopus, proclamationem et inthronizationem procedere non licet nisi post confirmationem Summi Pontificis.

Can. 326

§ 1. Ad Archiepiscopum, praeter ea quae ei ut Metropolitae in sea provincia competunt ad normam can. 320, in universo archieposcopatus territorio spectat

1° Episcoporum sui archiepiscopatus electionem moderari servato praescripto can. 251-255. Ubi vero Episcoporum nominatio Romano Pontifici reservatur, Archiepiscopo competit, cooperantibus, ad normam instructionum Apostolicae Sedis, archiepiscopatus Episcopis, idonearum personarum nomina Romano Pontifici proponere;

2° Metropolitas intra tempus can. 396, § 1, n. 1 determinatum ordinare, eosque inthronizare;

3° Invigilare ut Metropolitae fidem et disciplinam ecclesiasticam integre custodiant et custodiri curent a clero et populo, ac de abusibus Romanum Pontificem certiorem facere. Itemque Metropolitas in implendis officiis negligentes monere, monitisque non obtemperantes, eidem Romano Pontifici denuntiare;

4° Devolutivo iure negligentiam Metropolitarum supplere quod attinet ad ea de quibus in can. 319, n. 3, 320, § 1, n. 3, necnon nominare Administratorem sedis metropolitanae vacantis, si intra praescriptum tempus collegium consultorum eparchialium eum non elegerit;

5° Litteras encyclicas mittere ad omnes territorii Hierarchas, qui curare debent ut eaedem publice legantur et exponantur;

6° Legum in Synodo archiepiscopali latarum, firmo can. 350, § 1, promulgationem sedulo curare;

7° Leges Synodi archiepiscopalis, donee futura Synodus rem diremerit, authentice cum consensu Synodi permanentis, interpretari;

8° Singulis annis, iis exceptis in quibus celebratur Synodus archiepiscopatus, loci Hierarchas aut totius archiepiscopatus aut alicuius provinciae vel regionis, ad habendas collationes, convocare, ita tamen ut, altero in casu, saltem intra quinquennium nemo non sit convocatus;

9° Ab impedimentis matrimonialibus quae Patriarchae iure communi [21] removere possunt, dispensare;

10° Ea peragere de quibus in can. 319, nn. 5, 6;

11° Vacante aliqua sede metropolitana, iura exercere et officia implere de quibus in can. 320, § 1, in universa provincia;

12° Recursus recipere in casibus in quibus canones recursus ad Patriarcham admittunt.

§ 2. Nisi aliud ex natura rei vel iure constet, Archiepiscopus potest valide exercere potestatem suam in archiepiscopatu tantum.

Can. 324. — Syn. Carthaginen., a. 419, can. 17.

Can. 325 § 1. — Innocentius III, litt. Rex regum, 25 febr. 1204; Clemens VIII, const. Decet Romanum Pontificem, 23 febr. 1596, § 3. — Syn. Trullan., a. 691, can. 39.

§ 2. — Innocentius III, litt. Ad honorem Dei, a. 1204; litt. Ego..., a. 1204; litt. Cum omnes, a. 1204; Innocentius IV, const. ap. Novit ille, 20 dec. 1251; S. C. de Prop. Fide, 9 iun. 1642. — Syn. Trullan., a. 691. can. 39.

Can. 326 § 1, 10. — Syn. Nicaen. I, a. 325, can. 6; Syn. Ephesin., a. 431, can. 8; Syn. Chalcedonen., a. 451, can. 25; Syn. Nicaen. II, a. 787, can. 2, 3; Clemens VIII, const. Decet Romanum Pontificem, 23 febr. 1596.— Syn. Antiochen., a. 341, can. 16 et 19. — Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. II, cap. III, 3; Syn. Zamosten. Ruthenorum. a. 1720, tit. V.

Can. 327

§ 1. Nisi aliter iure particulari statutum sit, quae can. 248, § 1, Patriarchae, in Synodo patriarchali vel Synodo electionum, tribuuntur, ea competunt etiam Archiepiscopo in Synodo archiepiscopatus vel Synodo electionum; decisiones autem de negotiis singulis publici iuris fieri non possunt nec ad effectum duci nisi post obtentam confirmationem Sedis Apostolicae.

§ 2. 1° Archiepiscopus habeat Synodum permanenter constitutam vel Consilium de quibus servari debent praescripta can. 288-297 de Synodo permanenti vel de Consilio patriarchali;

2° Archiepiscopus cum Synodo permanenti ea dumtaxat praestare valet quae iure expresse statuuntur.

Can. 326 § 1, 2° — Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. VII, cap. II, 3.

§ 1, 3°. — Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. II, cap. III, 6.

§ 1, 4°. — Syn. prov. Alba-Iullen. at Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. II, cap. III, 5.

§ 1, 12°. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. IV, 32.

Can. 328

Archiepiscopus, de consensu Synodi permanentis, exarchiam erigere, eiusdem fines immutare, supprimere potest, certiore facta quamprimum Apostolica Sede.

Can. 329

Quae canonibus 242, 244, 258, 259, §§ 2, 3, 269, 273, 275, 279, 298, 299, 302, 305, de Patriarcha praescribuntur, serventur etiam de Archiepiscopo.

Can. 330

§ 1. Archiepiscopus obligatione tenetur commemorandi Romanum Pontificem in divina Liturgia ceterisque divinis officiis et curandi ut eadem obligatio ad normam legum liturgicarum ab omnibus Metropolitis, Episcopis ceterisque Hierarchis et clericis sui territorii impleatur.

§ 2. Metropolitae, Episcopi ceterique Hierarchae totius archiepiscopatus debent Archiepiscopum commemorare in divina Liturgia ceterisque divinis officiis post Romanum Pontificem.

Can. 331

Archiepiscopus apocrisiarium apud Sedem Apostolicam habere potest, designandum audita Synodo permanenti et praevio consensu Sedis Apostolicae.

Can. 332

Archiepiscopus in archiepiscopatu gaudet privilegio quod in can. 283, nn. 1, 6, Patriarchae tribuitur.

Can. 333

Archiepiscopus ipso iure privilegio fruitur Praelati assistentis solio pontificio.

Can. 329. — S. C. de Prop. Fide, litt. (ad Metrop. Alba-Iulien. et Fagarasien.), 22 mart. 1881, n. 2. — Syn. Antiochen., a. 341, can. 11; Syn. Cartliaginen., a. 419, can. 26, 29. — Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. VI, cap. VI; a. 1900, tit. II, cap. II, § 1.

Can. 330 § 2. — Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 10. — Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. VII, cap. II. 4

Can. 334

Archiepiscopus, si usus ferat, uti potest supercamelaucio albo.

Can. 335

§ 1. Archiepiscopo aequiparatur Catholicus qui titulo Patriarchae non gaudet.

§ 2. Archiepiscopo aequiparatur Metropolita qui titulo et dignitate Maphriani potitur, firmis officiis quae ab eiusmet subiectione potestati Patriarchae profiuunt et exclusis iuribus de quibus in can. 331, 334, aliisque quae pallium respiciunt.

Can. 336

Vacante archiepiscopatu, ad primum, ordine praecedentiae, Metropolitam, vel si in archiepiscopatu Metropolitae non sint, ad primum Episcopum spectat ea peragere quae in can. 308 Administratori patriarchatus sede vacante t.ribuuntur.

Can. 337

§ 1. Quae canonibus 310-314 de Administratione patriarchatus sede vacante vel impedita, statuuntur, serventur etiam de Administratore archiepiscopatus sede vacante vel impedita.

§ 2. Administrator archiepiscopatus sede vacante vel impedita, in locis ubi eparchiae vel exarchiae constitutae non sunt, iuribus gaudet et officiis; tenetur quibus Administrator eparchiae vacantis.

§ 3. De Administratore eparchiae propriae Archiepiscopi servetur praescriptum can. 467 et 469.

Can. 338

Episcopis titulo Archiepiscopi vel Metropolitae honoris causa auctis, nullum exinde ius competit praeter praerogativam honoris et ius praecedentiae.

Can. 339

§ 1. Archiepiscopus praecedit ceteris Metropolitis, Metropolita qui praeest provinciae praecedit sive Metropolitae sive Archiepiscopo honoris causa ; hie Episcopo, firmo can. 414.

§ 2. Inter Metropolitas qui non praesunt provinciis et Archiepiscopos honoris causa praecedit qui pries ad sedem metropolitanam sive archiepiscopalem promotus est; si eodem tempore promoti sint, antiquior ordinatione episcopali; si eodem tempore ordinationem receperint, senior aetate.

Can. 337, § 3. — Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. V.

Can. 339. — Syn. Chalcedonen., a. 451, can. 12. — Syn. Armen., a. 1911, 229; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. II, cap. III, 1.

CAPUT VIII
De Synodis patriarchalibus, archiepiscopalibus
provincialibus, plurium rituum vel plurium provinciarum

Can. 340

§ 1. Episcopi ceterique Hierarchae, Patriarchae vel Archiepiscopo subiecti, conveniunt in Synodum patriarchalem vel archiepiscopalem. Hanc Synodum Patriarcha vel Archiepiscopus convocat eique praeest; idemque, audita Synodo permanenti, locum celebrationis designat.

§ 2. Episcopi ceterique Hierarchae provinciae ecclesiasticae extra patriarchatus et archiepiscopatus constituti, conveniunt in Synodum provincialem. Hanc Synodum Metropolita Patriarchae vel Archiepiscopo non subiectus convocat, locum eiusmet celebrationis, auditis omnibus qui assistere debent cum suffragio deliberativo, intra provinciae territorium, designat, eique praeest.

§ 3. Episcopi ceterique Hierarchae plurium rituum in Synodum convenire possunt, obtenta licentia a Romano Pontifice qui locum celebrationis Synodi determinat, et suum Legatum designat ad Synodum convocandum eique praesidendum.

§ 4. Episcopi ceterique Hierarchae plurium provinciarum Patriarchae vel Archiepiscopo non subiectarum in Synodum convenire possunt, designato a Romano Pontifice Legato, qui Synodum convocat eique praeest.

§ 5. In loco celebrationis Synodorum de quibus in §§ 1, 2, 4 designando, nisi obstet iustum impedimentmn, patriarchalis vel metropolitana ecclesia anteferatur.

De Synodis patriarchalibus,... — S. Victor, litt. a. c. 190: «Poteram autem». — Syn. Libanen. Maronitarum. a. 1736, pars III, cap. IV, 29.

Can. 340 § 1. — Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 17. — Syn. Carthaginen. a. 419, can. 76, 88, 94. — Syn. Armen., a. 1911, 183, 30, 200, 50; tit. II, cap. V, De Synodo Patriarchali seu Nationali; 225; Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap- I, art. III, IV, 10); cap. V, I; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1885, cap. VII, art. III, 6, 16); cap. IX, art. IV, De Synodis.

§ 2. — Syn. Nicaen. I, a. 325, can. 4 et 6; Syn. Chalcedonen., a. 451, can. 19; Syn. Constantinopolitan, IV, a. 869, can. 17.— Syn. Antiochen., a. 341, can. 16, 20; Syn. Carthaginen., a. 419, can. 76, SS, 94; Syn. Trullan., a. 691, can. 8. — Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. II, cap. III, 3; tit. III, cap. III; Syn. prov. Kobrinen. Ruthenorum, a. 1626, can. 13; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. XIV.

§ 4. — Syn. Carthaginen., a. 419, can. 98.

Can. 341

§ 1. Cuilibet Synodo assistere debent cum suffragio deliberativo, praeter praesidem, Episcopi residentiales, qui sui loco mittere possunt Coadiutorem vel Auxiliarem, Episcopi titulares, apostolici eparchiarum Administratores, Exarchi, Administratores sedium vacantium.

§ 2. Alii ex utroque clero viri ad Synodos convocati suffragio tantum consultivo gaudent, nisi Praesidi Consociationis monasticae et Praesidi Confoederationis monasticae Sedes Apostolica vel, secreto scrutinio, Patres Synodi deliberativum suffragium expresse concesserint.

Can. 342

Praeter eos de quibus in can. 341, § 1, vocari debent:

1° Ad Synodum patriarchalem, Praeses Consociationis Confoederationum monasticarum, Praeses Confoederationis monasticae et supremi aliarum Religionum clericalium Moderatores;

2° Ad Synodum archiepiscopalem et provincialem, ii de quibus in n. 1, Superiores monasteriorum sui iuris, salvo iure particulari, ceterique Superiores maiores Religionum clericalium qui in territorio resideant et consultores eparchiales omnis eparchiae cuius Hierarcha ad normam can. 341, § 1, Synodo interesse debet, qui mittant ad Synodum duos ex consultoribus collegialiter designatos.

Can. 343

Synodis interesse non possunt ii de quibus in can. 109, § 1.

Can. 344

Synodus patriarchalis, archiepiscopalis et provincialis celebrentur quoties Patriarcha vel Archiepiscopus, consentiente Synodo permanenti, aut Metropolita, consentientibus Episcopis comprovincialibus, id necessarium iudicaverit et vicesimo saltem quoque anno

Can. 341. — Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 17; S. Leo M., litt. Omnium quidem, 13 ian. 444.— Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III. cap. V, II-V; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. III, cap. III; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VII, art. III, 6, 16).

§ 1. — Syn. Carthaginen., a. 419, can. 21, 79, 80, 128. — Syn. Armen., a. 1911, 226, 227.

Can. 342, 1°. — Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 17. — Syn. Carthaginen., a. 419, can. 79.

2°. — Syn. Chalcedonen., a. 451, can. 19; Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869 can. 17; Clemens XIII, litt. ap. In summo apostolatus, 15 iun. 1765; S. C. de Prop. Fide, litt. (ad Ep. Magno-Varadinen. Rumen.), 23 sept. 1871, n. 2. — Syn. Laodicen., a. 347/381, can. 40; Syn. Carthaginen.. a 419, can. 79.

Can. 344. — Syn. Nicaen. I, a. 325, can. 5; Syn. Chalcedonen., a. 451, can. 19; Syn. Nicaen. II, a. 787, can. 6; Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 17; Urbanus VIII, const. Sacrosanctum apostolatus, 12 mart. 1625; S. C. de Prop. Fide, instr. 9 aug. 1760, n. IV ;(C. G.), 8 iul. 1774, n. 1. — Canones Apostolorum, 37; Syn. Antiochen., a. 341, can. 20; Syn. Carthaginen., a. 419, can. 21, 55; Syn. Trullan., a. 691, can. S. - Syn. Armen., a. 1911, 200, 50, 224; Syn. Mar Isaaci Chaldaeorum, a. 410, can. 6; Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. V, XIV; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars. III, cap. IV, 29; cap. VI, 2, 12; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. III, cap. III; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. IX, art. IV, 6.

Can. 345. — Syn. Chalcedonen., a. 451, can. 19. - Syn. Laodicen., a. 347/381, can. 40; Syn. Carthaginen., a. 419, can. 79; Syn. Trullan., a. 691, can. S. - Syn. Armen., a. 1911, 227, 228; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. III, cap. III.

Can. 347. — S. Theodorus Studita, Ep. I, 28.

§ 1, 1°. — Syn. Armen., a. 1911, 232; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. III, cap. III.

§ 2. — Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. III, cap. III.

Can. 345

§ 1. Si iusto detineantur impedimento quominus Synodo interesse possint:

1° Omnes qui suffragio deliberativo potiuntur mittant procuratorem et impedimentum probent;

2° Ii de quibus in can. 342 debent impedimentum Synodo notum facere; et, exceptis deputatis consultorum eparchialium, procuratorem, sui loco, ad Synodum mittere possunt.

§ 2. Procurator si fuerit unus ex Patribus quibus est suffragium deliberativum, duplici suffragio non gaudet; si non fuerit, habet suffragium dumtaxat consultivum.

Can. 346

Cuilibet Synodo ad validitatem interesse debet pars absolute maior Patrum suffragio deliberativo fruentium.

Can. 347

§ 1. 1° In qualibet Synodo praeses determinat ordinem servandum in quaestionibus examinandis, habito, si de provinciali agatur, Patrum consensu;

2° Singuli Patres propositis quaestionibus possunt alias addere, a Synodi praeside, auditis duobus Episcopis ordine praecedentiae prioribus, antea probatas.

§ 2. Quamlibet Synodum, praeses, obtento, si non sit Romani Pontificis Legatus, Patrum consensu, aperit, transfert, prorogat, absolvit.

Can. 348

Qualibet Synodo inchoata, nemini eorum qui interesse debent, licet discedere, nisi iustam ob causam a praeside Synodi, si sit Romani Pontificis Legatus, vel a Synodo ipsa, probatam.

Can. 349

Patres in Synodo congregati studiose inquirant ac decernant quae ad fidei incrementum, ad moderandos mores, ad corrigendos abusus, ad controversias componendas, ad unam eandemque disciplinam servandam vel inducendam, opportuna fore pro suo cuiusque territorio videantur.

Can. 350

§ 1. Absoluta Synodo, praeses acta et decreta omnia ad Sedem Apostolicam transmittat, nec eadem antea promulgentur, quam ab eadera recognita fuerint; interim vero mimes qui in Synodo partem habuerunt, secretum de actis et negotiis pertractatis servare debent; ipsimet autem Synodi Patres designent et modum promulgationis decretorum et tempus quo decreta promulgata obligare incipiant.

§ 2. Decreta Synodorum promulgata obligant in suo cuiusque territorio universo, nec Hierarchae locorum ab iisdem dispensare possunt, nisi in casibus singularibus et iusta de causa.

Can, 348. — Syn. prov. Alba-Julien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. III, cap. III.

Can. 349. — Syn. Nicaen. I, a. 825, can. 5; Syn. Constantinopolitan. I, a. 381, can. 2; Syn. Chalcedonen., a. 451, can. 17, 19; Syn. Nicaen. II, a. 787, can. 6; Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 26; Leo XIII, ep. Litteris datis, 15 iun. 1901; S. C. de Prop. Fide (C. P.), instr. (ad Poloniae Nuntium), 31 mail 1629; (C. P.), 7 iun. 1638, n. 2; decr. 20 iul. 1760, ad 6; Instr. 9 aug. 1760; litt. (ad Ep. Fagarasien. et Alba-Iulien.), 12 iul. 1867, n. 1.— Canones Apostolorum, 37; Syn. Antiochen., a. 341, can. 20; Syn. Laodicen., a. 347/381, can. 40; Syn. Carthaginen., a. 419, can. 36, 61, 98, 106; Syn. Trullan., a. 691, can. 8, 25; S. Basilius M., can. 47. — Syn. Armen., a. 1911, 223; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. IV, 29; Syn. prov. Alba-Iulien. e et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. III, cap. III; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. IV.

Can. 350. — Benedictus XIII, litt. ap. Apostolatus officium, 19 iul. 1724; Benedictus XIV, litt. ap. Singularis Romanorum, 1 sept. 1741; Pius IX, const. ap. Commissum, humilitati, 4 id. iul. 1867, n. 5; S. C. de Prop. Fide, litt. (ad Ep. Fagarasien. et AlbaIulien.), 12 iul. 1867, 1; litt. (ad Ep. M. Varadinen. Rumen.), 23 sept. 1871, n. 2. — Syn. Armen., a. 1911, 234; tit. XII, cap. Unicum, De huius Concilii Constitutionibus; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. III, cap. III; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. V; tit. IX.

§ 1.— S. Gregorius M., litt. Suscepti regiminis, mense maio a. 599: «Praeterea pervenit»; S. Nicolaus I, litt. Postquam beato, 18 mart. 862: «Quod dicitis»; litt. Proposueramus quidem, a. 865: «...Quamvis dixeritis»; Leo XIII, ep. Litteris 15 iul. 1901; S. C. de Prop. Fide, decr. 27 maii 1715; (C. G.), 23 maii 1837; litt. 29 maii 1838; decr. 28 aug. 1841. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. V. XII.

Can. 351

§ 1. Metropolita Patriarchae vel Archiepiscopo non subiectus, eoque deficiente, Episcopus ordine praecedentiae in provincia primus, curet ut Hierarchae locorum quoties necessitas vel utilitas postulaverit, et semel saltem in anno, apud Metropolitan aliumve Episcopum comprovincialem convenient, ut collatis consiliis videant quaenam in eparchiis agenda sint ut bonum religionis promoveatur, eoque praeparent de quibus in futura Synodo provinciali sit agendum.

§ 2. Expedit ut etiam residentiales Episcopi, licet honoris causa titulo Archiepiscopi donentur, nulli Patriarchae vel Metropolitae subiecti, Exarchi qui praesunt territorio proprio et Exarchi apostolici, etsi diversi sint ritus, una cum ceteris in eodem territorio Hierarchis collationibus de quibus in § 1 interveniant.

§ 3. Iidem Hierarchae congregati sedem proximi conventus designent.

CAPUT IX
De Administratoribus apostolicis

Can. 352

Eparchiae canonice erectae regimen, sive plena sive vacante sede, aliquando Summus Pontifex ob graves et speciales causas Administratori apostolico vel in perpetuum vel ad tempus committit.

Can. 353

§ 1. Quilibet Administrator apostolicus, si datus fuerit eparchiae, sede plena, administrationem sui officii init, ostendens litteras suae nominationis tum Episcopo, si hic sit mentis consiliique compos et in eparchia versetur, tum etiam collegio consultorum eparchialium, ad normam can. 397, § 3.

§ 2. Si sedes fuerit vacans, vel si Episcopus non sit mentis consiliique compos, aut in eparchia non moretur, Administrator apostolicus administrationem sui officii init ad instar Episcopi secundum can. 397, § 3, cauto tamen ut litteras suae nominationis antea Patriarchae vel Archiepiscopo ostendat, nisi Sedes Apostolica Patriarcham vel Archiepiscopum ipsa de eius nominatione monuerit.

Can. 354

Iura, officia ac privilegia Administratoris apostolici desumantur ex litteris suae nominationis, vel, nisi in iisdem aliud caveatur expresse, ex praescripto canonum qui sequuntur.

Can. 355

§ 1. 1° Administrator apostolicus permanenter constitutus iisdem iuribus et honoribus fruiter, iisdemque obligationibus tenetur, quibus Episcopus residentialis;

2° Quod attinet ad Syncelli constitutionem, serventur praescripta can. 432-437.

§ 2. Si ad tempus datus sit:

1° Eadem iura et officia habet quae Administrator sedis vacantis; sed, sede plena, potest eparchiam visitare ad normam iuris; nec tenetur obligatione applicandae divinae Liturgiae pro populo, quae Episcopum gravat;

2° Ad honorifica privilegia quod attinet, valet praescriptum can. 387; sed Episcopo qui, ad aliam sedem translatus, prioris retinet administrationem, in hac quoque omnia Episcoporum residentialium honorifica privilegia competunt.

Can. 356

§ 1. Si Administrator apostolicus eparchiae, sede plena, praeficiatur, iurisdictio Episcopi eiusque Syncelli suspenditur.

§ 2. Quamquam autem Administrator apostolicus Episcopi auctoritati non subest, non debet tamen se immiscere causis Episcopum ipsum spectantibus, neque in eius Syncellum processum instruere ant animadvertere ob acta praeteritae administrationis.

Can. 357

Si impedita fuerit iurisdictio Administratoris apostolici aut si idem Administrator defecerit, Sedes Apostolica statim moneatur; et interim, si sedes vacet aut sit impedita, valent praescripta can. 467 sqq.; secus Episcopus eparchiam regit, nisi Sedes Apostolica aliud praestituerit.

Can. 358

§ 1. Administratoris apostolici iurisdictio Romani Pontificis aut Episcopi obitu non cessat.

§ 2. Cessat vero cum Episcopus eparchiae vacantis administrationem legitime inierit ad normam can. 397, § 3.

Can. 359

Si contingat ut Administrator apostolicus, detur ipsi patriarchatui vel archiepiscopatui, sede vacante, ad tempus aut, gravissima de causa, permanenter vel sede plena tum ad tempus tum permanenter

1° Administrator datus patriarchatui vel archiepiscopatui sui officii administrationem init litteras nominationis ostendens Patriarchae vel Archiepiscopo, et Synodo permanenti, nisi sedes fuerit vacans aut Patriarcha vel Archiepiscopus non sit mentis consiliique compos aut in patriarchatu vel archiepiscopatu non commoretur, quibus in casibus litteras ostendit Synodo permanenti et collegio consultorum eparchiae propriae Patriarchae vel Archiepiscopi;

2° De inita administratione notarius Synodi permanentis instrumentum conficiat in actis asservandum.

Can. 360

Administrator apostolicus iisdem iuribus, non autem fruitur iisdemque officiis adstringitur quibus Patriarcha vel Archiepiscopus, si datus sit permanenter patriarchatui vel archiepiscopatui; secus, Administrator datus patriarchatui iuribus gaudet et obligationibus tenetur de quibus in can. 309-312; datus autem archiepiscopatui, servare debet praescriptum can. 337.

Can. 361

Quae de Administratore apostolico exarchiae dato can. 356-358 statuuntur, applicentur Administratori apostolico patriarchatum vel archiepiscopatum regenti.

CAPUT X
De Exarchis

ARTICULUS I
De Exarchis qui extra patriarchatus praesunt territorio proprio

Can. 362

§ 1. Exarchiam cum territorio proprio erigere vel restituere, immutare vel supprimere competit uni Sedi Apostolicae.

§ 2. Exarchus superior monasterii sui iuris qui praeest territorio proprio, separato ab omni eparchia, cum clero et populo, regitur iure particulari, eoque deficiente, praescriptis canonum qui sequuntur.

Can. 363

§ 1. Exarchus superior monasterii sui iuris qui praeest territorio proprio nominatur a Romano Pontifice, salvo iure electionis aut praesentationis, si cui legitime competat; quo in casu eius confirmatio vel institutio spectat ad Romanum Pontificera.

§ 2. Ut quis idoneus habeatur ad hanc dignitatem, iisdem qualitatibus ornatus esse debet, quas ius in Episcopis requirit.

§ 3. Ut valeat electio requiritur pars suffragiorum absolute maior, demptis suffragiis nullis, firmo particulari iure quod maiorem suffragiorum numerum exigat.

Can. 364

§ 1. 1° Exarchus superior monasterii sui iuris, qui praeest territorio proprio, in regimen suae exarchiae ne se ingerat antequam eiusmet inierit administrationem ad normam can. 397, § 3;

2° Intra tres menses a receptis litteris apostolicis, nisi iusto detineatur impedimento, benedictionem seu chirothesiam ad normam iuris [22] recipere debet.

§ 2. Idem Exarchus eandem potestatem ordinariam easdemque obligationes cum iisdem sanctionibus habet ac Episcopus residentialis in propria eparchia.

§ 3. Perdurante munere et intra sui territorii fines, etsi charactere episcopali careat:

1° Sacramentum chrismatis separatim a baptismo conferre potest;

2° Salva facultate iure communi [23] statuta, conferendi ordines minores propriis subditis religiosis, conferre item potest ordines minores tum propriis subditis saecularibus, tum allis qui litteras dimissorias iure requisites exibeant, dummodo benedictionem de qua in § 1, n. 2 receperit. Ordinatio extra hos fines ab eodem peracta irrita est;

3° Benedictiones Episcopis reservatas, si quae in suo rite sint, impertire potest et indulgentias centum dierum concedere;

4° Vitus perficere valet qui usum sacri chrismatis requirunt, nisi in propria disciplina Praelatis charactere episcopali carentibus id prohibeatur.

§ 4. Quod attinet ad Syncelli constitutionem, serventur praescripta can. 432-437.

Can. 365

§ 1. Cum vacat exarchia, quam regit Superior monasterii sui iuris, regimen transit, usque ad novi Superioris constitutionem, ad illum qui interim monasterii regimen legitime suscipit.

§ 2. Eadem exarchia impedita, servetur praescriptum can. 467.

Can. 364 § 2. — Leo XIII, litt. ap. In suprema, 10 iun. 1882; S. Poenit. Ap., decr. 20 iul. 1942, n. II.

§ 3. — Syn. Nicaen. II, a. 787, can. 14.

ARTICULUS II
De Exarchis qui praesunt territorio non proprio

1 — De Exarchis apostolicis

Can. 366

§ 1. Exarchi apostolici praesunt nomine Romani Pontificis territorio Patriarchae vel Archiepiscopo non subiecto, ubi propter exiguum fidelium numerum aliamve gravem causam eparchiae non sunt constitutae.

§ 2. Sedi Apostolicae reservatur nominatio Exarchi apostolici.

§ 3. Exarchus apostolicus administrationem init exarchiae, decretum nominationis per se vel per procuratorem ostendens ei qui exarchiam regit ad normam can. 384.

Can. 367

§ 1. Exarchi apostolici iisdem iuribus et facultatibus in suo territorio gaudent, quae in propriis eparchiis competunt Episcopis residentialibus, nisi quid iure exceptum vel a Sede Apostolica reservatum fuerit.

§ 2. Etiam ii qui charactere episcopali carent, perdurante munere et intra sui territorii fines:

1° Iuribus et facultatibus gaudent de quibus in can. 364, § nn. 1, 3, 4;

2° Possunt ordines minores conferre tum suis subditis tum aliis qui litteras dimissorias iure requisitas exhibeant, dummodo benedictionem, si eam ad normam iuris vel legum liturgicarum recipere debent, receperint, firmo iuris particularis praescripto quod benedictionem ad liceitatem tantum requirat.

§ 3. Quod attinet ad Syncelli constitutionem, servetur praescripta, can. 132-437.

Can. 368

Presbyteri aliive clerici, etsi religiosi exempti, sacrum ministerium sine licentia Exarchi apostolici exercere ne audeant.

§ 1. Exarchus apostolicus a Patriarcha presbyteros idoneos expetere potest, qui curam spiritualem fidelium suscipere valeant. Patriarcha autem, quoad eius fieri potest, petitioni Exarchi satisfacere curet.

§2. Presbyteri a Patriarcha, obtenta approbatione Sedis Apostolicae, in exarchiam missi, sive ad tempus sive in perpetuum, exarchiae addicti habentur iique in omnibus subesse debent potestati Exarchi apostolici.

Can. 366 § 2. — S. C. pro Eccl. Orient., decr. 1 mart. 1929, art. 1; decr. 4 maii 1930. art. 1.

Can. 367. — S. Poenit. Ap., decr. 20 iul. 1942, n. II.

§ 2. — Syn. Nicaen. II, a. 787, can. 14.

Can. 368. — S. C. de Prop. Fide (C. P.), 7 maii 1631, n. 1.

Can. 370

§ 1. Religiosi, etiam exempti, exarchiae addicti, subiiciuntur Exarchi apostolici iurisdictioni, visitationi et correctioni in iis quae pertinent ad exarchiae regimen, curam animarum, sacramentorum administrationem, scholarurn directionem, oblationes intuitu exarchiae factas, exsecutionem piarum voluntatum in favorem eiusdem exarchiae.

§ 2. Quamvis Exarchis apostolicis nullo modo liceat, praeter casus in iure praevisos, se in disciplinam religiosam ingerere quae a Superiore religioso dependet, si tamen circa ea, de quibus in § 1, conflictus oriatur inter mandatum Exarchi et mandatum Superioris, prius praevalere debet, salvo iure recursus ad Sedem Apostolicam et salvis peculiaribus statutis et conventionibus a Sede Apostolica probatis.

Can. 371

Deficientibus presbyteris e clero saeculari, Exarchi apostolici possunt, audito eorum Superiore, cogere religlosos, etiam exemptos, exarchiae addictos, ad animarum curam exercendam, salvis peculiaribus statutis et conventionibus a Sede Apostolica probatis.

Can. 372

Si qua dissidia in iis quae ad curam animarum pertinent, sive inter singulos clericos vel religiosos, sive inter eosdem aliosque quoslibet, sive inter diversas Religiones forte oriantur, ea quamprimum componere curent Exarchi apostolici, et si opus fuerit, eas dirimant, integro tamen iure recursus ad Apostolicam Sedem.

Can. 373

§ 1. Religiosi a propriis Superioribus missi, etsi exarchiae addicti, exarchiam, legitima obtenta licentia, relinquere, etiam in perpetuum, possunt, atque ab ipsa, ex gravi causa ab Exarcho apostolico dimitti vel a proprio Superiore substitui, collatis, si casus ferat, inter Exarchum apostolicum et Superiorem religiosum consiliis, et ratione habita boni exarchiae, religionis et religiosi.

§ 2. 1° In casu autem publici scandali vel gravissimi damni imminentis possunt ipsi, audito suo Consilio, et si agatur de religiosis, praemonito, quantum fieri potent, Superiore, subditum clericum vel religiosum statum removere;

2° Quod attinet ad clericos, a Patriarcha, et religiosos, a suis Superioribus, in exarchiam missos ipsique addictos, eadem norma servanda est, illico certiore facto, iuxta casus, Patriarcha aut Superiore religioso.

Can. 374

§ 1. Exarchi apostolici commorentur in exarchia, a qua sine gravi et urgenti causa, nisi per breve tempus, iis abesse non licet, inconsulta Sede Apostolica.

§ 2. Regionem sibi concreditam, quandocumque opus est, debent ipsi per se vel, si legitime impediti fuerint, per alium visitare eaque omnia in visitatione expendere, quae ad fidem, bonos mores, sacramentorum administrationem, praedicationem verbi Dei, festorum observantiam, cultum divinum, iuventutis institutionem, disciplinam ecclesiasticam attinent.

Can. 375

Exarchi apostolici obligatione tenentur Sacra Limina beatorum Apostolorum Petri et Pauli visitandi eadem prorsus lege, qua Episcopi residentiales ad normam can. 407: cui tamen obligationi, si quid graviter obstet ne per se ipsi eam expleant, satisfacere possunt per procuratorem etiam in Urbe degentem.

Can. 376

§ 1. Ad normam can. 405, Exarchi apostolici tenentur obligatione Sedi Apostolicae exhibendi plenam accuratamque relationem de suo quisque pastorali officio, deque omnibus quaecumque ad statum exarchiae, ad clericos, ad religiosos, ad populi disciplinam, ad scholarum frequentiam, ad fidelium denique ipsorum curae commissorum salutem quavis ratione pertineant quae relatio subscripta esse debet tum ab ipso Exarcho apostolico tum ab uno saltem ex consiliariis de quibus in can. 377.

§ 2. Exarchi apostolici, si commissa est cura fidelium diversi ritus ad normam can. 22, §§ 2-4, debent praeterea singulis annis ad Patriarchas et Archiepiscopos quorum fideles suae curae commissi sunt, relationem mittere de statu personali et religioso eorundem fidelium.

Can. 374 ,§ 2. S. C. pro Eccl. Orient., decr. 1 mart. 1929, art. 4, 5; decr. 24 maii 1930. art. 4. 5.

Can. 375. — S. C. de Prop. Fide — Pro Negotiis Ritus Orientali —, decr. 18 aug. 1913, art. 9; decr. 17 aug. 1914, art. 8; S. C. pro Eccl. Orient., decr. 1 mart. 1929, art. 9; decr. 24 maii 1930, art. 9.

Can. 376. — S. C. pro Eccl. Orient., decr. 1. mart. 1929, art. 9; decr. 24 maii 1930, art. 9. § 1. — S. C. de Prop. Fide — Pro Negotiis Ritus Orientalis decr. 18 aug. 1913, art. 9.

Can. 377

Exarchi apostolici constituant consilium ex antiquioribus et prudentioribus presbyteris sibi subditis non minus quam tribus, quorum sententiam, saltem per epistolam, audiant in gravioribus et difficilioribus negotiis.

Can. 378

Prout siverit opportunitas, Exarchi apostolici presbyteros saltem praecipuos tum religiosos tum saeculares proprii territorii congregent saltem semel in anno, ut possint ex singulorum experientia et consilio deducere quae sint ordinanda perfectius.

Can. 379

Legibus quae de archivo constituendo Episcopis praescribuntur, Exarchi apostolici, habita locorum personarumque ratione, aeque tenentur.

Can. 380

§ 1. Optandum ut Exarchi apostolici intersint Synodis a Patriarcha vel ab Archiepiscopo eiusdem ritus convocatis, ad normam can. 340, § 1, 314.

§ 2. Quae de Conventu eparchiali can. 422-428 praescribuntur, applicentur, nisi obstet rei natura, Conventui exarchiae, excepta lege de Conventu decimo saltem quoque anno celebrando.

Can. 381

Divinam Liturgiam pro populo sibi commisso applicare debent saltem decies in anno in praecipuis sollemnitatibus.

Can. 382

Exarchi apostolici, quibus cura fidelium diversi ritus ad normam can. 22, §§ 2-4 commissa est, invigilent ut singuli coetus ius proprium liturgicum ac disciplinare accurate servent.

Can. 383

Studiosissime curent Exarchi apostolici, onerata graviter eorum conscientia, ut ex suis fidelibus see incolis suae regionis probati clerici rite instituantur ac sacerdotio initientur.

Can. 378. — S. C. pro Eccl. Orient., decr. 1 mart. 1929, art. 27; decr. 24 maii 1930, art. 32.

Can. 384

§ 1. Exarchus apostolicus, ubi primum in territorium suum advenerit, idoneum presbyterum saecularem vel religiosum designet ProExarchum.

§ 2. Pro-Exarchus nullam habet, vivente Exarcho, potestatem, nisi quae fuerit ab eodem sibi commissa.

§ 3. Pro-Exarchus regimen exarchiae assumere, donec a Sede Apostolica aliter fuerit provisum, debet et in hoc officio permanere Resoluto quovis modo Exarchi iure;

2° Deficiente Syncello Exarchi vel presbytero ab hoc designato ad normam can. 467, § 1;

3° Exarcho impedito ad normam cit. can. 467, § 2.

§ 4. Pro-Exarchus qui regimen exarchiae susceperit, statim designet idoneum presbyterum, qui sibi, ut in § 3, in officio succedat.

§ 5. Si forte contingat ut nemo adsit ad normam §§ 1, 4, designatus ad seniorem in exarchia, is, nempe, qui sit praesens in territorio et suas destinationis litteras in eodem prius exhibuerit, interim ipso iure regimen exarchiae transit ; et inter plures aeque seniores antiquior presbyterali ordinatione.

Can. 385

§ 1. Ille ad quem Exarchiae cura devenerit ad normam can. 384, debet quamprimum certiorem facere Apostolicam Sedem.

§ 2. Interim uti potest omnibus facultatibus sive ordinariis ad normam can. 367, sive delegatis, quibus Exarchus pollebat, nisi eidem commissae fuerint ratione personae eiusque qualitatum.

Can. 386

Qui exarchiae ad certum tempus praepositus est, debet in regimine cum omnibus facultatibus sibi concessis permanere, licet definitum tempus fuerit praeterlapsum, donee successor sui officii ad normam canonum inierit administrationem.

Can. 387

§ 1. Exarchis charactere episcopali auctis, privilegia honorifica competunt quae ius concedit Episcopis titularibus; si autem charactere episcopali careant, habent tantum, durante munere et in proprio territorio, insignia et privilegia, primi, iuxta praescripta proprii rites, tituli praelatitii seu primae dignitatis praelatitiae post Episcopum.

§ 2. Benedictionem, si iure particulari in huius dignitatis collatione praescribitur, intra tres menses recipere debent.

Can. 387. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars II, cap. XIV, 48.

2 — De Exarchis patriarchalibus et archiepiscopalibus

Can. 388

§ 1. Exarchi patriarchales constituuntur in patriarchatibus, archiepiscopales in archiepiscopatibus, in locis in quibus propter exiguum numerum fidelium aliamve gravem causam eparchiae constitutae non sunt, et territorium nomine Patriarchae vel Archiepiscopi regunt.

§ 2. Exarchi patriarchales et archiepiscopales nominantur a Patriarcha vel Archiepiscopo audita Synodo permanenti, a quibus autem ab officio amoveri nequeunt nisi de consensu Synodi permanentis.

Can. 389

Exarchus patriarchalis vel archiepiscopalis administrationem init sui territorii litteras Patriarchae vel Archiepiscopi ostendens, per se vel per procuratorem, ei qui territorium regit.

Can. 390

Exarchi patriarchales et archiepiscopales debent quinto quoque anno plenam et accuratam scriptam relationem ad Patriarcham vel ad Archiepiscopum de statu religioso et temporali exarchiae mittere.

Can. 391

Quae de Exarchis apostolicis can. 367, 371, 372 (integro iure recursus ad Patriarcham), 374, § 1 (salvo iure Patriarchae vel Archiepiscopi concedendi Exarcho praescriptam licentiam), 374, § 2, 377-379, 380, § 2, 381, 387, constituta sunt, serventur etiam de Exarchis patriarchalibus et archiepiscopalibus.

Can. 388. — Syn. Armen., a. 1911, 196; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. V, art. XIII, § 9 n. 8, 6).

Can. 391. — Syn. Nicaen. II, a. 787, can. 14. — Syn. Armen., a. 1911, 196; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. V, art. XIII, § 9 rt. 3, 6), 8); cap. X; cap. XI, art. II. De Chorepiscopo et Periodeuta.

PARS II

DE POTESTATE EPISCOPALI DEQUE IIS QUI EAM PARTICIPANT

CAPUT I
De Episcopis

Can. 392

§ 1. Episcopi sunt Apostolorum successores atque ex divina institutione peculiaribus ecclesiis praeficiuntur, quas cum potestate ordinaria regunt sub auctoritate Romani Pontificis.

§ 2. Eos Romanus Pontifex libere nominat, aut legitime electos confirmat.

Can. 393

Antequam quis in Episcopum assumatur, constare debet, secundum modum, a Sede Apostolica vel a iure particulari ab eadem probato, determinatum, eum esse idoneum.

Can. 394

§ 1. Ut quis idoneus habeatur, debet esse:

1° Legitimis natalibus praeditus, non autem legitimatus etiam per subsequens matrimonium;

2° Vinculo matrimoniali non ligatus;

3° Annos natus saltem triginta;

4° A quinquennio saltem in presbyteratus ordine constitutus;

5° Bonis moribus, pietate, animarum zelo, prudentia, ceterisque dotibus praeditus, quae ipsum aptum efficiant ad gubernandam eparchiam de qua agitur;

6° Doctor vel saltem prolyta in sacra theologia aut iure canonico renuntiatus ab Athenaeo aliquo vel Instituto studiorum a Sede Apostolica probatis, vel saltem earundem disciplinarum werevere peritus; quod si ad Religionem aliquam pertinent, a suis Superioribus maioribus vel similem titulum vel saltem verae peritiae testimonium habeat.

§ 2. Etiam electus vel quoquo modo ab illis designatus, qui privilegio a Sede Apostolica concesso vel agnito eligendi aut designandi gaudent, debet memoratis qualitatibus pollere.

§ 3. Iudicare definitive num quis idoneus sit, ad Apostolicam Sedem unice pertinet.

De Episcopis. — Syn. Armen., a. 1911, tit. II, cap. VI, De Episcopis; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. II, cap. IV, De episcopis.

Can. 392 § 1. — Syn. Trident., sess. XXIII, de ordine, c. 4, can. 8; Syn. Vatican., sess. IV, c. III, de vi et ratione primatus Romani Pontificis; Leo XIII, ep. encycl. Satis cognitum, 29 iun. 1896. — Canones Apostolorum, 39.

Can. 394. — S. Leo M., litt. Quanta fraternitati, a. 446 «In civitatibus».— Syn. Mar. Isaaci Chaldaeorum, a. 410, can. 1; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. VI.

§ 1. — Benedictus XIV, instr. Eo quamvis tempore, 4 maii 1745, § 19. — Syn. Sisen. Armenorum, a. 1246, can. 1; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars II, cap. XIII. 21; pars III, cap. IV, 16; pars III, cap. IV, 3, 16; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. VII, cap. III, 2.

§ 1, 2°. — S. Leo M., litt. Quanta fraternitati, a. 446: «Nam cum»; S. C. de Prop. Fide, decis. 22 sept. 1862; instr. 31 iul. 1902, n. 8. — Canones Apostolorum, 40; Syn. Trullan., a. 691, can. 12, 48. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. III, art. VII, § 5, II; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. V, cap. VII, I. g); Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. V, art, XIII, § 10, n. 4; cap. VI, art. VII, 1.

§ 1, 3°. — Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 5. — Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. V, art. XIII, § 10, n. 4.

§ 1, 4°. — Pius IX, alloc. Cum ex hac vita, 12 iul. 1867: «Cum autem».— Syn. Laodicen., a. 347/381, can. 12; Syn. Carthaginen., a. 419, can. 54. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. IV, 2; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. V, art. XIII, § 10, n. 4.

Can. 394 § 1, 5°. — Syn. Nicaen. II, a. 787, can. 2; S. Hormisdas, litt. De laboris tui, 3 dec. 519. — Syn. Armen., a. 1911, 247.

§ 2. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736. pars III, cap. IV, 16.

Can. 395 § 1. — Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 12; Innocentius IV, const. ap. Iustis petentium, 6 id. aug. 1243.

§ 2. — Syn. Armen., a, 1911, 245; Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. III, art. VII, § 4, II; sect. III, cap. II, art. II. 13; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. V, art. XIII, § 3 n. 1, II.

Can. 396. — Syn. Antiochen., a. 341, can. 18; Syn. Trullan., a. 691, can. 37. — Syn. Libanen. Maronitarum. a. 1736. pars III. cap. IV. 17; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888. cap. IX, art. II, 5.

§ 1. — Canones Apostolorum, 36; Syn. Antiochen., a. 341, can. 17. — Syn. Armen.. a. 1911, 244.

Can. 395

§ 1. Cuilibet ad episcopatum promovendo, etiam electo, vel, ex concessione Romani Pontificis sive in concordats sive alia ratione facta, designato, necessaria est canonica provisio, qua Episcopus vacantis eparchiae constituitur, quaeque ab uno Romano Pontifice datur, firmo praescripto can. 256, n. 2.

§ 2. Candidatus, ante canonicam provisionem, praeter fidei professionem, iusiurandum fidelitatis erga Sedem Apostolicam edat secundum formulam ab Apostolica Sede probatam, firmo praescripto can. 260, § 1, n. 2, e.

Can. 396

§ 1. 1° Nisi legitimo impedimento prohibeatur, promotus ad episcopatum debet, intra tres menses a receptis apostolicis litteris, ordinationem episcopalem recipere, et intra quatuor ad suam eparchiam pergere.

2° In patriarchatibus, promotus ad episcopatum debet, nisi legitimo impedimento prohibeatur, intra bimestre ab electione, ordinationem episcopalem petere, et intra quatuor ad suam eparchiam pergere.

§ 2. Recepta episcopali ordinatione, Episcopus:

1° Episcopalem iurisdictionem et ius percipiendi reditus mensae seu domus episcopalis obtinet;

2° Indulgentias centum dierum in suae iurisdictionis locis concedere potest.

§ 3. Si promotus sit episcopali ordinatione jam auctus, iura inde a provisione canonica habet de quibus in § 2.

Can. 397

§ 1. Episcopi residentiales sunt ordinarii et immediati pastores in eparchiis sibi commissis.

§ 2. In regimen tamen eparchiae neque per se neque per alios, nec ullo titulo sese ingerant, nisi prius eiusdem eparchiae administrationem canonice inierint; sed si ante suam ad episcopatum designationem administratores eparchiae vacantis, vicarii iudiciales, vel oeconomi fuerint renuntiati, haec officia etiam post designationem retinere et exercere possunt.

§ 3. Canonicam eparchiae administrationem ineunt Episcopi residentiales in ipsa eparchia per se vel per procuratorem apostolicas vel patriarchales litteras coetui consultorum eparchialium ostendentes, praesente cancellario curiae, qui rem in acta referat.

Can. 398

Ipsi Episcopi personam sustinent eparchiae et mensae domusve episcopalis in omnibus negotiis iuridicis ad ipsas spectantibus, ad normam canonum.

Can. 399

§ 1. Ius ipsis et officium est gubernandi eparchiam tum in spiritualibus tum in temporalibus cum potestate legislativa, iudiciaria, exsecutiva ad normam canonum exercenda.

§ 2. Leges episcopates statim a promulgatione obligare incipiunt, aliud in ipsis caveatur; modus autem promulgationis ab ipsomet Episcopo determinatur.

Can. 396 § 2, 1°. — Syn. Armen., a. 1911, 243; Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. IV, art. I. VI.

Can. 397 § 1. — Syn. Vatican., sess. IV, c. III, de vi et ratione primatus Romani Pontificis. — Canones Apostolorum, n. 34, 89; Syn. Antiochen., n. 341, can. 9. — Syn. Mar Isaaci Chaldaeorum, a. 410, can. 18; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. IX, art. V. De potestate Episcoporum eorumque iuribus in genere.

Can. 399 § 1. — Syn. Trident., sess. VI, de ref., c. 3; sess. XIII, de ref., c. 1. — Canones Apostolorum, 34, 39; Syn. Antiochen., a. 341, can. 9. - Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. IV, 19; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1.888. cap. IX, art. V, De potestate Episcoporum eorumoue iuribus in aenere.

Can. 400

1. Summopere studeant ut puritas fidei ac morum in clero et populo conservetur, ut fidelib us, praecipue pueris ac rudibus, pabulum doctrinae christianae praebeatur, ut in scholis puerorum ac iuvenum institutio secundum catholicae religionis principia tradatur.

§ 2. Observantiam legum ecclesiasticarum Episcopi urgeant.

§ 3. Advigilent ne abusus in ecclesiasticam disciplinam irrepant, praesertim circa administrationem sacramentorum et sacramentalium, cultum Dei et Sanctorum, praedicationem verbi Dei, sacras indulgentias, exsecutionem piarum voluntatum.

Can. 401

Episcopi curare debent:

1° Ut in propria cathedrali celebretur saltem pars Officii divini, etiam quotidie, ubi usus ferat, iuxta legitimas cuiusque ritus consuetudines;

2° Item ut in qualibet civitate saltem in una vel altera ecclesia et saltem diebus dominicis et festis atque praecipuis sollemnitatibus sanctorum ad normam kalendarii proprii, earumque pervigiliis, sollemniter officia divina celebrentur, hisque ex munere assistant parochus vel rector aliique ecclesiae administri. Ad ceteros vero civitatis presbyteros et clericos quod attinet, serventur praescripta iuris particularis.

Can. 400 — Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. IV.

§ 1. — Syn. Nicaen. II. a. 7S7, actio VII, definitio de sacris imaginibus; Syn. Tridentin., sess. XIV, de ref., prooemium; sess. XXV, de purgatorio; de invocatione, veneratione et reliquiis Sanctorum, et sacris imaginibus; S. Leo M., litt. Laetificaverunt me, 10 mart. 454; Pius IX, litt. Verbis exprimere, 25 aug. 1859; S. Pius X, litt. encycl. Pascendi, 8 sept. 1907; S. C. S. Off., 13 mar. 1625, § 5; S. C. de Prop. Fide, decr. 13 apr. 1807, n. I, III, XV.— Syn. Armen., a. 1911, 249, 265; Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. III, art. I, I, 3, II, 3; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars II, cap. XIV, 51; pars III, cap. I, 14; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. VI, cap. IX; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. VI; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1855, cap. IX, art. I, 10 et 12; cap. XIX, art. II.

§ 2. — S. Basilius M., can. 1.

§ 3. — Syn. Nicaen. II, a. 787, actio VII definitio de sacris imaginibus; Syn. Tridentin., sess. XIV, de ref., prooemium; sess. XXIV, de purgatorio; de invocatione, veneratione et reliquiis Sanctorum, et sacris imaginibus; S. Leo M., Laetificaverunt me, 10 mart. 454; Gregorius XVI, ep. encycl. Inter gravissimas, 3 febr. 1832, § S; S. Pius X, litt. encycl. Pascendi, S sept. 1907; S. C. S. Off., 13 mart. 1025, § 5; decr. 5 aug. 1745.— Syn. Carthaginen., a. 419, can. 86. —Syn. Armen., a. 1911, 249; Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. III, art. I, I, 3, II, 3; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars II, cap. XIV, 51; pars III, cap. I, 14; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. VI, cap. IX; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. VI; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. V, art. V B, § 10, V.

Can. 401. — S. C. de Prop. Fide, litt. 4 iul. 1833, n. X. — Syn. Laodicen., a. 347/3S1, can. 18. — Syn. Armen., a. 1911, 741; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1730, pars III, cap. III. 2, X; cap. IV. 2; pars IV, cap. V. 3; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. IV, cap. III, 3; tit. VII, cap. VI, 2; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. X; Syn. Sciarfen. Syrorum, 1888, cap. III, art. VI.

Can. 402

§ 1. Episcopus in tota eparchia, ne exemptis quidem locis exceptis, potest pontificalia exercere; non vero extra eparchiam sine expresso vel saltem rationabiliter praesumpto consensu Hierarchae loci, et, si agatur de ecclesia exempta, de consensu Superioris.

§ 2. In ecclesia stauropegiaca idem potest Episcopus, de licentia saltem praesumpta Patriarchae.

Can. 403

§ 1. Etiamsi Episcopi Coadiutorem habeant, tenentur ipsi lege residentiae in eparchia.

§ 2. Praeterquam causa visitationis Sacrorum Liminum, vel ad normam iuris particularis, Patriarchae, Synodorum, quibus interesse debent, vel civilis officii suis ecclesiis legitime adiuncti, abesse possunt aequa de causa non ultra duos vel summum tres menses intra annum, sive continuos sive intermissos, dummodo cautum sit ne ex ipsorum absentia eparchia quidquam detrimenti capiat ; quod tamen tempus coniungi nequit sive cum tempore sibi concesso occasione suae promotionis, vel visitationis Sacrorum Liminum, vel assistentiae Synodo, sive cum tempore vacationum anni subsequentis.

§ 3. Ab ecclesia cathedrali ne absint a pervigilio Nativitatis ad Epiphaniam, tempore Magnae Quadragesimae ac diebus Resurrectionis Domini et Pentecostes, nisi ex gravi et urgenti causa.

§ 4. Si ultra sex menses ex eparchia illegitime abfuerint

1° Episcopum Patriarchae subiectum, Patriarcha, congruis etiam poenis, si res ferat, ad instaurandam residentiam cogat; Episcopum Archiepiscopo subiectum, Archiepiscopus Sedi Apostolicae denuntiet;

2° Archiepiscopum, primus, ordine praecedentiae, Metropolita vel, si non habeatur in archiepiscopatu, primus Episcopus comprovincialis Sedi Apostolicae denuntiet;

3° Extra patriarchatus et archiepiscopatus, Metropolitam, primus, ordine praecedentiae, Episcopus residers Sedi Apostolicae denuntiet; Episcopum Metropolitae subiectum, Metropolita; Episcopum nulli Metropolitae subiectum vel Exarchum apostolicum, Metropolita ad normam can. 323 designatus.

Can. 402. — S. C. de Prop. Fide, ep. et instr. (ad Ep. Enonensem), a. 1784, § 1. § 1. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736. pars III. cap. IV, 24.

Can. 403. — S. C. de Prop. Fide, deer. 1:3 apr. 1807, n. V. - Syn. Armen., a. 1911, 261.

§ 1. Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 19; Syn. Trident., sess. VI, de ref, c. 1; sess. XXIII, de ref., c. 1; Paulus V, litt. ap. Erga Maronitarum, 21 oct. 1619; Benedictus XIV, litt. ap. Quoniam ven. Fratres, 6 mart. 1754; Pius IX, alloc. Cum ex hac vita. 12 iul. 1867: «Cum autem»; S. C. de Prop. Fide, 22 mart. 1625, n. 13. —  Syn. Antiochen., a. 341, can. 21; Syn. Sardicen., a. 343, can. 3. — Syn. Alexandrin. Coptorum. a. 1898, sect. III, cap. III. art. II, De obligatione residendi; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars II, cap. XIV, 14; pars. III, cap. IV, 2, 19; Syn. Bekorkien. Maronitarum, a. 1790, s. 6; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. VI; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. IX, art. II, De residentia.

§ 2. — Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 19. - Syn. Sardicen., a. 343, can. 3, 14. - Syn. Alexandria., Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. III, art. II, De obligatione residendi; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars II, cap. XIV, 14; pars III, cap. IV, 2, 19; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. VI; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 188S, cap. IX, art. II, De residentia.

§ 3. — Syn. Carthaginen , a. 419, can. 74. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. III, art. II, De obligatione residendi; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. VI; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. IX, art. II, De residentia.

§ 4. — Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. II, cap. 5; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VII, art. III. 6, 10).

Can. 404

§ 1. Debent quoque, a recepta ordinatione episcopali, vel, si promotus sit ea iam auctus, a provisions canonica, omni exiguitatis redituum excusatione ant alia quavis exceptione remota, divinam Liturgiam omnibus dominicis aliisque festis de praecepto pro populo sibi commisso applicare, salvo sure particulari praescribente ut divina Liturgia saltem quatuordecies in anno applicetur.

§ 2. Episcopus divinam. Liturgiam pro populo diebus supra indicatis per se ipse applicare debet ; si ab eius celebrations legitime impediatur, statis diebus applicet per alium; si ne id quidem praestare possit, quamprimum vel per se ipse vel per alium applicet alia die.

§ 3. Licet Episcopus duas vel plures eparchias aeque principaliter unitas regat aut, praeter propriam eparchiam, aliam vel alias in administrationem habeat, obligationi tamen satisfacit per celebrationem et applicationem unius divinae Liturgiae pro universo populo sibi commisso.

§ 4. Episcopus, qui obligationi de qua in superioribus paraghaphis non satisfecerit, quamprimum pro populo tot applicet Liturgias, quot omisit.

Can. 405

§ 1. Omnes Episcopi, etiam Patriarchae subiecti, debent singulis quinquenniis relationem Summo Pontifici facere super statu eparchiae sibi commissae secundum formulam ab Apostolica Sede datam; peculiari mentione facta de catechetica institutione.

§ 2. Episcopi Patriarchae subiecti debent singulis quinquenniis relationem de statu suae eparchiae proprio Patriarchae quoque facere.

§ 3. Quinquennia sunt fixa et communia, atque computantur a die 1 ianuarii 1954; in primo quinquennii anno relationem exhibere debent Episcopi Europae, in secundo Episcopi Asiae, in tertio Episcopi Africae et in quarto Episcopi aliorum locorum.

§ 4. Si annus ad exhibendam relationem assignatus incident ex toto vel ex parte in primum biennium ab inito eparchiae regimine, Episcopus eo casu a conficienda et exhibenda relatione abstinere potest.

Can. 404. — S. C. de Prop. Fide (C. G.). 23 mart. 1863, n. 1; litt. encycl. (ad Delegatos App. pro Orient.), 8 nov. 1882. — Syn. Armen., a. 1911, 252; Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. III. art. I. II, 1; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars. III, cap. IV, 19; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. IV, cap. II, 1; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. IX, art. I, 15.

§ 1. — Syn. Trident., sess. XXIII, de ref., c. 1; Leo XIII, litt. ap. In suprema, 10 iun. 1882; S. C. de Prop. Fide, litt. (ad Metrop. Alba-Iulien. et Fagarasien.), 30 iun. 1885. § 3. — Leo XIII, litt. ap. In suprema, 10 iun. 1882.

Can. 405. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. I, art. II, III.

§ 1. — Pius IX, ep. encycl. Amantissimus, 8 apr. 1862. - Syn. Armen., a. 1911, 259; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. II, cap. IV, 3.

§ 2. — Syn. Armen., a. 1911. 258.

Can. 406

Episcopi, latini quoque ritus, Sacram Congregationem pro Ecclesia Orientali doceant, occasione relationis quinquennalis, de statu et necessitatibus coetuum fidelium diversi orientalis ritus in suo territorio commorantium et Hierarcha sui ritus carentium.

Can. 407

Omnes et singuli Episcopi eo anno quo relationem exhibere debent, ad Urbem, beatorum Apostolorum Petri et Pauli sepulcra veneraturi, accedant et Romano Pontifici se sistant.

Can. 408

Episcopus debet praedictae obligationi satisfacere per se vel per Coadiutorem vel Auxiliarem si quem habeat, aut, ex iustis causis a Sede Apostolica probandis, per idoneum presbyterum qui in eiusdem Episcopi eparchia resideat.

Can. 409

§ 1. Ad sanam et orthodoxam doctrinam conservandam, bonos mores tuendos, pravos corrigendos, pacem, innocentiam, pietatem et disciplinam in populo et clero promovendam ceteraque pro adiunctis ad bonum religionis constituenda, debent Episcopi visitare quotannis eparchiam vel ex toto vel ex parte, ita ut saltem singulis quinquenniis universam vel ipsi per se vel, si fuerint legitime impediti, per Syncellum aliumve visitent.

§ 2. Integrum est Episcopo presbyteros duos ex proprio clero, quos maluerit, sibi adsciscere visitationis comites atque adiutores.

Can. 405 §§ 3, 4. — Syn. Armen., a. 1911, 259.

Can. 407. — S. C. de Prop. Fide, 12 nov. 1696, n. 7 ad I. — Syn. Armen., a. 1911, 259; Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. I, art. II, III.

Can. 409. — S. C. de Prop. Fide (C. G.), 8 iul. 1774, n. 2. — Syn. Armen., a. 1911, 253.

§ 1. — Canones Apostolorum, 84. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. III, art. III, De visitatione dioeceseos; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars. III. cap. IV, 2, 28; Syn. Ainz-Trazen. Graeco-Melchitarum, a. 1835, can. 21 pr.; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. VI; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. VII, cap. III, 2; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. IX, art. III, De visitatione pastorali.

Can. 410

§ 1. Ordinariae episcopali visitationi obnoxiae sunt personae, res ac loca pia, quamvis exempta, quae intra eparchiae ambitum continentur, nisi probari possit specialem a visitatione exemptionem fuisse ipsis ab Apostolica Sede vel ad normam can. 263, concessam.

§ 2. Religiosos autem exemptos Episcopus visitare potest in casibus tantum in iure expressis.

Can. 411

Visitator, in iis quae obiectum et finem visitationis respiciunt, debet paterna forma procedere, firmo iure recurrendi contra eius praecepta ac decreta; in aliis vero causis, etiam tempore visitationis, Episcopus ad normam iuris procedat necesse est.

Can. 412

Studeant Episcopi debita cum diligentia, sine inutilibus tamen moris, pastoralem visitationem absolvere; caveant ne superfluis sumptibus cuiquam graves onero sive sint, neve, ratione visitationis, ipsi aut quisquam suorum, pro se suisve dona quodvis genus petant aut accipiant, reprobata quavis contraria consuetudine; circa vero victum sibi suisque ministrandum vel procurationes et expensas itineris, servetur legitima locorum consuetudo.

Can. 413

Episcopus loci commemorari debet a clericis in divina Liturgia ceterisque divinis officiis ad normam legum liturgicarum.

Can. 410. — Syn. Armen., a. 1911, 254; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars. III, cap. IV, 28; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. VI; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. IX, art. III, De visitatione pastorali.

§ 1. Canones Apostolorum, 84. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. III. art. III, De visitatione dioeceseos; Syn. Ain-Trazen. Graeco-Meichitarum, a. 1835, can. 21 pr.

Can. 411. — Canones Apostolorum, 84. – Syn. Armen., a. 1911, 256; Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. III. art. III, De visitatione dioeceseos; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars. III, cap. IV, 2S; Syn. Ain-Trazen. Graeco-Melchitarum, a. 1835, can. 21, n. 1; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. VI; Syn. Sciarfen-Syrorum, a. 1888, cap. IX, art. III, De visitatione pastorali.

Can. 412. — Canones Apostolorum, 84. – Syn. Armen., a. 1911, 2.53, 255; Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III. cap. III, art. III, De visitatione dioeceseos; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars. III, cap. IV, 28; Syn. Ain-Trazen. Graeco-Melchitarum, a. 1835, can. 21, n. 2; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. VI; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. IX, art. III, De visitatione pastorali.

Can. 413. — Syn. Constantinopolitan. IV, a. 869, can. 10; Benedictus XIV, ep. encycl. Ex quo, 1 mart. 1756, §§ 19-23. – Syn. Armen., a. 1911, 638, b); Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. III, art. IV, 2, II; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. II, cap. IV, 3; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. IX, art. VI, 2.

Can. 414

§ 1. In suo territorio Episcopus praecedit omnibus Metropolitis et Archiepiscopis honoris causa, ceterisque Episcopis, non autem Cardinalibus, Legatis pontificiis, Patriarchis, Archiepiscopis de quibus in can. 324 et proprio Metropolitae.

§ 2. Extra territorium serventur normae traditae in can. 37, sed in patriarchatibus, nisi aliter ferat ius particulare, praecedentia inter Episcopos eiusdem gradus regitur ordine sedium episcopalium.

Can. 415

§ 1. Episcopi titulares nullam possunt exercere potestatem in sua eparchia, cuius ne administrationem quidem ineunt.

§ 2. Decet ex caritate, citra tamen obligationem, ut aliquando divinum Sacrificium pro sua eparchia applicent.

Can. 416

A recepta ordinatione episcopali Episcopi sive residentiales sive titulares, praeter alia privilegia quae suis in titulis recensentur, fruuntur privilegiis de quibus in can. 185, § 1, nn. 8-12; nec non n. 2 etiam quod spectat ad censuras Hierarchae loci reservatas; n. 3, cum consensu saltem praesurnpto Hierarchae loci; nn. 5, 6 ratione semper habita proprii ritus.

Can. 414. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. III, art. IV, 2, 1; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. II, cap. IV, 3.

§ 1. — S. C. de Prop. Fide, 13 iul. 1629, n. 27. – Canones Apostolorum, 34; Syn. Antiochen., a. 341, can. 9.

Can. 415 § 1. — Syn. Trullan., a. 691, can. 37. – Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. III, art. V, De episcopis titularibus et coadiutoribus; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. V, art. XIII, § 3, n. 1, VIII; cap. X, De episcopis honorarits seu titularibus.

§ 2. — Leo XIII, litt. ap. In suprema, 10 iun. 1882, § 10.

Can. 416. — S. C. de Prop. Fide, litt. 13 aug. 1842; S. Poenit. Ap., decr. 20 iul. 1942; n. II. – Syn. Trullan., a. 691, can. 20. – Syn. Armen., a. 1911, 524, 643 e); Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. III, art. VII, § 6, 3, V-VIII; sect. III, cap. III, art. I, II, 4; sect. III, cap. III, art. IV, De episcopi privilegiis; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. IV, 3; 24; Syn. Ain-Trazen. Graeco-Melchitarum, a. 1835, can. 11; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. II, cap. IV, 3; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VI, art. VIII, 5, 8; cap. VII, art. I, 1, 11; cap. IX, art. V, 2; art. VI, De honoribus liturgicis episcopo debitis; 9; cap. X, De episcopis honorariis seu titularibus.

CAPUT II
De Coadiutoribus et Auxiliaribus Episcoporum

Can. 417

§ 1. Romani Pontificis est Episcopo Coadiutorem vel Auxiliarem constituere, salvo praescripto can. 248, § 1, n. 4, can. 327, § 1.

§ 2. Caoadiutor datur Episcopo cum iure successionis; Auxiliaris autem sine iure successionis.

Can. 418

§ 1. 1° Iura Coadiutoris desumantur ex litteris quibus constituitur, datis a Sede Apostolica, firmo praescripto n. 2;

2° Iura Coadiutoris constituti ad normam can. 248, § 1, n. 4, can. 327, § 1 determinat Patriarcha vel Archiepiscopus, audita Synodo permanenti.

§ 2. Nisi aliud in his litteris caveatur, Coadiutor qui datur Episcopo prorsus inhabili, habet omnia iura et officia episcopalia; ceteri tantum possunt quantum Episcopus iisdem commiserit.

§ 3. Quae Coadiutor potent et vult exercere, Episcopus habitualiter alii ne deleget.

§ 4. Coadiutor, iusto impedimento non detentus, debet, quoties fuerit a Coadiuto requisitus, pontificalia et alias functiones obire, quas Episcopus ipse peragere deberet.

Can. 419

§ 1. Coadiutor et Auxiliaris, ut canonicam sui officii administrationem ineant, necesse est litteras apostolicas vel patriarchales ostendant Episcopo.

§ 2. Coadiutor debet praeterea easdem ostendere coetui consultorum eparchialium, praesente cancellario curiae, qui rem in acta referat.

§ 3. Si Episcopus eum in statum inciderit ut eliciendi actus humani sit impos, praetermisso praescripto § 1, solum praescriptum § 2 a Coadiutore et Auxiliari servetur.

Can. 420

Coadiutor et Auxiliaris obligatione tenentur, sicut Episcopus, residendi in eparchia, e qua, extra tempus vacationum, ad normam can. 403, § 2, ipsis non licet, nisi ad breve tempus, Coadiuto permittente, discedere.

De Coadiutoribus et Auriliaribus Episcoporum. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. III, art. V, De episcopis titularibus et coadiutoribus; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. X.

Can. 421

§ 1. Coadiutor, vacante sede episcopali, statim evadit Episcopus eparchiae, pro qua fuerat constitutus, dummodo administrationem legitime inherit, ad normam can. 419.

§ 2. Cum Episcopi officio exspirat Auxiliaris officium, nisi aliud in litteris constitutionis caveatur.

CAPUT III
De Conventu eparchiali

Can. 422

§ 1. In singulis eparchiis convocandus est decimo saltem quoque anno eparchialis Conventus, in quo de iis tantum agendum quae ad particulares cleri populique eparchiae necessitates vel utilitates referuntur.

§ 2. Si Episcopus plures eparchias aeque principaliter unitas regat, aut unam habeat pro titulo, alteram aliasve in perpetuam administrationem, huic legi satisfacit unum tantum Conventum ex omnibus eparchiis convocando.

§ 3. Ob singularia eparchiae adiuncta, Patriarcha, nisi iuris particularis praescriptum obstet, Episcopos a praescripto § 1 dispensare potest.

§ 4. Laudandus est mos iuxta quem Episcopus suos clericos quotannis congregat, ut ex singulorum experientia et consilio videat quae in eparchia agenda sint ad bonum religionis promovendum.

Can 423

§ 1. Conventum eparchialem indicit eique praeest Episcopus, non autem Administrator eparchiae vacantis nec Syncellus sine mandato speciali.

§ 2. Habendus est in ecclesia cathedrali, nisi aliud rationabilis causa, suadeat.

Can. 424

§ 1. Ad Conventum, laicis exclusis, convocandi sunt eumque adire debent:

1° Syncellus;

2° Consultores eparchiales;

3° Rector Seminarii eparchialis saltem maioris;

De Conventu eparchiali. — Syn. Armen., a. 1911. 209; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1730, pars III, cap. IV, 29; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. III, cap. IV, De Synodis Dioecesanis; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. VI; Syn Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. XIV; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. IX, art. I, 4; art. IV, 7.

4° Protopresbyteri;

5° Parochi civitatis in qua Conventus celebrator;

6° Ex unoquoque protopresbyteratu unus saltem parochus ab omnibus eligendus inibi curam animarum actu habentibus, qui ad tempus absentiae vicarium substitutum sibi sufficere debet ad normam can. 506, § 4;

7° Superior monasterii sui iuris et unus e Superioribus cuiusque Religionis clericalis qui in eparchia commorentur, designatus a Superiore maiore, nisi ipse in eparchia resideat et interesse ipse maluerit;

8° Alii clerici qui iure particulari designentur.

§ 2. Episcopus, si opportunum iudicaverit, potest ad Conventum vocare alios quoque et etiam omnes parochos, Superiores religiosos, imo et singulos suae eparchiae saeculares presbyteros, his tamen exceptis qui necessarii sunt ne in paroeciis animarum cura desit; invitati autem ius suffragii in omnibus habent, sicut ceteri, nisi Episcopus in invitatione aliud expresse caverit.

Can. 425

1. Iis qui Conventum adire debent, si legitimo impedimento detineantur, non licet mittere procuratorem qui eorum nomine Conventui intersit; sed Episcopum de impedimento certiorem faciant.

§ 2. Negligentes Episcopus potest iustis poenis compellere et punire, nisi de religiosis exemptis agatur qui parochi non sint.

Can. 426

§ 1. Episcopus, si id ipsi expedire videatur, opportuno antequam habeatur Conventus tempore, unam vel plures, e clero civitatis et eparchiae commissiones nominet, seu coetus virorum qui res in Conventu tractandas parent.

§ 2. Ante Conventus sessiones Episcopus omnibus qui convocati sunt et convenerunt, decretorum schema, tradendum curet.

Can. 427

Propositae quaestiones omnes, praesidente vel per se vel per alum Episcopo, liberae adstantium disceptationi in sessionibus praeparatoriis subiiciantur.

Can. 428

Unicus est in Conventu eparchiali legislator Episcopus, ceteris suffragium tantum consultivum habentibus; unus ipse subscribit constitutionibus quae in Conventu datae sunt; quae, si in Conventu promulgentur, eo ipso obligare incipiunt, nisi aliud expresse caveatur.

Can. 424 § 1. 40 — Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. II, cap. VIII, II, 6.

§ 1, 6°, 7°. — Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. II, cap. IX, 7.

Can. 428. — Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. IX, art. V, 2.

CAPUT IV
De curia eparchiali
 

Can. 429

§ 1. Curia eparchialis constat illis personis quae Episcopo alive, qui, loco Episcopi eparchiam regit, opem praestant in regimine totius eparchiae.

§ 2. Quare ad eam pertinent: Syncellus, oeconomus, ratiocinator, vicarius iudicialis, cancellarius, promotor iustitiae, defensor eparchiales iudices et examinatores, parochi consultores, auditores, notarii, cursores et apparitores.

§ 3. Haec officia, necessitate exigente vel opportunitate suadente, cumulari possunt, nisi rei natura aut ius obstet, cum aliis, hand exclusis iis quibus cura animarum est adnexa.

Can. 430

§ 1. Nominatio earum qui praedicta officia vel munera exercent, scripto consignetur, ad normam can. 101.

§ 2. Nominati vero debent :

1° In manibus Episcopi iusiurandum praestare de officio vel munere fideliter exercendo, sine ulla personarum acceptione;

2° Negotia ad se spectantia sub auctoritate Episcopi tractare ad normam iuris;

3° Secretum servare intro fines et secundum modum a iure vel ab Episcopo determinatum.

Can. 431

§ 1. Praeter Officiales de quibus in can. 429, § 2, Episcopus, necessitate vel utilitate eparchiae exigente, alios quoque officiorum titulares, etiam permanenter, in curia constituere potest de quibus valet praescriptum can. 430, § 2.

§ 2. Episcopus secretum ab Officialibus, ad actum quoque constitutis, etiam sub fide iurisiurandi, prout opportunum censuerit, exigere valet.

De Curia eparchiali. — Syn. Armen., a. 1911, tit. II, cap. VII, De Synodo Dioecesana; cap. X, De caeteris Curiae Ministris; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1882, tit. II, sect. III, cap. II, Capitulares qua Referentes Consistorii et Tribunalium.

ARTICULUS I
De Syncello et oeconomo

Can. 432

§ 1. Quoties rectum eparchiae regimen id exigat, constituendus est ab Episcopo Syncellus, qui ipsum potestate ordinaria in toto territorio adiuvet.

§ 2. Syncellus libere ab Episcopo nominatur, qui eum potest ad nutum removere.

§ 3. Unus tantum constituatur, nisi amplitudo eparchiae vel alia rationabilis causa plures exigat; sed, Syncello absente vel impedito, Episcopus ilium constituere potest qui eius vices suppleat.

§ 4. 1° Si in aliqua dioecesi ritus latini adsint communitates fidelium ritus orientalis, constituatur Syncellus qui de iis curam suscipiat; qui, si fieri potest, sit et ipse ritus orientalis, secus, sacerdos latini ritus, idoneus ac rerum orientalium bene doctus, assumatur;

2° Idem Syncellus erga baptizatos acatholicos rituum orientalium effusa caritate et prudenti utatur zelo.

Can. 433

§ 1. Syncellus sit sacerdos coelebs e clero saeculari, annos natus non minus triginta, in theologia aut iure canonico doctor vel prolyta, vel saltem earum disciplinarum vere peritus, sana doctrina, probitate, prudentia ac rerum gerendarum experlentia commendatus.

§ 2. Syncelli officium ne committatur Episcopi consanguineis prae, sertim usque ad tertium gradum inclusive, aut, exclusa necessitate, parocho ceterisque curam animarum habentibus.

§ 3. Non prohibetur Episcopus Syncellum ex alia eparchia assumere.

De Syncello. — Syn. Armen., a. 1911, 272, 274; tit. II, cap. VIII, De Vicario Generali deque Vicesgerentibus; Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. IV, art. I, De Vicario Generali; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. III, 3; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. II, cap. VI, De vicariis generalibus Episcoporum et de Vicariis Capitularibus; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. VII; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. V, art. XIII, § 9, n. 3.

Can. 432. — S. C. de Prop. Fide, 29 dec. 1812. — Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. XI, De officiis Vicarii Generalis, Chorepiscopi, Periodeutae at Parochi.

§§ 1, 2. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. II, 7; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. IX, art. I, 17.

§ 3. — Innocentius III, (in Syn. Lateranen. IV), a. 1215, cap. IX : «Quoniam in plerisque».

§ 4. — S. C. de Prop. Fide, decr. 1 maii 1897, n. 3. § 4, 1°. — Leo X, litt. ap. Accepimus nuper, 18 maii 1521; Paulus III, litt. ap. Dudum, 23 dec. 1534.

Can. 434

§ 1. 1° Nisi lex aliud caveat, ad Syncellum, in tota eparchia eadem pertinet potestas iurisdictionis, quod attinet ad spiritualia ac temporalia, quae Episcopo, iis exceptis quae Episcopus sibi reservaverit, vel quae ex iure requirant speciale Episcopi mandatum;

2° Syncellus agit ordinaria potestate etiam in iis quae ex speciali mandato agit; quo non obtento, actus ad quem lex huiusmodi mandatum requirit est nullus.

§ 2. Nisi aliud expresse cautum fuerit, Syncellus exsequi potest rescripta apostolica vel patriarchalia quae Episcopo vel praecedenti rectori eparchiae remissa sint, ac regulariter ad ipsum quoque pertinent facultates habituales Hierarchae loci concessae.

Can. 435

§ 1. Syncellus praecipua acta curiae ad Episcopum referat, ipsumque certiorem faciat de iis quae gesta aut gerenda sint ad tuendam in clero et populo disciplinam.

§ 2. Caveat ne suis potestatibus utatur contra mentem et voluntatem sui Episcopi, firmo praescripto § 3.

§ 3. Gratia a Syncello denegata et postea, nulla facta huius denegationis mentione, ab Episcopo impetrata, invalida est; gratia autem ab Episcopo denegata nequit valide, etiam facta denegationis mentione, a Syncello, non consentiente Episcopo, impetrari.

Can. 436

§ 1. Praesente etiam Episcopo, Syncellus publice privatimque ius habet ut praecedat omnibus clericis, quacumque dignitate vel officio praeditis, etsi collegialiter agentibus vel procedentibus, nisi clericus charactere episcopali praefulgeat et Syncellus eodem caveat.

§ 2. Si Syncellus sit Episcopus, omnia honorifica privilegia Episcoporum titularium obtinet; secus durante munere habet privilegia, et insignia primae post episcopalem dignitatis.

Can. 437

§ 1. Exspirat Syncelli iurisdictio per ipsius renuntiationem ad normam can. 126-133, aut revocationem ei ab Episcopo intimatam, aut sedis episcopalis vacationem firmo praescripto can. 469; suspenditur vero suspensa episcopali iurisdictione.

§ 2. Non exspirat autem morte Patriarchae iurisdictio Syncelli in eparchia Patriarchae propria constituti; qui tamen lege tenetur, sede vacante, nihil innovandi.

Can. 436 § 2. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. III, art. VII, § 6. 3, IX.

Can. 438

§ 1. Pro administratione bonorum ecclesiasticorum, quorum proprietas est penes ipsum eparchiam, constituendum est in curia eparchiali Officium quod constat oeconomo, ad normam can. 429, § 2, ratiocinatore et aliis necessariis ministris.

§ 2. 1° Oeconomus iis qualitatibus praeditus sit oportet quae in oeconomo patriarchali requiruntur ad normam can. 299, § 2, n. 2;

2° Oeconomo, si res ferat, socius vel auxiliaris, unus vel plures, etiam dari possunt.

§ 3. Oeconomi est, sub Episcopi potestate, bona eparchiae administrare, bonorum ecclesiasticorum administrationi in tota eparchia invigilare, eorum conservationi, tutelae et incremento providere, administratorum localium negligentiam supplere et bona quae administratore, iure designato, carent, per se administrare.

§ 4. Oeconomus rationem administrationis Episcopo quotannis et quoties ab ipso petitur reddere debet. Episcopus, adscito uno saltem consultore eparchiali, rationes ab oeconomo exhibitas examinat, arcam recognoscit, convenientes inspectiones bonorum, documentorum, nominum, inopinato etiam, exsequitur seu exsequendas iubet.

ARTICULUS II
De cancellario aliisque notariis et archivo episcopali

Can. 439

§ 1. In qualibet curia constituatur ab Episcopo cancellarius qui sit presbyter, cuius praecipuum munus sit acta curiae in archivo custodire, ordine chronologico disponere et de iisdem indicis tabulam conficere.

§ 2. Poscente necessitate, vice-cancellarius seu vice-tabularius constitui potest in eius auxilium.

§ 3. Cancellarius est eo ipso notaries.

Can. 440

§ 1. Episcopus praeter cancellarium potest alios quoque notarios constituere, quorum scriptura aut subscriptio publicam fidem facit.

Can. 438. — Syn. Chalcedonen., a. 451, can. 26; Syn. Nicaen. II, a. 787, can. 11.– Theophilus Alexandrin., can. 10. – Syn. Mar Isaaci Chaldaeorum, a. 410, can. 15; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. II, 8; cap. IV, 27; Syn. prov. Alba-Inlien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1882, tit. II, sect. IV, cap. I.

§ 2. — Syn.. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. VI; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. XIII, art. VII, De peculio clericorum.

De Cancellario... — Syn. Armen., a. 1911, 317-319; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. VIII.

Can. 439. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. V, 2.

Can. 440 § 1. — Syn. Armen., a. 1911, 323; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. V, 2.

§ 2. Iidem constitui possunt aut ad quaelibet acta, aut ad acta iudicialia dumtaxat, aut ad acta tantummodo certae causae vel negotii conficienda.

§ 3. Si clerici desint, possunt e laicis assumi; sed notarius in criminalibus clericorum causis debet esse sacerdos.

§ 4. Cancellarius aliique notarii debent esse integrae famae et omni exceptione maiores.

§ 5. Cancellarius aliique notarii possunt removeri aut suspendi ab eo qui illos constituit aut ab eius successore aut Superiore, non autem ab administratore eparchiae vacantis, nisi de consensu consultorum eparchialium.

Can. 441

§ 1. Officium notariorum est :

1° Conscribere acta seu instrumenta circa dispositiones, obligationes, citationes et intimationes iudiciales, decreta, sententias aliave circa quae eorum opera requiritur;

2° In scriptis fideliter redigere quae geruntur eaque cum significatione loci, diei, mensis et anni subsignare;

3° Acta vel instrumenta legitime petenti ex regesto, servatis servandis, exhibere et eorum exemplaria cum autographo conformia declarare.

§ 2. Conscribere acta nequit notarius nisi in territorio illius Episcopi a quo est electus aut circa negotium ad quod est legitime constitutus.

Can. 442

§ 1. Episcopi in loco tuto ac commodo archivum seu tabularium eparchiale constituent, in quo instrumenta et scripturae, quae ad negotia eparchiae tum spiritualia tum temporalia spectant, apte dispositae et diligenter clausae custodiantur.

§ 2. Omni diligentia ac sollicitudine conficiatur inventarium seu catalogus documentorum quae in archivo continentur cum brevi singularum scripturarum synopsi.

Can. 443

§ 1. Quotannis, primo bimestri, inventario seu catalogo illae scripturae adiungantur, quae anno praecedenti confectae vel alias neglectae fuerunt.

Can. 440 § 2. – Syn. Armen., a. 1911, 323.

§ 3. - S. C. S. Off., instr. 20 WI 1890. - Syn. Armen., a. 1911, 323.

Can. 441 § 1. - Syn. Armen., a. 1911, 323.

Can. 442 § 1. - Syn. Armen., a. 1911, 284; 320; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. IV, 37; cap. V, 2; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. IX, art. I, 18; art. VII, 8.

§ 2. Episcopi sedulo inquirant chartas et scripturas forte alio distractas atque dispersas; et quaelibet necessaria remedia adhibeant ut eaedem scripturae archivo restituantur.

Can. 444

§ 1. Archivum clausum sit oportet nee ulli illud ingredi liceat sine licentia aut solius Episcopi aut Syncelli simul et cancellarii.

§ 2. Unus cancellarius illius clavem habeat.

Can. 445

§ 1. Ex archivo non licet efferre scripturas sine Episcopi vel Syncelli licentia eaedemque quamprimum, semper tamen intro triduum, in suum locum referantur. Unius autem Episcopi est prorogare hoc tempus, quae tamen prorogatio moderate concedatur.

§ 2. Qui aliquam scripturam ex archivo effert, syngrapham sua manu signatam, hoc ipsum significantem, cancellario tradat.

Can. 446

§ 1. Habeant praeterea Episcopi aliud archivum secretum vel saltem in communi archivo armarium seu scrinium omnino clausum et obseratum, quod de loco amoveri nequeat. In eo scripturae secreto servandae cautissime custodiantur; sed singulis annis quamprimum coraburantur documenta causarum criminalium in materia morum, quarum rei vita cesserint vel quae a decennio sententia condemnatoria absolutae sunt, retento, hoc altero in casu, facti brevi summario cum textu sententiae definitiva .

§ 2. Etiam humus secreti archivi vel armarii inventarium seu catalogus conficiatur ad normam can. 412, § 2.

§ 3. Hoc archivum vel armarium duabus clavibus inter se diversis aperiatur, quarum altera apud Episcopum vel Administratorem apostolicum, altera apud Syncellum vel, eo deficiente, curiae cancellarium asservetur.

§ 4. Episcopus vel Administrator apostolicus, repetita altera clave, ipse solus, nemine adstante, archivum vel armarium secretum, ubi opus fuerit, aperire et inspicere potest, quod deinde utraque clavi iterum claudatur.

Can. 444. – Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. V, 10.

§ 1. – Syn. Armen., a. 1911, 284.

Can. 445. – Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. V, 10.

§ 1. – Syn. Armen., a. 1911, 320.

Can. 446 §§ 1, 3, 4. – Syn. Armen., a. 1911, 285.

Can. 447

Statim atque eparchiae administrationem legitime inierit, Episcopus sacerdotem nominet, qui, cede vacante aut impedita, clavem secreti tabularii seu armarii quae apud Episcopum erat, assumat.

Can. 448

§ 1. Nisi Administrator apostolicus eparchiae datus fuerit:

1° Sede impedita ad normam can. 467, § 1, sacerdos de quo in can. 117, si quidem regimen eparchiae sit penes sacerdotem ab Episcopo designatum, clavem huic sacerdoti remittat; si penes Syncellum, earn ipse retineat;

2° Sede vero vacante aut impedita ad normam can. 467, § 2, sacerdos de quo in can. 447 clavem remittat ei qui eparchiam regit statim post eius designationem; Syncellus autem vel cancellarius aliam clavem a se retentam remittere eodem tempore debet primo consultori eparchiali.

§ 2. Antequam claves iis, quibus tradendae sunt ad normam § 1, remissae fuerint, Syncellus vel cancellarius et sacerdos de quo in can. 447, tabularium vel armarium sigillis curiae obsignent.

Can. 449

§ 1. Tabularium vel armarium nunquam aperiatur nec sigilla ab eo removeantur, nisi urgente necessitate et ab ipso Administratore eparchiae vacantis coram duobus eparchialibus consultoribus, qui evigilent ne qua scriptura e tabulario auferatur; solus autem Administrator documenta in tabulario asservata potest, iisdem consultoribus adstantibus, inspicere, nunquam tamen auferre. Archivum autem, post inspectionem, iterum sigillis obsignetur.

§ 2. Advenienti novo Episcopo, si sigilla remota fuerint et tabularium aut armarium apertum, Administrator eparchiae vacantis rationem reddat urgentis necessitatis, qua ad hoc motus fuerit.

Can. 450

§ 1. Curent Episcopi ut archivorum quoque ecclesiarum cathedralium, paroecialium, ac confraternitatum et piorum locorum inventaria seu catalogi conficiantur duobus exemplaribus, quorum alterum in proprio archives, alterum in archivo episcopali servetur.

§ 2. Documenta originalia ex praedictis archivis ne efferantur, nisi ad normam can. 445.

Can. 447. — Syn. Armen., a. 1911, 322.

Can. 448 § 1, 20. — Syn. Armen., a. 1911, 322.

Can. 450 § 1. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. III, 2, V.

Can. 451

§ 1. Documenta quae in paroeciarum et curiarum archivis sub secreto servanda non sunt, is cuius intersit potest, praevia licentia competentis auctoritatis ecclesiasticae, inspicere; itemque postulare ut sua impensa sibi legitimum eorum exemplar exscribatur et tradatur.

§ 2. Cancellarii autem curiarum, parochi, aliique archivorum custodes, in communicandis documentis et eorum exemplaribus describendis tradendisque, regulas servent a legitima auctoritate ecclesiastica datas, et in casibus dubiis loci Hierarcham consulant.

ARTICULUS III
De examinatoribus eparchialibus et parochis consultoribus

Can. 452

§ 1. 1° In quavis eparchia habeantur examinatores eparchiales et parochi consultores qui omnes in Conventu eparchiali constituantur, propositi ab Episcopo, a Conventu approbati, salvo iure particulari disponente ut officium examinatorum eparchialium et parochorum consultorum a sodalibus Consistorii episcopalis adimpleatur;

2° Ad officium examinatoris eparchialis et parochi consultoris designari potest presbyter etiam alius eparchiae, de consensu tamen sue Hierarchae.

§ 2. Tot eligantur quot Episcopus prudenti suo iudicio necessarios iudicaverit, non tamen infra quatuor, nec ultra duodecim.

Can. 453

§ 1. Examinatoribus et parochis consultoribus medio tempore inter unum et alium eparchialem Conventum demortuis vel ilia ratione ab officio cessantibus, alios Episcopus substituat auditis consultoribus eparchialibus.

§ 2. Haec norma servetur etiam in examinatoribus et parochis consultoribus constituendis quoties eparchialis Conventus non habeatur.

Can. 454

§ 1. Examinatores et parochi consultores, sive in eparchiali Conventu sive extra eum constituti, post decem annos a suscepto officio vel etiam pries, adveniente novo eparchiali Conventus, eodem cadunt; possunt tamen negotium iam coeptum ad exitum perducere et, servatis de iure servandis, denuo constitui.

§ 2. Qui loco examinatorum ac parochorum consultorum deficientium constituantur, in officio persistunt dumtaxat quousque perstitissent ii quibus substituti fuerunt.

De examinatoribus eparchialibus — Syn. Armen., a. 1911, 325.

Can. 452. — S. C. de Prop. Fide (C. G.), 8 ini. 1774, n. 4.

Can. 455

Removeri ab Episcopo possunt gravi de causa et auditis, nisi contrarium opportunum ipse duxerit, eparchialibus consultoribus.

Can. 456

§ 1. Examinatores eparchiales operam suam diligenter navent praesertim experimentis habendis ad provisionem beneficiorum paroecialium nec non processibus iure particulari praescriptis uti processus de remotione vel translatione parochorum, de clericis non residentibus.

§ 2. Quod autem attinet ad experimenta habenda ad clericorum ordinationem et approbationem presbyterorum qui petunt facultatem excipiendi sacramentales confessiones aut sacras contiones habendi, et ad examina de quibus in can. 66, integrum est Episcopo vel examinatorum eparchialium vel aliorum opera uti.

Can. 457

Idem potest esse examinator et parochus consultor, non autem in eadem causa.

CAPUT V
De consultoribus eparchialibus

Can. 458

§ 1. 1° In omnibus eparchiis, etiam in patriarchatibus constitutis, nominentur ab Episcopo, firmo can. 460, consultores eparchiales qui sint presbyteri pietate, moribus, doctrina ac prudentia commendati, quique Episcopum consilio et auxilio adiuvent in regenda eparchia;

2° Ad officium consultoris eparchialis designari possunt religiosi, si necessitas id requirat, et cum consensu Patriarchae.

§ 2. Collegio consultorum eparchialium ius et officium quoque est, quoties Patriarchae non competit, vacante sede aut impedita, Episcopi vices in eparchiae regimine supplendi ad normam can. 469.

Can. 456. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars II, cap. XIV, 20.

§ 1. - S. C. de Prop. Fide - Pro Negotiis Ritus Orientalis -, deer. 17 aug. 1914, art. 8.

§ 2. — Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. III, § 7; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1885, cap. V, art. XIII, §§ 2, 3.

Can. 459

§ 1. Episcopus obligatione tenetur consultorum eparchialium consensum vel consilium, ad normam canonum, exquirendi.

§ 2. Patriarcha in regimine propriae eparchiae consilium consultorum eparchialium audiat necesse est, quoties ius statuit Hierarcham loci eorum consilio vel consensu indigere. Concordibus vero consultorum suffragiis Patriarcha multum deferat, nec ab iisdem, sine praevalenti ratione, suo iudicio aestimanda, discedat.

Can. 460

Inter consultores eparchiales ipso iure numerantur oeconomus et primus presbyter in ecclesia cathedrali; ceteros consultores nominat Episcopus, firmo praescripto can. 462.

Can. 461

§ 1. Consultores eparchiales numero sint saltem sex; in eparchiis ubi pauci sint presbyteri, satin sunt quatuor; iidemque omnes in civitate episcopali vel in locis vicinioribus commorentur.

§ 2. Antequam officium huiusmodi suscipiant, iusiurandum interponant de officio fideliter exsequendo sine ulla acceptione personarum.

Can. 462

§ 1. Officium consultorum est ad decennium.

§ 2. Exacto decennio, Episcopus vel alios in eorum locum substituat, vel eosdem ad aliud decennium confirmet; quod idem servetur singulis decenniis.

§ 3. Deficiente, quavis de causa, aliquo consultore intra decennium, Episcopus auditis, nisi alter opportunum duxerit, ceteris consultoribus, alium substituat, qui in officio maneat usque ad expletum idem decennium.

§ 4. Si forte decennium excidat vacante sede episcopali, consultores in officio maneant usque ad accessum novi Episcopi, qui intra sex menses ab inita eparchiae administratione providere debet ad normam huius canonis.

§ 5. Si, sede vacante, aliquis consultor moriatur vel renuntiet, Administrator eparchiae vacantis de consensu aliorum consultorum, alium nominat, qui tamen, ut officio, sede plena, fungatur, indiget novi Episcopi confirmatione .

Can. 463

Durante munere, Episcopus consultores ne removeat, nisi ob iustam causam et auditis, nisi contrarium opportunum duxerit, ceteris consultoribus.

Can. 464

§ 1. Collegii consultorum eparchialium vices in omnibus supplet Capitulum canonicorum ecclesiae cathedralis, ubi hoc constitutum est; quare quae canones ad gubernationem eparchiae, sive sede plena sive ea impedita aut vacante, consultoribus eparchialibus tribuunt, ea etiam de Capitulo cathedrali intelligenda sunt.

§ 2. Capituli cathedralis praeterea est sollemniorem cultum Deo in ecclesia cathedrali exhibere.

Can. 465

§ 1. Capitulorum institutio seu erectio, innovatio ac suppressio Sedi Apostolicae reservatur.

§ 2. 1° Dignitatum erectio necnon primae dignitatis collatio Sedi Apostolicae reservantur;

2° Ad Episcopum vero pertinet, audito Capitulo, conferre omnia et singula beneficia ac canonicatus in ecclesia cathedrali, reprobata quavis contraria consuetudine et revocato quolibet contrario privilegio, sed firma contraria fundationis lege et praescripto iuris de beneficiis Sedi Apostolicae reservatis.

3. Capitula, ubi vigent, reguntur iure particulari.

Can. 466

§ 1. Si ecclesia cathedralis simul sit paroecialis, relationes iuridicae inter Capitulum, si habeatur, et parochum reguntur normis quae sequuntur, nisi aliud ferat aut Sedis Apostolicae indultum aut particularis conventio in erectione paroeciae inita et ab Episcopo legitime probata.

§. 2. Ad parochum spectat:

1° Applicare divinam Liturgiam pro populo et, debito tempore, praedicare ac christianam doctrinam fideles edocere;

2° Custodire libros paroeciales et ex its attestationes extrahere;

3° Functiones paroeciales peragere de quibus in can. 503. Iusta funebria, in ecclesia ad normam iuris peragenda, persolvere ad Capitulum pertinet dumtaxat si de funere agatur alicuius dignitatis, vel canonici, etiam honorarii tantum, vel beneficiarii

Can. 464. — Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. II, cap. V, De Presbyteriis sive Ecclesiarum, Cathedralium Capitulis; a. 1882, tit. II, Constitutiones Capituli Metropolitani; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a.1891, tit. VII, cap. IV, 1.

Can. 465 § 1. — Pius VII, const. ap. Apostolatus officium, 1 dec. 1807; Pius IX, const. ap. Meritis licet, 13 febr. 1846; const. ap. Apostoticum ministerium, 26 nov. 1853, n. 6; bulla Ad Apostolicam, 26 nov. 1853; bulla Ecclesiam Christi, 26 nov. 1853 ; litt. ap. In Apostolicae, 12 iul. 1864. n. 2.

§ 2, 1°. — Pius IX, const. ap. Meritis licet, 13 febr. 1846 ; litt. ap. In Apostolicae, 12 iul. 1864, n. 1.

4° Alias functiones non stricte paroeciales peragere quae in paroeciis fieri solent, modo ne impediatur chorale servitium, nec Capitulum easdem functiones peragat;

5° Eleemosynas in bonum paroecianorum colligere, easdem directe vel indirecte oblatas recipere, administrare et secundum offerentium voluntatem distribuere.

§ 3. Ad Capitulum spectat:

1° Custodire divinam Eucharistiam; sed altera tabernaculi seu columbae clavis apud parochum servari debet;

2° Invigilare ut in functionibus a parocho in capitulari ecclesia peragendis leges liturgicae observentur;

3° Ecclesiae curam habere eiusque bona administrare cum piis legatis.

§ 4. Nec parochus capitulares nec Capitulum paroeciales functiones et munera impediat; exorto autem conflictu, quaestionem dirimat Episcopus, qui in primis curare debet ut catechetica instructio et Evangelii explicatio hora fidelibus commodiore semper habeatur.

§ 5. Non solum Capitulum impedire nequit parochum in exercenda paroeciali cura, sed insuper sciant capitulares se ex caritate teneri, maxime si designati coadiutores desint, ut eidem adiutricem operam navent, secundum modum ab Episcopo determinandum.

CAPUT VI
De Sede impedita aut vacante ac de Administratore eparchiae vacantis

Can. 467

§ I. 1° Sede per Episcopi captivitatem, relegationem, exilium, aut inhabilitatem ita impedita, ut ne per litteras quidem cum subditis communicare ipse possit, eparchiae regimen, nisi aliter providerit Sedes Apostolica, esto penes Episcopi Syncellum vel alium idoneum sacerdotem ab Episcopo designatum, cui ipso iure competunt potestas, iura et officia Syncelli;

2° Potest in casu Episcopus, gravi de causa, plures designare, qui sibi invicem in officio succedant.

§ 2. 1° His deficientibus, vel, uti supra dictum est, impeditis, collegium consultorum eparchialium Administratorem ad normam can. 470, § 1, constituat, firmo can. 249, § 1, n. 4;

2° Haec norma, servetur etiam cum Syncellus vel sacerdos ab Episcopo designatus, quavis de causa, eparchiae regimen assumere non potuit;

3° Administratori de quo in nn. 1, 2 competit potestas Administratoris eparchiae vacantis.

§ 3. Qui eparchiam regendam suscepit, quamprimum Sacram Congregationem pro Ecclesia Orientali et Patriarcham vel Archiepiscopum moneat de sede impedita ac de assumpto officio.

§ 4. Si Episcopus in excommunicationem, interdictum vel suspensionem incident:

1° In patriarchatibus, ipse Patriarcha interim provideat et Sedem Apostolicam certiorem faciat;

2° In archiepiscopatibus, Archiepiscopus Sedem Apostolicam de re edoceat; quod si de ipso Archiepiscopo agatur, primus, ordine praecedentiae, Metropolita vel, si in archiepiscopatu Metropolitae non sint, primus Episcopus idem praestet;

3° Extra archiepiscopatus, Metropolita et, si de ipso agatur, primus inter Episcopos comprovinciales Sedem Apostolicam certiorem faciat;

4° Quod si agatur de Episcopo nulli Metropolitae subiecto vel de Exarcho cum territorio proprio aut de Exarcho apostolico, Metropolita ad normam can. 323 designatus, obligatione rem deferendi ad Sedem Apostolicam tenetur.

Can. 468

§ 1. Sedes episcopalis vacat Episcopi morte, expressa renuntiatione a Romano Pontifice acceptata, firmo praescripto can. 248, § 1, n. 3, postquam renuntianti significata est acceptatio, tacita renuntiatione ad normam can. 130, transiatione ac privatione Episcopo intimata.

§ 2. Excepta collatione beneficiorum aut officiorum ecclesiasticorum, omnia vim habent quae gesta sunt a Syncello usque dum hic certam de obitu vel de tacita renuntiatione Episcopi notitiam habuerit, vel ab Episcopo aut a Syncello usque dum authenticum de memoratis actibus pontificiis vel patriarchalibus nuncium ad eosdem pervenerit, et salvo can. 469.

§ 3. Ab authentico translationis nuncio Episcopus intra quatuor menses debet novam eparchiam petere eiusdemque administrationem mire ad normam can. 396, 397. A die initae administrationis, prior eparchia plene vacat; interim vero in eadem Episcopus:

1° Administratoris eparchiae vacantis potestatem obtinet iisdemque obligationibus tenetur, cessante qualibet Syncelli potestate;

2° Honorifica Episcoporum residentialium privilegia conservat;

3° Ius habet ad congruam retributionem ad Dormant can. 479, n. 1.

Can. 468. — S. Damasus, litt. Decursis litteris, a. 380. - Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VIII, art. III, De vacantia Sedis episcopalis vel metropolitanae.

§ 1. — S. Iulius, litt. Legi litteras, a. 341: «Si igitur». – Canones Apostolorum, 14; Syn. Sardicen., a. 343, can. 1; S. Cyrillus Alexandrin., can. 8. - Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. II, art. III, De Sede Episcopali vacante; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. IX, art. II, 6.

§ 3. — Syn. Sardicen., a. 343, can. 1. - Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VIII, art. IV.

Can. 469

Sede vacante, quoties non adfuerit Administrator apostolicus vel aliter a Sede Apostolica provisum non fuerit, regimen eparchiae transit, in patriarchatibus, salvo iure particulari, ad Patriarcham; Syncellus tamen in munere perdurat donec Administrator, a Patriarcha ad normam can. 249, § 1, n. 4 nominatus, officii sui administrationem ineat; extra patriarchatus, ad coetum consultorum eparchialium.

Can. 470

§ 1. Coetus consultorum eparchialium, sede vacante, intra octo dies ab accepta notitia vacationis, debet Administratorem qui loco sui eparchiam regat eligere.

§ 2. Si intra praescriptum tempus Administratorem, quavis de cause, non elegerit, designatio devolvitur in patriarchatibus, ad Patriarcham ad normam can. 249, § 1, n. 3; extra patriarchatus, ad Metropolitam; si autem ecclesia ipsa metropolitana fuerit vacans vel metropolitana simul et comprovincialis vacaverint, ad Archiepiscopum, si provincia eidem subiiciatur; secus, ad Episcopum comprovincialem residentem ordine praecedentiae primum. Si vero de ipsa archiepiscopali eparchia agatur, designatio devolvitur ad primum Metropolitam vel, si in archiepiscopatu non habeantur Metropolitae, ad primum Episcopum comprovincialem. Idem servetur si electio Administratoris fuerit nulla ob defectum formae.

§ 3. Vacante eparchia nulli Patriarchae, Archiepiscopo vel Metropolitae subiecta, si collegium consultorum eparchialium intra octo dies Administratorem non elegerit, hunc Metropolita ad normam can. 323 designatus constituat.

§ 4. Consultores eparchiales quamprimum de morte Episcopi, atque ab iisdem electus in Administratorem de sua electione, Sedem Apostolicam certiorem faciant.

Can. 471

§ 1. Administratorem eparchiae vacantis eligere debet coetus consultorum eparchialium per actum collegialem ad normam can. 102-124, salvis peculiaribus huius capitis normis, et ad eius validitatem requiritur pars suffragiorum absolute major demptis suffragiis nullis.

§ 2. Eadem persona non potest in Administratorem et oeconomnm designari, reprobate contraria consuetudine.

Can. 469. — Syn. Armen., a. 1911, 298; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VIII, art. III.

Can. 470 § 1. — Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. VII, cap. II, 5.

Can. 472

§ 1. Ad Administratoris eparchiae vacantis officium designari vatide non potest sacerdos vinculo matrimoniali adstrictus, nec qui tricesimum aetatis annum non expleverit, vel ad eandem vacantem sedem fuerit electus, nominatus vel praesentatus.

§ 2. Administrator eparchiae vacantis sit praeterea in theologia aut iure canonico doctor vel prolyta aut saltem earundem disciplinarum vere peritus, in eoque morum integritas, pietas, sana doctrina cum prudentiae laude conspirent.

§ 3. Si praescriptae § 1 condiciones posthabitae fuerint, applicetur praescriptum can. 470, § 2. Actus autem illius qui a collegio consultorum electus fuerat, ipso iure sunt nulli.

Can. 473

§ 1. Sede vacante, firmis iuris praescriptis circa quosdam actus prohibitos, ordinaria Episcopi iurisdictio in spiritualibus et temporalibus transit, ante designationem Administratoris eparchiae vacantis, ad Patriarcham, salvo iure particulari, extra patriarchatus, ad coetum consultorum eparchialium; Administratore autem designato, ad ipsum eadem Episcopi potestas devolvitur.

§ 2. Quare coetus consultorum eparchialium et postea Administrator eparchiae vacantis omnia possunt quae enumerantur can. 434, § 2.

Can. 474

§ 1. Sede vacante nihil innovetur.

§ 2. 1° Administratori et consultoribus eparchialibus non licet agere quicquam quod vel eparchiae vel episcopalibus iuribus praeiudicium aliq nod afferre possit;

2° Tum Administrator et consultores eparchiales tum alii omnes, clerici vel laici, prohibentur curiae episcopalis documents quaelihet subtrahere vel destruere vel celare vel immutare.

Can. 475

In Administratore constituendo nullam sibi iurisdictionis partem nec Patriarcha nec collegium consultorum eparchialium retinere potest, nec gerendo officio tempus praefinire aliasve restrictiones praestituere.

Can. 472 § 1. — Syn. Carthaginen., a. 419, can. 77.

Can. 473. — Syn. Armen., a. 1911, 298; Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898. sect. III. cap. II, art. III, 1; Syn. Sciarfen. Syrorum, a 188S, cap. VIII, art. III.

Can. 474. — Syn. Armen., a. 1911. 299; Syn. Sciarfen Syrorum, a. 1888, cap. VIII. art. III.

§ 1. — Syn. Ancyran., a. 314, can. 15. - Syn. Alexandria. Coptorum, a. 1808. sect. III, cap. II, art. III, 3; Syn. Zamosten. Ruthenoru, a. 1720, tit. VI.

§ 2. — Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. VI.

Can. 476

§ 1. Administrator eparchiae vacantis a Patriarcha designatus, postquam fidei professionem coram Patriarcha emiserit, iurisdictionem obtinet, non exercendarn tamen nisi postquam litteras patriarchates suae designationis consultoribus eparchialibus ostenderit; curet tamen easdem litteras quamprimum clero totius eparchiae notas facere.

§ 2. Administrator sedis vacantis a coetu consultorum eparchialium electus, edita fidei professione, statim iurisdictionem obtinet, nequeindiget cuiusquam confirmatione.

Can. 477

Quae in can. 436 de Syncello praescripta sunt, eadem de Administratore quoque dicta intelligantur.

Can. 478

Administrator obligatione tenetur residendi in eparchia et applicandae divinae Liturgiae pro populo ad normam can. 403, 404.

Can. 479

Nisi aliter fuerit legitime provisum:

1° Administrator ius habet ad congruam retributionem, in Synodo, patriarchatus, archiepiscopatus vel provinciae aut, iure particulari ita ferente, a Patriarcha de consensu Synodi permanentis, designatam aut recepta consuetudine concedi solitam, desumendam ex reditibus domus seu mensae episcopalis aut ex aliis emolumentis;

2° Cetera emolumenta ad Episcopum spectantia, quo tempore sedes episcopalis vacaverit, futuro Episcopo pro eparchiae necessitatibus reserventur, servatis praescriptis iuris particularis quae modum quo emolumenta erogari debeant, definiant.

Can. 480

§ 1. Administratoris eparchiae vacantis electi a coetu consultorum, eparchialium ad normam can. 469 remotio Sedi Apostolicae reservatur; renuntiatio authentica forma ad normam can. 128 est exhibenda eidern coetui, a quo tamen earn acceptari necesse non est; novi autem Administratoris constitutio post prioris renuntiationem, obitum vel remotionem ad ipsos consultores eparchiales pertinet, facienda ad normami can. 470.

Can. 479. — Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VIII, art. III.

2°. — Syn. Chalcedonen., a. 451, can. 25.

Can. 480 § 1. — Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VIII, art. III.

§ 2. Cessat praeterea Administratoris officium per initam a novo Episcopo eparchiae administrationem ad normam can. 397, § 3.

Can. 481

§ 1. 1° Oeconomus munus suum impleat sub auctoritate Administratoris eparchiae vacantis;

2° Ad ipsum oeconomum devolvitur administratio eorum bonorum quae, ob sedis vacationem, administratorem non habent, nisi Patriarcha aut coetus consultorum eparchialium aliter providerint.

§ 2. 1° Oeconomi, sede vacante, remotio reservatur Sedi Apostolicae, firmo praescripto n. 2;

2° In patriarchatibus, remotio de qua in n. 1, reservatur Patriarchae;

3° Renuntiatio authentica forma est exhibenda Patriarchae aut coetui consultorum eparchialium. Ut renuntiatio Patriarchae exhibita valeat, acceptetur oportet ab eodem audita Synodo permanenti.

§ 3. Resoluto quovis modo iure oeconomi, novi electio vel nominatio pertinet ad Patriarcham de consensu Episcoporum officium in curia cum residentia habentium, aut ad coetum consultorum eparchialium, per partem suffragiorum absolute maiorem.

§ 4. Quae Patriarchae paragraphis praecedentibus tribuuntur, eodem eatenus competent quatenus ei competit nominatio Administratoris eparchiae vacantis.

§ 5. Oeconomus novo Episcopo rationem reddere debet suae strationis, qua reddita, nisi ab eodem confirmetur, a munere cessat.

Can. 482

§ 1. Novus Episcopus a consultoribus eparchialibus aut ab Administratore, ab oeconomo et ab aliis Officialibus, qui, sede vacante, fuerunt constituti, rationem exigere debet officiorum, iurisdictionis, administrationis munerisve ipsorum cuiuslibet, et in eos animadvertere, qui in suo officio seu administratione deliquerint, etiamsi, redditis rationibus, collegium consultorum eparchialium per se vel per alios absolutionem aut liberationem iis concesserit.

§ 2. Iidem rationem reddant novo Episcopo scripturarum ad eccleslam pertinentium, si quae ad ipsos pervenerint.

Can. 481. — Syn. Chalcedonen., a. 451, can. 25. - Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. IV, 27.

§ 1. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. IV, 17; Syn. Leopolien Ruthenorum, a. 1891, tit. VII, cap. II, 5.

Can. 482. — Syn. Armen., a. 1911, 322; Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. II, art. III, 4; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. V, VI.

§ 1. — Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VIII. art. III.

CAPUT VII
De Protopresbytoris

Can. 483

Protopresbyter est presbyter qui regioni, de qua in can. 161, § 1, ab Episcopo praeficitur.

Can. 484

§ 1. Ad officium protopresbyteri Episcopus eligat presbyterum quem idoneum iudicaverit, praesertim inter rectores ecclesiarum paroecialium.

§ 2. Protopresbyter ad nutum Episcopi amoveri potest.

Can. 485

§ 1. Protopresbytero, praeter facultates quas ei tribuit sive Synodus patriarchalis vel provincialis sive Episcopus cum in Conventu eparchiali tum extra Conventum, ius et officium est invigilandi potissimum:

1° Num clerici suae regionis vitam ducant ad normam canonum suisque officiis diligenter satisfaciant, praesertim circa residentiae legem, divini verbi praedicationem, impertiendam pueris atque adultis catechesim et obligationem infirmis assistendi;

2° Num decreta lata ab Episcopo in sacra visitatione exsecutioni mandentur;

3° Num debitae cautelae circa materiam Sacrificii eucharistici adhibeantur;

4° Num decor et nitor ecclesiarum et sacrae supellectilis, maxime in custodia divinae Eucharistiae et in divinae Liturgiae celebratione, accurate servetur; sacrae functiones secundum normas liturgicas celebrentur; bona ecclesiastica diligenter administrentur, adnexaque illis onera, in primis Liturgiarum, rite impleantur; recte conscribantur et asserventur libri paroeciales.

§ 2. De iis omnibus ut fiat certior, protopresbyter debet, statutis ab Episcopo temporibus, suae regionis paroecias visitare.

§ 3. Pertinet etiam ad protopresbyterum, statim atque audierit aliquern suae regionis parochum graviter aegrotare, operam dare ne spiritualibus ac materialibus auxiliis honestoque funere, cum decesserit, careat; et curare ne, eo aegrotante vel decedente, libri, documenta, sacra supellex aliaque quae ad ecclesiam pertinent, depereant aut asportentur.

De Protopresbyteris. — Syn. Antiochen., a. 341, can. 10. - Syn. Armen., a. 1911, 273; tit. II, cap. IX, De Chorepiscopis; Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. IV, art. II, De Hegumeno; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. III, 1, 3; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. II, cap. VII, De Vicariis Foraneis; cap. VIII, De protopopis, Protopresbyteris et de Administratoribus Offoii Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720. tit. IX ; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. VII, cap. V, 1; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. V, art. XIII, § 9, De benedictione Periodentae et Chorepiscopi; cap. XI, art. II, De Chorepiscopo et Pcriodeuta.

Can. 485 § 1. — Syn. Libanen. Ruthenorum, a. 1736, pars III, cap. III, 4, VI; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. VII, cap. I; a. 1900, tit. III, cap. III; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. III, § 1; 2, 7, 8; tit. VI; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. II, cap. II; tit. IV, cap. VIII, 13, 15; tit. VII, cap. VI, 6.

§ 1, 10. — Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. X ; tit. XV.

§ 1. 3°. — Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. III, § 4.

§ 1, 4°. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. III, 2, VI; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1900, tit. III, cap. I, 2, 13 d); cap. II, 7; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 172C. tit. III, § 4.

Can. 486

§ 1. Protopresbyter debet, diebus ab Episcopo designatis, convocare presbyteros propriae regionis ad collationes de quibus in can. 67 iisdemque praeesse; ubi vero plures habeantur huiusmodi coetus in variis suae regionis locis, invigilare ut rite celebrentur.

§ 2. Si non sit parochus, debet residere in territorio protopresbyteratus vel alio in loco non valde distanti secundum normas ab Episcopo definiendas.

Can. 487

Protopresbyter saltem semel in anno rationem reddere debet Episcopo proprii protopresbyteratus, exponens non solum quae per annum bene gesta sint, sed etiam quae mala obrepserint, quae scandala exorta sint quae remedia ad ea reparanda adhibita et quidquid agendum existimet ad ea radicitus exstirpanda.

Can. 488

§ 1. Protopresbyter sigillum habeat sui officii proprium. 

§ 2. Praecedit omnibus parochis aliisque presbyteris suae regionis.

Can. 485 § 2. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. III, 4, VI; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. VII, cap. III, 2.

Can. 487. — Syn. Leopolien. Ruthenorum. a. 1891, tit. VII, cap. III, 2.

CAPUT VIII
De Parochis

Can. 489

§ 1. Parochus est presbyter cui paroecia collata est in lithium cum cura animarum sub Episcopi auctoritate exercenda.

§ 2. Etiamsi paroecia unita fuerit domui religiosae vel alii personae. morali, parochus debet constitui ad curam animarum exercendam.

§ 3. Parochis aequiparantur cum omnibus iuribus et obligationibus, paroecialibus et parochorum nomine in iure veniunt:

1° Quasi-parochi, qui quasi-paroecias regunt de quibus in can. 160, § 3; et quilibet alii presbyteri quibus cura animarum instar parochorum in determinato territorio stabiliter commissa est;

2° Vicarii paroeciales, si plena potestate paroeciali sint praediti.

§ 4. De militum cappellanis, sive maioribus sive minoribus, serventur peculiaria Sedis Apostolicae praescripta, firmo can. 260, § 4.

Can. 490

§ 1. 1° Sine indulto Sedis Apostolicae paroecia, personae morali, quod ad spiritualia et temporalia, uniri valide non potest, firmo praescripto can. 260, § 3;

2° Hac unione paroecia realiter et in perpetuum personae morali unitur; quae si sit religiosa, paroecia fit religiosa. Non admittitur tamen ut ipsamet persona moralis sit parochus;

3° Patrimonium paroeciae ita personae morali unitae, ad administrationem quod attinet, distinctum servetur a patrimonio ipsius personae moralis.

§ 2. Non admittitur unio paroeciae cum persona morali quod ad temporalia tantum.

Can. 491

§ 1. Episcopus committers potest paroeciam alicui domui religiosae precario tantum.

De parochis. — Syn. Armen., a. 1911, tit. 11, cap. XI, De Parochis eorumque adiutoribus; Syn. Alexandria. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. IV, art. IV, De Parocho; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. II, cap. IX, De Parochis, Parochiarum Administratoribus et De Cooperatoribus sive Cappellanis; tit. IV, cap. II; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. X; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888,. cap. XI, art. III, De Parocho.

Can. 489 § 1. — Syn. Laodicen., a. 347/381, can. 57. - Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. III, 2; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. VII, cap. VI, 1. § 2. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars II, cap. XIV, 15.

§ 2. Ex hac precaria commissione paroecia non fit religiosa, sed saecularis remanet, et, ex rationabili causa, tum Episcopus commissionem revocare, tum Superior competens paroeciae renuntiare, potest, servatis clausulis conventioni adiectis.

Can. 492

Praescripta canonum de paroecia domui religiosae quod ad spiritualia et temporalia unita intelligenda sunt, nisi rei natura aut legis textus contextusque obstet, etiam de paroecia religiosis precario concredita.

Can. 493

Ut presbyter parochus nominari possit, oportet sit bonis moribus, doctrina, animarum zelo, prudentia, ceterisque virtutibus ac qualitatibus praeditus, quae ad vacantem paroeciam cum laude gubernandam iure tum communi tum particulari requiruntur.

Can. 494

§ 1. Qui paroeciae administrandae praeficiuntur uti proprii eiusdem rectores, stabiles in ea esse debent; quod tamen non impedit quominus omnes ab ea rem overi queant ad normam iuris.

§ 2. At non omnes parochi eandem obtinent stabilitatem ; qui maiore gaudent, inamovibiles; qui minore, amovibiles appellari solent.

§ 3. Paroeciae inamovibiles nequeunt amovibiles reddi sine consensu Sedis Apostolicae, firmo praescripto can. 260, § 1, n. 2, f; amovibiles possunt ab Episcopo, auditis consultoribus eparchialibus, non autem ab Administratore sedis vacantis, inamovibiles declarari; novae quae erigantur, sint inamovibiles, nisi Episcopus, prudenti suo arbitrio, ob peculiaria adiuncta quae ad loca vel personas attineant, auditis consultoribus, magis expedire decreverit eas esse amovibiles.

§ 4. Quasi-paroeciae sunt omnes amovibiles.

§ 5. Parochi autem, ad religiosam familiarn pertinentes, sunt semper, ratione personae, amovibiles ad nutum tam Episcopi, monito Superiore, quam Superioris, monito Episcopo, aequo iure, non requisito alterius consensu; neuter autem tenetur ut alteri causam iudicii sui aperiat aut probet, salvo recursu ad Apostolicam Sedem et praescripto can. 260, § 2.

Can. 494. — S. C. pro Eccl. Orient., decr. 1 mart. 1929, art. 15; decr. 24 maii 1930, art. 18. - Syn. Armen., a. 1911, 359; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. II, cap. IX, 6; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. XI, art. III, 5, X.

§ 4. — S. C. pro Eccl. Orient., decr. 23 nov. 1940, art. 15.

§ 5. — S. C. de Prop. Fide (C. G.), 13 maii 1839.

Can. 495

Hierarchae loci paroecias aut quasi-paroecias quae, ilidicio Patriarchae cum consensu Synodi permanentis, sufficientem dotem non habent, conferre possunt ad nutum. Curent tamen iidem Hierarchae ut quamprimum his paroeciis vel quasi-paroeciis congrua dos provideatur.

Can. 496

§ 1. Ius nominandi et instituendi parochos competit Episcopo, reprobata contraria consuetudine et revocato quolibet contrario privilegio, excepto privilegio praesentationis, si cui legitime competat, et firmo iuris praescripto de beneficiis Sedis Apostolicae reservatis.

§ 2. Sede vacante aut impedita ad normam can. 467, ad Administratorem aliumve qui eparchiam regat, pertinet:

1° Vicarios paroeciales constituere ad normam can. 513-517;

2° Acceptare praesentationem ad paroeciam vacantem, et institutionem praesentato concedere;

3° Paroecias liberae collationis conferre, si sedes ab anno saltem vacaverit vel impedita fuerit.

Can. 497

Ad paroecias domui religiosae unitas Superior, cui ex statutis id competit, presbyterum suae Religionis praesentat Episcopo; qui eidem servato praescripto can. 500, § 2, institutionem concedit.

Can. 498

Quasi-parochos e clero saeculari proprius loci Hierarcha nominat, audito, nisi contrarium opportunum duxerit, consilio de quo in can. 377.

Can. 499

Vacanti paroeciae curet Episcopus providere ad normam can. 97, nisi peculiaria locorum ac personarum adiuncta, prudenti Episcopi iudicio, collationem tituli paroecialis differendam suadeant.

Can. 495. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. III, 2, III; cap. IV, 21; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. IV, cap. III; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. V, art. XIII, § 8, n. 3; cap. XII, 7.

Can. 496 § 1. — Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. IV, cap. IV.

§ 2, 1°. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. II, art. III, 2; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. VIII, art. III.

Can. 499. — Syn. Armen., a. 1911, 262.

Can. 500

§ 1. Episcopus, graviter onerata eius conscientia, obligatione tenetur vacantem paroeciam illi conferendi, quem magis idoneum ad eam regendam habuerit, sine ulla personarum acceptione.

§ 2. In hoc iudicio ratio haberi clebet non solum doctrinae, sed etiam earum omnium qualitatum, quae ad paroeciam vacantem rite regendam requiruntur.

§ 3. Quare Episcopus:

1° Ne omittat documenta, si qua sint, ex curiae tabulario desumere quae clericum nominandum respiciunt et notitias, secretas quoque, si opportunum iudicaverit, prudenter exquirere etiam ex locis extra eparchiam;

2° Prae oculis habeat praescriptum can. 66, § 2;

3° Clericum examini super doctrina coram se et examinatoribus eparchialibus subiiciat; a quo, auditis iisdem examinatoribus, potest dispensare, si agatur de presbytero doctrina theologica praestante. Periculum semel factum pro prima paroecia sufficit si translatio fiat proponente ac suadente Episcopo; renovandum vero est si translatio fiat ad instantiam parochi, nisi Episcopus auditis examinatoribus synodalibus iudicet idoneitatem adhuc perdurare eamque esse sufficientem ad novam paroeciam. Examini subiiciendus non est parochus remotus a paroecia qui transfertur ad aliam paroeciam, neque parochus qui ex officio transfertur ad aliam paroeciam.

§ 4. In regionibus in quibus paroeciarum provisio fit per concursum, haec forma retineatur, nisi agatur de prima provisione novae erectae paroeciae.

Can. 501

§ 1. Parochus ad normam can. 98 unam tantum pro titulo paroeciam habeat, nisi de paroeciis agatur aeque principaliter unitis.

§ 2. 1° In eadem paroecia unus tantum debet esse parochus;

2° Curent locorum Hierarchae ut vigentes in praesens contra praescriptum n. 1 consuetudines prudenter submoveantur.

Can. 502

Curam animarum parochus obtinet a provisione canonica, quam tamen eidem exercere non licet nisi inita, ad normam iuris particularis, paroeciae administratione. Antequam administrationem ineat aut in ineunda administratione, fidei professionem edere debet ad normam iuris particularis.

Can. 500. — Syn. prov. Alba-Pulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. IV, cap. IV §§ 1, 2, 3. — Syn. Armen., a. 1911, 262.

§ 4. — Syn. Leopolien. Ruthenoruna, a. 1891, tit. IX, cap. IV.

Can. 501. – Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. III, 2, III.

§ 2. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars II, cap. XIV, 32; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. III, § 7 ; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. XI, art. III, 4, 5, V.

Can. 503

Functiones parocho reservatae, nisi aliud iure communi vel particulari caveatur, sunt:

1° Conferre sacramentum baptismi cum omnibus praescriptis ritibus et caeremoniis, et, una cum baptismo, sacramentum chrismatis;

2° Nisi aliud iure statuatur [24], in periculo mortis constitutos sacramento unctionis infirmorum roborare et divinam Eucharistiam tamquam Viaticum ad infirmos deferre. In casu autem necessitatis, vel si accedat licentia saltem rationabiliter praesumpta parochi vel Hierarchae loci, alius quilibet sacerdos haec sacraments ministrare potest;

3° Sacras ordinationes et ineundas nuptias denuntiare, matrimoniis assistere, sponsalitiam et nuptialem benedictionem impertiri;

4° Iusta funebria persolvere;

5° Domibus, statutis diebus ad normam librorum liturgicorum, benedicere;

6° Aquae sollemni situ die festo Epiphaniae aliove legitime determinato benedicere;

7° Publicam processionem extra ecclesiam ducere, rode a singulis ecclesiis intra territorium paroeciae sitis, etsi finales non sint et proprium rectorem habeant, firmo tamen praescripto can. 522;

8° Benedictiones extra ecclesiam cum pompa ac sallemnitate aliasque benedictiones largiri et certas preces persolvere, iuxta diversorum rituum legitimas consuetudines.

Can. 503. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. III, 2, X; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. III; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. XI, art. III, 5; cap. XII, 3.

1°. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. IV, art. IV, § 1, VII, 3; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. II, cap. IX, 1.

2°. — Syn. Ain-Trazen. Graeco-Melchitarum, a. 1835, can. 5 pr., n. 1; Syn. prov. Alba-Iulien. at Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. II, cap. IX, 1.

3°. — Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. II, cap. IX, 1; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. V, art. VIII, 5, II.

5°, 6°. - Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. III, 2, VII. 7°. — S. C. de Prop. Fide, decr. 6 oct. 1863, E, e.

8°. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. III, 2, VII; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. II, cap. IX, 2.

Can. 504

§ 1. Ius est parocho ad praestationes quas ei tribuit legitima consuctudo vel ad normam iuris communis [25], taxatio.

§ 2. Potiores exigens, ad restitutionem tenetur.

§ 3. Licet paroeciale aliquod officium ab alio fuerit expletum, praestationes tamen parocho cedunt, nisi de contraria offerentium voluntate certo constet circa summam quae taxam excedit.

§ 4. Gratuitum ministerium praestet parochus iis qui solvendo pares non sent.

Can. 505

§ 1. Parochus ratione officii debet curam animarum exercere in omnes suos paroecianos, qui non sint legitime excepti.

§ 2. Potest Episcopus iusta et gravi de causa religiosas familias et pias domos, quae in paroeciae territorio sint et a iure non exemptae, parochi cura subducere.

Can. 506

§ 1. Parochus obligatione tenetur residendi in domo paroeciali prope suam ecclesiam; potest tamen Episcopus iusta de causa permittere ut alibi commoretur, dummodo domus ab ecclesia paroeciali non ita distet ut paroecialium perfunctio munerum aliquid inde detrimenti capiat.

§ 2. Eidem abesse permittitur per quadraginta dies intra annum, sive continuos sive intermissos, nisi gravis causa, iudicio ipsius Episcopi, vel diuturniorem absentiam requirat vel breviorem tantum permittat.

§ 3. Dies quibus parochus recollectioni spirituali vacat ad normam can. 62, § 1, non computantur, semel in anno, in vacationibus, de quibus in § 2.

§ 4. Sive continuum sive intermissum sit vacationum tempus, cum absentia ultra hebdomadam est duratura, parochus, praeter legitimam causam, habere debet Episcopi scriptam licentiam et vicarium substitutum sui loco relinquere ab eodem Episcopo probandum; quod si parochus sit religiosus, indiget praeterea consensu Superioris et substitutus tum ab Episcopo tum a Superiore probari debet.

§ 5. Si parochus repentina et gravi de causa discedere atque ultra hebdomadam cogatur abesse, quamprimum per litteras Episcopum commonefaciat, ei indicans causam discessus et presbyterum supplentem, eiusque stet mandatis.

§ 6. Etiamsi brevior futura sit absentia, parochus debet fidelium necessitatibus providere, praesertim si id peculiaria adiuncta postulant.

Can. 504. — S. C. de Prop. Fide, deer. 6 oct. 1863, E, e. - Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars. II, cap. I, 7.

§ 1. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 189S, sect. II, cap. III, art. I, 12, VIII ; sect. III, cap. IV, art. IV, § 1, VII, 6; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. IX, cap. II, 5; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. V, art. I, 9.

§ 2. — Syn. Armen., a. 1911, 357; Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 189S, sect. II, cap. III, art. I, 12, VIII; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. IX, cap. II, 5; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. V, art. I, 9; cap. XI, art. III, 5, VIII.

§ 3. — S. C. de Prop. Fide, instr. (ad Del. Ap. Aegypti), 30 apr. 1862: «Una sola eccezione». – Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. IV, § 1, VII, 6.

§ 4. — Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. IX, cap. II, 5.

Can. 500. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. III, cap. IV, art. IV, § 2, I.

§ 1. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. III, art. I, 12, VI; Syn. Ain-Trazen. Graeco-Melchitarum, a. 1835, can. 14; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, Pars II, cap. XIV, 15; pars III, cap. III, 2, II; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. III; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. VII, cap. VI, 6; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. V, art. I, 9.

§ 2. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars II, cap. XIV, 15; pars III, cap. III, 2, II.

 Can. 507

§ 1. Applicandae divinae Liturgiae pro populo obligatione tenentur parochus et quasi-parochus omnibus dominicis aliisque festis de praecepto, salvo iure particulari praescribente ut divina Liturgia saltem decies in anno, in praecipuis sollemnitatibus applicetur.

§ 2. Parochus qui plures forte paroecias aeque principaliter unitas regat aut, praeter propriam paroeciam, aliam vel alias in administrationem habeat, obligationi satisfacit per celebrationem et applicationem unius divinae Liturgiae pro universo populo sibi commisso.

§ 3. Episcopus iusta de causa permittere potest ut parochus divinam Liturgiam pro populo alia die applicet atque ea qua iure adstringitur.

 § 4. Parochus divinam Liturgiam pro populo applicandam celebret in ecclesia paroeciali, nisi rerum adiuncta divinam Liturgiam alibi celebrandam exigant aut suadeant.

§ 5. Legitime absens parochus potest divinam Liturgiam pro populo applicare vel ipse per se in loco in quo degit, vel per presbyterum qui eius vices gerat in paroecia.

Can. 506, §§ 4, 5. — Syn. Ain-Trazen. Graeco-Melchitarum, a. 1835, can. 14; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars II, cap. XIV, 15; pars III, cap. III, 2, II; Syn. Ain-Trazen. Graeco-Melchitarum, a. 1835, can. 14; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. VII, cap. VI, 6.

§ 6. — Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. VII, cap. VI, 6.

Can. 507. — S. C. de Prop. Fide (C. G.), 23 mart. 1863, n. 1; litt. encycl. (ad Delegatos App. pro Orient.), 8 nov. 1882.

§ 1. — Syn. Trident., sess. XXIII, de ref.. c. 1; Leo XIII, litt. ap. In supremo, 10 iun. 1882; S. C. de Prop. Fide (ad Patriarcham Chaldaeorum Timotheum Hindi), 5 apr. 1760; 16 aug. 1784, dub. 31. - Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. V, cap. IV ; a. 1900, tit. III, cap. I, 12; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. IV, cap. II, 1; tit. VII, cap. VI, 2.

§ 4. — Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1900, tit. III, cap. I, 12.

Can. 508

§ 1. Debet parochus officia divina, celebrare, administrare sacramenta fidelibus, quoties legitime petant, verbum Dei populo nuntiare, suas oves cognoscere et errantes prudenter corrigere, pauperes ac miseros paterna caritate complecti, maximam curam adhibere in catholica puerorum institution.

§ 2. Diebus dominicis et festis, praeter divinam Liturgiam, saltem partem ofncii, iuxta sui ritus praescripta et normas ab Hierarcha loci datas, celebret per se aut per cooperatores.

§ 3. Monendi sent fideles ut frequenter ad suas paroeciales ecclesias accedant ibique divinis officiis intersint et verbuin Dei audiant.

Can. 509

§ 1. Sedula cura et effusa caritate debet parochus aegrotos in sua paroecia, maxime vero morti proximos, adiuvare, eos sollicite sacramentis reficiendo eorumque animas Deo commendando.

§ 2. Parocho aliive sacerdoti qui infirmis assistat, facultas est iis concedendi benedictionem apostolicam cum indulgentia plenaria in articulo mortis, secundum formam a probatis liturgicis libris traditam, quam benedictionem impertiri ne omittat.

Can. 510

Parochus diligenter advigilet ne quid contra fidem ac mores in sua paroecia, praesertim in scholis publicis et privatis, tradatur, et opera fidei, caritatis ac pietatis foveat aut instituat.

Can. 507 § 5. — Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1900, tit. III, cap. 1, 12; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. IV, cap. II. 1.

Can. 508 § 1. — Syn. Sardicen., a. 343, can. 5; Syn. Carthaginen., a. 410, can. 78. - Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. III, 2, I, XI; Syn. Ain-Trazen. Graeco-Melchitarum, 1835, can. 22; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a, 1891, tit. VII, cap. VI, 3, 5; tit. IX, cap. II, 9.

§ 3. — S. C. de Prop. Fide, 4 maii 1705; instr. (ad Del. Ap. Aegypti), 30 apr. 1362.

Can. 509. — Syn. Armen., a. 1911, 503.

§ 1. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 159S, sect. II, cap. III, art. VI, X; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars. II, cap. I, 4; cap. VIII, 12; cap. IX, De cura et visitatione infirmorum; pars III, cap. III, 2, XI; Syn. Ain-Trazen. Graeco-Melchitarum, a. 1335, can. 5, n. 5; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. III, § 6; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1591, tit. VII, cap. VI, 3; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 18SS, cap. V, art. IX, De infirmorum visitatione.

§ 2. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars II, cap. IX, 3.

Can. 510. — Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorrun, a. 1900, tit. III, cap. II, 17; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. VII, cap. VI, 4; tit. IX, cap. II, 14; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1858, cap. XIX, art. II.

Can. 511

§ 1. Habeat parochus libros paroeciales, idest librum baptizatorum, chrismatis sacramento unctorum, sponsalium, matrimoniorum, defunctorum; etiam librum de statu animarum accurate conficere pro viribus curet; et omnes hos libros, secundum usum ab Ecclesia probatum vel a proprio Episcopo praescriptum, conscribat ac diligenter asservet.

§ 2. In libro baptizatorum adnotetur quoque, praeter collationem :sacramenti chrismatis, si baptizatus matrimonium contraxerit, nisi res sit de matrimonio conscientiae [26], aut subdiaconatum susceperit, vel professionem maiorem emiserit, ritum mutaverit, eaeque adnotationes in documenta recepti baptismi semper referantur.

§ 3. In fine cuiuslibet anni parochus authenticum exemplar librorum paroecialium ad curiam episcopalem transmittat, excepto libro de statu animarum.

§ 4. Parochus cui ad normam can. 22, §§ 2-5 cura commissa est fidelium diversi ritus, debet eorumdem Hierarchae notulam singulis annis tradere, additis opportunis notitiis de eorum statu.

§ 5. Paroeciali utatur sigillo habeatque tabularium, seu archivum, in quo memorati libri custodiantur una cum Episcoporum epistolis, aliisque documentis, necessitatis vel utilitatis causa servandis; quae omnia, ab Episcopo vel eius delegato visitationis vel alio opportuno tempore, inspicienda, religiose caveat ne ad extraneorum minus perveniant.

Can. 512

Parochus ecclesiae cathedralis praecedit omnibus aliis eparchiae parochis.

Can. 511. — S. C. de Prop. Fide (Regulae pro sacerdotibus coptis), 15 mart.1790, n. XII. § 1. — Benedictus XIV, const. Apostolica praedecessorum, 14 febr. 1742; S. C. de Prop. Fide, decr. 6 oct. 1363, C, a. — Syn. Alexandrin. Coptorum, a. 1898, sect. II, cap. III, art. VI, De coemeterio, VI; art. VIII, § 2, 7, VI; sect. III. cap. IV, art. IV, § 2, III; Syn. Sergii Patriarchae, 18 sept. 1596, can. 1; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars II, cap. XI, 5; cap. XII, 20; pars III, cap. III, 2, V; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720. tit. III, § 1; Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. VII, cap. VI, 7; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1385, cap. V, art. XI, 6; art. XV, § 1, n. 1, X.

§ 2. — Syn. Sergii Patriarchae, 18 sept. 1596, c. XIV; Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. III, 2, V; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. III, § 1.

§ 3. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars II, cap. XII, 20.

§ 4. — S. C. de Prop. Fide, decr. 6 oct. 1363, C, a. - Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars III, cap. III, 2, V.

CAPUT IX
De vicariis paroecialibus

Can. 513

Vacante paroecia:

1° Episcopus in ea quamprimum constituat idoneum vicarium administratorem, de consensu Superioris, si de religioso agatur, qui eam tempore vacationis regat, assignata eidem parte fructuum pro congrua sustentatione;

2° Ante vicarii administratoris constitutionem, paroeciae regimen, nisi aliter provisum fuerit, assumat interim vicarius cooperator; si plures vicarii sint, priraus; si omnes aequales, munere antiquior; si vicarii desint, parochus vicinior; si tandem agatur de paroecia domui religiosae unita, Superior domus, cui ecclesia est adnexa; Episcopus autem tempestive determinet quaenam paroecia cuique paroeciae vicinior habenda sit;

3° Qui paroeciae regimen ad normam n. 2, assumpsit, debet scopum de paroeciae vacatione statim certiorem facere.

Can. 514

§ 1. Vicarius administrator iisdem iuribus gaudet iisdemque officiis adstringitur, ac parochus, in iis quae ad animarum curam spectant; nihil tamen ipsi agere in paroecia licet, quod praeiudicium afferre possit iuribus parochi aut beneficii paroecialis.

§ 2. Vicarius administrator novo parocho vel administratori successori comma protopresbytero vel alio presbytero ab Episcopo designato tradat clavem archivi et inventarium librorum ac documentorum aliarumque rerum quae ad paroeciam pertinent, et rationem reddat accepti et expensi tempore administrationis.

Can. 515

Vicarius substitutus qui constituitur ad normam can. 506, §§ 4, 5 vel in casu recursus iure admissi et interpositi a parocho a paroecia remoto, locum parochi tenet in omnibus quae ad curam animarum spectant, nisi Episcopus vel parochus aliquid exceperint.

De vicariis paroecialibus. — Syn. Leopolien. Ruthenorum, a. 1891, tit. VI, cap. VII, 1.

Can. 513, 2°. — Syn. Armen., a. 1911, 352; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. II, cap. VIII, II, 5.

Can. 516

§ 1. Nisi aliter provisum sit vel in singulis casibus opportune provideatur:

1° Parocho saeculari qui ob senectutem, mentis vitium, imperitiam, caecitatem aliamve permanentem causam suis muniis rite obeundis impar evaserit, Episcopus det vicarium adiutorem, qui suppleat eius vicem, assignata eidem congrua fructuum portione;

2° Si vero agatur de parocho religioso, servetur praescriptum can. 494, § 5.

§ 2. Adiutori, si in omnibus suppleat parochi vicem, iura omnia et officia competunt parochorum propria, excepta divinae Liturgiae applicatione pro populo quae parochum gravat; si vero suppleat ex parte dumtaxat, eius iura et obligationes desumantur ex litteris nominationis.

§ 3. Si parochus sit sui compos, adiutor operam suam praestare debet sub eiusdem auctoritate secundum Episcopi litteras. 

§ 4. Quod si per vicarium adiutorem bono animarum provideri nequeat, locus est parochi amotioni ad normam iuris.

Can. 517

§ 1. Si parochus propter populi multitudinem aliasve causas nequeat, iudicio Episcopi, solus convenientem curam gerere paroeciae, eidem detur unus vel plures vicarii cooperatores, quibus congrua remuneratio assignetur.

§ 2. Vicarii cooperatores constitui possunt sive pro universa paroecia, sive pro determinata paroeciae parte.

§ 3. Vicarios cooperatores e clero saeculari nominat Episcopus, audito, nisi aliter prudenter iudicaverit, parocho.

§ 4. Vicarios cooperatores religiosos Superior cui id ex statutis competit, audito, nisi contrarium opportunum duxerit, parocho, praesentat Episcopo, cuius est eosdem approbare.

§ 5. Vicarius cooperator obligatione tenetur in paroecia residendi secundum eparchiales leges vel legitimas consuetudines aut Episcopi praescriptum imo prudenter curet Episcopus, ad normam can. 75, ut in eadem paroeciali domo commoretur.

§ 6. Eius iura et obligationes ex legibus eparchialibus, ex litteris Episcopi et ex ipsius parochi commissione desumantur: sed, nisi aliud expresse caveatnr, ipse debet ratione officii parochi vicem supplere eumque adiuvare in universo paroeciali ministerio, excepta applicatione divinae Liturgiae pro populo. Ratione autem officii facultate assistendi matrimoniis non gaudet.

§ 7. Subest parocho, qui eum paterne instruat ac dirigat in cura animarum, ei invigilet et saltem quotannis ad Episcopum de eadem referat.

§ 8. Si nec per vicarios cooperatores spirituali fidelium bono consuli rite queat, Episcopus provideat paroeciam dividendo aut eius territorium dismembrando.

Can. 516 §§ 1, 2, 3. — Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. III, § 7.

Can. 517 § 1. — Benedictus XIV, const. Etsi pastoralis, 26 maii 1742, § V, n. IX. - Syn. Armen., a. 1911, 347; 353; Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. II, cap. IX, 7; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. III, § 7.

§ 2. — Syn. Armen., a. 1911, 353.

§ 3. — Syn. prov. Alba-Iulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1872, tit. II, cap. IX, 7; Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. HI, § 7.

§ 5. — Syn. Armen., a. 1911, 355, 356.

Can. 518

§ 1. Vicarii paroeciales de quibus in cann. 513-517, si religiosi sint, amoveri possunt ad normam can. 494, § 5; secus ad nutum Episcopi aut Administratoris eparchiae vacantis, non autem Syncelli sine mandato speciali.

§ 2. Sicubi sit vicaria beneficialis, vicarios cooperator removeri potest processu ad normam iuris, non solum ob causas propter quas parochi removeri possunt, sed etiam si graviter subiectioni defecerit parocho debitae in exercitio suarum functionum.

CAPUT X
De ecclesiarum rectoribus

Can. 519

§ 1. Nomine rectorum ecclesiarum hic veniunt presbyteri, quibus cura demandatur alicuius ecclesiae, quae nec poroecialis sit nec adnexa domui communitatis religiosae, quae in eadem officia celebret.

§ 2. De cappellano religiosarum, sodalium virorum Congregationis laicalis, confraternitatis vel alius legitimae consociationis, serventur particularium canonum praescripta.

Can. 520

§ 1. Ecclesiarum rectores libere nominantur ab Episcopo, salvo iure praesentandi, si cui legitime competat; quo in casu Episcopi est rectorem instituere.

Can. 517 § 6. — Syn. Armen., a. 1911, 353; Syn. prov. Alba-Tulien. et Fagarasien. Rumenorum, a. 1572, tit. II, cap. IX, 7.

§ 7. — Syn. Armen., a. 1911, 354.

Can. 519 § 2. Syn. Armen., a. 1911, 35S; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. ].BSS, cap. XI, art. III. 5. VIII.

§ 2. Licet ecclesia pertineat ad aliquam Religionem exemptam, rector tamen a Superiore nominatus indiget Episcopi vel, si ecclesia sit stauropegiaca, Patriarchae approbatione.

§ 3. Si ecclesia coniuncta sit cum Seminario aliove collegio quod a clericis regitur, Superior Seminarii vel collegii est simul ecclesiae rector, nisi aliter Episcopus constituerit.

Can. 521

In ecclesia sibi commissa rector functiones paroeciales peragere nequit.

Can. 522

Ecclesiae rector potest divina officia etiam sollemnia ibidem celebrare, salvis legitimis fundationis legibus et dummodo ne noceant ministerio paroeciali; in dubio autem utrum huiusmodi detrimentum contingat, necne, Episcopi est rem dirimere et opportunas normas praescribere ad illud evitandum.

Can. 523

Si ecclesia, Episcopi iudicio, ita a paroeciali distet ut paroeciani non possint sine gravi incommodo paroecialem ecclesiam adire ibique divinis officiis interesse:

1° Episcopus, gravibus quoque statutis poenis, potest rectori praecipere ut horis populo commodioribus officia celebret, fidelibus dies festos ac ieiunia denuntiet et catecheticam instructionem et Evangelii explicationem tradat;

2° Parochus potest ex eadem divinam Eucharistiam, inibi forte asservatam, pro infirmis desumere.

Can. 524

Sine rectoris vel alius legitimi Superioris licentia saltem praesumpta, nemini licet in ecclesia divinam Liturgiam celebrare, sacramenta ministrare aliasve functiones sacras peragere: haec vero licentia dari vel negari debet ad normam iuris.

Can. 525

§ 1. Rector ecclesiae, sub auctoritate Episcopi servatisque legitimis statutis ac quaesitis iuribus, debet curare seu advigilare ut divina officia ad canonum praescripta ordinate in ecclesia celebrentur, onera fideliter adimpleantur, bona rite administrentur, sacrae supellectilis atque aedium sacrarum conservationi et decori prospiciatur, et ne quidquam fiat quod sanctitati loci ac reverentiae domo Dei debitae quoquo modo repugnet.

§ 2. Si vero agatur de ecclesia quae pertinet ad aliquam Religionem, bonorum administrationi, sacrae supellectili atque aedium sacrarum conservationi et decori Superior religiosus consulere debet.

Can. 526

Rectorem ecclesiae, etsi ab aliis praesentatum, Episcopus removere ad nutum potest ex qualibet iusta causa quod si rector fuerit religiosus, servetur, circa eius remotionem, norma de qua in can. 494, § 5.

TITULUS V
DE LAICIS

Can. 527

Laici ius habent recipiendi a clero, ad normam ecclesiasticae disciplinae, spiritualia bona et potissimum adiumenta ad salutem necessaria.

Can. 528

§ 1. Hierarchae locorum opportunis praescriptionibus curent, servatis normis de hac re ab Apostolica Sede datis, ut, idoneorum sacerdotum ductu, clericis adiutricem pro viribus operam praestent ad christianas leges propugnandas et secundum eas totam populi vitam componendam, vitae exemplo sua dicta confirmantes.

§ 2. Laici, praesertim qui doctrina praecellant, ne omittant opportunis rationibus graviores causas, quae ad sociales res attinent, catholicae doctrinae fraternaeque caritatis lumine collustrare.

Can. 529

Non licet laicis habitum ecclesiasticum induere nisi agatur vel de seminariorum alumnis aliisque adspirantibus ad ordines, vel de laicis, servitio ecclesiae legitime addictis, dum intra eandem ecclesiam sunt ant extra ipsam in aliquo ministerio ecclesiastico partem habent.

CAPUT I
De fidolium consociationibus in genere

Can. 530

Fideles laude digni sunt, si sua dent nomina consociationibus ab Ecclesia erectis vel probatis vel saltem commendatis; caveant autem a consociationibus secretis, damnatis, seditiosis, suspectis aut quae studeant sese a legitima Ecclesiae vigilantia, subducere.

Can. 531

Consociationes distinctae a Religionibus vel societatibus sive virorum, sive mulierum ad instar religiosorum, sine votis publicis, viventium, ab Ecclesia constitui possunt vel ad perfectiorem vitam christianam inter socios promovendam, vel ad aliqua pietatis aut caritatis opera exercenda, vel denique ad incrementum publici cultus.

Can. 532

§ 1. Ut canonice agnoscatur consociatio oportet eam a legitima auctoritate ecclesiastica erectam vel saltem approbatam esse.

§ 2. Fidelium consociationes etsi ab Ecclesia nec erectae nec approbatae fuerint, subsunt nihilominus vigilantiae Hierarchae loci qui curare debet ne abusus in eas irrepant: si qui autem irrepserint, corrigere ac reprimere.

Can. 533

§ 1. Consociationes erigere vel approbare pertinet, praeterquam ad Romanum Pontificem, ad Patriarcham vel ad loci Hierarcham, exceptis illis quarum instituendarum ins, apostolico ex privilegio, aliis reservatum est.

§ 2. Licet privilegium concessum probetur, semper tamen, nisi aliud in ipso privilegio cautum sit, requiritur ad validitatem erectionis vel approbationis consensus scripto datus Patriarchae vel Hierarchae loci. Consensus autem a Patriarcha vel ab Hierarcha praestitus ad erectionem domus religiosae valet etiam ad erigendam in oratorio semi-publico domes in ecclesia ei adnexa consociationem illius Religionis propriam quae tamen non sit constitute ad modum organici corporis.

§ 3. Syncellus sine mandato speciali et Administrator eparchiae vacantis nequeunt consociationes erigere aut approbare vel consensum praebere ad earum erectionem.

§ 4. Erectionis aut approbationis litterae ab iis qui ex privilegio apostolico consociationem erigunt, gratis concedantur, sola excepta taxa pro expensis necessariis.

Can. 534

Fidelium consociationes iuridicam in Ecclesia personam acquirunt speciali legitimi Superioris ecclesiastici concessione, data per formale decreturn.

Can. 535

§ 1. Consociatio titulum seu nomen ne assumat quod levitatem aut absonam novitatem sapiat, vel speciem devotionis non legitime probatam exprimat.

§ 2. Advigilent Hierarchae locorum ne quid, ad consociationum titulum seu nomen quod attinet, inducatur ritibus vel traditionibus Ecclesiarum Orientalium minus congruum.

Can. 536

§ 1. Quaelibet consociatio sea statuta habeat, a Sede Apostoilca vel a Patriarcha aut ab Hierarcha loci examinata et approbata vel confirmata.

§ 2. Statuta ab Hierarcha loci dumtaxat confirmata vel approbata subiecta manent Hierarchae, qui mutationes in ea inducere valet.

Can. 537

Vexillum et insignia consociationis peculiari approbatione indigent legitimae auctoritatis ad normam can. 536.

Can. 538

§ 1. Omnes consociationes, etiam ab Apostolica Sede vel a Patriarcha erectae, nisi speciale obstet privilegium a Sede Apostolica concessum vel agnitum, iurisdictioni subsunt et vigilantiae Hierarchae loci, qui ad normam canonum eas invisendi ius habet et menus.

§ 2. Quod attinet tamen ad consociationes, quae vi privilegii apostolici a religiosis exemptis in suis ecclesiis institutae sunt, Hierarcha loci eiusdem rites eas, in iis quae ritum spectant, moderari atque visitare potest, non vero in iis quae referuntur ad internam disciplinam seu spirituale regimen.

Can. 539

§ 1. Consociatio legitime erecta, nisi aliud expresse cautum sit, bona temporalia possidere et administrare potest sub auctoritate Hierarchae loci, cui rationem administrationis saltem quotannis reddere debet, ad normam iuris [27] minime vero parochi, licet in eius territorio erecta sit, nisi aliud Hierarcha ipse statuerit.

§ 2. Potest, ad normam statutorum, oblationes recipere, et receptas erogare ad pios ipsius consociationis usus, salva semper offerentium voluntate.

3. Nulli consociationi eleemosynas colligere licet, nisi id aut statuta permittant, aut necessitas postulet, et loci Hierarchae licentia accedat ac servetur forma ab eodem praescripta.

§ 4. Ad eleemosynas extra eparchiam in qua erecta est consociatio colligendas, uniuscuiusque Hierarchae licentia, scripto data, requiritur.

§ 5. Oblationum quoque et eleemosynarum fidelis erogationis rationem consociatio reddat Hierarchae loci.

Can. 536. - Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars IV, cap. IV, 4; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. IX, art. V, 2.

Can. 537. - Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars IV, cap. IV, 9. Can. 538. - Syn. Zamosten. Ruthenorum, a. 1720, tit. VI.

Can. 539. - Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars IV, cap. IV, 10.

Can. 540

Ad fruendum consociationis iuribus, privilegiis, indulgentiis aliisque gratiis spiritualibus, necesse est ut quis in eam valide admissus sit secundum propria consociationis statuta, eique permaneat ad id tempus adscriptus.

Can. 541

§ 1. In fidelium consociationes:

1° Valide admitti nequeunt acatholici et clamnatae sectae adscripti aut censura notorie irretiti;

2° Licite admitti non possunt publici peccatores.

§ 2. Eadem persona potest adscribi pluribus consociationibus.

§ 3. Absentes ne adscribantur consociationibus ad modum organici corporis constitutis; praesentes autem adscribi non possunt nisi scientes et volentes.

§ 4. Religiosi possunt piis consociationibus nomen dare, exemptis iis quarum leges, Superiorum iudicio, cum observantia statutorum Religionis conciliari nequeant.

Can. 542

§ 1. Admissio fiat ad normam iuris ac statutorum uninscuiusque consociationis.

§ 2. Ut autem de admissione constet, inscriptio in albo consociationis fieri omnino debet; haec inscriptio, si consociatio in personam moralem erecta fuerit et ad modum organici corporis constituta, est ad validitatem necessaria

Can. 539 §§ 3-4. - Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars IV, cap. IV, 14.

§ 5. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars IV, cap. IV, 14; Syn. Sciarfen. 1888, cap. IX, art. V, 2.

Can. 541 - Syn. Libanen. Maronitarum a. 1736, pars IV, cap. IV, 3.

Can. 543

Cum quis admittitur in consociationem nihil directe vel indirecte exigatur, praeter id quod in statutis legitime approbatis designatum sit, aut a Patriarcha, ad consociationem iuris patriarchalis quod attinet, vel ab Hierarcha loci, ratione specialium circumstantiarum, expresse permissum in consociationis favorem.

Can. 544

§ 1. Nemo, legitime adscriptus, a consociatione dimittatur, nisi iusta de causa ad normam statutorum.

§ 2. Qui in casum inciderint, de quo in can. 541, § 1, expungantur, praemissa monitione, servatis propriis statutis et salvo iure recursus ad Hierarcham.

§ 3. Etiamsi in statutis nihil expresse caveatur, Patriarcha vel loci Hierarcha quod ad omnes consociationes, et Superior religiosus quod ad consociationes ex apostolico indulto a religiosis erectas attinet, possunt socios dimittere.

Can. 545

§ 1. Consociationes legitime erectae ius habent, ad normam statutorum et canonum, celebrandi comitia, edendi peculiares normas quae ipsam consociationem respiciant, eligendi administratores bonorum, offidales et ministros, firmo praescripto can. 558.

§ 2. In iis quae convocationem ad comitia et electiones respiciunt, serventur can. 103-124 et statuta iuri communi non contraria.

Can. 546

§ 1. 1° Nominatio moderatoris spiritus et cappellani competit loci Hierachae in consociationibus ab ipso, a Patriarcha, vel ab Apostolica Sede erectis ant adprobatis, et in consociationibus a religiosis vi apostolici privilegii erectis extra proprias ecclesias;

2° In consociationibus vero a religiosis erectis in propriis ecclesiis, ad Superiorem religiosum haec nominatio pertinet; sed si e clero saeculari moderator spiritus et cappellanus seligantur, Superior, antequam eos nominet, obtinere debet consensum eorum Hierarchae;

3° Ubi contingat ut socii fere omnes eiusdem sint ritus a ritu religiosorum diversi, moderator spiritus et cappellanus sint eiusdem ritus ac sodales, et exercitia consociationis in ecclesia paroeciali vel in alia eiusdem ritus ac sodales fiant, nisi aliud de consensu Hierarchae loci sodalium statutum fuerit.

Can. 544 § 2. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars IV, cap. IV, 3.

Can. 545. — Syn. Labanen. Maronitarum, a. 1736, pars IV, Cap. IV, 8.

Can. 546. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars IV, cap. IV, 6; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. XI, art. III, 5, VIII.

§ 2. Moderator spiritus et cappellanus possunt, durante munere, benedicere consociationis habitum et insignia, eaque adscribendis imponere.

§ 3. Moderatorem spiritus et cappellanum revocare ex iusta causa possunt qui illos nominaverunt eorumque successores vel Superiores.

§ 4. Idem potest esse moderator spiritus et cappellanus.

Can. 547

§ 1. 1° Ob graves causas et salvo iure recursus ad Apostolicam Sedem, potest loci Hierarcha supprimere non solum consociationem a se vel a decessoribus suis erectam, sed etiam consociationem ex apostolico indulto a religiosis erectam de consensu Hierarchae loci, firmo praescripto can. 260, § 2;

2° Recursus contra decretum Hierarchae loci supprimentis consociationem a religiosis ad normam n. 1 erectam suspendit decreti exsecutionem.

§ 2. Consociationes ab Apostolica Sede erectas ipsa tantum supprimere potest; eas vero quae a Patriarcha erectae sint, etiam Patriarcha.

CAPUT II
De fidelium consociationibus in specie

Can. 548

Quadruplex distiiiguiur in Ecclesia consociationum species: aggregationes ad monasteria, tertii Ordines saeculares, confraternitates, piae uniones.

Can. 549

§ 1. Inter pias laicorum consociationes, ordo praecedentiae est qui sequitur, firmo praescripto can. 37, n. 5, 6:

1° Aggregationes ad monasteria;

2° Tertii Ordines;

3° Confraternitates;

4° Piae uniones.

§ 2. Confraternitas divinae Eucharistiae, in processione in qua haec defertur, praecedit ceteris omnibus confraternitatibus.

§ 3. Omnes autem tunc tantummodo ius praecedentiae habent, cum incedunt sub propria cruce vel vexillo et cum habitu seu insignibus consociationis.

De fidelium consociationibus in specie. - Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars IV, cap. IV, 1, De confraternitatibus laicorum.

Can. 550

§ 1. Aggregationes ad monasteria sunt consociationes fidelium qui in saeculo ad christianam perfectionem contendunt, sub moderatione Superioris monachorum, secundum normas legitime approbatas.

§ 2. Normae de quibus in § 1 approbari debent ab Hierarcha loci, si monasterium sit iuris eparchialis vel pontificil non exempti; a Patriarcha, si sit stauropeglacum; a Sede Apostolica, si exemptione pontificia fruatur.

Can. 551

§ 1. 1° Tertiarii saeculares sunt qui in saeculo, sub moderatione alicuius Ordinis, secundum eiusdem spiritum, ad christianam perfectionem contendunt, secundum regulas pro ipsis ab Apostolica Sede approbatas;

2° Patriarchae competit approbatio regularum de quibus in n. 1, si Ordo ipsi subiiciatur.

§ 2. Si tertius saecularis Ordo in plures consociationes dividatur, harum quaelibet legitime constitute dicitur sodalitas tertiariorum.

Can. 552

§ 1. Firma privilegio nonnullis Ordinibus concesso, nulla Religio potest tertium Ordinem sibi adiungere.

§ 2. Dato etiam apostolico privilegio, Superiares religiosi possunt quidem personas singulares tertio Ordini adscribere, sed nequeunt sodalitatem tertiariorum valide erigere sine consensu Hierarchae loci, ad normam can. 533, § 2.

§ 3. Nec sod.alitatibus a se erectis possunt conceders usum particularium vestium, in publicis sacris functionibus incluendarum, sine speciali eiusdem Hierarchae licentia.

Can. 553

§ 1. Consociationes fidelium ad modum organici constitutae quae, praeterquam ad exercitium alicuius openspietatiscorporis ant caritatis, erectae sunt in incrementum publici cultus, confraternitates appellantur.

§ 2. Consociationes fidelium quae finem habent dumtaxat exercitium alicuius Openspietatis aut caritatis, nomine veniunt piarum unionum, quae si ad modum organici corporis sint constitutae, sodalitia audiunt.

Can. 553. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars IV, cap. IV, 7.

Can. 554

Confraternitates non possunt constitui nisi per formale erectionis decretum; ad pias autem uniones constituendas sufficit legitimae auctoritatis approbatio, qua obtenta, ipsae, quamquam personae morales non sunt, capaces fiunt obtinendi gratias spirituales ac praesertim indulgentias.

Can. 555

Curent locorum Hierarchae ut in qualibet paroecia instituatur confraternitas ad incrementum eucharistici cultus, et sodalitium ad doctrinae christianae diffusiorem cognitionem, facta facultate, attentis adiunctis, instituendi, loco confraternitatis, piam unionem vel sodalitium ad incrementum eucharistici cultus.

Can. 556

§ 1. Confraternitates vel piae uniones ne erigantur, nisi in ecclesia aut oratorio publico vel saltem semi-publico.

§ 2. In ecclesiis vel oratoriis religiosarum Hierarcha loci permittere potest erectionem consociationes mulierum tantum, aut piae unionis quae in precationes dumtaxat incumbat et gratiarum tantum spiritualium communicatione gaudeat.

Can. 557

Confraternitas proprium habitum vel insignia, sine licentia Hierarchae loci, ne dimittat neve immutet, salvo iure Patriarchae quad attinet ad confraternitates iuris patriarchalis.

Can. 558

§ 1. 1° Comitiis confraternitatum, etsi in religiosorum ecclesiis et oratoriis celebrentur, per se vel per delegatum praeesse, sine iure tamen suffragii, dignos et idoneos officiales et ministros electos confirmare, indignos vel non idoneos respuere ant removere, statuta aliasve normas, nisi a Sede Apostolica approbatae vel confirmatae fuerint, corrigere et approbare vel confirmare, pertinet ad loci Hierarcham;

2° Si confraternitas sit iuris patriarchalis, ad Hierarcham loci non pertinet statuta aliasve normas a Patriarcha approbatas vel confirmatas corrigere, approbare vel confirmare.

§  2. De comitiorum extraordinariorum celebratione confraternitas Hierarcham loci eiusve delegatum tempestive praemoneat ; secus Hierarchae ius est comitia impediendi vel eorum decreta penitus infirmandi.

Can. 554. — Syn. Libanen. Maronitarum, a. 1736, pars IV, cap. IV, 2.

Can. 555. — Syn. Armen., a. 1911, 851; Syn. Sciarfen. Syrorum, a. 1888, cap. XIX. art. II.

Can. 556. — S. C. Indulg., 21 iun. 1893.

Can. 557. — Syn. Libanen. Maronitarum. a. 1736, pars IV, cap. IV, 9.

 

Nos autem per Apostolicas has Litteras motu proprio datas supra, recensitos canones promulgamus iisdemque vim legis christifidelibus Ecclesiarum Orientalium tribuimus, ubique terrarum hi sunt et tametsi Praelato diversi ritus sunt subiecti. Simulac per Apostolicas has Litteras huiusmodi canones vigere coeperint, sua, destituentur vi quodlibet statutum, sive generale sive particulare vel speciale, etiam latum a Synodis speciali forma adprobatis, quaelibet praescriptio et consuetudo adhuc vigens, sive generalis, sive particularis ita, ut disciplina de Ritibus orientalibus et de personis unice iisdem canonibus regatur, neque amplius ius particulare iis contrarium vigorem habeat nisi quando et quantum in iis admittatur.

Ut autem huius Nostrae voluntatis notitia tempestive ad omnes, quorum res interest, perveniat, volumus et constituimus, ut Apostolicae hae Litterae motu proprio datae a die vicesimo quinto mensis Martii, in festo Annuntiationis B. M. V., proximi anni, exsecutionem suscipere incipiant, quibuslibet contrariis non obstantibus, etiam peculiarissima mentione dignis.

Maxima demum tempura considerantes ac mala quae ubique terrarum Christi Ecclesiam impetunt, erumpit ex animo Nostro adhortatio quam Oecumenica iam Tridentina Synodus sacris Pastoribus dirigebat:

«Optandum est, ut ii, qui episcopale ministerium suscipiunt, quae suae sint partes, agnoscant, ac se non ad propria commoda, non ad divitias aut luxum, sed ad labores et sollicitudines pro Dei glories vocatos esse intelligant. Nec enim dubitandum est, et fideles reliquos ad religionem innocentiamque facilius inflammandos, si Praepositos suos viderint non ea, quae mundi sunt, sed animarum salutem ac coelestem patriam cogitantes» [28].

Ceteris vero clericis commendamus: «Praeter Episcopum nihil agere pertentent, nam Domini populus ipsi commissus est et rationem pro animabus eorum redditurus» [29]; «obediant honesta praecipienti Episcopo, quia sicut ille clericis sincerum exhibere debet amorem caritatis, ita, quoque visissim mnistri infucata debent Episcopo suo exhibere obsequia» [30].

Datum Romae apud S. Petrum, die II mensis Iunii, anno MCMLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

PIUS PP. XII


*A.A.S. vol. XXXXIX (1957), n. 9, pp. 433-603

[1] Sess. XXII, de ref., cap. I.

[2] Litt. Apost. Crebrae allatae, Motu Proprio datae, 22 febr. 1949.

[3] Litt. Apost. Sollicitudinem Nostram, Motu Proprio datae, 6 ian. 1950.

[4] Litt. Apost. Postquam Apostolicis Litteris, Motu Proprio datae, 9 febr. 1952.

[5] Cfr. ex. gr. Litt. Apost. Sollicitudinem Nostram, Motu Proprio datae, 6 ian. 1950, can. 5-13, 86-91.

[6] Cfr. Pius XII, Litt. apost. Sollicitudinem Nostram, Motu Proprio datae, 6 ian. 1950. can. 204-209.

[7] Cfr. Pius XII, litt. apost. Postquam Apostolicis Litteris, Motu Proprio datae, 9 febr. 1952, can. 108, 110, § 1.

[8] Ib., can. 121.

[9] Ib., can. 200, 220, § 2.

[10] Cfr. Pius XII, litt. apost. Postquam Apostolicis Ltitteris, Motu Proprio datae, 9 febr. 1952, can. 192, § 3.

[11] Cfr. Pius XII, litt. apost. Crebrae allatae sunt, Motu Proprio datae, 22 febr. 1949. can. 62.

[12] Cfr. Pius XII, litt. apost. Postquam Apostolicis Ltitteris, Motu Proprio datae, 9 febr. 1952, can. 152, § 2.

[13] Cfr. Pius XII, litt. apost. Postquam Apostolicis Ltitteris, Motu Proprio datae, 9 febr. 1952, can. 120.

[14] Cfr. Pius XII, Litt. apost. Sollicitudinem Nostram, Motu Proprio datae, 6 ian. 1950. can.125.

[15] Cfr. Pius XII, Litt apost. Sollicitudinem Nostram, Motu Proprio datae, 6 Ian. 1950, can. 78-84.

[16] Cfr. Pius XII, litt. apost. Postquam Apostolicis Litteris, Motu Proprio datae. 9 febr. 1952, can. 164, § 2, 1°.

[17] Ib., 261, 266-209, 272-277, 270-281, 283-292.

[18] Cfr. Pius XII, litt. apost. Crebrae allatae sunt, Motu Proprio datae, 22 febr. 1949, can. 130, § 2.

[19] Cfr. Pius XII, litt. apost. Sollicituctinem Nostram, Motu Proprio datae, 6 ian. 1950, can. 56, 63.

[20] Cfr. Pius XII, Mt. apost. Postquam Apostolicis Litteris, Motu Proprio datae, 9 febr. 1952, can. 248, 244.

[21] Cfr. Pius XII, litt. apost. Crebrae allatae sunt, Motu Proprio datae, 22 febr. 1949, can. 32, § 2.

[22] Cfr. Pius XII, litt. apost. Postquam Apostolicis Litteris, Motu Proprio datae, 9 febr. 1952, can. 174, § 1.

[23] Ib., can. 174 § 2.

[24] Cfr. Pius XII, litt. apost. Postquam Apostolicis Litteris, Motu Proprio datae, 9 febr. 1952, can. 46.

[25] Cfr. Pius XII, litt. apost. Postquam Apostolicis Litteris, Motu Proprio datae, 9 febr. 1952, can. 245.

[26] Cfr. Pius XII, litt. apost. Crebrae allatae sunt, Motu Proprio datae, 22 febr. 1949, can. 96.

[27] Cfr. Pius XII, litt. apost. Postquam Apostolicis Litteris, Motu Proprio datae, 9 febr. 1952, can. 273.

[28] Sess. XXV, de ref., cap. I.

[29] Canones Apostolorum, 40 (PITRA, Iuris ecclesiastici graecorum historia et monumenta, t. I, Romae 1864, pag. 21).

[30] Syn. Sardicen.. a. 343, can. 17 (PITRA, t. c., pag. 480).

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana